Obrázky na stránke
PDF
ePub

missio æternæ pœnæ, an vero per satisfactionem condignam operantis.

18. Pars affirmativa vera.- Remissio hæc fit de condigno. - Et mihi quidem placet hæc assertio, quoties culpa et poena æterna remittitur per poenitentiam virtutem, seu per contritionem, aliquid temporalis pœnæ remitti. Neque est necessaria limitatio Durandi, sive detur minima contritio, sive non; cujus ratio patebit ex dicendis. Deinde censeo hanc remissionem fieri ex justitia, et secundum condignam satisfactionem operantis. Utrumque autem sic declaro, et probo juxta modum positum; nam unicuique peccato mortali duæ pœnæ designatæ sunt, juxta divinam ordinationem: una æterna, si peccatum ipsum perpetuo perseveret; alia temporalis, si remittatur. Considerata ergo sola remissione peccati mortalis secundum se, et nulla spectata varietate in dispositione pœnitentis, pœna temporalis, quæ manet ex vi talis peccati, certa est, et determinata ex divina ordinatione; ergo quidquid ab illa tollitur, esse debet ex dispositione pœnitentis et modo ejus.

19. Rursus, hæc dispositio duobus modis considerari potest: primo, secundum se, et ut informis; et sub hac ratione solum est causa remissionis culpæ et pænæ æternæ; et ideo ex vi illius ut sic nihil tollitur de pœna temporali, quia ex vi remissionis culpæ solum fit, ut jam non debeatur pœna æterna, sed temporalis. Secundo vero considerari potest illa contritio ut jam formata per gratiam, et ut sic jam est satisfactoria de condigno, sicut et meritoria; et ideo ratione illius cx justitia tollitur aliquid pœnæ temporalis, et magis vel minus, prout illa major vel minor fuerit. Estque hoc consentaneum divinæ justitiæ; nam, cum homo justus possit de condigno satisfacere pro pœna temporali, non est cur aliquid ejus gratis remittatur; et cum in ipsomet instanti justificationis habeat contritio omnia necessaria ad hanc condignam satisfactionem, etiam postulat ratio justitia ut ex tunc operetur.

20. Neque est inconveniens ut secundum. diversas considerationes, aut instantia naturæ, eadem pœna prius intelligatur integra, et postea ex parte remissa. Unde, quia in justificatione, quæ fit per contritionem, semper concurrit actualiter ipsa contritio, ideo semper habet hunc effectum, etiamsi sit minima, quia non habet hunc effectum ratione solius excessus, sed ratione sui valoris moralis. Unde etiam non probo quod Durandus signifi

cat, remissionem hanc fieri ratione doloris sensitivi ex contritione resultantis; nam, licet ille dolor possit aliquid conferre ad satisfactionem, quatenus voluntarie assumptus est, magis vero confert ipsa contritio secundum se; quare licet non resultaret dolor in sensu, adhuc fieret remissio pœnæ temporalis, proportionata contritioni. In justificatione autem facta per attritionem cum sacramento, contingere potest, ut non concurrat actualiter attritio, ut si quis baptizetur dormiens, antea sufficienter attritus; et tunc nulla remissio fiet per satisfactionem condignam, sed quidquid fit, est ex opere operato per sacramentum. An secunda contritio tollat omnem pœnam temporalem ex priori relictam, vel eadem secundum varias partes. Dubium tertium.

