Obrázky na stránke
PDF
ePub

ritatis. — Circa ad 3 disputat Cajetanus cum Durando, quomodo peccatum veniale sit contra fervorem charitatis. Sed res est facilis, et immerito in ea hæsitavit Durandus in 4, dist. 16, q. 1, art. 2. Nam fervor charitatis intelligi potest sola intensio, et huic non repugnat per se ac formaliter peccatum veniale, nisi fortasse ex parte operantis, quatenus non potest simul habere unum actum valde intensum, et alium omnino disparatum. Alius vero fervor charitatis est extensivus, ut sic dicam, ex parte objecti; nam charitas perfecta se extendit ad omnia quæ Deo placent, et ad referendum omnia in ipsum, et consequenter ad nihil volendum quod non sit referibile ad ipsum. Et de hoc fervore manifestum est opponi veniali peccato, cum hoc peccatum non sit referibile in Deum.

ARTICULUS II.

Utrum ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiæ infusio 1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiæ infusio. Effectus enim non est sine propria causa. Sed propria causa remissionis peccatorum est gratia; non enim ex meritis propriis peccata hominis remittuntur; unde dicitur Ephes. secundo: Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia salvati estis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiæ infusione.

2. Præterea, peccata venialia non remittuntur sine pænitentia. Sed in pænitentia infunditur gratia, sicut et in aliis sacramentis novæ legis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiæ infusione.

3. Præterea, peccatum veniale maculam quamdam animæ infert. Sed macula non aufertur nisi per gratiam, quæ est spiritualis anime decor. Ergo videtur quod peccata venialia non dimittantur sine gratiæ infusione. Sed contra est quod peccatum veniale adveniens, non tollit gratiam, neque etiam diminuit eam, ut in 2 par. habitum est 2. Ergo pari

Supra, q. 65, art. 1, ad 8, et infra, præsenti quæst., art. 3, corp., et a. 4, ad 2; et 4, d. 16, q. 2, art. 2, q. 1; et Mal., q. 7, art. 11, corp., et ad 14, et art. 12, corp., et ad 1. 22. 2, q. 24, art. 10.

ratione ad hoc quod peccatum veniale remittatur, non requiritur novæ gratiæ infusio.

Respondeo dicendum, quod unumquodque tollitur per suum oppositum. Peccatum autem veniale non contrariatur habituali gratiæ vel charitati, sed retardat actum ejus, in quantum nimis inhæret homo bono creato, licet non contra Deum, ut in secunda parte habitum est. Et ideo ad hoc quod peccatum veniale tollatur, non requiritur, quod infundatur aliqua habitualis gratia; sed sufficit aliquis modus gratiæ vel charitatis ad ejus remissionem. Quia tamen in habentibus usum liberi arbitrii, in quibus solis possunt esse venialia peccata, non contingit esse infusionem gratiæ sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, ideo quandocunque de novo gratia infunditur, peccata venialia remittuntur.

Ad primum ergo dicendum, quod etiam remissio peccatorum venialium est effectus gratiæ, per actum scilicet quem de novo elicit, non autem per aliquid habituale de novo animæ infusum.

Ad secundum dicendum, quod peccatum veniale nunquam remittitur sine aliquali actu pœnitentiæ virtutis, explicito scilicet vel implicito; ut supra dictum est 2. Potest tamen remitti peccatum veniale sine pœnitentiæ sacramento, quod in absolutione sacerdotis formaliter perficitur, ut supra dictum est 3. Et ideo non sequitur, quod ad remissionem venialis peccati requiratur gratiæ infusio, quæ licet sit in quolibet sacramento, non tamen est in quolibet actu virtutis.

Ad tertium dicendum, quod sicut in corpore contingit esse maculam dupliciter: uno modo per privationem ejus quod requiritur ad decorem, puta debiti coloris, aut debitæ proportionis membrorum; alio modo per superinductionem alicujus impedientis decorem, puta luti, aut pulveris; ita etiam animæ inducitur macula, uno modo per privationem decoris gratiæ per peccatum mortale; alio modo per inclinationem affectus inordinatam ad aliquid temporale, et hoc fit per peccatum veniale. Et ideo ad tollendam maculam peccati mortalis requiritur infusio gratiæ; sed ad tollendam maculam venialis peccati, requiritur aliquis actus procedens ex gratia, per quam removeatur inordinata adhæsio ad rem temporalem.

