Obrázky na stránke
PDF
ePub

nisi per formalem pœnitentiam et detesta- ponatur obstaculum vel gratiæ, vel remissioni culpæ ; quia illud, quod faceret voluntas, si hoc vel illud ei occurreret, nunc non imputatur ei ad culpam, juxta certam doctrinam; imo, non obstante quacunque habituali dispositione voluntatis, illud est ita contingens, ut solus Deus possit cognoscere certo an ita futurum esset. Quapropter etiam talis dispositio habitualis per se non potest esse sufficiens impedimentum.

tionem, quia cum quolibet alio actu potest compati peccatum veniale. Ut autem talis detestatio per se sufficiat ad tollendam hanc culpam, necessarium est ut principaliter respiciat offensionem Dei, cum peccatum veniale vere sit Dei offensa; ergo requiritur contritio. Et confirmari hoc solet ex Aug., de Ver. et fals. pœnit., c. 18. Tamen ibi solum dicit esse utilem, non vero necessariam.

4. Tertia opinio. - Tertia opinio est, requiri poenitentiam formalem vel virtualem. Hæc est D. Thomæ hic, qui per virtualem solum videtur intelligere illam quæ includitur in ferventi amore Dei. Idem habet q. 7 de Malo, art. 11 et 12, et in 4, d. 16, q. 2, art. 2, quæstiunc. 2; Bonav., d. 21, art. 1, q. 2; Soto, d. 15; Ledesma, et alii moderni, et Petrus Soto, lect. 18. Fundamentum est, ut requiratur aliqua pœnitentia, idem quod præcedentis opinionis. Ut vero sufficiat virtualis, quia offensio est levis, et propter alia quæ in prima opinione dicta sunt. Et hæc opinio mihi placet; vellem tamen illam aliquantulum declarare et ampliare.

Formalem contritionem venialium sufficere ad illa tollenda, non tamen esse necessariam. Assertio prima.

5. Proponitur dubium. — Paludani sententia. Dico ergo primo formalis contritio de peccatis venialibus est sufficiens ad illa tollenda, non tamen necessaria. Prima pars manifesta est, quia, si sufficit ad tollenda mortalia, multo magis ad venialia, si de illis habeatur. Altera pars patebit ex dicendis. Hic vero inquiret aliquis, an hujusmodi contritio tollat prorsus omnia peccata venialia, si de omnibus generaliter sit vel formaliter, vel virtualiter ex vi motivi, juxta superius dicta de contritione. Aliqui enim negant sufficere. Quod sentit Paludanus, in 4, d. 21, q. 1, art. 2, conclus. 3. Et favet D. Thomas, q. 7 de Malo, art. 12, ad 4. Ubi indicat hoc fundamentum, quia fieri (inquit) potest, ut cum illo actu generali sit habitualis dispositio voluntatis, repugnans remissioni alicujus peccati, scilicet quia voluntas est ita affecta, ut, si occurreret tale peccatum, illud non detestaretur, vel potius illud committeret; et hunc vocant alii affec tum virtualem. De quo mulla disputat Ledesma, 1, p. 4, q. 28, art. 1, dub. 7 et 8, impugnans illam sententiam. Et merito, si, ut sonat, intelligatur; quia illæ conditionales propositiones nihil referunt, ut in præsenti

6. Quamcunque contritionem tollere respective omnia venialia.-Vera resolutio.-Quocirca, ut illud fundamentum locum habeat, supponere oportet præsentem actum contritionis talem esse, ut non sit simpliciter incompossibilis cum tali peccato veniali, ita ut, si occasio illius nunc occurrat, non repugnet habere complacentiam in illo, non obstante tali actu contritionis; tunc enim est sufficiens indicium contritionem illam non esse sufficientem ad remittendum illud peccatum, quia non exclu lit omnino voluntatem sic peccandi, sed admittit contrarium propositum absolutum, saltem virtuale. Et in hoc sensu erit quidem illa doctrina vera; tamen ille actus contritionis non erit universalis, ut supponebatur. Et ideo Paludanus, etiam supposita generalitate actus, in hoc fundatur, quod potest esse valde remissus, et ideo insufficiens ad tollenda omnia venialia. Et potest in hunc modum declarari, quia hæc remissio fit per modum condigna satisfactionis et meriti; ergo tot possunt esse venialia, et tam gravia, et aliunde tam tepida, et remissa contritio, ut non tollat omnia. Et confirmatur, quia alias sæpe esset homo justus sine ulla veniali culpa, contra illud: Si dixerimus quia peccalum non habemus, ipsi nos seducimus.

