Obrázky na stránke
PDF
ePub

denti, sect. 3. Alia vero efficacitas esse potest ad tollenda peccata venialia omissa in tali confessione, vel ex oblivione, vel voluntarie, quod potest fieri sine culpa; et quoad hoc videtur esse eadem ratio de hoc sacramento, et de cæteris; quia, si habet hanc vim, magis est ex generali ratione sacramenti novæ legis, quam ex propria talis sacramenti. In quo differt a baptismo, nam hic ex propria et specifica institutione omnia delet, quia est regeneratio, et perfecta ablutio, ut significant tam actio materiæ, quam verba formæ; nihilominus tamen quoad dispositionem necessariam ad talem effectum eadem est utriusque ratio.

5. De extrema-unctione.—Eucharistia.—De reliquis tribus sacramentis.- De cæteris vero sacramentis vivorum, de duobus mihi fere certum est, hunc habere effectum quantum est ex vi ipsorum. Unum est sacramentum extremæ unctionis, de quo infra in hoc eodem opere ex professo dicam ; nunc sufficiant verba Concilii Tridentini, sess. 14, cap. 2, et can. 2 de extrema-unctione, definientis illud sacramentum et dare gratiam, et remittere peccata, seu delicta; et addit: Si quæ sunt adhuc expianda; ac peccati reliquias abstergit. Ubi et distinguit peccata a reliquiis peccatorum, et dum dicit: Si quæ sunt expianda, plane significat se loqui de peccatis, quæ manere possunt in homine jam justificato. Nisi quis velit id intelligere de solo reatu poenæ temporalis, quod violentum est, et præter vim verborum, præsertim quia ille reatus potius pertinet ad reliquias peccatorum. Aliud est sacramentum Eucharistiæ, de quo id late tractavi superiori tom., disput. 63, sect. 10. De aliis vero tribus sacramentis hoc absolute negat Soto in 4, d. 14, q. 2, art. 4. Idem tamen Soto, d. 15, art. 3, oppositum docere videtur; et, cum in priori loco videatur majorem efficaciam in hoc tribuere sacramentalibus, quam his sacramentis, in posteriori ait, si aqua benedicta habet hanc vim (quod ipse indicat), a fortiori habere omnia, sacramenta. Atque hæc opinio est magis recepta inter Theologos, ut patet ex D. Thoma hic, et Bonav. in 4, d. 21, art. 1, q.2;et Alense, dict. q. 65, membr. 3, art. 4, § 2; Ledesma, 1, p. 4, q. 28, art. 3; Petro Soto, lect. 12 de Euchar., et 48 de Pœnit. Et hæc sententia, licet certa auctoritate non constet, neque necessaria ratione probari possit, probabilior est, et magis pia. Quia imprimis non repugnat Christum Dominum hanc virtutem dedisse his sacramentis. Deinde est consentaneum fini omnibus sa

cramentis communi, quia omnia sunt instituta ad curationem et sanctificationem animarum. Deinde est consentaneum fini proprio uniuscujusque sacramenti, qui est, ut aliquod munus sancte, et modo Deo grato perficiatur, quod possunt venialia peccata suo modo impedire, et maxime illa quæ in unoquoque sacramento specialiter repugnant fini ejus. Tandem ob similes rationes probabiliter creditur quodlibet sacramentum, bona fide susceptum, tollere mortale peccatum, si illud inveniat; ergo a fortiori idem dicendum est de peccato veniali, si ex parte poenitentis sit similis, aut proportionalis dispositio.

Quænam dispositio sufficiat ad hunc
effectum.

6. Primus disponendi modus. - Secundus. Jam vero explicandum sequitur, quænam sit illa dispositio: duobus enim modis intelligi et cogitari potest. Primo, quod sacramenta immediate præbeant aliquod auxilium, excitans in nobis motum sufficientem ad tollendum peccatum veniale. Secundo, quod ipsum sacramentum per se remittat veniale peccatum, etiam absque motu voluntatis per sc sufficiente ad expellendum illud. Priorem modum sequuntur Petrus Soto et alii moderni, et attribuunt D. Thom. hic, et supra, q. 79, art. 4; et tenet aperte Alensis supra, et Bonav. supra, et d. 23, art. 1, q. 1, ubi Durandus, et alii ita sentiunt de extrema-unctione. Juxta quam sententiam nunquam per sacramentum remittitur peccatum veniale sine sufficiente dispositione, seu opere operantis. Dicitur tamen nihilominus tolli ex opere operato, quia illemet actus hominis operantis provenit a sacramento ex opere operato. Ratio esse potest, quia sacramentum non remittit culpam aliquam nisi mediante aliqua forma inhærente incompossibili cum tali peccato; hæc autem forma respectu venialis peccati non potest esse solus habitus, ut supra ostensum est; ergo esse debet aliquis actus.