21. Sed tunc oritur dubitatio tertia, quia non erunt necessaria opera satisfactoria, ut tollatur tota pœna, sed sufficiet ad summum altera contritio; nam si prima potuit tollere æternam pœnam, et partem temporalis, cur secunda non sufficiet auferre quidquid temporale reliquum fuerit, cum magis sit pœnam æternam remittere, quam totam temporalem, et secunda contritio non sit minus digna quam prima? Imo de una et eadem contritione, si secundum diversos gradus consideretur, potest idem dubitari; quia minimus gradus contritionis, verbi gratia, ut unum, sufficit ad remissionem culpæ et pœnæ æternæ; ergo ut duo sufficiet ad remissionem totius poenæ temporalis. Addo etiam, de eadem contritione secundum eumdem gradum minimum, posse idem dubitari; nam si illa contritio minima, ut prior natura quam gratia, est sufficiens dispositio ad remissionem pœnæ æternæ, ergo eadem ut formata gratia erit sufficiens satisfactio ad remissionem totius pœnæ temporalis. Et confirmo, quia illa ut sic est sufficiens ad merendum de condigno vitam æternam; ergo multo magis ad satisfaciendum de condigno pro tota pœna temporali.

[ocr errors][merged small]

non necessario, neque ex consequenti tollitur ablata culpa. Quæ quidem responsio bona est, sed non explicat propriam rationem hujus diversitatis. Quam attingit D. Thomas, 4, d. 14, q. 2. art. 1, quæstiunc. 2, in corpore, et solutione ad 4 et 2; et Durandus, d. 17, ad quæst. 3, ad 1; et Medina, tract. 3, quæst. 4; videlicet quod contritio non remittit culpam, vel pœnam æternam per modum condignæ satisfactionis, propter improportionem quæ est inter personam Dei offensam et personam peccatoris satisfacientis; sed solum est quædam sufficiens dispositio, et aliqualis satisfactio, qualis a peccatore exhiberi potest, qua posita, Deus remittit et culpam, et pœnam æternam. At vero remissio pœnæ temporalis fit secundum justitiæ æquitatem, et propterea non quælibet contritio sufficit, etiam informata gratia, ad totam pœnam tollendam. Et ita expediuntur facile reliqua omnia præter ultimam confirmationem, in qua potius interrogandum esset, quomodo eadem contritio simul cum merito condigni præmii valere possit ad condignam satisfactionem. Hujus vero ratio est, quia secundum diversas conditiones comparatur ad hos effectus, et est quasi condignum pretium. Nam ad meritum ex parte actus præcipue consideratur bonitas; ad satisfactionem vero pœnalitas et dolor. Hinc ergo oritur (quoad præsens) differentia, quia opera bona et supernaturalia (inter quæ potissimum locum habet contritio) et natura sua, et divina lege et promissione, ratione suæ bonitatis et honestatis ordinata sunt ad vitam æternam consequendam; at vero ad satisfaciendum in hac vita pro pœna temporali, quæ in alia vita (scilicet in purgatorio) respondet peccatis remissis, ordinantur hæc opera non tam natura sua quam lege divina; et ad hoc non tantum in eis attenditur bonitas et honestas, sed etiam pœnalitas et afflictio peccatoris; et ideo fieri facile potest, ut in contritione non sit tanta pœna et afflictio, quanta necessaria est ad satisfaciendum pro tota pcena temporali.

QUÆSTIO LXXXVII.

DE REMISSIONE VENIALIUM PECCATORUM, IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA.

Deinde considerandum est de remissione venialium peccatorum. Et circa hoc quæruntur quatuor:

XXII.

1. Utrum sine pænitentia peccatum veniale possit dimitti.

2. Utrum possit dimitti sine gratiæ infusione.

3. Utrum peccata venialia remittantur per aspersionem aquæ benedicta, et episcopalem benedictionem, et tunsionem pectoris, et Orationem Dominicam, et alia hujusmodi.

4. Utrum veniale peccatum possit remitti sine mortali.

ARTICULUS I.

Utrum peccatum veniale possit remitti sine pœnitentia'.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum possit remitti sine pœnitentia. Pertinet enim (ut supra dictum est 2) ad rationem veræ pœnitentiæ, quod non solum homo doleat de peccato præterito, sed etiam proponat cavere de futuro. Sed sine tali proposito peccata venialia dimittuntur, cum certum sit, quod homo sine peccatis venialibus præsentem vitam ducere non potest. Ergo peccata venialia possunt remitti sine pœnitentia.

