Obrázky na stránke
PDF
ePub

dictum est 1. Sacramentum autem Eucharistiæ, et ipse sumpsit et aliis dedit, tum ad commendandam excellentiam hujus sacramenti, tum quia hoc sacramentum est memoriale suæ passionis, in qua Christus est sacerdos et hostia.

COMMENTARIUS.

1. Primus quæstionis sensus. — Multiplex esse potest sensus quæstionis propositæ in hoc articulo. Inquiri enim potest congruentia institutionis, primum quantum ad res ipsas sensibiles, quæ designatæ sunt, ut ex eis hoc sacramentum constet; et hic sensus, non est intentus a D. Thoma, quia hoc nihil est aliud, quam quærere rationem et congruentiam ob quam talis materia et talis forma ad hoc sacramentum componendum designatæ sunt, quod in articulis præcedentibus jam est traditum.

2. Secundus sensus. Secundo inquiri potest congruentia institutionis quantum ad tempus, idque dupliciter. Primo comparatione præteriti temporis legis veteris, aut naturæ, id est, an congrue fuerit hoc sacramentum institutum tempore legis gratiæ, et non antea; et quamvis D. Thomas hunc sensum directe non intendat, illum tamen attingit in solutione ad primum et secundum, in quibus aliqua dicit notatu digna. Primum est, pœnitentiam esse de jure naturæ, non quidem quantum ad rationem sacramenti, quod manifestum est, sed quantum ad tria: primum ut is, qui peccavit, doleat se peccasse; deinde, ut aliquod remedium doloris quærat; denique ut aliqua signa doloris ostendat. Et videtur D. Thom. loqui de ratione naturali nuda, et solo lumine naturæ utente, nam adhibens exemplum de Ninivitis subdit, præter illa tria aliquid aliud ab eis fuisse adjunctum ex fide, scilicet ut ea agerent spe veniæ consequendæ a Deo.

[blocks in formation]

3. Pænitentia quibus modis sit de jure naSentit ergo, illa tria priora ita esse de jure naturæ, ut sint ex pura ratione naturali; quod tamen hic Cajet. difficile creditu visum est, ut in fine præced. disput. indicavi. Sed ex ibi dictis declaratur facile. Dicitur enim dolor de peccato commisso, esse conformis naturali rationi, primo, quia na ralis ratio dictat, dolorem de peccato commisso, et possibilem esse, et ex se honestura ac rectum, et utilem etiam ad mo

Art. 3 hujus q., ad 3.

XXII.

17

eo

ralem vitam; quia cum peccatum sit quoddam malum ipsius naturæ, et tale cognoscatur, ac judicetur per rationem naturalem, et natura possit detestari et dolere de cæteris malis, et incommodis suis, quid mirum est, quod possit detestari malum morale, et de illo dolere, si commissum fuit? Et eadem ratione potest de illo dolere, vel ex solum quod tale malum est, quod est honestum ac rectum, cum tale motivum consentaneum rationi sit. Nam ejusdem rationis est, amare honestum bonum, quia tale est, et odisse aut detestari oppositum malum, etiam quia tale est. Unde etiam fit, talem dolorem merito existimari posse utilem ad morales actiones, quia homo statim vitare cupit ea, quæ dolorem ingerunt ac tristitiam, et ideo sicut est utile peccata vitare, ita etiam de peccatis commissis dolere, et utrumque est naturali ratione conspicuum.

4. Ulterius vero intelligi potest, etiam esse de jure naturæ hunc dolorem, quantum ad obligationem habendi illum; ita ut naturalis ratio per se sola dictare possit, esse præceptum dolendi de peccatis commissis; et hoc D. Thomas non asseruit. Et quantum ad id, merito Cajetanus ait esse difficile creditu. Vel quia sola ratione naturali non satis constat, actionem hominis peccaminosam, esse divinam offensam. Vel certe, quia, licet hoc cognoscatur, nullum apparet naturale principium, quo constet ad illam offensam tollendam, vel ad satisfaciendum pro illa, necessarium esse hujusmodi dolorem, ut inde intelligi possit naturale præceptum habendi illum. Igitur quoad hanc partem potius videtur esse pœnitentia de supernaturali jure intrinseco et connaturali ipsi gratiæ ac fidei, quam ex puro jure seu ratione naturali. Quanquam servata proportione, possit probabiliter dici, etiam præceptum naturalis doloris de peccato esse naturale, sicut est naturale præceptum amoris Dei naturalis, quamvis difficile et a paucis cognoscatur solo naturali discursu, de quo plura inferius in disputatione dicemus.