[ocr errors]

7. Sacramentum per se remittere veniale sine motu voluntatis ad id sufficiente, vera resolutio. Nihilominus contrariam sententiam. censeo veriorem, et esse D. Thom., ut explicui latius dict. q. 79, art. 4. Eamdem tenet Soto, ita intelligens D. Thom. hoc loco. Indicant etiam Paludanus et Capreolus in 4, d. 23. Et de Eucharistia et baptismo id probavi in locis supra citatis. Ratio vero generalis esse potest, quia omnia sacramenta tollunt peccatum mortale absque dispositione, quæ per se

ipsam sufficiat. Unde non tantum excitant meliorem dispositionem, sed cum illa imperfecta per se immediate tollunt ipsum peccatum mortale; cur ergo non magis ita operabuntur remissionem venialis peccati? Et confirmatur, nam alias hæc remissio, vel nunquam vel rarissime fiet per sacramentum, quia raro contingit ut in illo momento in quo sacramentum absolvitur, homo excitetur et perficiat meliorem actum et dispositionem, quam toto tempore præcedente habuerat. Quod ipsa experientia satis ostendere videtur, etiam in his qui mediocri diligentia et attentione ad sacramenta accedunt. Et declaratur, quia vel hic effectus sacramenti est aliquod auxilium excitans, quod a solo Deo operante confertur; et hoc non videtur esse infallibile, aut certa lege dari ex vi sacramenti, quia homines etiam bene dispositi non semper recipiunt has speciales motiones in ipso momento, quo sacramenta suscipiunt. Vel est solum concursus actualis gratiæ adjuvantis; et hic etiam cum non sit, nec fiat actu in nobis sine nostra actuali cooperatione libera, non videtur esse immediatus effectus ex opere operato alicujus sacramenti. Responderi autem potest, ratione sacramentorum dari aliqua auxilia actualia prævenientia, quamvis non semper dentur in ipsa actuali susceptione sacramenti, sed postea congruis temporibus. Respondeo si : tale auxilium in ordine ad remissionem peccati venialis esset effectus sacramenti ex opere operato, nullum tempus esset magis congruum ad illud dandum, quam sit illud, in quo recipitur sacramentum. Neque aliquis auctorum dixit peccata venialia, quæ non remittuntur in ipsa susceptione sacramenti, remitti postea aliquando virtute sacramenti, quando per se, et non simul cum mortalibus remittuntur, ut fieri potest per baptismum, vel pœnitentiam.

8. Solvitur contrarium fundamentum. Nec fundamentum oppositum firmum est, quia, ut supra ostendi, etiam actus, quo tollitur veniale peccatum, non semper est incompossibilis ex se, et natura sua cum peccato veniali; et ideo semper in his effectibus adjungenda est ordinatio divina, supposita ex parte causæ vel dispositionis proportione aliqua. Sic ergo in præsenti dicimus, quamvis ex parte hominis non præcedat actus sufficiens, ipsam gratiam sacramentalem, ut talis est, esse formam moraliter sufficientem ad hunc effectum. Et ideo D. Thom. hic solum probat hunc effectum ex eo, quod sacramenta

gratiam infundunt. Hæc autem gratia sacramentalis quoad præsens, non addit supra ipsam gratiam, nisi ordinationem divinam, qua voluit ut gratia per talem causam, et ad talem finem indita, remitteret venialia, si homo sic recipiens non poneret obicem.

Quid necesse sit ut homo non ponat obicem ad hunc effectum.

