Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia prædictæ pœnæ non erant tantum medicinales, sed proprie in vindictam delicti commissi; ergo, simpliciter loquendo, potest manere aliquis reatus pœnæ post culpam remissam; ergo, sicut illa pœna potest esse hujus vitæ, ita et alterius, si in hac non sustineatur, nam a paritate rationis est optimum argumentum. Et præterea inde concluditur, quod, si in hac vita talis pœna non solvatur, in altera luenda sit, nam hoc ratio justitiæ postulat; et hoc est quasi fundamentum ponendi purgatorium, de quo postea tractandum est. Sicut etiam ante Christi adventum erat ille locus, qui sinus Abrahæ vocatur, in quo detinebantur justi, quia nondum satisfactum erat pro tota natura. Deinde in hac etiam veritate fundatur necessitas indulgentiarum, ut in ultima hujus libri parte ostendetur. Denique tertia pars sacramenti pœnitentiæ, et exhortationes sacræ Scripturæ et Patrum ad opera satisfactoria facienda etiam post veniam culpæ obtentam, in hac veritate fundantur; quæ omitto, quia frequentissima sunt. Et in Decreto etiam, de Poenitentia, invenientur multa. Et in Decretalibus, titul. de Pœnit. et remiss., præsertim capit. Deus qui, et cap. Omnis utriusque sexus.

4. Conclusio probatur ex Patribus.- Denique ex Patribus videri possunt Gregorius, homil. 20 in Evangelia, tractans ad hoc propositum illud Lucæ 3: Facite fructus dignos pœnitentiæ. Et Tertullianus, lib. de Poenit., præsertim in principio, ubi Pamelius in principio aliqua congerit; et Cyprianus, lib. de Lapsis, ubi graviter reprehendit eos qui facile admittebant lapsos ad communionem ante magnam pœnitentiam peractam. De qua re multa etiam habet ep. 10, 55 et 59. Recte etiam August., in Enchirid., c. 70 et sequent.; et Enarratione in Psal. 50, circa illa verba: Ecce veritatem dilexisti, inquit: Veritatem dilexisti, id est, impunita peccata, etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Et lib. 50 Homiliarum, hom. 50, et c. 15, et de Vera et falsa poenit., c. 18, sic inquit: Conversus vita vivet, non tamen promittimus, quod evadat omnem pœnam. Idem sæpe Ambrosius, lib. de Pœnitentia, et lib. ad Virginem lapsam, præsertim c. 8, et alii frequenter. Et videri etiam possunt supra citata, disputatione secunda, de actu exteriore pœnitentiæ, et disputatione tertia, de quantitate pœnitentiæ, ubi, ut vidimus, sæpe Sancti docent de gravioribus peccatis majorem esse agendam pœnitentiam, quæ om nia fundantur in hoc principio. Et supra trac

tando de actu exteriori pœnitentiæ, nonnulla atligi, et infra plura, disputando de satisfactione.

5. Ratione probatur assertio.-Ratio a priori est divina ordinatio, de qua nobis satis per fidem constat. Estque valde consentanea rationi, nam Deus, sicut est misericors, ita et justus; et ideo sicut gratis remittit culpam ex misericordia, et consequenter etiam æternam pœnam, quia pro his nihil potest homo condignum agere, ita justitia postulat, ut non relinquat culpam sine pœna, vindictaque proportionata. Deinde ratio providentiæ hoc etiam exigit, ne facilitas veniæ sit hominibus occasio peccandi, ut supra tetigimus, et prosequitur Augustinus, citatis locis, et Cyprianus, lib. de Lapsis. Denique hoc declarat Concilium Tridentinum ex differentia inter baptismum et poenitentiam. Quam declaravit Paulus ad Hebræos 6. Est enim baptismus regeneratio quædam,'et per se remittit pecca. tum ab alio tractum, et consequenter etiam actualia commissa in statu imperfecto, in quo homo carebat et viribus gratiæ, et lumine fidei; et ideo fuit conveniens ut ibi omnino extinguerentur peccata et renovaretur homo. At vero pœnitentia remittit peccata etiam commissa post baptismum, et illuminationem fidei, et regenerationem in Christo; et ideo non applicatur tanquam alia regeneratio, sed tanquam medicina sanans quidem, sed non omnem pœnam remittens seu non tollens omnem cicatricem, ut dicit Orig., homil. 8. Præterea fuit hoc conveniens, ut homines per satisfactionem ipsam amplius coram Deo mererentur, et ut cooperarentur prout possent ipsi remissioni peccatorum; nam pro pœna æterna satisfacere non poterant, et ideo ad divinam gratiam pertinuit illam gratis remittere; pro temporali vero poterant, et ideo decuit ut pro illa satisfacerent. Quam rationem recte explicat Augustinus, 2 de Peccatorum meritis, cap. 39.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

