Obrázky na stránke
PDF
ePub

missione, vel testimonio; et ex illa sequitur, etiam in hac vita posse hominem, si peccatum veniale habeat, cum solo originali conjunctum, illius veniam consequi absque gratia, et manendo in peccato originali, quia non est ratio cur in futura vita possit hoc fieri potius quam in præsenti; consequens autem potest improbari eisdem rationibus, quibus nostram sententiam probavimus. Fateor rationes has posse aliquo modo probabili dissolvi, et ideo non relinquo sententiam hanc ut improbabilem, sed ut incertam et minus probabilem.

17. Tertia responsio. Responsio rejicitur. - Posset tamen aliter responderi, tali homini non remitti peccatum veniale per solam actionem vel pœnam hujus vitæ sine rigorosa pœna purgatorii, quia ad illud commutationis genus necessaria est gratia. Punietur ergo ille homo pro tali peccato veniali in futura vita pœna ignis; tamen illam non patietur involuntarie nec impatienter, sed recognoscendo et detestando naturaliter culpam, et pœnam voluntarie acceptando; ideoque per talem poenam tandem purgabitur peccatum illud, atque ita dicendum erit illum hominem prius descendere ad purgatorium, et inde transire ad limbum puerorum. Unde Concilium Florentinum, in litteris unionis, solum dicit eos descendere ad infernum, qui in mortali peccato vel in solo originali decedunt. Tamen hæc etiam expositio difficultatem hahet ex eodem Concilio dicente, solum illas animas purgari, quæ in charitate decedunt. Et eodem modo loquuntur Patres omnes de purgatorio, ut infra videbimus. Vel constituenda erunt duo loca purgatorii, unum pro justis, alium pro his pueris; quod etiam novum est. Et præterea ignis non purgat culpam, sed pœnam, supposita remissione culpæ ; culpa autem non remittitur sine gratia, nec sine dispositione supernaturali, nec in hac vita, nec in futura, ut probant omnia adducta.

18. Responsio quarta.- Alia responsio suAlia responsio sumitur ex Alens., dict. art. 4, § 1, ad penult., ubi primum ait impossibile esse ut aliquis decedens sine gratia, decedat in solo veniali. Ubi non intelligit (ut alii existimarunt) in solo veniali secludendo solum mortale, sed simul eliam originale. Et sic est evidens propositio secundum præsentem rerum statum, quia carentia gratiæ nunc esse non potest per modum negationis, sed privationis; et ideo esse non potest sine culpa originali, vel mortali; nam

sola venialis non privat gratia. Unde statim subdit: Si aliquis decedat cum originali el veniali, vel cum mortali et veniali, promeretur pro veniali aliquantulam pœnam intensiorem, sed ratione conjuncti pœna illa erit æterna. Ex quibus verbis constat ipsum concedere sequelam, idemque judicium ferre de veniali conjuncto originali, vel mortali. Quod clarius docuit Richar., 4, d. 45, art. 1, q. 2, ubi et suppositionem et consecutionem admittere videtur; et Cord., 1. 2, q. 5, ad 4; Soto etiam ibi, q. 1, art. 1, dicit, admisso illo casu, illum hominem puniendum esse perpetuo in inferno propter peccatum veniale. Et idem affirmat Ledesm., 2, p. 4, q. 71, art. 1, versus finem. Et fuit etiam sententia D. Thomæ in 4, d. 45, q. 1, art. 3, ad 6, et q. 7 de Mal., art. 10, ad 8. Difficile tamen creditu est illum hominem fore puniendum in inferno damnatorum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, et sociis eorum in modo culpæ, id est, in culpa mortali propria, quia non est verisimile hominem illum, qui tantum venialiter peccavit, fore obstinandum in malo, et ita esse cruciandum, ut Deum odio habeat; videtur enim valde improportionata pœna pro tam levi culpa. Et ideo fortasse detinebitur perpetuo in illo loco subterraneo, qui est limbus puerorum, et ibi aliquam tristitiam patietur. Nam, cum hæc fiat perpetua tantum ratione adjuncti, debet dari cum proportione ad illud peccatum cui adjungitur; peccatum autem originale non meretur illam societatem damnatorum.