9. Voluntas sacramenti sine complacentia peccati sufficit.-Sed tunc superest explicandum, quid necesse sit ut homo non ponat obicem ad hunc effectum. Et ratio dubii est supra tacta, quia respectu mortalis peccati obex non tollitur, nisi per aliquem actum, saltem imperfectum, scilicet, attritionem; ergo aliquid simile necessarium erit respectu venialis peccati, saltem ex eo quod fuit actuale. At vero, si attritio requiritur, illa sine sacramento tollet hoc peccatum, ut supra dictum est; ergo nunquam sacramentum tollet hujusmodi peccatum sine dispositione per se sufficiente; imo, loquendo moraliter, seu regulariter, nunquam tollet, sed supponet ablatum per ipsum actum. Circa hoc, qui senserit peccatum veniale nunquam tolli per solam attritionem, etiamsi persona sit grata, facile explicabit hunc effectum respectu sacramentorum, dicendo sacramenta facere hominem ex attrito contritum, ut sic dicam, etiam respectu venialium, atque ita tolli obicem per attritionem, et solvitur difficultas tacta, quia negatur fundamentum ejus. At vero supposita sententia a nobis posita, quod attritio in homine grato sine sacramento sufficit ad tollenda venialia, dicendum consequenter est, ad tollendum obicem minus requiri quam attritionem, quandoquidem sola attritio ad totum effectum sufficit. Ut ergo homo suscipiens sacramentum non ponat obicem huic effectui, satis est (opinor) quod accedat sine actuali complacentia peccati venialis, et cum voluntate ac desiderio recipiendi sacramentum, et effectum ejus. Ita etiam sentiunt Soto et Ledesma. Et probatur retorquendo rationem factam, quia ad hunc effectum non potest sacramentum postulare et exigere attritionem, alias postularet ipsum effectum jam factum; ergo nihil aliud potest cogitari, nisi illa carentia complacentia cum prædicta voluntate. Quod etiam docet D. Thom. in citatis locis ad 2. Addunt præterea Soto et Ledesma, illam voluntatem circa sacramentum, et effectum ejus, esse virtualem quamdam retractationem peccati venialis, quatenus homo vult medici

nam illius assumere. Item conjecturæ sæpe adductæ de levitate peccati venialis, et de dignitate gratiæ, quæ in homine supponitur, hoc etiam confirmant. Quapropter non est in hoc æqualis ratio, seu dispositio petenda respectu venialis peccati et mortalis, nam per mortale multo magis avertitur homo a Deo, et ante remissionem ejus caret homo gratia; at vero veniale peccatum est imperfecta, seu fere nulla aversio, et aliunde relinquit gratiam in homine, quæ semper est dispositio ad remissionem talis peccati; et ideo, si accedat sacramentum, et non inveniat complacentiam formalem, aut virtualem, tollit illud.

10. An tollantur omnia venialia quibus homo non est actualiter affectus. - Opinio negans. – Opinio affirmans verisimilior.—Sed hine oritur difficultas, nam videtur sequi ex dictis, per quodlibet sacramentum tolli semper omnia peccata venialia, quibus homo non est actualiter affectus, quod non videtur verisimile. Sequela probatur, quia ad hunc effectum non est necessaria positiva dispositio, sed tantum carentia complacentiæ; ergo, si hæc non sit circa ullum peccatum, omnia tollentur. Patet consequentia, tum ex illo principio, quod sacramenta dant suos effectus non ponentibus obicem; tum etiam quia, inductione facta per singula peccata, quodlibet auferri potest ex vi sacramenti, supposita carentia complacentiæ, et non est major ratio de uno, quam de alio; ergo auferentur omnia. Ad hanc difficultatem quidam concedunt totum; ita Sotus et Ledesma. Alii vero negant sacramentum æqualiter tollere peccata venialia, ubi non est æqualis dispositio. Et quidem antiqui Theologi disputantes in particulari de Eucharistia ita sentiunt in 4, d. 12, ut videre licet in D. Thom., q. 2, art. 2; D. Bonavent., 2 part. distinctionis, art. 1, q. 3; Richardo, art. 5, q. 2; Alens., 4 par., q. 41, memb. 1, art. 1; et Gabriel., lect. 85 in canon.; et D. Antonin., 3 part., tit. 14, c. 12, § 5. Et ratio est, quia, licet sacramenta dent suos effectus non ponentibus obicem, non tamen æqualiter dant omnibus, sed pro ratione dispositionis, ut patet tam in effectu gratiæ, quam in effectu remissionis pœnæ temporalis; non enim totam remittunt etiam non ponenti obicem, sed pro gradu et qualitate dispositionis; ergo idem dicendum est de peccatis venialibus. Propter quod hæc res mihi dubia videtur et incerta. Nam, affirmando priorem sententiam, nullum absurdum, vel inconve

