Obrázky na stránke
PDF
ePub

que ita comprehendet Joannes illis verbis omne peccatum, de quo ibidem dixerat: Sanguis Jesu Christi mundat nos ab omni peccato. Præterea, c. 2, addit Joann. : Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem; quod etiam de veniali intelligendum esse docet ibi August., tract. 1. Datur ergo nobis remissio peccati venialis propter merita Christi, ut etiam docuit Bernardus, serm. de Coena Domini; est ergo opus gratiæ.

8. Ratione suadetur conclusio. —Præterea, in Oratione Dominica generatim petimus: Dimitte nobis debita nostra; quam esse vocem justorum propter frequentia venialia peccata, declaravit Conc. Trident., sess. 6, c. 11. Ex hoc autem orandi et petendi modo colligitur recte, id, quod petitur, esse beneficium gratiæ; et est frequens apud Augustinum, et in Conciliis Milevitano et Arausicano. Ex qui bus etiam habemus hanc generalem regulam, nihil quod ad pietatem et vitam æternam conferat, posse obtineri sine beneficio gratiæ; quod non solum de actionibus, seu de beneficiis, ut sic dicam, positivis, sed etiam de liberatione ab omni malo, vel miseria declaravit Concilium Arausicanum, canone 14 et 22; sed remissio venialis peccati est liberatio a quadam miseria, et multum confert ad pietatem et vitam æternam; est ergo beneficium gratiæ. Ratio autem est, quia peccatum veniale est aliqualis injuria Dei, pro qua non potest homo suis solis viribus condigne satisfacere. Qua ratione evertitur totum fundamentum aliarum opinionum. Auctores enim earum non satis considerarunt rationem offensæ divinæ, quæ est in peccato veniali, et moraliter manet transacto actu, donec, vel per remissionem, vel per condignam satisfactionem tollatur. Hanc autem condignam satisfactionem nunquam ipsi probarunt posse ab homine fieri per vires naturæ, multoque minus per solam pœnam involuntariam. Quæ omnia ex sequenti sectione magis constabunt.

SECTIO II.

lum per se, et sine mortali, et de hoc procedit quæstio. Tribus autem modis intelligi potest habitualem gratiam requiri ad hanc remissionem, scilicet antecedenter, seu præsuppositive, quia, scilicet, necesse est ut persona supponatur grata, ut locum habeat talis remissio; vel formaliter, quia scilicet per infusionem talis gratiæ expellendum est tale peccatum; vel concomitanter, quia nunquam datur talis remissio, quin conferatur talis gratia, licet ab illa formaliter non procedat.

Sententia Scoti et Durandi.

2. Prima ergo sententia est, quæ negat requiri gratiam aliquo ex dictis modis, ut veniale peccatum remittatur. Hanc tenent Durandus et Scotus supra citati; existimant enim in eo, qui habet mortale peccatum et veniale, posse remitti veniale, relicto mortali, et consequenter sine gratia habituali ullo modo. Sed differunt inter se, quia Durandus dicit posse fieri hoc in hac vita, et non in alia, quia putat fieri per aliquem bonum motum naturalem repugnantem formaliter peccato veniali, quem motum in alia vita habere non potest, qui decessit in peccato mortali. Sed illud fundamentum Durandi jam rejectum est. Scotus vero putat hoc posse fieri tam in hac vita, quam in alia. Quam sententiam tanquam magis clementem admittit Gabriel supra, et d. 16, q. 5, art. 3, dub. 2. Et eorum fundamentum solum est, quia ablatio peccati venialis fit sufficienter per solutionem alicujus pœnæ temporalis. Quod fundamentum ex uno capite rejectum est supra, et ex alio impugnabitur infra in materia de satisfactione; supponit enim ad satisfactionem pro pœna non esse necessariam gratiam. 3. Suadetur. Aliter vero posset suaderi hæc sententia, saltem loquendo de statu hujus vitæ, quia licet demus esse necessariam gratiam aliquam ad remissionem peccati venialis, non tamen videtur necessarium illam esse habitualem, seu justificantem et sanctificantem ipsam personam; videtur enim suf

Utrum ad remissionem venialis peccati habitualis ficere gratia excitans, et adjuvans, per quam

gratia requiratur.