11. 2, q. 88, art. 1, et in 2. 2, q. 24, art. 10.

2 Art. 1.

3 Quæst. præcedent., art. 2.

COMMENTARIUS.

1. In quo sensu accipiat D. Thomas infusionem gratiæ. Ad intelligentiam hujus articuli oportet imprimis exponere quid D. Thomas intelligat per infusionem gratiæ, an scilicet infusionem primæ gratiæ, vel augmentum, vel indifferenter. Nam Cajetanus hoc posteriori modo intelligit D. Thomam; Soto vero, d. 15, q. 1, art. 2, intelligit priori modo. Mihi tamen dicendum videtur D. Thomam neque in hoc titulo neque in omnibus locutionibus hujus articuli usum esse tam limitate et stricte illis verbis, ut Soto voluit, neque etiam semper uti illis verbis in illa amplitudine, quam Cajetanus indicat, sed aliquando loqui de infusione primæ gratiæ. Prior pars patet, tum quia alias doctrina D. Thomæ esset diminuta, quia non explicasset, an ad remissionem peccati venialis requiratur saltem gratiæ augmentum; et ideo sine dubio prima conclusio negativa, quam statim declarabimus, intelligenda est in illa amplitudine. Quod etiam satis indicant illa verba: Non requiritur quod infundatur aliqua habitualis gratia, id est, nec prima, nec secunda, seu augmentum ejus; et ideo statim subjungit: Sed sufficit aliquis motus gratiæ, sentiens non relinqui medium inter illa duo. Tum etiam quia in solutione ad secundum in hoc sensu dicit, in quolibet sacramento fieri infusionem gratiæ, et loquitur per se, et non tantum per accidens; loquitur ergo de infusione indifferenter ad primam gratiæ collationem, et augmentum ejus. Nihilominus tamen posterior pars probatur, quia secunda conclusio, quam statim declarabimus, necessario est intelligenda de infusione primæ gratiæ, ut contra Cajetanum ostendemus, et declarant illa verba in fine corporis articuli Quandocunque de novo gratia infunditur. Et ideo non potest argui D. Thomas quod æquivoce utatur verbis, quia semper addit aliquid, quod usum vel significationem determinet.

2. Prima conclusio D. Thomæ. - Duobus igitur assertionibus respondet D. Thomas. Prior est ut peccatum veniale tollatur, non requiritur infusio alicujus gratiæ habitualis, sed sufficiet aliquis motus gratiæ vel charitatis. Ratio est, quia peccatum veniale non tollit aliquam habitualem gratiam, vel charitatem, id est, neque expellit, neque remittit illam ; ergo etiam e converso, ut tollatur veniale peccatum, necessaria non est infusio

vel auctio habitualis gratiæ. Patet consequentia, quia oppositorum eadem est ratio, quoad hoc quod mutuo se expellunt. Unde, si peccatum veniale non expellit formaliter gratiam habitualem, neque aliquem gradum ejus, neque etiam e converso gratia habitualis, aut aliqua ejus intensio veniale peccatum formaliter expellit; ergo neque ejus infusio necessaria esse potest ad illius remissionem; sclum enim propter formalem expulsionem poterat esse necessaria. Significat autem D. Thomas gratiam aliquam esse necessariam, saltem auxiliantem, seu motum gratiæ, aut charitatis; quod juxta dicta in præcedenti articulo intelligendum est; et postea a nobis latius declarabitur.