2. Præterea, pænitentia non est sine actuaii displicentia peccatorum. Sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia actuali eorum; sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum. Statim enim evolaret, quod non contingit manentibus peccatis venialibus. Ergo peccata venialia possunt remitti sine pœnitentia.

3. Præterea, peccata venialia opponuntur fervori charitatis, ut in secunda parte dictum est 3. Sed unum oppositorum tollitur per aliud. Ergo per fervorem charitatis, quem contingit esse sine actuali displicentia peccati venialis, fit remissio peccatorum venialium.

Sed contra est quod Augustinus dicit in libro de Panit., quod est quædam pænitentia, quæ quotidie agitur in Ecclesia pro peccatis venialibus. Quæ frustra esset, si sine pœnitentia peccata venialia possent dimitti. Videtur ergo quod peccata venialia non possint sine pænitentia dimitti.

Respondeo dicendum, quod remissio culpæ

1 Infra, art. 2, ad 2, et art. 3, corp.; et 4, d. 16, q. 2, art. 2, q. 2, ad 1, et d. 21, q. 2, art. 1, corp.; et Mal. q. 7, art. 12, corp. 2 Q. 84, art. 10, ad 4 arg.

31. 2, q. 71, et 2. 2, q. 24, art. 10, ad 2. In lib. de Medicina pœnit., et lib. de Utilitat. pœnitent., c. 2, tom. 9.

13

(sicut dictum est 1) fit per conjunctionem hominis ad Deum, a quo aliqualiter separat culpa. Sed hæc separatio perfecte quidem fit per peccatum mortale, imperfecte autem per veniale; nam per peccatum mortale mens omnino a Deo avertitur, utpote contra charitatem agens; per peccatum autem veniale retardatur affectus hominis, ne prompte in Deum feratur. Et ideo utrumque peccatum per pænitentiam quidem remittitur, quia per utrumque deordinatur voluntas hominis per immoderatam conversionem ad bonum creatum. Sicut enim peccatum mortale remitti non potest quandiu voluntas peccato adhæret, ita etiam nec peccatum veniale; quia manente causa, manet effectus. Exigitur autem ad remissionem peccati mortalis perfectior pænitentia; ut, scilicet, homo actualiter peccatum mortale commissum detestetur quantum in ipso est, ut, scilicet, diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, ut singula detestetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem venialium peccatorum. Non tamen sufficit habitualis displicentia, quæ habetur per habitum charitatis, vel pœnitentiæ virtutis; quia sic charitas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Unde sequitur quod requiratur quædam virtualis displicentia; puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum et res divinas, ut quidquid sibi occurreret, quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi actu de illo non cogitaret. Quod tamen non sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inquisitionem.

Ad primum ergo dicendum, quod homo in gratia constitutus potest vitare omnia peccata mortalia et singula: potest etiam vitare singula peccata venialia, sed non omnia, ut patet ex his quæ in secunda parte dicta sunt 2. Et ideo pænitentia de peccatis mortalibus requirit, quod homo proponat abstinere ab omnibus, et singulis peccatis mortalibus; sed ad pœnitentiam peccatorum venialium requiritur, quod homo proponat abstinere a singulis, non tamen ab omnibus; quia hoc infirmitas hujus vitæ non patitur. Debet tamen habere propositum se præparandi ad peccata venialia minuenda, alioquin esset ei periculum deficiendi, cum desereret appetitum proficiendi, seu tollendi impedimenta spiritualis profectus, quæ sunt peccata venialia.

Quæst. præcedent., art. 2.

1. 2, q. 109, art. 8, el q. 74, art. 3, ad 2.

Ad secundum dicendum, quod passio pro Christo suscepta (sicut supra dictum est 1) obtinet vim baptismi. Et ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhærentem.

Ad tertium dicendum, quod fervor charitatis virtualiter implicat displicentiam venialium peccatorum, ut supra dictum est 2.

COMMENTARIUS.