7. Secunda propositio est, pœnam temporalem, quæ post remissum peccatum manet, non semper esse æqualem, etiam pro eisdem peccatis, sed majorem vel minorem esse juxta proportionem contritionis; ideoque talem ac tantam posse esse contritionem, ut omnem pœnam temporalem remittat. Ita sumitur ex D. Thoma hic, art. 4; clarius 4 contra Gent., c. 72. Et est communis Theologorum. Et ita censent Patres, atque expositores Lucæ 7, accidisse in facto Magdalenæ, et hunc sensum habere illa verba Christi: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum, scilicet, de plena remissione proportionata dilectioni. Ratio prioris partis est eadem fere, quæ in præcedenti assertione, scilicet, quia debita proportio justitiæ hoc postulat, saltem secundum convenientem providentiam. Sicut supra dicebamus, et dicit Concilium Tridentinum, infusionem gratiæ majorem esse in eo qui melius disponitur. Item, quia remissa contritio, cum alio opere pœnali postea facto, plus pœnæ tollit, quam sola remissa contritio; sed actus contritionis intensus potest moraliter plus æstimari et valere, quam contritio remissa simul cum alio opere pœnali; ergo etiam per contritionem intensam plus pœnæ remittetur quam per solam remissam.

[ocr errors]

8. Cajetani dictum rejicitur. Et hinc facile concludetur altera pars, scilicet, tam per fectam et intensam posse esse contritionem, ut totam pœnam temporalem auferat, ex argumento proportionali. Addit vero Cajetanus, eamdem contritionem nunc in lege gratiæ cæteris paribus relinquere reatum minoris pœnæ temporalis, quam antea, propter votum sacramenti pœnitentiæ, quod includit. Ita habet tom. 1 Opusc., tract. 4, q. 4. Sed proprie non invenio discrimen; nam si intelligat remitti aliquid ex opere operato propter solum votum, est falsum, ut supra dixi. Si ex dispositione operantis, vel loquitur de voto implicito tantum; et hoc non sufficit ad illum effectum, quia non reddit actum meliorem, nec magis poenalem; si vero loquitur de voto ex

[blocks in formation]

10. Ratio dubii.-Cajetani et Soti opinio. Circa has vero tres conclusiones tria brevia dubia declaranda occurrunt, ut veritates propositæ melius intelligantur. Primum dubium est, quomodo æterna pœna in temporalem commutetur, ut in prima conclusione supponi videtur. Et ratio dubii esse potest, quia pœna æterna, cum sit pœna inferni, prorsus remittitur; Deus autem remittendo unam pœnam, non imponit de novo aliam. Maxime, quia culpa prorsus tollitur, et non commutatur, ut sic dicam, in minorem; pœna autem comitatur culpam. In hac re Cajet., 1 tom. Opusc., tract. 4. q. 4, et Soto, d. 15, q. 1, art. 4, ex D. Thoma respondent, in peccato duo esse, aversionem a Deo, cui per se respondet pœna æterna et pœna damni propter infinitatem personæ offense; et conversionem ad creaturam, quæ ex se malitiam habet finitam, cui propterea respondet pœna sensus, quæ ex vi conversionis non est æterna; per accidens autem fit æterna per conjunctionem ad aversionem. Remissa ergo culpa, dicunt tolli omnino aversionem, et consequenter etiam totam pœnam per se æternam, quam Deus gratis remittit, quatenus offensioni sibi facta respondet; non remitti autem pœnam debitam ratione conversionis, sed illam eamdem temporalem manere, ablata conjunctione ad aversionem. Atque ita nulla ibi fit commutatio, sed solo remissio unius pœnæ, qua ablata, manet altera temporalis.