1. Tripliciter gratia requiri potest ad ejus remissionem. Dupliciter contingit remitti peccatum veniale, uno modo simul cum mortali, et tunc non procedit quæstio, quia certum est necessariam esse gratiam, saltem propter remissionem peccati mortalis. Alio modo contingit remitti peccatum veniale so

homo sufficienter se disponat ad hanc remissionem consequendam, etiamsi ipsa remissio sit etiam gratia et liberalitas Dei. Quod probatur, quia ad consequendum a Deo aliquem effectum gratiæ non semper est necessaria gratia habitualis, sed suflicit proportionata dispositio; sic enim peccator per actum fidei intensum consequitur augmentum fidei. Sed in peccatore potest esse talis dispositio ad re

missionem peccati venialis, quia per auxilian- vel hæc merita applicarentur ad hunc effectem gratiam potest habere supernaturalem tum sine fide ipsius Christi; utrumque autem detestationem ejus, vel alium similem mo- satis absurdum est; quod etiam a fortiori tum, et aliunde ex parte effectus non repu- patebit ex sequentibus. gnat veniale tolli manente mortali, cum e contrario possit tolli mortale manente veniali, cum hæc remissio formaliter non requirat gratiam habitualem; ergo.

Ad remissionem venialis necessariam esse gratiam antecedentem, vel concomitantem. As sertio prima.

4. Probatur ratione. Dico primo: ad consequendam remissionem venialis peccati necessaria est gratia sanctificans, sive antecedenter, sive concomitanter, ita ut nullus consequatur remissionem venialis peccati, nisi vel jam justus sit, vel tunc justificetur. Hæc est sententia D. Thomæ hic, art. 4, et 1. 2, q. 87, art. 5, ad 3, et q. 7 de Malo, art. 10, et in 4, d. 16, q. 2, art. 4, quæstiunc. 2, ad 3; ibidem Paludan., q. 1, art. 1 ; et Richard., art. 4, q. 2, et d. 21, art. 2, q. 3; et ibi Bonaventura, art. 1, q. 1; Alensis, 4 p., q. 65, alias 15, membr. 3, art. 3, § 4;Soto,d.15,q.2,art.4. Et sumitur ex Abulense, in c. 25 Matthæi, q. 741 et sequent., et ex Richardo de S. Victore, opusc. de Differentia venialis peccati et mortalis. Et potest aliquo modo colligi ex præcedente sectione, licet non necessario, ut statim dicam. Ratione ergo probatur hoc modo, quia Deus non remittit veniale peccatum existenti in mortali, sine ulla dispositione ejus (loquimur enim nunc ex opere operantis), et sic videtur per se notum ; alias hoc ipso quod cessaret actuale peccatum veniale, omnino remitteretur, quia nihil est quod expectetur, si dispositio hominis necessaria non est; illud autem est maxime absurdum, et repugnat sensui totius Ecclesiæ, et justitiæ ac perfectioni divinæ providentiæ. Si autem requiritur dispositio, et actus peccatoris, vel ille est mere naturalis, ut dicebat Durandus, vel supernaturalis; prior non potest esse sufficiens, quia actus naturalis non est sufficiens dispositio ad supernaturalia dona et beneficia; alias initium salutis posset esse a nobis. Item, quia peccatum veniale, eo modo quo habet deordinationem circa finem ultimum, deordinat a fine supernaturali ; ergo dispositio necessaria ad remissionem ejus debet esse aliquo modo supernaturalis. Item, quia alias infideles possent consequi remissionem venialium peccatorum per actus morales contrarios; atque ita vel illam obtinerent sine meritis Christi,