19. Alia resolutio dubii.- Quod si hoc non satisfacit, quia incertum est, dici potest ad providentiam Dei pertinere ut non permittat in eo statu aliquem decedere, quod certe videtur insinuasse Concilium Florentinum supra, distincte ac præcise numerando duos status descendentium ad inferna, scilicet, vel in actuali mortali peccato, vel in solo originali. Potestque ita declarari. Nam imprimis hoc est consentaneum, moraliter loquendo, rebus ipsis; quia homo carens gratia, et sciens peccare, non potest multo tempore perseverare, quin mortaliter peccet. Deinde, si intra illud breve tempus articulus mortis occurrat, tenetur ad Deum converti, et de suo fine ultimo deliberare, et quantum in se est in ordine ad hanc conversionem facere. Nam, esto ad hoc non teneatur statim in principio usus rationis, quando alia necessitas non urget, tamen periculo mortis urgente, semper tenebitur; et ideo, si faciat quod debet, verisimile est

fore illuminandum a Deo ut justificetur; si vero non faciat quod tenetur, jam peccabit mortaliter, et tunc procedet sententia D. Thomæ sic limitata. Solum possunt excogitari casus in quibus hic homo in originali constitutus, postquam venialiter peccavit, repentino eventu moriatur, antequam possit aut converti, aut mortaliter peccare. Et hi casus sunt rarissimi, et facile credi potest Deum illos non permittere, vel ita hominum res et successus disposuisse, ut illi non contingant, quia noluit propter paucos homines et culpas leves specialem locum et modum æternæ pœnæ sensibilis destinare. Quod si tandem hoc etiam incertum esse dicatur, fatebimur in hac re solum esse certum, sine gratia, aut beneficio Dei non posse veniale peccatum tolli; in eo vero casu, non defuturum modum divinæ providentiæ, quo illum hominem vel præveniat, ne in eo statu decedat, nisi velit aliqua dispensatione uti cum his, qui voluntate sua gratiam non amiserunt, neque illam jam recuperare possunt.

Assertio secunda.

20. Alensis et Bonaventura contrarium tenentes improbantur. - Dico secundo: quamvis remissio venialis peccati formaliter ac per se non requirat infusionem gratiæ habitualis, nunquam tamen fit sine infusione vel augmento ejus. Priorem partem expresse docuit D. Thomas in priori parte art. 2. Et optime probat ratione ibi declarata, quia gratia habitualis,quantumvis intensa, præsertim quandiu est gratia viatoris, per se ac formaliter non repugnat cum veniali culpa ; ergo formaliter non expellit illam; ergo infusio vel intensio talis gratiæ non est formaliter requisita ad remissionem talis culpa. Contra hanc vero partem sentire videtur Alens., dict. q. 15, vel 655, memb. 3, art. 4, § 1, quem ad litteram secutus est Bonav. in 4, d. 21, 1 parte ejus, art. 1, q. 1. Quorum fundamentum est, quia peccatum veniale aliquo modo foedat animam, efficitque ut aliqualiter Deo displiceat; omnis autem nota displicentiæ apud Deum non tollitur nisi per habitum gratiæ; sic enim, inquiunt, decrevit nos sanare divina misericordia. Sed hoc ultimum, quod est totius rationis fundamentum, ab eis non probatur, sed supponitur. Respondetur ergo, sufficienter hoc fieri per motum gratiæ, vel ad summum probari gratiam supponi, et ut sic in aliquo alio genere causæ concurrere, ut jam de

clarabitur.

21. Probatur secunda pars conclusionis. Posterior ergo pars conclusionis probatur; nam peccatum veniale, ut supra dicebam, remitti potest, aut simul tempore cum mortali, aut per se solum. Quando ergo priori modo remittitur, jam ex dictis constat non posse tolli sine nova infusione gratiæ, quia non potest tolli sine remissione mortalis, et hæc non fit sine infusione gratiæ. Quia vero illa gratia per se repugnat peccato mortali, illud formaliter expellit; veniale vero concomitanter. In quo vero hæc concomitantia consistat, vel unde proveniat, statim declarabo.