niens sequi video, quanquam efficaci fundamento ostendi non possit, præsertim de omnibus sacramentis, ut ratio in contrarium. facta declarat. Multum tamen favet illi sententiæ D. Thom. hoc loco, et ut minimum videtur probabilius, omnia sacramenta habere vim ad hanc universalem remissionem, si ex parte hominis sit proportionata dispositio; quia ex parte ipsorum sacramentorum non potest esse imperfectus et dimidiatus hic effectus, cum nitantur in merito Christi infinito, et nulla ratione probabili fingi possit, esse de se determinata ad certum numerum et qualitatem peccatorum venialium, magis quam mortalium.

11. Probatur in baptismo opinio affirmans. -Cajetani distinctio inter baptismum aquæ et sanguinis rejicitur.—Jam vero descendendum est ad particularia. Et de baptismo sine dubio est probabilius auferre omnem culpam, etiam venialem, ubi non invenerit voluntatem resistentem, quia est regeneratio et renovatio totius hominis. Et hoc etiam affirmavit hic D. Thom., art. 1, ad 2, de baptismo sanguinis, et solum requirit, ne adsit complacentia actualis contraria. Cajetanus vero, in commentario illius solutionis, nescio quod discrimen invenit inter baptismum sanguinis et aquæ; nam, si catechumenus, verbi gratia, ha-. bens propositum mentiendi, in somno interficiatur pro Christo, dicit illi remitti illud peccatum veniale, non obstante illa voluntate virtuali ex priori proposito manente; si tamen baptizetur baptismo aquæ, dicit non tolli illud veniale peccatum, propter virtualem complacentiam. Nullam vero affert probationem, neque ego ullam video. Nam si illa virtualis complacentia est obex, ita ut illi non detur remissio venialis peccati, etiam per martyrium non tolletur; si vero non est obex, per baptismum aquæ tolletur, quia baptismus omnia remittit non ponenti obicem. Dicere autem quod respectu unius sit obex, et non respectu alterius, non video quo fundamento dicatur. In utroque autem casu, si illud peccatum veniale nullo modo fuit retractatum, neque post illud habuit homo aliquem actum, quo, vel formaliter, vel saltem virtualiter voluerit illud a se expellere, vel remedium aliquod adhibere, desiderando, verbi gratia, baptismum, vel martyrium, vel aliquid simile, non existimo remitti illud peccatum etiam per illa baptismata quæ majus in hoc habent privilegium, quia existimo semper requiri aliqualem dispositionem, vel mutationem vo

luntatis ; hanc vero oportet esse posteriorem, respondeo primo, eamdem interrogationem

quam propositum ipsum peccandi venialiter. Si autem post tale propositum homo habet aliud desiderium, vel voluntatem aliquo modo repugnantem ipsi peccato veniali, id satis erit ut auferatur tam per baptismum aquæ, quam sanguinis, propter rationem factam.

Idem

fieri posse de remissione pœnæ, quando, scilicet, non tollitur tota, quare remittatur ea, quæ debetur huic peccato potius quam alteri. Secundo ergo dicitur hoc posse remitti in divinam voluntatem, quia cum ex parte nostra non detur causa, ipse remittit quod vult. Tertio dici potest probabiliter, unumquodque sacramentum esse magis institutum ad quædam peccata tollenda, quam alia, et illa prius tollere, deinde illa, quæ eisdem propinquiora sunt; ut Eucharistia prius tollit peccata venialia repugnantia charitati, primum Dei, deinde proximi; quod si hæc non inveniat, vel plura possit remittere, tollit deinde ea, quæ repugnant spei, vel fidei, deinde ea, quæ religioni, et sic de aliis. Confirmatio fortasse per se primo tollit ea, quæ repugnant fidei. Ordo, quæ repugnant religioni; matrimonium, quæ castitati, et sic de aliis. Fortasse etiam quando cætera sunt paria, illud peccatum prius tollitur, quod antiquius est, vel secundum aliam similem proportionem.