5. Rursus, si admittatur supernaturalis dispositio, interrogo an sit tantum attritio, aut vera contritio; si hoc secundum dicatur, justificabitur homo, et ita non fiet remissio sine gratia; si autem dicatur primum, illa dispositio non est sufficiens in homine existente in peccato mortali, quia vel sufficeret ex justitia, vel ex gratia et liberalitate Dei non primum, tum quia opus peccatoris non habet valorem moralem ad ullam satisfactionem de condigno, ut sumitur ex illo 1 ad Cor. 3: Si charitatem non habuero, nihil mihi prodest, et Ecclesiast. 34: Dona iniquorum non probat Altissimus, neque in multitudine sacrificiorum propitiabitur. Et sæpe alias. Tum etiam quia existens in peccato mortali dignus est ira divina; quomodo ergo potest ex justitia illum obligare ad hoc beneficium conferendum? Si vero dicatur secundum, oportet prius ostendere legem aut promissionem de hac re, alioqui mere gratis dicetur. Deinde, qui in peccato mortali permanet, indignus est hoc beneficio, tum quia non se disponit cum debita proportione, cum non detestetur offensam Dei propter ipsum; tum etiam quia permanet in inimicitia divina. Sicut inter homines subditus, qui regi fecisset gravissimam injuriam, et alias leviores, harum veniam petendo, et nullam satisfactionem pro illa offerendo, nullam veniam consequi mereretur secundum moralem prudentiam. Ita ergo in præsenti dicendum est.

6. Objectio. Solvitur.- Dices: interdum peccator per unum beneficium gratiæ consequitur aliud, etiamsi ab statu peccati non exeat; ergo ita fieri potest in præsenti. Antecedens patet argumento supra facto de augmento fidei informis, et præterea bene utens minori auxilio obtinet majus; ergo dolendo aliquo modo supernaturali de culpa veniali, poterit illius veniam obtinere, etiamsi gratiam sanctificantem non consequatur. Respondetur, exempla illa non esse similia, nam in eis intercedit ex parte hominis sufficiens dispositio, vel physica, vel moralis; actus enim peccatoris non intendit fidem, vel spem informem, nisi quatenus intensior est; hoc autem modo actus est de se causa physica habitus, vel effectiva, ut in acquisitis, vel saltem dispositiva, ut in infusis, in quibus propter improportionem non invenitur efficacitas. At vero

operatio supernaturalis facta cum minori au

cultas prima.

xilio, est dispositio moralis ad majus auxi- De homine in puris naturalibus creato. Diffilium, quia per se et ex ordinatione divina ad hoc tendit, ut homo paulatim proficiat; at vero respectu remissionis venialis peccati neu. tra dispositio dari potest in homine inimico Dei, ut ostensum est. Præsertim, quia remissio venialis culpæ est veluti quædam perfectio et puritas amicitiæ; et ideo ex natura sua, vel secundum convenientem ordinem supponit amicitiam.

7. Quorumdam evasio ad rationem factam. -Eluditur.-Solum posset quis respondere, attritionem supernaturalem de peccato veniali vi sua excludere culpam venialem absque alia remissione, vel condonatione Dei; si enim aliqui dicunt contritionem virtute sua expellere hoc modo peccatum mortale, cur non id faciet attritio supernaturalis circa peccatum veniale? videtur enim æqualis proportio, quia, sicut peccatum mortale avertit a Deo, ad quem contritio convertit, ita peccatum veniale convertit ad objectum creatum sine relationead Deum, cum aliquali offensione ejus, absque aversione; detestatio vero talis peccati ob turpitudinem ejus, verbi gratia, quæ est attritio, directe opponitur conversioni peccati venialis, et virtualiter ac ex se fertur in Deum, ut in ultimum finem, per quod etiam sufficienter opponitur offensioni peccati venialis; nam, licet formaliter non convertat in Deum, hoc necessarium non est, cum peccatum veniale non avertat. Est ergo in hac attritione sufficiens ac proportionata vis ad expellendum formaliter peccatum veniale. Et alioqui ex parte effectus non repugnat ve niale expelli absque mortali, quia non sunt necessario connexa; et e contrario sæpe fit ut tollatur veniale, relicto mortali; ergo. Respondetur, etiam hunc modum expulsionis peccati venialis esse omnino falsum, et argumentum factum posse in contrarium retorqueri. Nam juxta veram doctrinam contritio per se, et ex vi sua non expellit peccatum mortale per modum formæ physicæ, ut alibi os tensum est; ergo neque attritio excludet hoc modo veniale. Unde proportio, quæ inter illos actus consideratur, non satis est ad expulsionem formalem culpæ venialis, quia in illo actu nullus est valor moralis ad satisfaciendum Deo pro qualicunque injuria illi facta per talem culpam, sine qua satisfactione non potest illa expelli, nisi gratis remittatur.