7. Fundamentum Paludani solvitur. — Nihilominus censeo quamcunque contritionem tollere respective omnia peccata venialia, id est, illa de quibus habetur; unde, si sit universalis de omnibus, omnia tollet. Ita sentiunt Cajet. hic, art. 1, et alii Thomistæ. Et favet D. Thom., dict. quæstione septima de Malo, articulo undecimo, ad 4, et in 4, d. 16, q. 2, art. 2, quæstiunc. 4, ad 3. Et ratio est, quia majorem proportionem habet contritio ad tollenda venialia, quam mortalia, respective; sed universalis contritio omnium mortalium tollit omnia mortalia; ergo universalis contritio omnium venialium tollit omnia venialia. Maxime cum in persona supponatur gratia, a qua ille aclus habet valorem; unde et est proportionata dispositio ad illum effectum,

quod satis est; et est etiam sufficiens ad meritum et satisfactionem pro tali culpa, quia ad hujusmodi condignitatem sufficit proportio actionis, et dignitas personæ operantis. Remissio autem, aut intensio actus ad hunc effectum necessaria non est, ut supra in generali de contritione ostendimus. Et ita manet solutum fundamentum oppositum. Neque est inconveniens, ut justus ad breve tempus sit absque aliqua culpa, ut etiam D. Thomas supra advertit. Sensus autem illius loci est, non posse aliquem vere dicere, se nunquam peccasse, vel nunquam peccare. Addo etiam, nunquam posse hominem de se affirmare quod sit sine peccato, quia non est certus de tali contritione. Denique, licet hæc contritio sufficiat ad tollendam omnem culpam, non tamen omnem pœnam, quia ad hoc major satisfactio pœnalis necessaria est.

Per amorem absque formali pœnitentia posse remitti venialia. Assertio secunda.

8. Dico secundo etiam amor Dei super omnia per se potest remittere venialia peccata absque formali pœnitentia. Hæc est sententia D. Thomæ, et communior inter alios auctores; et recte explicata, mihi videtur certa. Patetque sufficienter ex his, quæ supra dicta sunt de remissione peccati mortalis per amorem; illa enim a fortiori convincunt de venialibus. Imo in hoc est advertenda differentia, quod amor, per se loquendo, requirit dolorem ad tollendum peccatum mortale; et ideo quando talis dolor formaliter non concurrit, in voto et proposito continetur. Ad remissionem autem venialis peccati non oportet, ut hoc votum in amore includatur, quia ad hunc effectum non est dolor ita per se necessarius. Quod satis convincunt fundamenta primæ et tertiæ sententiæ; nullum enim ostendi potest de hac re præceptum; quapropter neque necessitas medii hic intervenit; ergo nec votum. Item hac ratione peccata venialia non sunt materia necessaria sacramenti pœnitentiæ; ergo nec sunt (ut sic dicam) materia necessaria virtutis pœnitentiæ. Denique hæc peccata facillime committuntur, et sæpe sunt quodammodo involuntaria; ergo facilius etiam remitti debent. Amor ergo per se et virtute sna ad eorum remissionem sufficit.

[blocks in formation]

mortale etiam remissus amor sufficit. Respondetur duplex intelligi potest perfectio hujus amoris: una est objectiva secundum extensionem ad venialia peccata; alia intensiva ex conatu potentiæ. Prior est per se necessaria ad remissionem venialis peccati, quia secundum illam habet actus amoris oppositionem cum veniali peccato, et mutat voluntatem a conversione ejusdem peccati; et ideo sive talis amor sit intensus sive remissus ex conatu potentiæ, remittit illa peccata venialia, cum quibus habet virtualem oppositionem. Unde remittet omnia quoad culpam, si ad omnia virtualiter extenditur, vel aliqua, sį tantum in illa cadit, seu illa respicit; jam enim supra diximus contritionem venialium non semper esse de omnibus; et idem est proportionaliter de amore.