1. Supponit D. Thomas in titulo hujus articuli, pœnitentiam sufficientem et efficacem esse ad remittenda venialia peccata. Quod ita in genere sumptum certissimum est ex dictis in præcedentibus ; nam si pœnitentia vim habet ad tollenda peccata mortalia, multo magis ad venialia, si cum proportione applicetur, quia minor offensio et aversio est in veniali quam in mortali, et conversio quæ fit per pœnitentiam, si sit perfecta in ratione contritionis, augetur, magisque perficitur, si opponatur veniali peccato, quam si tantum mortali, ut in superioribus declaratum est.

2. Prima assertio D. Thomæ. - Difficul tas circa illationem. - Enodatur. Hoc igitur supposito, quæstionem movet D. Thomas de necessitate pœnitentiæ ad hunc effectum, et duplici assertione respondet. Prima est: sine aliqua pœnitentia peccata venialia remitti non possunt, quia veniale peccatum committitur per immoderatam conversionem ad bonum creatum; ergo.quandiu voluntas adhæret illi bono, ad quod sic fuit conversa, non potest ei peccatum remitti, quia manente causa,semper manet idem effectus. Unde quoad hoc eadem est ratio de peccato mortali et de veniali; ergo necessaria est pœnitentia, qua tollatur illa conversio, seu adhæsio voluntatis. Quam ultimam illationem D. Thomas non probat. Non caret tamen difficultate ; nam posset quis dicere,conversionem illam sufficienter tolli per cessationem ab actu, et ab omni proposito formali et virtuali. Nam causa peccati intrinseca, et quasi formalis, est ipse actus seu voluntarius consensus; et de hac solum causa vera est illa propositio, quam D. Thomas assumit ut fundamentum totius rationis: Manente causa, manet effectus. Ergo, si hæc causa tollatur per cessationem, poterit tolli effectus sine interventu pœnitentiæ. Respondeo, hanc assertionem D. Thomæ non esse

1 Quæst. 66, art. 11. 2 Quæst. 79, art. 4.

intelligendam de potentia absoluta, ut a fortiori probant quæ in simili diximus de remissione peccati mortalis, et ex dicendis amplius constabit; atque hoc probat, ut existimo, objectio facta, quia nihil videtur repugnare Deum auferre culpam solum habitualiter manentem, quia transacto actu peccatoris, nihil manet, quod necessario illam habitualem maculam conservet. Et ideo potest Deus illam auferre, ipso peccatore nihil cooperante, neque etiam aliter resistente. Ratio autem D. Thomæ vim habet secundum potentiam ordinariam, ipsis rerum naturis consentaneam; nam hoc modo Deus nullum actuale peccatum remittit, sine aliqua cooperatione et convenienti dispositione peccatoris, quia voluntas, semel conversa ad aliquod objectum, habitualiter censetur voluntarie permanens in eo affectu, quandiu sua voluntate illum non mutat; et ideo secundum convenientem rationem non censetur disposita ut ei remittatur culpa. Hæc ergo mutatio voluntatis necessaria est secundum legem ordinariam ad remissionem culpæ venialis. Sic igitur necessaria est pœnitentia ad hunc effectum, nam pænitentia hic late sumitur pro quacunque simili mutatione voluntatis, ut in sequenti assertione declarabitur.

Secunda assertio D. Thoma.

3. Est ergo secunda assertio D. Thomæ non tam perfecta pœnitentia est necessaria ad remissionem peccati venialis, sicut mortalis. Declarat D. Thomas discrimen; nam ad remissionem mortalis necessarium est, ut homo actualiter detestetur peccatum mortale commissum, quatenus in ipso est, scilicet, diligentiam adhibendo ad rememorandum singula peccata mortalia, ut singula detestetur. In qua propositione multa includuntur, quæ dubia sunt. Et ideo (ut ex certis procedat discursus) quod primo et per se intendit D. Thomas, est, ad remissionem peccatorum mortalium necessariam esse, per se loquendo, formalem pœnitentiam, ac detestationem peccati mortalis commissi. An vero in aliquo casu sufficiat virtualis pœnitentia, D. Thomas hic non tractat, neque id affirmare (ut nos supra fecimus) repugnat præsenti discursui; quin potius statim in fine corporis articuli, de peccatis oblitis id D. Thomas affirmat, quod Cajetanus advertit, et amplificat satis consentanee ad ea quæ superius diximus. Rursus, an requiratur distincta recogitatio peccatorum, quod hic D. Thomas affirmare