[ocr errors]

3. Secunda assertio D. Thoma. Secunda assertio D. Thomæ est : quandocunque gratia infunditur adulto, remittuntur ei venialia peccata. Quam probat, quia illi non infunditur gratia sine actuali motu in Deum, et in peccatum; sed per hunc motum remittuntur venialia peccata; ergo. Ex qua ratione colligit imprimis Cajetanus confirmationem cujusdam opinionis suæ, quam supra de Eucharistia tenuit, scilicet, non conferre effectum suum sine actuali devotione suscipientis. Sed non recte colligit, tum quia D. Thomas non loquitur de augmento seu nutritione gratiæ, sed de prima ejus infusione, ut patet, quia dicit gratiam non infundi adulto sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum. Quibus verbis solet loqui D. Thomas de dispositione necessaria ad primam gratiam; neque in alio sensu vera esset propositio, quia augmentum gratiæ fit per actus meritorios, etiamsi non sint motus in Deum aut in peccatum; tum etiam quia licet D. Thomas dicat gratiam non infundi adulto sine prædicto motu, non tamen dicit actualem motum esse necessarium in illomet instanti, et puncto, in quo gratia infunditur per sacramentum, prout ipse Cajetanus intendit de effectu Eucharistiæ; constat enim sufficere, quod bonus motus præcesserit, et quod in ipsa actuali susceptione sacramenti novum impedimentum non' ponatur. Et hinc magna ex parte cessant objectiones Cajetani contra hanc conclusionem, nam supponere videntur loqui D. Thomam de qualibet infusione, etiam de augmento gratiæ. Et ideo inferunt, per quemlibet actum charitatis remitti peccata venialia. Quod ipse Cajetanus reputat inconveniens; et fortasse non est, si recte intelligatur, ut infra tractabimus. Tamen in rigore non sequitur,

sicut nec sequitur de omni actu meritorio augmenti gratiæ. Unde alia etiam, quæ Cajetanus hac occasione dicit de requisitis ad remissionem venialium peccatorum, necessaria non sunt ad intelligentiam hujus articuli; res autem ipsa inferius disputabitur.

[ocr errors]

4. Difficultas. Solvitur. Una vero superest difficultas circa hanc partem, quia discursus D. Thomæ videtur procedere ex puris particularibus; quamvis enim infusio gratiæ non fiat sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, non tamen in omne peccatum, sed in illud quod infusioni gratiæ contrarium est;hoc autem est peccatum mortale,non autem veniale; ergo non recte infert remissionem venialium peccatorum cum tali infusione semper esse conjunctam. Quoad hoc est optima responsio, quam Cajetanus in ultimis verbis sui Commentarii significat, scilicet, D. Thomam locutum fuisse moraliter et regulariter, non autem metaphysice. Qui enim convertitur in Deum, et propter ipsum detestatur peccatum, regulariter loquendo, non limitat intentionem suam ad mortalia peccata, sed absolute extendit eam ad divinam offensionem; ideoque quando illi infunditur gratia, etiam remissio extenditur ad venialia peccata, quæ tunc non possunt expelli aut remitti sine infusione gratiæ, propter conjunctionem cum mortali peccato; agimus enim, ut dixi, de prima infusione gratiæ. Nihilominus tamen in rigore verum est, si quis præcise detestetur mortalia quatenus talia sunt, aut quatenus in tali vel tali specie constituuntur, fieri posse infusionem gratiæ absque remissione venialium, imo cum actuali proposito et complacentia eorum; et hoc convincit objectio facta. Addo tandem D. Thomam non dicere in hujusmodi infusione remitti omnia venialia peccata, sed indefinite venialia peccata; probabile autem videtur, loquendo etiam moraliter, et ut plurimum, in qualibet detestatione peccatorum mortalium includi virtualiter detestationem saltem aliquorum venialium, eorum scilicet, quæ conjuncta sunt cum tali peccato, et ad illud disponunt, vel etiam quæ talem detestationem impediunt, seu illi repugnant, quæ peccata venialia fere nunquam desunt in illo, qui mortaliter peccavit; et hoc etiam videtur Cajetanus insinuasse.

5. Circa solutiones argumentorum nihil occurrit addendum, sed solum advertendum D. Thomam, in solutione ad 1, pro manifesto supponere remissionem peccati venialis esse

effectum gratiæ. In solutione vero ad 2 et 3 expresse declarare, hunc effectum fieri per aliquem actum gratiæ. Et quia hoc videtur esse fundamentum hujus materiæ, disputationem et declarationem ejus inde exordiemur.