22. Dubium primum de concomitantia remissionis venialis peccati cum infusione primæ gratiæ.-Dubitari enim potest imprimis circa hanc partem, an hæc concomitantia perpetua ac necessaria sit, ita ut nunquam infundatur prima gratia remittens peccatum mortale, quin expellantur omnia venialia, quæ cum illo conjuncta erant. Nam D. Thomas in posteriore parte articuli videtur id affirmare. Sed illum locum satis in commentario exposuimus. Et ex ibi dictis colligitur resolutio, scilicet, hanc concomitantiam non esse simpliciter necessariam, sed pro ratione dispositionis. Nam, si dispositio, seu contritio, ratione cujus infunditur gratia, talis est, ut vel formaliter, vel virtute universaliter complectatur venialia peccata, semper remittentur infusione gratiæ, quia, si illa dispositio sufficit ad remissionem mortalis, multo magis ad remissionem venialis sufficiet, quia jam homo facit quod moraliter potest ac debet ad talem effectum. Si vero contritio est limitata ad sola mortalia, vel se extendit ad quædam venialia, et non ad omnia (omnibus enim his modis haberi potest, ut ex supra dictis supponimus), tunc, licet infundatur gratia, non remittentur illa venialia, quæ nullo modo sub talem contritionem cadunt. Probatur contraria ratione, quia homo ad illam remissionem nullo modo se disponit, neque avertit voluntatem suam a tali culpa; imo, quantum est ex vi talis contritionis, posset esse actualis complacentia in illo peccato veniali simul cum ea; ergo non remittitur tale peccatum. Probatur consequentia, tum quia remissio venialis et mortalis non sunt inter se connexa,

ut est per se notum ; nam potest quis esse in gratia, imo et consequi gratiam, dum actu peccat venialiter. Neque etiam sunt connexa in dispositione, ut supponimus; neque etiam est aliqua lex, vel promissio Dei de remittendis omnibus peccatis venialibus, quoties

infunditur gratia ; ergo. Tum etiam, quia hæc remissio debet fieri aliquo modo ex opere operantis (sic enim nunc loquimur, nam de remissione ex opere operato postea dicemus); ergo requirit saltem dispositionem sufficientem ex parte operantis. Et declaratur; nam, si quis existens jam in gratia, et habens plura venialia peccata, doleat sufficienter de quibusdam, et nullo modo de aliis, remittentur quædam, et non omnia; ergo a fortiori idem fiet in prima infusione gratiæ, servata proportione in dispositione ipsa.

23. Quomodo tunc concurrat gratia ad remissionem venialium. - Primus dicendi modus. Improbatur. - Sed jam oritur secundum dubium, quomodo tunc concurrat gratia gratum faciens ad remissiouem venialium, quæ simul cum mortalibus remittuntur. Cum quo est tertium dubium conjunctum, scilicet, an hæc remissio gratis fiat, vel de condigno et justitia. Tres namque modi excogitari possunt. Primus est, quod peccatum veniale formaliter, et quasi physice expellatur per ipsummet actum contritionis, et juxta hunc modum infusio gratiæ habitualis se habet quidem concomitanter in temporis duratione, ordine tamen naturæ tanquam quid consequens et natura posterius. Et consequenter talis remissio fit gratis in quantum auxilium ad illam datur gratis; postea vero habita contritione, nec proprie fit gratis, nec etiam ex justitia, sed quasi naturali quadam necessitate, et informatione ipsius contritionis, vel, ut ita dicam, necessaria reformatione, quam secum formaliter affert ipsa contritio. Hæc vero sententia ex falso fundamento procedit, nt latius dixi in 4 tomo 3 p., disp. 4, et iterum attingam in sectione sequenti, et ideo illam omitto.

24. Secundus modus. Secundus modus dicendi esse potest, supposita prædicta dispositione, quæ ordine naturæ antecedit remissionem utriusque peccati, Deum simul etiam natura remittere utramque culpam, mortalem et venialem, infundendo gratiam, ex ea lege universali, quia statuit remittere homini omnem culpam, ad cujus ablationem sufficienter se disponit, unamquamque secundum modum illi accommodatum, scilicet, per formam intrinsecam ubi necessaria est, vél sine illa ubi necessaria non est ; et quia illa dispositio æque complectitur utramque culpam, et sine ullo ordine naturæ inter ipsas, ideo simul etiam conceditur utriusque remissio sine ullo ordine earum inter sc. Et hæc est ra

XXII.