[ocr errors]

8. Circa præcedentem autem assertionem et doctrinam superioris sectionis supersunt nonnullæ difficultates. Prima est de homine creato in puris naturalibus; nam si in illo statu venialiter peccaret, posset a se expellere veniale peccatum, et non nisi per naturales vires, quia tunc non haberet locum gratia; ergo. Major patet, tum quia ille homo poterat facere actum tam bonum, quam fuerat malus actus peccati venialis, et formaliter repugnantem illi; tum etiam quia alias peccatum veniale de se non minus esset perpetuum, quam mortale; quia si comparetur ad vires naturales hominis, utrumque auferri non potest, ita ex hac parte utrumque est æternum; si vero ad vires gratiæ, utrumque potest tolli et remitti. Denique confirmatur argumento Durandi, quia homo potest per vires naturæ mereri saltem de congruo bona temporalia; ergo et ablationem mali temporalis; sed peccatum veniale tantum est temporale malum; ergo.

et

9. Resolutio.- Secundo resolvitur.-Respondetur primo, non esse omnino camdem rationem de homine in puris naturalibus, et in hoc statu. Primo, quia nunc veniale peccatum includit aliquam inordinationem a fine supernaturali, et ejus remissio ordinatur ad beatitudinem supernaturalem consequendam; at vero in illo statu esset inordinatio a fine naturali. Tum etiam quia alium modum providentiæ habet nunc Deus cum natura humana elevata ad finem supernaturalem, quam tune haberet ; nunc enim per gratiam supplet defectus naturæ; tunc vero alio modo accommodato illi statui provideret illi. Secundo dicitur, etiam in illo statu non potuisse hominem per solas vires naturæ perfecte satisfacere pro culpa veniali, quatenus aliquo modo est offensiva Dei; tum quia quidquid homo operatur, aliis multis modis est debitum Deo, unde non tenetur illud accipere in satisfactionem pro offensa; tum etiam propter improportionem supra explicatam inter personam offendentem et offensam, quæ etiam hic habet locum. Credibile tamen est fore, ut in illo statu Deus remitteret veniale peccatum, contentus aliqua bona dispositione naturali hominis, non tamen sine aliqua liberalitate Dei, consentanea necessitati et fragilitati humanæ naturæ; et illa esset quodam no lo gra

tia, quamvis non proprie ad ordinem super- illa; ergo non punietur poena æterna, alias naturalem pertinens. puniretur ultra condignum.

10. Ratio dubii enodatur. Unde ad primam confirmationem simpliciter negatur sequela, quia peccatum mortale tollit principium spiritualis vitæ, nempe gratiam et amicitiam Dei, et ideo ex intrinseca ratione meretur æternam pœnam, nec relinquit intrinsecum principium, per quod possit auferri ac destrui; at vero peccatum veniale non destruit gratiam, et ita relinquit principium intrinsecum per quod possit auferri, et de se non postulat æternitatem pœnæ, quæ secundum legem ordinariam, et (suo modo) ex natura rei non est simul cum divina amicitia, quam peccatum veniale non tollit. Ad aliam vero confirmationem, quidquid sit de antecedenti, negatur consequentia, quia est aperta æquivocatio in consequenti; potest enim homo mereri de congruo temporalia bona, scilicet, externa, quæ pertinent ad commodum hujus vitæ ; peccatum autem veniale non est hoc modo temporale malum, sed dicitur temporale, quatenus de se non est æternum; tamen re vera est spirituale, pertinens ad bonum vel malum animæ, et aliquo modo ad beatitudinem supernaturalem consequendam vel impediendam ; et ideo non est similis ratio utriusque.

De remissione peccati venialis cum mortali conjuncti in futura vita. Difficultas secunda.