5. Quod vero D. Thomas addit de remedio talis doloris, quod scilicet de jure naturæ sit illud quærere, obscurius est. Duobus autem modis potest intelligi. Primo, quod solum sit naturale, quærere remedium ipsius doloris, id est, modum aliquem leniendi hujusmodi dolorem, et vitandi similem dolorem in futurum; et sic res est facilis, quia valde naturalis est homini inclinatio ad quærendum

6. Atque huc etiam spectare videtur, quod ulterius addidit D. Thomas, etiam esse de jure naturæ aliqua signa doloris ostendere. Quod etiam Cajetano visum est creditu difficile, quia si peccatum non fuit scandalosum, aut manifestum aliis hominibus, nulla apparet sufficiens ratio, ob quam talia signa doloris exhibere necesse sit. Quod mihi etiam ita esse videtur, si intelligantur hæc signa ita esse de jure naturæ, ut sint etiam jure naturæ præcepta. D. Thomas autem hoc non dixit; potestque satis intelligi, hæc dici de jure naturæ, quia sunt consentanea rationi naturali, et ita conjuncta cum animi dolore, et interna humiliatione, et petitione veniæ, ut vix possint ab illa separari. His igitur modis satis explicatur primum D. Thomæ dictum, nimirum, pœnitentiam de peccato, in communi sumptam, et generaliter loquendo, esse de jure naturæ.

hujusmodi remedium in omni dolore et tris- turam sumere, petendo veniam, et dolendo
titia, non solum exteriori, sed etiam et maxi- de offensa facta, posse illius veniam obti-
me in interiori; hoc autem remedium in neri.
præsenti maxime connaturale esse videtur
propositum aliquod, et spes fugiendi causas
similis doloris, et spes etiam vitandi damna
vel incommoda, quæ ex præcedenti peccato
oriri possunt. Igitur quantum ad hæc omnia,
res est facilis. Nec D. Thomas amplius dixit,
nisi de jure naturæ esse doloris remedium
quærere per aliquem modum. Quod si hoc
extendamus, et ulterius intelligamus de re-
medio ipsius peccati, difficile erit ad expli-
candum, quomodo sola ratio naturalis dictet
peccatum commissum, ut sic, indigere reme-
dio, cum jam transactum sit, nec possit ratio
naturalis cognoscere, quod aliquo modo ma-
neat, et difficilius assequi possit naturalis ra-
tio, quale futurum esset illud remedium,
etiamsi necessarium esse existimaret. Quo-
circa ita in hoc sentiendum est, sicut unus-
quisque senserit de cognitione peccati ex vi
luminis naturalis, præsertim quantum ad di-
vinam offensionem. Nam in re ipsa non est
dubium, quin peccatum, præsertim grave,
seu mortale, etiam sistendo in mera ratione
naturali, sit offensio Dei, ut est finis natura-
ralis a quo avertit tale peccatum. Unde etiam
in re ipsa constat, necessarium esse aliquod
remedium homini sic peccanti, ut effugiat
divinam offensionem, et reliqua mala, quæ
illam sequuntur. Qui ergo cognoverit natu-
rali lumine hanc rationem divinæ offensionis
in peccato suo, etiam naturaliter judicabit,
necessarium sibi esse aliquod remedium sui
peccati; et hoc sensu dicitur hoc esse de jure
naturæ, tametsi tale jus, et fundamentum
ejus a paucis possit naturaliter cognosci. Un-
de qui ignoraverit in peccato hanc rationem
divinæ offensionis, nihil etiam cogitare pote-
rit de remedio peccati commissi, quantum
ad rationem culpæ, sed solum quantum ad
alia damna, seu pericula relicta ex tali pec-
cato, quæ facile possunt cognosci; pertinent
enim ad humana incommoda, vel temporalia
damna, vel ad occasionem, vel facilitatem
committendi similia peccata. Unde respectu
horum nocumentorum facile etiam erit cogno-
scere quæ remedia proportionata sint; res-
pectu vero divinæ offensionis, in eo, qui na-
turaliter illam cognosceret, difficillimum es-
set assequi vel cognoscere medium propor-
tionatum ad illam offensionem tollendam,
aut veniam obtinendam, sed ad summum li-
ceret ex rebus humanis et moralibus conjec-