10. Quod optime declaratur ex proposito, nam potest quis habere propositum efficax absolutum vitandi quædam peccata venialia graviora, etiam ex amore Dei, non vero reliqua. Unde etiam fieri potest, ut interdum unum veniale sine aliis remittatur, quia in nullo principio, vel forma, aut dispositione habent necessariam connexionem quoad remissionem. At vero quando amor est fervens in intensione, secundum extensionem autem non ita opponitur venialibus peccatis, per se loquendo non est adeo apta dispositio ad eorum remissionem, quia non ita mutat voluntatem. Nihilominus tamen probabile est, Deum propter talem actum remittere vel omnia, vel aliqua peccata venialia, juxta dispositionem suæ sapientiæ, tum propter meritum, et satisfactionem talis actus; tum etiam, quia verisimile est, eum, qui tali fervore amat Deum, detestaturum fuisse veniale peccatum, si illi occurrisset, et ideo satis proportionatus est, ut acceptetur tanquam meritum vel dispositio sufficiens ad talem remissionem. Ex quo etiam probabilius censeo, per hujusmodi actum (et idem opinor de contritione) non tolli peccatum veniale formaliter tanquam per formam physicam, sed dispositive, sicut dixi de contritione respectu mortalium. Solum intervenit hic perfectius meritum, et satisfactio, scilicet, de condigno. Quod latius tractavi in dict. 1 tom. 3 partis, disp. 4, sect. 11.

Venialia tolli per attritionem. Assertio
tertia.

11. Dico tertio: probabile est venialia peccata tolli per solam attritionem, imo et per contrarium propositum, vel per actum virtu

tis repugnantem aliquo modo veniali peccato, et excludentem complacentiam illius. Ita interpretor sententiam D. Thomæ. Et tenent hanc assertionem omnes auctores primæ sententiæ. Et bene Bonav. in 4, d. 21, art. 1, q. 2; indicat Paludanus, d. 16, q. 1, art. 1, conclus. 2. Et favet D. August. in Enchiridio, cap. 71. Et refertur in Concilio Toletano IV, cap. 5, et in decretis de Pœnitent., d. 3, c. De quotidianis. Ubi ait, hæc peccata tolli per Orationem Dominicam, et alia opera pietatis. Idem habet Augustinus, lib. de Fide et symbolo, cap. 6, et epist. 108 ad Seleucianum. Et Marianus Victor, quodam libro de Confessione, cap. 10, ait, tolli hæc peccata per quemlibet actum religionis, quo aliquis intendit placere Deo; ratio vero est sæpe tacta, quia hæc venialia sunt leves offensiones, et sæpe sunt imperfecte voluntariæ; et aliunde gratia, quæ in persona supponitur, dat magnum valorem his actibus, qui etiam aliquo modo mutant voluntatem, et avertunt illam a priori defectu; ergo verisimile est hoc satis esse ad consequendam hujusmodi remissionem.

12. Objectioni occurritur. — Unde in particulari, attritio in hoc excedit, quod est formalis dolor, et aversio a priori culpa; et quamvis non sit ex supremo motivo, tamen gratia id supplet. Unde dicere solent Theologi, hominem fieri ex attrito contritum, cum attritioni gratia conjungitur. Oportet tamen ut talis attritio sit de tali peccato; nam attritio unius peccati non sufficit ad tollendum aliud disparatum, et omnino diversum; quia respectu illius non habet rationem dispositionis. Ex quo facile dissolvitur, quod Ledesma supra objicit, dubio 7, quia cum attritione (inquit) stat complacentia de peccato veniali. Hæc enim ratio solum procedit de attritione alterius peccati omnino diversi; possunt enim esse simul complacentia unius, et attritio alterius, non tamen unius et ejusdem, quia vera attritio excludit voluntatem peccandi, ut Concilium Tridentinum dixit. Quod verum est de omni attritione proprie ac formaliter comparata ad objectum suum.