tio concomitantiæ, quæ tunc est inter infusionem gratiæ, et remissionem venialis peccati. In qua (juxta hunc explicandi modum) nullam causalitatem habet circa remissionem peccati venialis, sed solam conjunctionem, quia neque est forma, nec dispositio prævia, sed concomitans, nec principium efficiens ipsius contritionis, ut suppono. Ac denique juxta hunc modum remissio venialis peccati tunc gratis datur, id est, sine merito, vel satisfactione de condigno, quia nec ordine naturæ, nec tempore supponit personam gratam, sed simul omnino cum ipsa gratia confertur ; et ideo, sicut gratis datur, ita et hæc remissio, quia ante gratiam sanctificantem nulla ratio justitiæ, nec meritum, aut satisfactio de condigno in nobis esse potest. Atque hic dicendi modus est satis probabilis.

25. Tertius modus. - Probatur. - Tertius tamen esse potest, stante dispositione prædicta, Deum prius natura infundere homini gratiam suam, et constituere illum amicum et immunem ab omni culpa amicitiæ contraria; deinde vero propter eamdem contritionem jam gratia informatam remittere culpam venialer. Juxta quem modum, licet infusio gratiæ, et remissio venialis peccati in duratione temporis concomitanter se habeant, tamen ordine naturæ gratia antecedit, et est causa talis remissionis, non quidem formalis, sed moraliter effectiva, vel potius dignificativa illius actus, per quem talis remissio comparatur, nam sanctificando personam, moraliter dignificat et informat contritionis actum. Quo tandem fit, ut jam illa remissio venialis peccati non gratis fiat, sed ex justitia, quia illa contritio sic informata jam est satisfactoria et meritoria de condigno posteriorum effectuum. Quæ omnia optime inferuntur. Solum oportet reddere rationem illius primi fundamenti, scilicet, quod sit aliquis ordo naturæ inter remissionem peccati venialis et mortalis. Hæc autem reddi potest, vel ex parte ipsarum rerum, quia secundum ordinem naturæ prius est rem substantialiter fieri, postea perfici; et ideo prius natura constituitur amicitia divina, quam tollantur maculæ ejus; nam hoc pertinet ad perfectionem accidentalem ejus. Et in hoc est magna differentia inter peccatum mortale et veniale; nam remissio mortalis culpæ est, ut ita dicam, de substantia amicitiæ divinæ; et ideo quantumvis ordine naturæ, vel rationis potius, præintelligatur infusio gratiæ remissioni peccati mortalis, non intelligitur persona ple

14

ne sanctificata, neque capax meriti, aut satisfactionis de condigno. Quod secus est in culpa veniali; nam, cum illa potest esse persona vere sanctificata, et sufficiens ad merendum et satisfaciendum de condigno; et ideo ejus remissio est quasi accidentaria, atque adeo simpliciter natura posterior in prima hominis sanctificatione. Veletiam potest reddi ratio ex parte Dei, qui, ut perfectiori providentia omnia confert, id tantum gratis remittit, quod homo mereri non potest in his, quæ ex opere operantis remittit; et ideo voluit in hac remissione servare illum ordinem, qui simul justitiam cum misericordia conjungeret, quantum fieri posset. Atque hic modus est etiam satis probabilis; et unicuique liberum esse potest alterutrum ex his duobus eligere. Mihi tamen hic ultimus magis arridet, nam est conformior divinæ providentiæ; et Deus simul in illo se ostendit fidelem et justum, remittendo peccata, ut Joan. dixit.

post gratiam sic intensam potest simile peccatum veniale, de novo commissum, simul cum illa esse ac permanere. Neque etiam cum illo augmento gratiæ est necessario conjunctus aliquis actus, qui sit incompossibilis cum peccato veniali, aut sufficiens dispositio ad remissionem ejus; nam potest peccatum veniale, verbi gratia, esse mendacium leve, et augmentum gratiæ fieri per actum eleemosyna, qui nullam proportionem habet ad remissionem illius culpæ. Nec bene infertur, si persona fit gratior intensive, etiam fieri puriorem quoad omnes maculas; nam hæ sunt res diversarum rationum, quæ neque inter se, neque in aliquo tertio habent necessariam connexionem. Qui autem dicunt, gratiam et charitatem, extra sacramenta, ut loquimur, nunquam augeri nisi per actum intensionis charitatis Dei, apparenter dicere possent, quoties augetur charitas, remitti veniale peecatum. Sed neque illa sententia nobis probatur, neque etiam consecutio est formalis, aut Quid dicendum, quando veniale per se solum simpliciter necessaria, ut ex dicendis in se

remittitur.