11. Secundo ex eadem resolutione oritur dubium, quia ex illa sequi videtur peccatum veniale in hac vita non dimissum puniri æterna pœna in inferno, si cum mortali conjunctum sit; consequens autem videtur falsum; ergo. Sequela patet, quia illa culpa venialis nunquam tolletur, quia mortalis non aufertur, et illa non tollitur sine hac; durante autem culpa, durat debitum pœnæ ; ergo et pœna; ergo erit perpetua. Falsitas vero consequentis patet, primo quia alias non erit discrimen inter veniale et mortale peccatum quoad æternitatem pœnæ ; nam utriusque pœna erit perpetua, si culpa perpetuo duret; potest autem utraque perpetuo durare, sicut etiam potest auferri, et temporaliter puniri, quod etiam utrique commune est. Secundo, quia peccatum veniale non fit dignius pœna propter conjunctionem cum mortali; ergo, si de se non est dignum pœna æterna, neque etiam propter conjunctionem cum alio erit dignum

[ocr errors]

12. Scoti responsio. -Durandi responsio. Propter hæc et similia Scotus in 4, d. 21, q. 1, in hanc sententiam inclinat, quod peccatum veniale etiam quoad culpam potest in inferno tolli, et finiri. Erravit tamen, ut diximus, in eo fundamento, quod non distinxit inter remissionem culpæ venialis et pœnæ. At Durandus, eadem quæst. 2, inter hæc differentiam agnoscens, alia distinctione utitur. Nam, si peccatum in hac vita non fuit remissum quoad culpam, fatetur illud nunquam in inferno tolli, quia nullum est medium quo tollatur, cum ibi nullus actus bonus, quo veniale peccatum retractetur, esse possit. Neque etiam ibi conferatur aliquod beneficium, aut auxilium gratiæ, sine quo peccatum veniale remitti non potest, ut diximus. Et in hoc recte dicit. Estque hæc sententia communis D. Thom., Palud., Bonav., et utriusque Rich. citatis locis. Quam etiam habet Bonav. in 2, d. 42, art. 2, q. 2. Et sufficienter probatur ratione, et objectione facta. Addit vero Durandus, si peccatum veniale in hac vita dimissum sit quoad culpam, non vero quoad reatum pœnæ, quoad illum posse in inferno solvi ac finiri. Sed in hoc eadem est quæstio de peccato veniali et mortali quoad reatum pœnæ temporalis, qui post ejus remissionem interdum manet; quam infra in materia de satisfactione tractabimus, et ostendemus contrariam sententiam, quæ D. Thomæ est, et communis, esse veriorem, quia reatus pœnæ etiam temporalis apud Deum nunquam tollitur nisi per pœnam voluntariam et amicabilem, ut sic dicamu.

13. Solvitur difficultas. Ad difficultatem ergo respondetur concedendo sequelam. Et ad primam impugnationem consequentis conceditur, esse quidem aliquam similitudinem seu convenientiam inter veniale peccatum et mortale in his omnibus, quæ in objectione annotantur. Nihilominus est differentia, quia peccatum mortale ex se est æternum, et dignum absolute æterna pœna, quia tollit principium vitæ spiritualis, et avertit ab ultimo fine; peccatum autem veniale per se non est perpetuum, quia non aufert principium vitæ, nec etiam avertit a fine ultimo ; et ideo absolute non est dignum pœna æterna quantum est ex se, meretur tamen puniri quandiu ablatum non fuerit; et ideo, si ex accidenti contingat nunquam auferri, ex eodem accidente eveniet, ut pœna ejus nun

quam finiatur. Unde facilis est responsio ad secundam impugnationem; peccatum enim veniale, formaliter loquendo, non fit dignius pœna propter conjunctionem cum mortali, sed est illa occasio quædam impediens personam, seu constituens in statu, in quo non possit a se expellere culpam venialem; ex quo fit, ut dignitas pœnæ, quam culpa venialis secum affert, semper duret, et consequenter ut pœna etiam duret.