[blocks in formation]

peccati; ergo semper illud tolleret ante absolutionem sacerdotis; simili enim seu proportionali ratione probamus contritionem de peccato mortali non esse necessariam semper ante sacramentum, quia alias peccatum nunquam tolleretur per sacramentum. Propter hoc adhiberi posset limitatio ex Soto supra, attritionem per se solam sufficere in sacramento ad remissionem venialis peccati; extra sacramentum vero non sufficere sine imperio charitatis. Sed hoc non placet, quia tunc illa remissio potius tribuitur dilectioni, quam attritioni. Imo, si actus ille charitatis, a quo imperatur, perfectus est, tota illa dispositio quamdam rationem contritionis habet, et ad expellendum peccatum mortale sufficiens est, ut in superioribus est tactum. Nos autem contendimus attritionem ipsam, si in se supernaturalis sit, sufficere, quia formaliter opponitur inordinationi peccati venialis, et natura sua tendit in Deum ut finem supernaturalem, eo quod ipsa supernaturalis sit; et hac ratione habet sufficientem oppositionem cum peccato veniali, etiam ut est aliqualis offensa Dei; et ideo in ratione dispositionis videtur non minus proportionata ad hunc effectum, quam sit contritio ad remissionem peccati mortalis. Est enim durissimum æqualem dispositionem ad utrumque requirere, vel etiam majorem, quia contritio de veniali peccato quodammodo perfectior est, ut ex supra dictis constat; præsertim cum in ratione meriti et satisfactionis, valor ex dignitate gratiæ accedat.

[ocr errors]

14. Alia solutio. Improbatur. Aliter dici potest ex alia doctrina ejusdem Soti, ut remittatur peccatum veniale per sacramentum confessionis sufficere naturalem attritionem ex virtute acquisita; extra sacramentum vero necessariam esse attritionem infusam; ideoque fieri posse, ut aliquis attritus confiteatur peccatum veniale nondum sibi remissum, quia attritio erat tantum naturalis, et tamen quod per absolutionem remittatur. Hæc vero responsio quoad prius membrum nobis non probatur. Primo quia probabilius credimus, non solum ad effectum, sed etiam ad substantiam sacramenti pœnitentiæ necessariam esse saltem attritionem supernaturalem, ut sumitur ex Concilio Tridentino, sess. 14, et infra suo loco latius probabimus. Secundo, quia supra in materia de sacramentis in genere ostendimus, attritionem naturalem etiam cum sacramento baptismi non sufficere ad ejus effectum obtinendum; ergo

minus sufficiet cum sacramento pœnitentiæ. Et, quamvis hæc ratio directe procedat de effectu gratiæ, tamen etiam extenditur ad effectum remissionis venialis peccati; quia, licet remissio venialis peccati per se non requirat infusionem gratiæ, tamen in sacrameuto nunquam datur sine collatione gratiæ, ut infra videbimus; et ideo, quæ non fuerit sufficiens dispositio ad gratiam in sacramento obtinendam, etiam ad remissionem peccati venialis in sacramento impetrandam non sufficiet.

15. Improbationi respondetur.-Replicatio. - Video responderi posse, eum, qui confitetur solum peccatum veniale (de hoc enim agimus, accedere in gratia, et ideo, licet solum habeat attritionem naturalem, esse satis dispositum, ut per sacramentum recipiat gratiæ augmentum, quia ad hunc effectum sacramentalem non est semper necessaria actualis dispositio supernaturalis, sed habitualis sufficit; et alioqui ad effectum quasi secundarium sufficiet dispositio per naturalem attritionem. Nam, si Durandus, Gabriel, et alii volunt hanc attritionem sufficere ad hunc effectum per se, et sine sacramento, imo et sine gratia, quid mirum quod cum sacramento valeat, præsupposito statu gratiæ ? Posset ergo hæc opinio sic explicata probabiliter sustineri. Ego vero illi non assentior, tum propter priorem rationem de substantia sacramenti; tum etiam, quia rationes supra factæ contra Durandum hic suo modo locum habent, scilicet, quod actus solius liberi arbitrii per naturales vires ejus nunquam est sufficiens dispositio ad supernaturale donum obtinendum, etiam in sacramento; remissio autem peccati venialis est supernaturale donum, nt supra probatum est. Item, quia peccatum veniale, ut nunc aliquam deordinationem includit a fine supernaturali, et ideo proportionata dispositio ad remissionem ejus debet esse supernaturalis. Item, quia ex parte intellectus semper requiritur dispositio supernaturalis; debet enim totum hoc negotium in fide fundari; ergo ex parte etiam voluntatis aliquis motus supernaturalis est necessarius. Tandem specialiter displicet illa sententia in hoc sacramento, quia illud per se tendit ad dandam gratiam primam, et accidentarium illi est dare secundam; et ideo per se requirit supernaturalem dispositionem circa illam materiam, in quam cadit sacramentalis absolutio.