26. Non quoties gratia augetur, remittitur veniale peccatum. Superest dicendum de altero membro, quando veniale per se solum remittitur. De qua remissione jam dictum est necessario supponere in persona gratiam gratum facientem, a qua non expellitur formaliter, cum contingat esse simul; potest tamen dici expelli effective, quia ab hac gratia proveniunt actus, per quos talis remissio comparatur. Et ab illa etiam habent illi actus rationem meriti, vel satisfactionis condigna, ut illa remissio de justitia obtineatur, juxta ea quæ tradidimus in citato loco 1 tom. Rursus dubium non est, quin ille actus, per quem peccatum veniale tollitur, secum possit afferre augmentum gratiæ, cum illud mereatur, quandoquidem est bonus, supernaturalis, liber, et a persona grata. Difficultas vero est, an hoc augmentum gratiæ semper fiat, quando fit talis remissio venialis peccati, esto non requiratur per se ac formaliter propter illam. Et e contrario etiam quæri posset an, quoties augetur gratia, remittatur peccatum veniale, quod erat in tali persona. Videri enim posset ita esse necessarium, quia, si ille fit sauctior, et magis amabilis Deo, etiam fiet purior ab omni macula, qua possit Deo displicere. Sed quoad hoc posterius certum est, illa duo non semper esse conjuncta, quia ex intensione gratiæ non sequitur per se ac formaliter expulsio venialis peccati, ut ostensum est, quia

quenti sectione magis patebit.

[ocr errors]

27. An semper augeatur gratia cum veniale remittitur.Thomistarum opinio. — In altera vero comparatione discipuli D. Thomæ communiter sentiunt remissionem peccati venialis in homine justo non esse semper conjunctam cum augmento gratiæ; quia potest aliquis actus bonus esse sufficiens dispositio ad remissionem venialis peccati, et non ad augmentum gratiæ, ut patet in actu contritionis de peccato veniali, qui sit remissior quam gratia, nam per se et ratione suæ entitatis est sufficiens dispositio ad tollendum. peccatum veniale, ut supra dictum est de contritione respectu mortalium, quod majorem vim habet respectu venialium. Et tamen propter remissionem non erit sufficiens dispositio ad augmentum gratiæ, etiam si mereatur illud, juxta doctrinam D. Thomæ, 1. 2, quæst. 114, articulo octavo, ad 2, qui plane ita sentit hic, ad 2, ubi, ut ostendimus, loquitur de infusione gratiæ etiam pro augmento, et negat fieri per omnem actum pœnitentiæ virtutis, per quam tollitur peccatum veniale. Et ita etiam opinatur Paludan. in 4, d. 16, q. 1, art. 2. Et hæc opinio procedit consequenter. Nam distinctio, qua utitur Soto supra de gratia in esse gratiæ, vel in esse qualitatis, dicens priori modo semper augeri, cum peccatum veniale remittitur, non autem posteriori modo, neque est consequenter tradita, nec satis probabilis, tum quia esse gra

tiæ nihil aliud est quam esse specificum illius qualitatis; repugnat ergo augeri in esse gratiæ, et non in esse qualitatis. Tum etiam quia actus remissus ita est dispositio ad augmentum gratiæ in esse gratiæ, quam in esse qualitatis.

28. Vera sententia affirmans. — Quia vero probabilius credimus, per omnem actum meritorium augmenti gratiæ, statim gratiam augeri, absque alia dispositione, præter ipsum meritum, et capacitatem merentis secundum statum viæ in ordine ad tale præmium, ideo probabilius credimus, quoties homo justus ita operatur, ut remissionem venialis peccati obtineat, semper etiam obtinere aliquod augmentum gratiæ, quia in tali actu semper sunt omnes conditiones necessariæ ad meritum talis augmenti. Nam est ab homine grato, ut supponitur; et est bonus, et liber, ut per se notum est; et est etiam aliquo modo supernaturalis, ut sequenti sectione ostendemus; ergo habet omnes conditiones necessarias ad prædictum meritum, quia non requiruntur plures ex parte merentis, ut constat ex materia de merito.