[ocr errors]

7. Modus pænitentiæ unde fuerit definitus. - Addit vero secundo loco D. Thomas in eadem solutione ad primum, ex vi juris naturalis non fuisse determinatum modum hujus poenitentiæ, sed eum accepisse ex institutione alicujus legis divinæ, scilicet, veteris, aut novæ. Sed hoc intelligendum est de pœnitentia exteriori, seu de signis pœnitentiæ; nam hæc non sunt determinata ex natura rei, ut per se constat, et ex dictis, superiori tomo, de sacrificiis et sacramentis legis naturæ. At vero pœnitentia interior etiam in lege naturæ habuit determinationem aliquam. Et quidem si loquamur de lege naturæ, ut nunc de facto includebat fidem et gratiam, et præcepta eis naturalia, certum est, in illa lege interiorem poenitentiam determinatam fuisse ad veram animi contritionem, ut in disputationibus latius dicemus. Si vero loquamur de lege pure naturali, fingendo hominem in puris naturalibus, sic necessaria etiam esset aliqua determinatio, ut homo posset aliquod peccato remedium adhibere; quæ determinatio (quantum conjectare possumus) esset naturalis contritio, qualis per naturam haberi posset, tum quia nullus apparet actus magis proportionatus; tum etiam quia non possumus melius de illo statu conjecturam facere, quam per proportionem ad statum gratiæ. Est autem hæc differentia inter pœnitentiam interiorem, et exteriorem, quod illa prior est per se et intrinsece requisita ad tollendam of

fensionem et veniam obtinendam; exterior vero solum requiritur ut signum interioris, vel ob aliquam satisfactionem pro poœna debita culpæ; et ideo in interiori pœnitentia semper fuit necessaria aliqua determinatio, non vero in exteriori. Illa vero determinatio pœnitentiæ interioris, quæ esset in statu legis naturæ, diceretur esse aliquo modo de jure naturæ, non quia non penderet ex aliquo arbitrio Dei, et acceptatione divina; nam revera penderet, cum posset Deus majorem vel minorem, aut plures vel pauciores actus exigere, vel acceptare in remedium culpæ; sed quia talis pœnitentia interior, scilicet contritio, ex natura rei est maxime proportionata ad hunc finem; et ideo creditur Deus ex providentia connaturali, aut gratiæ, aut naturæ (servata proportione), illam pro eo statu determinare et acceptare.

8. Tertio addit D. Thomas in sol. ad 2, in lege veteri habuisse pœnitentiam ex institutione divina aliquam determinationem, non tamen perfectam, neque sacramentalem. Hoc declarat, quia quantum ad ipsum dolorem pœnitentia definiebat lex vetus, ut magis esset in corde, quam in signis externis, juxta illud Joel. 2: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Verumtamen hæc determinatio non fuit propria legis veteris; imo non pertinet ad legem positivam divinam, sed ad naturalem; nam, ut dicebam, pœnitentia interior est per se, et propter se necessaria, exterior vero secundario et consequenter, et ideo in lege naturæ fuit hoc etiam necessarium, quamvis in lege veteri fuerit etiam scriptum, et expresse traditum. Quantum ergo ad pœnitentiam interiorem nulla videtur fuisse differentia, nisi fortasse in ordine ad exteriorem, ut jam declarabo. Quoad exteriorem ergo pœnitentiam, ait D. Thomas habuisse hanc determinationem in lege veteri, quod in ea fuerunt determinata certa sacrificia offerenda pro peccato, quæ erat quædam virtualis confessio peccati coram sacerdote, saltem in generali, nam qui offert sacrificium pro peccato, quodammodo ipsum peccatum confitetur. Unde fit, ut ad veram pœnitentiam interiorem, eo tempore necessariam, oporteret in ea includi propositum confitendi illo modo suum peccatum coram sacerdote, seu offerendi sacrificium pro peccato in lege præscriptam, quod non habebat locum in lege naturæ. Hæc vero determinatio legis veteris dicitur imperfecta, tum quia non includebat distinctam peccatorum confessionem; tum