[blocks in formation]

detur, in ordine attritionis supernaturalis posse dari latitudinem, ita ut aliqua sufficiat ad remissionem peccati venialis cum sacramento, quæ sine sacramento non satis esset, nisi fieret perfectior. Potestque ita declarari; nam hæc remissio non fit sine condigna satisfactione vel merito; fieri autem potest, ut venialia sint quamplurima, et gravia; ideoque attritio et remissa et confusa per simplicem et universalem motum non statim sufficiat ad omnia illa tollenda absque sacramento, sicut diximus supra quosdam opinari de contritione remissa. Est autem multo major ratio de attritione, quia contritio per sese est nobilior actus, et ex vi suæ substantiæ digno et proportionato modo convertit voluntatem in Deum, quod non habet attritio, ut per se constat, et ideo oportet, ut ex accidentalibus perfectionibus dignitas illa compleatur; potest ergo ex defectu accidentalis perfectionis non sufficere ad dictum effectum sine sacramento, et tamen cum sacramento sufficere, ex illo principio, quod Deus minorem dispositionem requirit in sacramento, quam extra.

17. Incerta reputatur. Atque hæc sententia est etiam probabilis, licet incerta ex parte; nam quod illa attritio sufficiat cum sacramento, mihi non est dubium, ut plane constabit ex dicendis infra de hoc sacramento. Quod autem aliqua vera, et supernaturalis attritio de aliquo vel aliquibus peccatis commissis, et existens in homine grato, non sufficiat saltem per modum dispositionis condignæ ad eorum remissionem, mihi incertum est; quia hinc video illam dispositionem secundum se esse imperfectam, et posse esse nimis remissam, vel confusam, ut declaratum est; aliunde vero video ex conjunctione ad gratiam accipere illum actum, magnum valorem moralem, ratione cujus plus valet apud Deum in ordine ad meritum, quam ipsa contritio, ut est prior quam gratia. Et ideo neutram partem existimo posse satis probari.

18. Germana solutio. Non censeo igitur ullum inconveniens, quod peccatum veniale, quando de illo fit confessio, nunquam ita tollatur per absolutionem, quin sit jam prius expulsum per attritionem. Primo quidem, quia satis est, quod aliquando peccata venialia tollantur per absolutionem, nimirum quando tolluntur simul cum mortalibus in homine tantum attrito; nam hic effectus satis ostendit claves per se habere vim ad tollenda peccata venialia, quando dispositio pœnitentis Aliter ergo respon- per se sola non sufficit. Unde, quod in ho

mine grato semper supponantur ablata ante absolutionem per condignam satisfactionem, est accidentarium ad virtutem clavium, et non tollit veritatem formæ. Nec vero inde fit, ut confessio talium peccatorum sit superflua, quia, licet non conferat ad majorem certitudinem de remissione ipsorum, sicut confert in mortalibus, et in venialibus, quæ cum illis simul remittuntur, confert tamen ad pleniorem remissionem quoad pœnam, et, quod caput est, ad specialem gratiam remissivam, imo et de se præservativam obtinendam. Recte autem ex illo principio (præter alia) colligitur, confessionem talium peccatorum non esse necessariam ad eorum remissionem. In quo est magna differentia inter peccata mortalia et venialia, nam mortalia sunt de necessitate confessionis, et confessio est per se necessaria ad eorum remissionem, ideoque absurdum esset talem dispositionem ad illum effectum postulare ut necessariam, quæ semper ipsum peccatum expelleret; at vero peccata venialia nec sunt necessaria materia, nec confessio est necessaria ad illa tollenda. Et ideo nullum inconveniens est, quod per dispositionem supponantur ablata; maxime cum illa dispositio hoc non habeat ex se sola, sed ex conjunctione ad gratiam sanctificantem, quæ illi accidentaria est. Sicut peccata semel confessa sunt materia confessionis, et clavium, et nihilominus jam supponuntur remissa; tamen quia non sunt materia necessaria, hoc nullum est inconveniens. Et hæc de attritione.