195

videtur, in superioribus sufficienter tractatum est, et definitum non esse simpliciter necessarium. Quod etiam hic Cajetanus sentire videtur, qui D. Thomam exponit de remissione peccati mortalis perfecta quoad culpam et omnem pœnam, et non de necessitate simpliciter, sed regulariter; cum quibus limitationibus facile potest id admitti, quia non fundatur in speciali præcepto, sed ad factum potius pertinet, quia homines non ita excitantur ad ferventem contritionem, et pœnitentiam agendam per confusam memoriam, sicut per distinctam recogitationem singulorum peccatorum; et ideo regulariter, præsertim si plura sint peccata, contritio non erit ita perfecta, ut omnino illa remittat quoad culpam et pœnam, nisi ex distincta illorum recogitatione procedat. Atque hic etiam sensus sufficiens est ad differentiam hic intentam inter veniale et mortale peccatum.

[ocr errors]

4. Quomodo intelligendum, ad remissionem venialis, non sufficere habitualem displicentiam. Subjungit ergo divus Thomas ad remissionem venialis peccati neque habitualem displicentiam sufficere, neque formalem requiri, sed virtualem satis esse. Primam partem optime probat, quia alias peccatum veniale non posset esse simul cum habituali gratia, seu charitate, quia displicentia habitualis nihil aliud est, quam ipse habitus charitatis, seu poenitentiæ infusæ. Unde in hoc est clara differentia inter peccatum veniale et mortale; nam hoc non potest simul esse cum habitu charitatis (de lege loquimur), et ideo quoties inest, vel infunditur talis habitus, necessario remittitur peccatum; quod non ita est in veniali. Nihilominus tamen ambo in hoc conveniunt, quod neutrum remittitur per solam habitualem displicentiam illo modo explicatam, quamvis ex diversa ratione veniale quidem, quia potest simul esse cum tali habitu; mortale vero, quia, licet cum illo esse non possit, tamen habitus non infunditur sine aliqua displicentia peccati commissi. Hæc autem prima pars, quam D. Thomas assumit, maxime verum habet de remissione venialis peccati, quæ fit cx opere operantis. Est etiam in universum vera quantum ad hoc, quod gratia habitualis et veniale peccatum formaliter non repugnant ex se, seu ex natura rei. An vero ex opere operato, seu ex speciali ordinatione divina remittatur aliquando veniale peccatum cum sola infusione gratiæ habitualis, diversa quæstio est, quam postea disputabimus.

5. Formalem pœnitentiam non requiri ad venialis remissionem. Secundum membrum, scilicet non requiri formalem detestationem venialis peccati ad ejus remissionem, non probatur a divo Thoma, sed ut manifestum supponitur, vel ob levitatem talis culpæ, vel etiam quia ex tertio membro constare poterat. Tertium autem membrum, scilicet, virtualem displicentiam sufficere, relinquit ut satis conclusum a sufficienti partium enumeratione. Declarat autem illam virtualem displicentiam per hæc verba Puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum et res divinas, ut quidquid sibi occurreret, quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi de illo actu non cogitaret. Quæ verba ita intelligenda sunt, ut non sumantur tanquam includentia conditionalem sensum de futuro contingente; nam ille eventus incertus est, et non pendet ex illo remissio peccati quæ in præsenti fit. Sed sumenda sunt in sensu causali, quia nimirum in actu præsenti est sufficiens virtus ad tollendum tale impedimentum, et ad dolendum de illo, cogitatione oblata; hoc enim sufficit ad virtualem displicentiam, quamvis voluntas pro sua libertate posset non habere illam displicentiam, etiamsi veniale peccatum memoriæ

occurreret.