[blocks in formation]

lud autem alienum videtur a modo loquendi Sanctorum et Conciliorum; nam potissime dicunt satisfacere justos, etiam post remissam culpam, pro offensa quam in Deum commiserunt; satisfaciunt autem pro pœna relicta; ergo illa maxime debetur propter aversionem a Deo. Neque aliud est consentaneum divinæ justitiæ; maxime enim debet punire id quod in peccato gravius est; major est autem malitia aversionis quam conversionis. Præterea hoc etiam suadet gravitas pœnæ purgatorii, in qua et est suo modo pœna damni temporalis, consistens in carentia visionis divinæ pro eo statu, et pœna etiam sensus gravissima; ergo non est verisimile illam infligi propter solam conversionem, et non magis propter aversionem a Deo. Unde etiam virtus pœnitentiæ, quæ est quædam justitia ad Deum, et per se intendit punire peccatum quatenus est injuria Dei, sub hac ratione intendit satisfacere pro pœna temporali, ut supra declaratum est; ergo signum est talem pœnam esse in vindictam peccati, maxime quatenus est injuria Dei, atque adeo ratione aversionis. Sicut David, 2 Reg. 14, condonavit peccatum, et injuriam a filio Absalone commissam, ita tamen ut faciem suam non videret, quæ erat quædam poena, cui cum proportione respondet in peccato et apud Deum temporalis pœna damni, quæ sine dubio maxime relinquitur propter offensionem Dei; adeo ut peccatum veniale dignum sit illa pœna propter aliqualem Dei offensio

nem.

12. Altera difficultas ejusdem opinionis.Secundo sentiunt dicti auctores temporalem pœnam, quæ manet remissa culpa, esse camdem omnino quæ antea debebatur, ablata æternitate. Hoc autem non videtur verum, quia altera est pœna inferni, altera purgatorii, per se loquendo. Et quod attinet ad pœnam damni, cujus ipsi mentionem non faciunt, quamvis privatio physice considerata ejusdem rationis sit temporalis et æterna, tamen in modo et ratione pœnæ magnam habet diversitatem: quia cum est æterna, habet desperationem conjunctam, quæ tristitiam incredibilem, et alterius rationis infert; quando vero est temporalis, habet conjunctam spem certam. Unde, licet ipsa detentio patriæ magnam causet tristitiam, admittit tamen secum ingens gaudium proveniens ex spe. Poena etiam sensus, licet fortasse quoad substantiam ignis sit ejusdem naturæ physicæ, quoad combustionem vero seu actionem dolorife

ram fortasse est diversa; et licet hoc incertum sit, tamen quoad detentionem in tali loco in quo tanta est confusio et deordinatio, sine dubio est diversæ rationis; atque etiam quoad obstinationem in malo, et quoad alios effectus qui inde consequuntur; ergo formaliter loquendo de poena conversionis, per remissionem culpæ, non solum æternitas in temporalitatem (ut sic dicam), sed simpliciter una pœna in aliam commutatur.