DISPUTATIO XI.

DE REMISSIONE VENIALIUM PECCATORUM, QUATENUS EST ALTER POENITENTIÆ EFFECTUS.

Quoniam venialia peccata per plura remedia tolli possunt, inter quæ pœnitentia præcipuum est, vel etiam in omnibus quodammodo inclusum, ideo D. Thomas hunc posuit inter effectus pœnitentiæ, et ea occasione de aliis remediis contra venialia peccata disputat. Ut tamen clarius procedamus, dicemus prius de hoc effectu, prout fit per pœnitentiam virtutem, de qua nunc agimus, postea quatenus per alia media fieri potest. Ante omnia vero oportet præmittere quid sit hæc remissio, et cujusnam principalis causæ efficientis, et formalis proprium opus sit.

SECTIO I.

Utrum remissio venialis peccati sit supernaturale opus gratiæ.

1. Veniale peccatum est verum malum culpa in Deum, licet imperfectum. - Supponenpæ dum imprimis est ex D. Thoma, 1. 2, q. 72, art. 5, et quæst. 88 et 89, peccatum veniale in hoc convenire cum mortali, quod est verum malum culpæ, et aliqualis Dei offensio, relinquens in anima aliquam maculam, licet imperfectam, ut hic etiam, art. 2, ad 3, D. Thomas explicavit; differre autem, quia non avertit peccantem a Deo ut ab ultimo fine, et consequenter, nec privat divina gratia, nec constituit Dei inimicum. Deinde suppono quastionem propositam intelligi posse, vel de gratia auxiliante, vel de sanctificante, vel generatim de quocunque favore, et liberalitate Dei non debita naturæ, et ad finem supernaturalem ordinata, et hic ultimus est proprius sensus præsentis sectionis; nam in sequenti dicemus de gratia sanctificante; de auxiliante vero in aliis.

[blocks in formation]

tum illi contrarium, ut, si fuit mendacium, per voluntatem non mentiendi, aut per detestationem naturalem prioris voluntatis, quia peccatum veniale solum est deflexio quædam a medio et a rectitudine rationis; ergo per contrariam rectitudinem sufficienter tollitur. At vero Gabriel, Major, et alii Nominales, d. 16 (et idem sentit ibi Scot., quamvis d. 21 magis dubius videatur) asserunt veniale peccatum auferri sustinendo pœnam proportionatam; putant enim transacto actu peccati venialis, nihil manere nisi reatum pœnæ; quæ pœna fiuita est, et temporalis, et sustineri potest sine speciali gratia Dei, per vires naturæ; ergo per illam tolletur ille reatus, nam facta solutione, tollitur debitum.

3. Illatio prima hujus opinionis. Secunda. - Tertia. Ex qua doctrina inferunt primo, peccatum veniale posse tolli sine gratia sanctificante, quia sine illa potest homo suscipere sufficientem pœnam tali peccato debitam. Inferunt secundo, quando conjuncta sunt peccatum veniale et mortale, posse remitti veniale, etiamsi non tollatur peccatum mortale, sicut e converso. Quia potest homo sufficientem pœnam assumere pro peccato veniali, non habendo contritionem de mortali. Tertio inferunt alii, præter Durandum, etiam in inferno posse tolli peccatum veniale, manentibus mortalibus, quia pœna illi debita temporalis est, et ita finitur aliquando; illa autem finita, non manet tale peccatum. Durandus vero hoc non admittit, quia putat ad tollendum peccatum veniale saltem esse necessarium aliquem actum bonum moraliter, quem voluntas damnata et obstinata in malo habere non potest. Tota hæc doctrina videtur mihi parum consentanea antiquis Patribus, et ideo censeo aliter esse sentiendum.

Ex veniali, actu commisso, manere moralem

culpam. Conclusio prima.