SECTIO III.

211

ceptetur. Cur autem dicat hoc posterius, explicabimus sectione sequenti. Absolute vero et sine ulla restrictione tenet hanc sententiam Gabr. in 4, d. 16, q. 5, art. 2, concl. 4,et art. 3, dub. 3; idem sentit ibi Major, q. 1; Abulens., 4 Reg. 2, q. 39; Medina,tract. 1 de Pœnit., q. 3. Fundamentum esse potest, quia bonus actus justi hominis est gratior Deo, quam fuerit ingrata venialis offensa. Et confir.natur, quia per talem actum meretur homo augmentum gratiæ, et gloriæ, et amicitiæ divinæ ; sed ad perfectionem amicitiæ pertinet leviores offensàs remittere; ergo. Tandem, si esset necessarius actus pinitentiæ, vel esset ex necessitate præcepti, vel medii ; non primum, quia ubicunque Scriptura loquitur de præcepto pœnitentiæ, est in ordine ad peccatum mortale. Cujus signum est, quia comminatur æternam pœnam non agentibus pœnitentiam. Neque etiam secundum, tum quia illud supponit primum; tum quia sunt alia media sufficientia, ut infra videbimus.

3. Secunda opinio. -Secunda sententia est, requiri formalem pœnitentiam, seu contritionem, ut remittatur veniale peccatum. Ita sentit Alexander Alensis, 4 p., q. 15, alias 65, membr. 4, art. 4, q. 27, alias 69, memb. 3,

Quis actus pœnitentiæ sufficiat, vel necessarius sit art. 5. Ubi nescio quid sibi velit, dicens, re

ad remissionem venialis peccati.

1. Sensus quæstionis. In hac quæstione sermo est de remissione venialis solius, seu per se, quæ juxta dieta solum habet locum in homine justo; nam de remissione venialis simul cum mortali jam satis dictum est. Agimus etiam de remissione ex dispositione, seu opere operantis; nam si fieri potest ex opere operato, quid tunc requirat, dicam in sectione sequenti. Denique supponun! omnes ad hanc remissionem aliquid requiri ex parte hominis, præter cessationem ab actuali peccato veniali, tum quia hoc postulat ratio justitiæ et providentiæ divinæ ; tum etiam quia alias nunquam homo esset in veniali peccato, nisi quando illud committit, cujus oppositum in sectione præcedenti ostensum est. Et videtur communis consensus totius Ecclesiæ.

2. Prima opinio. -Est igitur prima sententia, véniale peccatum remitti per quemlibet bonum motum hominis justi. Ila sentit Scotus in 4, d. 21, q. 1. Ubi tamen requirit, quod motus ille plus placeat Deo, quam displicuerit peccatum veniale, et quod ab operante in hunc finem referatur, vel a Deo ac

quiri contritionem in actu, vel in habitu; nisi forte per habitum intelligat dispositionem relictam ex actu præcedente. Tamen illa non potest esse sufficiens, si præcedens actus per se non erat satis, nisi forte loquatur in ordine ad sacramentum, aut per contritionem in habitu intelligat virtualem, seu implicitam contritionem, quæ includitur in amore, aut alio simili actu. Clarius ergo tenet illam sententiam Thomas de Argentin., d. 16, art. 4, et expressius q. 21, art. 4, ad 4. Ubi etiam Rich., art. 4, q. 1, idem indicat. Ipse tamen, d. 46, art. 5, d. 1, locutus fuerat de pœnitentia implicita, vel explicita venialium. Quid autem per implicitam intelligat, non declarat. Durand. etiam, q. 16, q. 2, et d. 21, q. 1 et 2, requirere videtur displicentiam formalem, quamvis non contritionem. Denique citatur pro hac sententia Abulens. in 25 c. Matt., q. 718; et Palud., d. 16, q. 1, art. 2, ait, requiri contritionem implicitam vel explicitam, id est, particularem vel generalem, ut exponit. Ratio esse potest, quia voluntas venialiter peccando convertitur aliquo modo ad creaturam inordinate; ergo, ut illa inordinatio tollatur, necessaria est retractatio formalis ejusdem voluntatis, quæ proprie et perfecte non fit,

« PredošláPokračovať »