etiam quia illud opus externum non continebat virtutem meritorum, et passionis Christi, quæ possit peccatum delere.

9. Sacramentum pœnitentiæ, legis gratiæ proprium. — Atque hinc ultimo tacite concludit D. Thomas, et respondet ad secundum sensum quæstionis propositæ, convenienter fuisse hoc sacramentum institutum in lege gratiæ, et non antea, tum quia lex vetus fuit imperfecta, lex autem gratiæ est perfecta, et ideo pœnitentia in hac lege instituta debuit habere perfectam determinationem; tum maxime quia ante adventum Christi non debuit potestas clavium concedi hominibus, quia nondum erant Christi merita exhibita, in quorum virtute illa potestas operatur ; in lege autem nova, congruum fuit dari illam potestatem propter excellentiam meritorum Christi, et perfectionem status gratiæ; sacramentum autem hoc respicit potestatem clavium, et in ea fundatur tanquam actus ejus; ideoque institutio hujus sacramenti merito in hoc tempus reservata est.

[ocr errors]

10. Tertius sensus quæstionis articuli. Tertius sensus quæstionis propositæ in hoc articulo est, an institutio hujus sacramenti fuerit convenienti tempore facta per comparationem ad ætates seu annos vitæ ipsius Christi, institutoris ejus, id est, an congruum fuerit, hoc sacramentum institui ante mortem Christi, vel post resurrectionem ejus. Et hunc sensum videtur intendere D. Thomas in articulo, et in genere respondet, congruam fuisse institutionem. Declarat autem ejus congruentiam in hunc modum. Nam quia materia hujus sacramenti, in communi sumpta, est aliquo modo a natura, quatenus ipsa ratio dictat, dolendum esse de malis commissis, ut declaratum jam est, ideo Christus a principio prædicationis suæ cœpit pœnitentiam indicere, Matt. 4, dicens: Pænitentiam agite. In quibus verbis ponderat D. Thomas cœpisse Christum indicare futuram determinationem actuum pœnitentiæ ad hoc sacramentum necessariæ, quia non solum pœnitentiam, sed actionem pœnitentiæ prædicare cœpit. Nescio vero, an in verbis illis: Pœnitentiam agite, aliquod hujusmodi mysterium fundari possit satis, nam perinde fuit dicere: Pænitentiam agite, quod pœnitemini, quo verbo usus est Marcus, cap. 1, eamdem prædicationem referens, cum tamen græce in utroque loco sit idem verbum, petavosite. Adjunxit vero Marcus: Pænitemini, et credite Erangelio, quo posteriori verbo indicat, etiam pœnitentiam

nobis esse agendam, quæ per Evangelii prædicationem proposita fuerit.

11. Rursus, quia forma hujus sacramenti, et efficacia ejus futura erat ex voluntate et meritis ipsius Christi, ideo inquit D. Thomas ante mortem indicasse Christum illam formam, promittendo potestatem clavium, Matth. 16, post mortem vero et resurrectionem ejus efficaciam manifestasse dicens, Luc. ultimo, oportere in nomine suo prædicari pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, quia efficacia hujus sacramenti ex morte Christi manavit; et ideo potestas clavium ad conficiendum illud usque ad resurrectionem ejus dari non debuit.