13. Rejicitur quoad tertium. Tertio indicant auctores dicti, præsertim Cajetanus, pœnam per se æternam prorsus tolli, quia inordinatio aversionis omnino tollitur; inordinationem autem conversionis non omnino tolli, et ideo manere alteram pœnam. Sed interrogo quid intelligant per inordinationem conversionis. Aut enim est ipsa malitia moralis, quæ in commissione peccati fit, et permanere dicitur moraliter adhuc remissa culpa. Et hoc est falsissimum et contra sanam doctrinam, quia culpa mortalis integra remittitur; et sicut in actuali culpa nunquam separatur conversio ab aversione proportionata, ita neque in habituali culpa. Et hoc plane sensit Concilium Tridentinum supra, et omnes qui hoc tempore scribunt contra hæreticos dicentes, peccata non omnino auferri quoad culpam, cum remittuntur. Si vero per inordinationem intelligant, aut habitum vitii permanentis, aut illam inæqualitatem quæ est in carentia debitæ satisfactionis, primo utrumque habet locum in aversione, et ideo sine causa constituunt in hoc differentiam inter conyersionem et aversionem. Deinde, prior sensus est impertinens ad rem præsentem, et non habet verum in omnibus; nam potest quis nullum habere habitum vitii, et adhuc habere reatum pœnæ temporalis, quod in animabus purgatorii est evidentissimum. Et e contrario potest totus pœnæ reatus esse ablatus, et quod adhuc maneant aliæ reliquiæ peccatorum, ut patet ex dictis in articulo. quinto. Posterior vero sensus non potest esse intentus ab illis auctoribus; perinde enim est ac si diceretur ipsum reatum pœnæ temporalis vocari inordinationem conversionis; ipsi autem dicunt illum reatum manere, quia manet inordinatio conversionis; quod dici non posset, si essent idem. Et præterea est impropriissima locutio. Ac denique posset eadem ratione ad aversionem accommodari.

Pænam æternam commulari in temporalem. 14. Quapropter alii Theologi censent hoc

fieri per commutationem unius pœnæ, quæ æterna est, in aliam quæ est temporalis. Ita sentit Durandus in 4, d. 17, q. 3; Medina, tract. 1 de Pœnit., q. 7, et tract. 3, q. 1. Et mihi videtur vera sententia. Ad quam explicandam inquiri ulterius potest, an hæc commutatio arbitrio Dei fiat, vel ex natura rei consequatur. Non enim desunt qui totum hoc negotium attribuant rerum naturis, absque speciali interventione divinæ voluntatis. Quia quod pœnitentia tollat æternam pœnam, non est ex voluntate Dei speciali, sed ex se id habet, quia per se justificat, et justificatio ex se reddit hominem dignum vita æterna, et non dignum æterno supplicio. Rursus, contritio non ita expellit æternam pœnam, ut necessario reddat hominem absolute non dignum ulla pœna etiam temporali, alioqui non posset juste puniri tali pœna, nec Deus posset sua sola voluntate illam pœnam imponere sub ratione pœnæ, licet posset illud malum infligere. Quia non potest Deus per se facere hominem dignum pœna. Ergo ipsa contritio per se non abstulit omnino dignitatem pœnæ, sed commutavit illam in reatum pœnæ temporalis. At profecto inintelligibile est, quomodo hæc commutatio fiat sine interventu ordinationis divinæ, per solam naturam actuum nostrorum. Est quidem rationi justitiæ consentaneum, ut Concilium Tridentinum dixit, Deum exigere justam vindictam pro culpa præterita, quamvis gratis remittat offensam propter sclam contritionem. Et hoc modo habet hæc commutatio fundamentum in ipsa rei natura; necessario tamen compleri debet per divinam ordinationem. Imo, cum pœna æterna gratis remittatur, juxta sanam doctrinam, quod illa remissio non sit totalis, ut sic dicam, sed per commutationem in temporalem pœnam talem et tantam, non potest esse, nisi ex voluntate ejus qui remittit pœnam, ut recte sentiunt citati Doctores, et Alens., 4 p., q. 24, memb. 1; Scotus, in 3, d. 22, q. unic., art. 2; Vega, lib. 13 in Tridentinum, cap. 28.