12. Idem in pænitentia ostenditur. de extrema unctione judicatur. Deinde de pœnitentia existimo auferre omnia peccata venialia, quæ vel homo confitetur, juxta aliquem probabilem modum ex superius positis disputatione præcedente; vel si in illis peccatis hoc locum non habet propter specialem rationem hujus sacramenti requirentis formalem pœnitentiam ad sui constitutionem, saltem remittet alia peccata, de quibus homo non est attritus, maxime si sint oblita, et non voluntarie omissa, quia quantum est ex se, omnia illa subjicit clavibus, et quia illud sacramentum habet vim tollendi peccata, etiam oblita, si non inveniat obicem. At vero de aliis peccatis, quæ homo voluntarie non subjicit clavibus, non est res adeo certa; et fortasse major aliqua dispositio circa illam requiritur. De extrema vero unctione probabile est semper omnia remittere, si sint aliquo Utrum sacramentalia remittant peccata venialia modo ex supra declaratis retractata. Quod si-gnificatur Jacob. 5: Si in peccatis est, remittentur ei. Et in supra citatis verbis Concilii Tridentini. Item, quia illud est copiosum et extremum remedium ad hunc finem colla

tum.

13. In aliis sacramentis opinio negans censetur probabilis.-Respondetur interrogationi affirmantis sententiæ.. De aliis vero sacramentis res est dubia. Tamen verisimilior est posterior sententia propter rationem factam. Unde, licet verum sit quod supra diximus, solam voluntariam susceptionem sacramenti, ablato obice, sufficere ad remissionem venialium, sicut sufficit ad augmentum gratiæ, non tamen inde fit, ut sufficiat ad remissionem omnium venialium, sicut nec sufficit ad omne augmentum gratiæ; sicut ergo sic recipienti tale sacramentum ex institutione divina definitus est certus gradus gratiæ, qui augebitur in melius disposito, ita eodem modo definita est certa remissio aliquorum venialium, quæ erit major in melius disposito, et poterit esse integra et totalis in perfecte disposito. Et ad illam interrogationem, quando non tolluntur omnia, cur potius hæc quam illa tollantur, cum et dispositio et sacramentum sit æque indifferens,

SECTIO II.

ex opere operato.

4. Sex cæremonialia, quibus remissio venialis solet attribui.-De his sacramentalibus quatenus sunt cæremoniæ quædam institutæ ab Ecclesia ad ornatum, solemnemque ritum sacramentorum, disputavi superiori tomo, disput. 15, ubi in sect. 4 nonnulla etiam de hac materia attigi. Hic vero latius utimur hac voce pro quibusdam rebus, vel actionibus sacris, quibus hic effectus remittendi venialia solet attribui, quæ solent numerari, quæ hoc versu comprehenduntur:

Orans, tinctus, edens, confessus, dans, benedicens, id est, Oratio Dominica, aqua benedicta, panis benedictus, confessio generalis, eleemosyna, Episcopi vel Abbatis consecrati benedictio illæ enim sex voces ad hæc sex membra accommodantur. Adduntur autem tria alia, scilicet, oratio in ecclesia consecrata, tunsio pectoris, et sacra unctio. Sed duo priora reduci possunt ad orationem; sacra vero unctio, principaliter sumpta, sacramentum est, et non sacramentale; vel, si sit sermo de cæremoniali unctione, potest reduci ad tinctionem. Unde autem hæc omnia colligantur, et quo fundamento dicantur esse remedia ad

Prima opinio affirmans.

tollendum peccata venialia, in discursu vide- hæc assignentur ut specialia remedia contra bimus. hæc peccata, quasi vi propria aliquid contra illa operentur; ad illud autem satis est, quod homo his rebus utatur cum voluntate religiosa obtinendi per illa effectum ab Ecclesia institutum ; nam illa voluntas, supposita Ecclesiæ institutione, est quædam virtualis displicentia venialis peccati. Major vero specialiter fundatur in hoc, quod remissio venialis peccati tantum est remissio pœnæ, quam Ecclesia concedit per indulgentias, et ita etiam potest concedere per hæc sacramentalia.