12. Sacramentum pœnitentiæ quando institutus. D. Thomas autem non videtur in toto articulo expresse declarare, an hoc sacramentum institutum fuerit ante, vel post passionem, et (quod maxime mirandum est) non affert potissimum testimonium de institutione hujus sacramenti, scilicet Joan. 20 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Verumtamen satis indicavit D. Thomas Christum Dominum ante mortem suam solum veluti adumbrasse, et prædixisse, seu promisisse institutionem hujus sacramenti, post resurrectionem vero dedisse illi efficaciam, et præceptum ejus tradidisse, quod fuit proprie illud instituere. Et idem significaverat supra, art. 3, ad 3, ubi adduxit verba Joannis, quæ hic prætermisit, indicans eis dedisse Christum potestatem sacerdotibus, et consequenter instituisse, ut eorum verba essent efficacia ad remittenda peccata. Cujus rei majorem explicationem forte servabat in quæstionem inferius tractandam de potestate clavium, ubi nos latius rem hanc tractaturi sumus.

13. In tertio et quarto argumento attingit D. Thomas duas quæstiones notatu dignas. Prior est, an Christus prius prædicaverit, aut instituerit pœnitentiam, quam baptismum; et respondet duo in solut. ad 3. Primum est, Christum prius prædicasse, aut sermonem fecisse de baptismo, quam de pœnitentia; nam Joan. 3 dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc.; Matth. autem 4 dixit: Pænitentiam agite, etc. Id autem quod Joannes narrat, priori tempore actum est, nam Christus protulit illa verba de baptismo ante incarcerationem Joannis, ut ex Joan. 3 constat; alia autem verba de pœnitentia dixit post traditum Joannem in carcerem, ut expresse dicitur Marc. 2. Secundo dicit D. Thomas quod licet Christus prædicasset pœnitentiam ante baptismum, nihil referret,

quia etiam ad ipsum baptismum recte recipiendum est aliqua pœnitentia necessária; in quo clare sentit verba illa: Pœnitentiam agite, proprie non intelligi de sola pœnitentia sacramentali, sed absolute de pœnitentia unicuique statui et conditioni accommodata.

14. Altera quæstio a D. Thoma tacta est, cur Christus hoc sacramentum pœnitentiæ nec susceperit, nec per seipsum dederit, sicut dedit sacramentum baptismi, suscepit autem et dedit sacramentum Eucharistiæ. Et in summa respondet, Christum non suscepisse hoc sacramentum, quia illo non indiguit, nec erat capax ejus, cum peccatum non habuerit. Et eadem ratione non suscepit suum baptismum, neque aliquod aliud sacramentum ab ipso institutum præter Eucharistiam, quam suscepit, non propter indigentiam, sed propter excellentiam illius sacramenti, et singularem significationem intimæ unionis, quæ per illud fit. Quanquam autem de susceptione illius sacramenti nonnulli dubitent, sententia vero, quam D. Thomas supponit, verior est, ut superiori tomo tractavi late '. Nec etiam dedit Christus Dominus per seipsum hoc sacramentum (ait D. Thomas), quia decuit, ut potestatem excellentiæ, quam habebat ad remittenda peccata, ostenderet, id præstando absque ministerio sacramenti. Adde etiam neque alia sacramenta Christum Dominum per seipsum contulisse, præter Eucharistiam, propter excellentiam ejus, et baptismum non communiter, sed quoad nonnullas singulares personas propter speciales causas, ut late in superiori tomo tractavimus 2. Sacramenta item confirmationis et Ordinis proprie non contulit, licet effectus eorum altiori modo præstiterit : de cæteris vero res est per se manifesta.

[blocks in formation]

ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, vita vivet, et non morietur. Ergo non oportet ulterius pænitentiam protendi.

2. Præterea, pænitentiam agere, pertinet ad statum incipientium. Sed homo de hoc statu debet procedere ad statum proficientium, et ulterius ad statum perfectorum. Ergo non debet homo pœnitentiam agere usque ad finem tite.

3. Præterea, sicut in aliis sacramentis homo habet servare statuta Ecclesiæ, ita et in hoc sacramento. Sed secundum canones determinata sunt tempora pœnitendi, ut scilicet, ille qui hoc vel illud peccatum commiserit, tot aRais poeniteat. Ergo videtur, quod non sit panitentia extendenda usque ad finem vitæ.