4. Dic ergo primo: ex peccato veniali, actu commisso et transacto, non solum manet reatus pœnæ, sed etiam moralis culpa, et macula proportionata. Ita sentiunt Theologi statim referendi, et D. Thomas, 1. 2, q. 89, art. 1. Nam licet dicat peccatum veniale non requirere maculam simpliciter, sicut mortale ; ita vero loquitur, tum quia ipse censet peccatum veniale non esse simpliciter peccatum, sed secundum quid; tum etiam quia non relinquit maculam quoad privationem, imo neque quoad remissionem gratiæ; nihilominus tamen non negat manere quoad illam de

formitatem quam habet, ut clare ac optime declaravit, q. 7 de Malo, art. 11, et hic ad 3. Et probatur primo ex modo loquendi et sentiendi omnium ; nam qui venialiter peccavit, ex vi illius actus non retractati, nec remissi, manere dicitur in statu talis peccati, et denominatur suo modo peccator; ergo signum est, non tantum manere debitum pœnæ, sed aliquo modo maculam culpæ. Ratio vero est quia, ut peccatum moraliter maneat,non est necessaria privatio physica gratiæ, ut patet, tum quia in puris naturalibus posset esse status peccati sine illa privatione; tum etiam quia de absoluta potentia potuisset Deus ordinare hominem ad finem supernaturalem, non infundendo habitus, et tunc etiam posset esse status peccati sine physica privatione gratiæ; imo nunc etiam quod formaliter consummat rationem peccati habitualis, est illud morale quod permanet. At quantum ad hoc, eadem est ratio de peccato veniali, per quod etiam convertitur suo modo voluntas ad creaturam, non quidem ut ad ultimum finem, sed ut ad objectum non referibile ad verum ultimum fine m; quæ conversio etiam moraliter manet, transacto actu, per respectum ad illum, et in ea includitur aliqualis offensio Dei, quæ tandiu manet, quandiu pro illa non fit satisfactio. Ergo, quamvis peccatum veniale non relinquat privationem physicam, nihilominus suam moralem maculam relinquit. Unde quantum ad illam applicari hic possunt cum proportione, quæ diximus de mortali. Et hæc assertio patebit magis ex sequentibus.

Veniale remitti, non est formaliter remitti

panam. Conclusio secunda.

8

5. Dico secundo: peccatum veniale remitti, non est formaliter remitti pœnam, sed maculam moralem quam relinquit. Hanc conclusionem non negat Durandus, et est D. Thomæ in locis citatis, et in præsenti. Quam late defendunt Soto, d. 15, q. 2, art. 2; et Ledesma, q. 38, art. 4; et Corduba, lib. 5, q. et 11, licet oppositum censeat probabile. Et Scotus etiam, d. 21, art. 1, in hanc partem magis inclinat propter Sanctorum auctoritatem. Atque eamdem sententiam tenet Alensis, 4 p., q. 15, memb. 3, § 2, ad 4. Favet August., de Vera et falsa pœn., c. 18, quatenus in genere distinguit remissionem culpæ et poena. Favet eliam Greg., lib. 4 Dialog., c. 39. Et habetur in cap. Qualis, d. 25, quatenus dicit quædam peccata remitti in vita futura, alia tautum in præsenti; quod necesse est in

telligi de remissione quoad culpam,quia quoad pœnam ctiam mortalia suo modo tolluntur in vita futura, saltem quoad reatum pœnæ temporalis. Præterea sequitur hæc conclusio ex præcedenti; nam culpa, et reatus pœnæ moraliter distincta sunt; ergo formaliter ac proprie loquendo, remissio culpæ non est ablatio pœnæ ; quin potius neque semper sunt necessario conjuncta; nam, ut omnes fere sentiunt, per indulgentias remittitur pœna, non autem culpa. Item per opus pœnale remittitur pœna, etiamsi non tollat illam moralem malitiam, quam culpa relinquit, dummodo supponat illam remissam, alioqui non potest talem pœnam remittere; ergo signum est, aliud esse tolli culpam, aliud vero satisfacere pro

pœna.