19. De actu orationis. ·De formali propo"sito non committendi veniale. De actu virtutis veniali opposito. Superest ut dicamus in particulari de aliis actibus bonis et meritoriis. Et imprimis de actu orationis, quo quis petit veniam de venialibus peccatis ex affectu illis carendi, est probabile sufficere (ut Vega dicebat de mortalibus), quia hic minor dispositio sufficit, et non est tanta necessitas ponitentiæ, et illa oratio indicat sufficientem mutationem voluntatis. Præterea idem censeo de formali proposito absoluto non committendi tale peccatum, verbi gratia, mendacium, propter easdem rationes. Ac denique idem sub eadem probabilitate censeo de actu virtutis opposito priori peccato, et ex affectu ad virtutem illi oppositam, quia ibi etiam est repugnantia, et meritum, et aliæ rationes supra positæ locum habent. Et hæc omnia sunt consentanea his, quæ Cajetanus hic docet, art. 2. Quod vero actus cujuscunque virtutis sit suffi

ciens ad tollendum quodcunque veniale omnino disparatum, et cui nihil repugnat, non censeo probabiliter dici, quia illa nullo modo est proportionata dispositio; quod in hujusmodi effectu præcipue requiritur.

[ocr errors]

20. Debent tamen hi actus aliquo modo esse supernaturales. Non omnis actus meritorius vitæ æternæ meretur remissionem venialis. Imo addendum censeo, in omnibus prædictis actibus requiri, ut aliquo modo supernaturales sint, quia debent disponere ad effectum supernaturalem, ut supra dixi, et quia peccatum veniale aliquo modo lædit supernaturalem amicitiam. Quanta vero esse debeat hæc perfectio supernaturalis, non constat. Existimo tamen quamcunque sufficere, quæ constituat actum in supernaturali ordine, et relatum aliquo modo ad finem supernaturalem; nam, si hoc habeat cum aliis conditionibus supra positis, satis esse videtur ad proportionatam dispositionem. Unde etiam intelligitur, non omnem actum meritorium vitæ æternæ semper mereri remissionem peccati venialis, ut, verbi gratia, quando neque ex se habet proportionem aliquam ad illum effectum, neque ab operante ad illum refertur. Nec recte colligitur, si ille actus habet valorem ad merendum aliquid majus, scilicet vitam æternam, habere etiam ad id quod est minus, scilicet remissionem venialis peccati; tum quia simpliciter majus est mereri simul vitam æternam, et remissionem venialis peccati, quam solam vitam æternam; tum etiam quia in his, quæ sunt diversarum rationum, non est bona illa collectio; nam potest esse causa, vel actio proportionata ad meliorem effectum, et non ad inferiorem.

21. Valet tamen ad ejus remissionem quilibet actus meritorius relatus ad hunc finem. — Probabile autem est, quod Scotus dixit, quemlibet actum meritorium relatum ab operante ad hunc effectum obtinendi a Deo remissionem venialis peccati, mereri, et obtinere illam; quia ille actus sub illa intentione factus includit virtualem displicentiam venialis peccati; et alias, qui sic operatur, vere meretur apud Deum de condigno; ergo verisimile est obtinere illum effectum. Quod specialiter dixit Marianus Vict., loco supra citato, de quolibet actu religionis facto ad placandum Deum, quia illa opera sunt magis proportionata ad tollendam illam Dei offensionem, quam veniale peccatum includit. Et Bonav. specialiter hoc dixit de operibus factis ex quadam animi subjectione ad Deum, qua

« PredošláPokračovať »