14. Quid dicendum de culpa veniali conjuncta cum originali. — Quorumdam responsio.Hinc vero oritur tertia difficultas, nam sequitur idem dicendum esse de peccato veniali, si post hanc vitam cum solo originali conjunctum inveniatur, nimirum, fore perpetuum quoad culpam, et consequenter etiam quoad pœnam sensus. Consequens autem videtur incredibile,alias talis homo in inferno damnatorum esset puniendus, quia pœna æterna sensus in nullo alio loco sustinetur. Propter hanc difficultatem inter alias, negant multi posse veniale peccatum esse conjunctum simul cum solo originali. Quæ fuit sententia D. Thomæ in 1. 2, q. 39, art. 6, quam ejus discipuli sequuntur. Tribuitur etiam Alensi, 3 p., q. 15, alias 65, memb. 3, art. 4, § 1. Sed ibi ad penult. oppositum supponit. Et revera fundamentum illius sententiæ est creditu difficile, nimirum hominem pervenientem ad usum rationis non posse prius peccare venialiter, quam mortaliter; atque adeo puerum non baptizatum, neque ullo modo in fide instructum, cum primum pervenit ad usum rationis, necessario aut justificari et interius illuminari per fidem charitate formatam, aut novum peccatum mortale committere. Quod plane incredibile est, quia nec omnes causæ necessariæ ad justificationem possunt moraliter loquendo tam subito concurrere; neque etiam est aliquod sufficiens principium, unde ostendamus, vel tunc necessario futurum esse illum concursum omnium causarum, quæ ad justificationem necessariæ sunt, vel ad peccandum mortaliter. Quia prima deliberatio, quæ fit post usum rationis, potest esse circa materiam moralem bonam, non tamen ad justificationem sufficientem, et eadem ratione potest esse circa materiam moralem malam, non tamen ad peccatum mortale sufficientem, sed tantum ad veniale. Omitto, sententiam illam supponere præceptum dilectionis Dei super omnia obligare pro primo instanti usus rationis; quod suam specialem difficultatem habet; præsertim ita restringendo illud ins

tans, ut non possit aliquod breve tempus præcedere, in quo possit homo venialiter peccare, maxime ex aliqua surreptione, vel humana inadvertentia leviter culpabili. Denique licet demus in re esse tale præceptum, potest facile ignorari invincibiliter, et tunc peccari poterit venialiter circa aliam materiam.

15. Responsio Paludani. - Propter quæ et alia multa, quæ in proprium locum remittimus, censeo probabilius fieri posse, ut homo habens peccatum originale peccet venialiter, priusquam mortaliter. Quæ est etiam communior sententia Theologorum. Hinc etiam Palud. in 4, d. 16, q. 1, art. 1, n. 22 et 23, admittit posse aliquem decedere in peccato originali cum solo veniali. Respondet autem ad difficultatem negando sequelam, et paritatem rationis; quia ille qui decedit in solo originali sine mortali est capax voluntariæ detestationis et naturalis contritionis, seu dilectionis super omnia; et est, inquit, gratus Deo ad bona naturæ habenda, et ad mala pæne sensus evadenda, quamvis non sit gratus quoad habendam gloriam, et vitandam pœnam damni. Quod si urgeas, quia peccatum veniale non remittitur sine gratia, respondet in forma: sine gratia gratum faciente, negatur assumptum; solum enim est verum respectu ejus, qui mortaliter peccavit. Si autem gratia latius sumatur pro quacunque liberalitate facta naturæ, sic vera est assumptio ; tamen hoc genus gratiæ etiam fiet homini in illo statu constituto, ad eum modum quo in prima difficultate dicebamus de homine in puris naturalibus.

16. Difficultates circa illam. - Quæ res-, ponsio probabilis quidem est, quia homo, in solo originali constitutus, quoad naturalia eodem modo se habere videtur, ac homo in puris naturalibus. Nonnulla vero est differentia, quæ reddit difficilem hanc responsionem, quia homo constitutus in originali est elevatus ad finem supernaturalem, et ideo omne peccatum actuale ejus est aversio, aut retardatio ab illo fine; et ideo ad remissionem ejus videtur necessarius aliquis actus respiciens aliquo modo illum finem, et consequenter procedens ex gratia supernaturali, saltem auxiliante. Deinde, qui est in originali, est vere inimicus, et dignus ira Dei, et ideo nullam gratiam vel liberalitatem meretur; præsertim in eo statu, quando jam omnino disponi non potest ad illud malum evitandum. Denique illa sententia affirmat rem incertam, ex divina voluntate pendentem, absque ulla pro

« PredošláPokračovať »