6. Prima opinio improbatur. Unde sumi potest speciale argumentum contra Scotum et alios; nam, si sola pœnæ assumptio sufficeret ut tolleretur veniale peccatum, sequeretur posse veniale peccatum prius commissum tolli, etiamsi homo habeat propositum aliud simile committendi ; quod absurdissimum est. Sequela vero patet, quia potest quis habere propositum mentiendi, et nihilominus punire in se mendacium quod prius dixit; ergo per illam punitionem tolletur reatus pœnæ præteritæ, et consequenter peccatum ipsum. Præterea ex illa opinione sequitur, veniale peccatum quasi per partes remitti, quia pro pœna satisfieri potest per partes; non enim tollitur tota simul; ergo eadem ratione posset tolli peccatum commissum tem. pore priori, quamvis nunc maneret voluntas committendi aliud simile. Præterea per generalem contritionem omnium peccatorum, quæ se extendat ad venialia, remittuntur omnia illa quoad culpam, et non semper quoad tolam pœnam; potest enim contritio esse valde remissa, vel potest etiam fieri remissio per solum amorem, qui parum pœnalis est, et ideo non semper sufficit ad satisfaciendum pro pœna. Tandem, sicut se habet culpa mortalis ad reatum pœnæ æternæ, ita videtur se habere peccatum veniale ad reatum sibi proportionatum, et quasi intrinsecum; sed in peccato mortali illa duo diversa sunt, et alia est remissio culpæ, et alia pœnæ æternæ, licet sint conjuncta, ut aperte supponit Concil. Trident., sess. 6 et 14; ergo cum proportione similiter sentiendum est de veniali peccato. Explicatur proportio. Nam sicut peccato mortali ratione inimicitiæ respondet æterna pœna, que tollitur ablata culpa, ita veniali peccato,

quatenus opponitur fervori charitatis et amicitiæ, respondet quædam pœna proportionata, quæ dici potest carentia divinæ familiaritatis, et indignitas illius, et hæc tollitur ablata culpa veniali, et simul etiam tollitur quædam æternitas pœnæ, quæ saltem per accidens potest inveniri in culpa veniali, si ipsa perpetuo duret, ut statim dicam; manet tamen reatus pœnæ temporalis, et hoc satis est ad illam diversitatem indicandam. Sicut e contrario posset Deus de absoluta potentia non remittere culpam, et nihilominus illam nunquam punire, sed remittere executionem ejus, quamvis radicalis dignitas, seu debitum maneat in ipsa culpa.

Remissionem venialis esse beneficium gratiæ.

Conclusio tertia.

7. Dico tertio remissio peccati venialis, præsertim prout nunc fit, est beneficium divinæ gratiæ. Non est sensus hujus conclusionis, peccatum veniale nunquam remitti ex justitia per meritum de condigno, sed semper omnino gratis, sicut mortaie; hoc enim generaliter verum non est, ut in principio primi tomi de Incarnatione latius dixi, et in sequen tibus attingam. Sed est sensus, hanc remissionem non posse viribus naturæ comparari sine aliquo auxilio vel beneficio Dei gratuito. Et hoc sensu est certa, ut existimo, eamque sæpe docet D. Thomas in his articulis, ut notavimus, et Alexander Alens. loco citato, et Abulens. in 26 cap. Matth., quæst. 711; et eamdem tenent alii auctores citandi in puncto sequenti, præsertim Petrus Soto, lect. 18 de Poenit. ; et in ejus confirmationem nonnulla adduxi in 1 tom. 3 p., disp. 4, sect. 11. Et probatur primo ex generalibus locutionibus Scripturæ, adjunctis expositionibus et Patrum, et Conciliorum. Dicitur enim Psalm. 31: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Exponit autem Paulus ad Rom. 4, illis verbis significari opus illud esse divinæ gratiæ. Glossa vero addit, sub illo peccato comprehendi etiam veniale. Quod patet etiam ex indefinita et absoluta locutione. Unde 1 Joan. 1: Fidelis est et justus ut remittat nobis peccata nostra; et loquitur de illis peccatis, quæ justus quotidie committit; hæc autem sunt venialia, ut Concilium Milevitanum declaravit, c. 6, 7 et 8. Et, si velimus in proprietate accipere utrumque verbum, fidelis et justus, primum referri potest per se ad peccata mortalia, secundum ad venialia, quorum remissionem potest justus de condigno mereri; at

« PredošláPokračovať »