2. Tripliciter explicatur.-Primo.-Secundo.-Tertio.-De his ergo sacramentalibus duplex est opinio. Prima est, hæc omnia habere hunc effectum ex opere operato: quæ tribus modis explicatur. Primus est, hoc facere tantum mediate, excitando actum sufficientem. Ita Petrus Soto, lect. 18, et videtur favere D. Thom. hic, art. 3, et q. 7 de Malo, art. 2. Significat Gabriel in 4, d. 16, q. 5, art. 3, dub. 3. Secundus modus est, remittere immediate, ita tamen ut requirant attritionem, saltem imperfectam. Ita significant Paludan., d. 16, q. 1, articulo secundo, concl. 4; et D. Antonin., 1 part., titulo decimo, c. 1, § 4; Bonav., d. 2, a. 1, q. 2, quamvis Bonav. non requirat formalem motum attritionis, sed submissionis, devotionis, vel reverentiæ in Deum. Non declarant autem hi auctores, an talis actus interior debeat esse per se sufficiens ad remissionem peccati venialis, vel quo modo juvetur ab actu exteriori. Tertius modus est, immediate id facere ad modum sacramentorum, si non inveniant complacentiam contrariam, et homo vel pia actione, vel religiose utatur aliqua ex his rebus. Ita Victoria in Summa quarti, n. 99 de Pœnit. Et eum secuti sunt Soto in 4, d. 11, q. 2, art. 4, et d. 15, q. 2, art. 3; Ledesma, 1, part. 4, q. 28, art. 3; Cano, lib. 12 de Locis, c. 23, ad 9; et idem sentit Major in 4, d. 13.

3. In unoquoque autem ex illis modis sumitur fundamentum ex impugnatione aliorum, quod brevitatis causa omitto, et quia facile ex dictis colligi potest. Primus enim modus fundatur in generali principio, quod peccati venialis remissio non fit sine sufficienti motu interiori; et ideo, si hæc sacramentalia habent aliquam specialem vim, necesse est, ut illa sit ad excitandum talem motum. Secundus autem modus in hoc fundari potest, quod peccati venialis remissio, licet requirat motum internum, non tamen semper perfectum, et per se sufficientem; et ideo juvari potest per hos actus exteriores ex Ecclesiæ institutione, quia, sicut Ecclesia potest concedere indulgentias, ita videtur posse hoc facere. Tertius vero ultra hoc addit, necessarium esse hunc effectum esse infallibilem, si homo non ponat obicem actualis vel virtualis complacentiæ, quia alias non esset proprie ex opere operato, quod tamen videtur necessarium, cum

Secunda opinio negans.

4. Secunda vero opinio generaliter negat his omnibus efficaciam ex opere operato. Hæc est antiquorum Theologorum opinio, quam magis indicat D. Thom. citatis locis; nunquam enim dixit illam excitationem fieri ex opere operato. Clarius in 4, d. 16, q. 2, art. 2, quæstiunc. 4, et d. 21, q. 2, art. 1; Alens., 4 p., quæst. 65, memb. 3, art. 4; Durand., d. 21, q. 3; et ibi Bonavent., art. 3, q. 1; Richard., art. 3, q. 1; Abulensis, 4 Reg. 2, q. 39; Turrecrem., in c. Tres autem, de Pœnit., d. 1, art. 3, et in c. Aquam, de Consecr., d. 3, et alii. Fundamentum est, vel quia Ecclesia non habet potestatem instituendi causam, quæ possit hunc effectum ex opere operato conferre; vel quia, etiamsi habeat, non constat de tali institutione. Et hæc sententia mihi probatur. Ut tamen ejus fundamentum intelligatur, advertendum est, hæc sacramentalia non habere efficaciam ex institutione Christi, quia non sunt a Christo instituta, sed ab Ecclesia, ut in priori loco citato ex 3 tomo latius. tractavi. De institutione autem Ecclesiæ, et actio, et potestas dubiæ sunt quoad hunc effectum ex opere operato. Et ideo breviter de utraque dicam.

Sacramentalia non tollere peccata ex opere operato.

5. Assertio prima. - Oratio Dominica. Tunsio pectoris.- Eleemosyna. - Dico ergo primo : nullum sacramentale est in Ecclesia, de quo constet esse institutum ad tollendas culpas veniales ex opere operato. Hoc probo breviter, discurrendo per omnia supra numerata. Et imprimis, Oratio Dominica, tunsio pectoris, et eleemosyna immerito numerantur inter sacramentalia; nulla enim est in Ecclesia specialis institutio, aut benedictio circa hujusmodi res; neque in decretis aliquid hujusmodi invenitur. Nam quæ citari solent

« PredošláPokračovať »