Sed contra est quod Augustinus dicit in lib. de Pan. Quid restat nobis, nisi semper dolere in vita? ubi enim dolor finitur, deficit pœnitentia. Si vero pœnitentia finitur, quid derelinquitur de venia.

Respondeo dicendum, quod duplex est pænitentia, scilicet interior et exterior. Interior gridem pœnitentia est, qua quis dolet de peccato commisso. Et talis pænitentia debet durare usque ad finem vitæ. Semper enim debet homini displicere quod peccavit; si enim ei placoret peccisse, jam ex hoc ipso peccatum incur reret, et fructum veniæ perderet. Displicentia antem dolorem causat in eo, qui est susceptitas doloris, qualis est homo in hac vita; post hanc citam autem Sancti non sunt susceptici doloris. Unde displicebunt eis peccata præterita sine omni tristitia, secundum illud Isa. 65: Oblivioni tradite sunt angustia priores.

Penitentia vero exterior est, qua quis exteriera signa doloris ostendit, et verbo tenus peccala sua confiletur sacerdoti absolventi, et jurta ejus arbitrium satisfacit. Et talis pœnitentia non oportet, quod duret usque ad finem titæ, sed usque ad determinatum tempus secundem mensuram peccati.

Ad primum ergo dicendum, quod vera pœaitentia non solum removet peccata præterita, ed etiam præservat hominem a peccatis futuris. Quataris igitur homo in primo instanti tere pænitentiæ remissionem consequatur pruteritorum peccatorum, oportet tamen in homine perseverare pœnitentiam, ne iterum incidat in peccatum.

Ad secundum dicendum, quod agere panitentiam interiorem simul et exteriorem pertinet

ad statum incipientium, qui scilicet de noro redeunt a peccato. Sed pœnitentia interior habet locum etiam in proficientibus et perfectis. secundum illud Psal.: Ascensiones in cord suo disposuit in valle lacrymarum. Unde et ipse Paulus dicebat 1 Cor. 15: Non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.

Ad tertium dicendum, quod illa tempora præfiguntur pœnitentibus, quantum ad actionem exterioris pænitentiæ.

COMMENTARIUS.

1. Pænitentia interior quomodo semper durare debeat. Quæstio hujus articuli non est propria sacramenti pœnitentiæ, sed generalis de qualibet pœnitentia, quæ in qualibet lege aut statu locum habuit. Distinguit autem D. Thomas inter pœnitentiam interiorem et exteriorem. De interiori affirmat durare debere usque ad finem vitæ, etiam in viris perfectis, ut addit in solut. ad 2, de exteriori vero negat. Sed circa priorem partem advertendum est, duobus modis posse intelligi, interiorem pœnitentiam durare usque ad finem vitæ primo moraliter tantum, scilicet, quia non retractatur, nec peccatum, quod semel displicuit, iterum placet ; et hoc sensu manifestum est, necessarium esse, ut pœnitentia duret usque ad finem vitæ, et hoc solum probat D. Thomas in art., scilicet: Semper debet homini displicere quod peccarit; si enim ei placeret peccasse, jam ex hoc ipso peccatum incurreret. Hæc enim ratio solum probat, perseverandum semper esse in interiori pœnitentia semel concepta; virtualiter, et quasi negative, id est, nunquam retractando illam per contrarium actum. Alio vero modo potest pœnitentia semper durare usque ad finem vitæ positive et realiter; quod cum humano modo non possit fieri per durationem ejusdem actus, ut per se notum est, intelligendum erit per repetitionem, vel frequentiam similium actuum displicentia de peccatis. Et de hoc genere durationis D. Thomas nihil dicere videtur in corpore articuli. De illo tamen verum est, quod in solut. ad 2 dicit, interiorem pœnitentiam pertinere etiam ad statum perfectorum. Nam si homo iterum atque iterum incidit in peccatum, tunc necessaria illi est iteratio pœnitentiæ. Si vero a peccando cessat, tunc non est quidem simpliciter necessa

In lib. de Vera et falsa pœn., c. 13, circa ria hæc duratio pœnitentiæ circa eadem pecmedium, tom. 4.

cata commissa, si perfecta pœnitentia inte

« PredošláPokračovať »