15. Ad hanc igitur commutationem declarandam, dicendum existimo, Deum ex æternitate sua instituisse et taxasse singulas pœnas pro peccatis reddendas secundum diversos status corum (sine hac enim divina ordinatione nihil posset esse certum et definitum in his rebus); statuit ergo, ut tali peccato mortali, si perpetuo in homine maneret, talis æterna pœna responderet; si vero committeretur quidem, non tamen perpetuo maneret, alia

pœna et alterius modi et temporalis illi responderet, non solum ratione conversionis, sed etiam ratione aversionis, ac denique ratione totius malitiæ quam habuit; hoc enim, ut existimo, recte probant quæ in prima et secunda objectione adducta sunt. Et ita facile intelligitur, ablata culpa mutari statum ejus, quia jam non potest perpetuo durare, et ideo jam non potest esse illi debita nisi pœna temporalis, non quidem propter aliquam moralem malitiam ejus, quæ moraliter maneat, ut recte probat tertia objectio, sed solum quia commissa fuit, et nondum pro illa plene satisfactum est. Hoc enim sufficit, ut peccatum commissum juste puniatur. Intelligitur etiam hinc quomodo, cum remittitur culpa, commutetur pœna æterna in temporalem, quia revera, proprie loquendo, non est una et eadem, sed una succedit alteri, non quia Deus in justificatione novam poenam imponat, sed quia æterna lege statutæ sunt diversæ pœnæ, respondentes peccato, et commensuratæ illi secundum diversos status ejus. Et possunt omnia dicta confirmari ratione quam indicavit Alexander Alens., 4. p., q. 17, memb. 1, art. 1, § ultimo, alias q. 78, memb. 1, art. ultim., quia interdum unum peccatum secundum conversionem gravius est, et secundum aversionem minus grave, et e converso; semper tamen illud, quod in aversione est gravius, simpliciter gravius est, et ideo punitur graviori pœna, non solum damni, sed etiam sensus, et non solum æterna, sed etiam temporali, cæteris paribus; ergo signum est totam hanc poenam et contritionem ejus fieri non solum respectu conversionis, sed etiam respectu aversionis ; fit ergo modo prædicto, quia nullus alius facilior, aut magis consentaneus rationi esse potest.

16. D. Thomas explicatur.- Non existimo tamen D. Thomam illi esse contrarium ; voluit enim propriam totius rei rationem reddere, et ideo aliquantulum obscurius locutus est. Ejus tamen intelligentia ab eodem petenda est in 4, dist. 14, q. 2, art. 1, quæstiunc. 2, ubi inquit in peccato duo esse consideranda: alterum, quod lædit amicitiam divinam, et hoc modo destruit gratiam et charitatem ; alterum, quod Deo infert injuriam, propter quod est dignum pœna secundum ordinem divinæ justitiæ, quæ tamen poena æterna est propter conjunctionem cum primo, id est, cum inimicitia Dei. Ubi obiter addo, quod sicut hæc conjunctio gravis injuriæ Dei cum