6. Dubium circa solutionem ad 1.-Solutio ad primum est valde notanda, in qua declarat D. Thomas, quomodo propositum non peccandi venialiter possit vel debeat haberi ad veram pœnitentiam venialium; et dicit in summa requiri propositum vitandi singula, non tamen omnia, quia hoc infirmitas hujus vitæ non patitur. Difficile tamen hic applicatur illa distinctio; nam vel loquimur de venialibus peccatis, quatenus in particulari, et sigillatim occurrunt facienda vel vitanda, et sic est quidem necessarium propositum circa singula; tamen illud non requiritur ad pœnitentiam, sed ad non peccandum de facto in singulis occasioribus; nam pœnitentia de venialibus, et propositum, quod illa requirit, simul et eodem momento et actu haberi potest; illud vero propositum circa singula peccata venialia in particulari habetur diversis actibus et temporibus, prout occasiones occur runt. Necesse est ergo ut loquamur de venialibus peccatis, quæ in futurum fieri possunt, quatenus per modum unius objecti voluntati proponuntur ut refutanda, seu ut habeat propositum cavendi illa; hoc autem modo non

videtur possibile propositum cavendi singula, quin sit propositum cavendi omnia, quia necesse est ut totum illud objectum displiceat voluntati, et quod ab illo avertatur per tale propositum. Item, quia tam generale est illud propositum, quam cogitatio de ipsis peccatis; cogitatio autem non est ita de singulis, ut non sit de omnibus; imo proprie non est de singulis, quia de nullo directe cogitatur, sed simpliciter de toto hoc objecto, quod est venialiter peccare; et hoc simpliciter proponit cavere voluntas, nec potest proponere cavere singula peccata, cum ad ea distincte recogitata non descendat.

7. Quomodo propositum vitandi venialia requiratur ad eorum remissionem. - Respondeo ita sine dubio esse, quod tale propositum aut nullum est, aut eo modo quo est, ad omnia peccata venialia terminatur. Illud autem propositum partim est ex se efficax et absolutum, partim inefficax et conditionatum; utrumque enim implicite includit respectu diversorum, et hoc est quod D. Thomas declarare voluit. Nam propositum illud, ut comparatum ad totam collectionem venialium peccatorum, non est propositum absolutum et efficax vitandi illam, quia non est de objecto possibili moraliter et secundum legem ordinariam. Solum ergo esse potest desiderium quoddam conditionatum cavendi totam, si esset possibile, quia revera tota displicet ex vi poenitentiæ. Hinc vero etiam nascitur, ut illud propositum sit faciendi quantum in homine fuerit ad vitanda omnia venialia peccata. Ex quo etiam fit, ut tale propositum comparatum ad singula peccata, de se sit efficax, quia quodlibet per se sumptum est objectum possibile, et ad omne possibile efficaciter se extendit illa voluntas. Et ita facile patet sensus D. Thomæ, et responsio ad objectiones.

8. In solutione ad 2 occurrebat gravis disputatio de privilegio martyrii ad remittendum peccatum. Sed de illa dixi superiori tomo, disp. 29. Hic vero solum est observandum, ex D. Thomæ sententia posse remitti veniale peccatum, saltem ex privilegio, absque alia dispositione ex parte hominis, præter hoc quod non habeat voluntatem actualiter inhærentem peccato. Quod Cajetanus distinctius explicat in homine qui ad dormiendum ivit, cum actuali proposito mentiendi, verbi gratia, et dormiens occiditur pro Christo; et in hoc majus privilegium concedit martyrio quam baptismo; de qua re inferius disputabimus.

9. Quomodo veniale sit contra fervorem cha

« PredošláPokračovať »