inimicitia ejus non est accidentaria, sed per se et quasi intrinseca (graves enim injuriæ per se lædunt amicitiam), ita quod peccato mortali, ut est gravis injuria Dei, respondeat æterna pœna, non est accidentarium, sed per se debitum tali peccato, quamvis ratio æternitatis pœnæ sumatur et pendeat ab aversione et inimicitia. Hoc ergo loco nomine aversionis intelligit D. Thomas hanc inimicitiam Dei quam peccatum mortale secum affert ; et hanc vere dicit prorsus tolli in justificatione per remissionem mortalis culpæ, quia divina gratia et amicitia integre restituitur, adeo ut jam puniri non possit ut inimicus, etiamsi aliquis reatus maneat. Quod totum debuit necessario esse opus gratiæ, quia homo manebat in peccato, et existens inimicus non poterat ipse per se ad amicitiam redire; restitulus vero jam ad amicitiam, potest aliquo modo satisfacere pro peccato, quod D. Thomas hic exposuit per conversionem quam habet peccatum ad creaturam. Per quam non solum intelligit malitiam moralem, quam habet talis conversio, ut est circa tale objectum, sed etiam ut est contra divinum honorem, ut citato loco explicuit. Soto etiam hic, si in rationibus suis sit constans, expresse fatetur. Pertinuit ergo ad ordinem divinæ justitiæ, etiam post ablatam inimicitiam ab homine, vindicare in eo injuriam; hoc enim non repugnat amicitiæ, et est consonum justitiæ. Sicut inter homines, si amicus injuste occupet res alterius amici, quamvis alter offensam remittat, ut est contra amicitiam, potest exigere justam recompensationem; sic ergo Deus. Præsertim quia, licet sit amicus, est etiam supremus judex et moderator; et ideo, quamvis gratis revocet hominem ad amicitiam suam, nihilominus ut judex potest et suo modo debet male facta punire. Debuit autem hæc pœna post restitutam amicitiam esse temporalis, quia pœna æterna est propria inimici; unde æternitas ejus pendet quasi in conservari ab aversione et inimicitia. Quomodo dicit Paul. ad Rom. 8, nihil damnationis esse in iis qui sunt in Christo Jesu, non quia nulla pœna possit illis imponi, ut male hæretici exponunt, sed quia illa non est æterna, neque ad damnationem pertinens, sed ad satisfactionem et purgationem. Et propterea etiam dicit D. Thomas, aversionem (id est inimicitiam) omnino tolli, manere autem inordinationem conversionis, non secundum affectum, nec quia macula moralis aliquo modo maneat, sed secundum effectum, et quia in re

ipsa semper manet quædam inæqualitas, quandiu satisfactum non est injuriæ factæ. Ut enim dixit Aristoteles, culpa per pœnam reducitur ad ordinem justitiæ; et ideo semper mauet inordinatio, aut inæqualitas quædam, quandiu non fit plena satisfactio vel punitio. Quam expositionem etiam attigit et indicavit Soto. Et ita facile consonant omnia.

An quoties remittitur culpa et pæna æterna, remittatur aliquid pænæ temporalis. Dubium secundum.

17. Secunda dubitatio est, an quoties remittitur culpa et poena æterna, remittatur aliquid pœnæ temporalis, quia, juxta modum a nobis positum, videtur nihil posse remitti. Nam si sit commutatio unius pœnæ iu aliam, non potest in eodem instanti illa pœna temporalis, in quam æterna commutatur, remitti; sicut non potest eadem qualitas in eodem instanti fieri, et remitti. Contrarium autem videtur sumi ex secunda assertione a nobis posita; diximus enim, cæteris paribus, ob inæqualitatem dispositionis minorem pœnam relinqui in uno quam in alio; signum ergo est illam remitti. Atque id fere sentiunt Theologi supra citati, Durand., Cajet., Medina, Soto, atque etiam Alensis, 4 p., q. 17, memb. 4, art. 4, alias q. 70, memb. 4; solus Durandus, dist. 17, q. 3, videtur hoc limitare, ut locum non habeat quando contritio est minima, nam tunc commutatio fit in integram pœnam temporalem ; quando vero contritio est major minima, ratione illius augmenti dicit remitti aliquid pœnæ temporalis. Medina vero, et alii, qui non admittunt illud minimum, dicunt semper remitti aliquid, quia semper contritio est major quam necessaria esset ad remissionem culpæ et pænæ æternæ ; et ratione illius excessus dicunt tolli aliquid pœnæ temporalis. Hanc vero remissionem, aiunt includi, et per modum unius fieri per ipsam commutationem ; nam quia, cæteris paribus, commutatio fit in minorem pœnam propter meliorem dispositionem, illa diminutio pœnæ est quædam remissio. Cajetanus vero et Soto aliter declarant, nam per contritionem secundum se et absolute sumptam dicunt tolli æternitatem pœnæ ; et ita ex vi solius remissionis culpæ et pœnæ æternæ manere integram temporalem pœnam; deinde vero propter modum contritionis seu dispositionis aliquid illius Deum condonare. Non explicant autem hi auctores, an hæc partialis remissio pœnæ temporalis fiat gratis a Deo, sicut re

« PredošláPokračovať »