Obrázky na stránke
PDF
ePub

ex cap. Tres sunt, et cap. Medicina, et cap. Medicamentum, et cap. Quamobrem, de Pœnitentia, d. 1, et cap. De quotidianis, de Pœnit., d. 3, sumpta sunt ex Augustino, de Pœnitent. medicina, cap. 2, et lib. 50 Homiliarum, hom. ult., c. 3; Hier., Daniel. 4; Chrysost., hom. 6 ad Heb. Et Ambr., de Elia et Enoch. De tunsione pectoris, loquitur specialiter August. in epist. 108. Qui non de aliqua institutione Ecclesiæ loquuntur, sed de efficacia, quam illa opera, ut sunt actus virtutum, habent ad obtinendam remissionem peccatorum, per modum impetrationis, vel dispositionis. Unde respectu mortalium peccatorum illis tribuunt aliquam efficaciam, ut etiam colligi potest ex Conc. Tolet. IV, c. 9; sed quo peccata venialia minora sunt, eo major est virtus in illis operibus ad eorum remissionem.

6. Confessio generalis. Idem certum videtur de confessione generali; nullum enim est decretum continens, vel indicans specialem institutionem, nec antiqui Theologi ejus meminerunt; sed, quia illa confessio est exterior actus pœnitentiæ, si debito modo fiat, et illi correspondeat interior actus proportionatus, delebit quidem peccata venialia, non ex opere operato, sed ex dispositione operantis, quia est universalis detestatio peccatorum. Quod etiam notavit Soto supra, dicens (et merito) id non probari ex dict. c. De quotidianis. Quod est August., in Enchir., c. 71, et in eo nulla est mentio de confessione generali. Addit vero Soto hoc esse receptum communi consuetudine Ecclesiæ, et sentit sufficere ad hanc efficaciam ex opere operato. Sed revera non sufficit sine institutione, quia, si est sermo de consuetudine tantum illius boni operis, illa non magis potest hoc præstare in hoc opere, quam in aliis operibus bonis. Si vero sit sermo de consuetudine sub hac apprehensione, si apprehensio est falsa, nihil poterit conferre ad hunc effectum. Addo etiam, non esse verum dari hanc consuetudinem hoc modo explicatam, cum plures, et fere omnes docti viri oppositam existimationem habeant. Ac denique, qualiscunque esset illa consuetudo, non posset sufficere ad hunc effectum, sicut neque ad indulgentiam, vel remissionem pœnæ, nisi præcedat concessio habentis potestatem. Aiunt vero quidam moderni, quamvis confessio per se sola non sufficiat ad remissionem, tamen deprecationem illam, quæ solet ex usu Ecclesiæ dici a sacerdote, scilicet: Misereatur tui,

etc., Indulgentiam, absolutionem, etc., tollere ex opere operato venialia. Quod affirmat Soto, d. 18, q. 4, art. 1, quando dicitur a sacerdote. Victoria vero in Summa 4, et Ledesma, 2, p. 4, q. 7, art. 3, hoc ostendunt, etiamsi dicatur a laico. Sed nullus eorum adducit fundamentum: unde, qua facilitate dicitur, rejicitur: quia in re, quæ pendet ex positiva institutione, nihil affirmari potest, nisi vel constet ex decreto aliquo, vel ex aliqua auctoritate, aut traditione: neutrum autem hic invenitur. Illa ergo solum est quædam deprecatio, quæ, si fiat a ministro Ecclesiæ, nomine ejus habebit aliquam majorem vim impetrandi, propter Ecclesiæ merita.

7. De episcopali benedictione.— De oratione facla in ecclesia consecrata.-Et idem censeo de episcopali benedictione. Et sumo ex August., epist. 59, q. 5, ubi eam vocat interpellationem quamdam. De qua videri possunt plura apud Joannem Durandum, lib. 2 de Ritibus Eccles., c. penult. Citari autem solet de hac benedictione, et pro hoc effectu, c. Benedictio, et c. Dictum, et c. Maledicam, 1, q. 1. Sed nihil ad rem præsentem faciunt. Nam in 1 et 3 c. nulla de hac re, aut alia simili mentio fit; in secundo vero solum ait Augustinus, sacramentalium consecrationem, seu benedictionem non privari suo effectu, etiamsi sacerdos ministrans malus sit. Denique solent Episcopi concedere indulgentiam, quando solemniter benedicunt; illa vero spectat, vel ad impetrationem aliquam, vel ad remissionem alicujus pœnæ, non culpæ. Præterea, oratio facta in ecclesia consecrata habet fortasse apud Deum aliquam majorem vim ad impetrandum, propter Ecclesiæ merita, tamen effectum ex opere operato nullum habet, ut latius ostendi dict. disp. 15. Quod vero Palud. adducit ex 3 Reg. 4: Qui oraverit in domo hac, vel nihil probat, vel ad summum declarat a simili genus illud impetrationis.

[ocr errors]

8. De sacramento unctionis. — De pane benedicto. Præterea, de sacramento unctionis extat titulus in Decretal., qui solet citari ad hoc; sed sine causa, quia ibi solum fit mentio extrema unctionis et confirmationis, quæ non sunt sacramentalia, sed sacramenta. Recenscntur etiam quædam aliæ unctiones cæremoniales; sed de nulla dicitur, quod fiat ad tollenda venialia, sed et ad ornatum et ad aliquam sacram significationem, et fortasse etiam ad aliquam impetrationem. De pane benedicto constat nobis ejus usum esse antiquissimum; de quo multa videri possunt apud

Waldensem, de Sacramentalibus, c. 167, et Durand., d. lib. 2, c. ult. Inter alios vero ejus meminit August., lib. 2 de Peccat. meritis, cap. 26, et vocat panem catechumenorum; nam illis non dabatur Eucharistia, sed loco illius dabatur hic panis benedictus. Unde constat non fuisse institutum ad tollenda venialia ex opere operato, quia catechumeni non erant capaces hujus effectus ante baptismum. Solebant autem fideles communicare diebus dominicis; postea vero, cum illa consuetudo paulatim aboleretur, introductum est, ut panis benedictus daretur etiam baptizatis, quasi in memoriam et significationem Eucharistiæ; ergo nullum est hic fundamentum hujus effectus. Nam c. Cum omne crimen, de Cons., d. 2, quod Soto ad hoc propositum affert, nihil omnino ad causam facit, quia ibi solum dicitur, omne crimen atque peccatum, oblatis Deo sacrificiis, deleri, et totus ille textus est de sacrificanda et ministranda Eucharistia; de pane autem benedicto nullum est ibi verbum.

9. De aqua lustrali. - Superest sola aqua lustralis instituta ab Alexandro I, ut habetur in 1 ejus epist. et in c. Aquam, de Cons., d. 3. Et de hac est aliqua major verisimilitudo, quia in ejus institutione, seu benedictione dicitur, vel potius petitur, ut sit in sanctificationem, et comparatur cum legalibus cæremoniis, quæ suo modo sanctificabant ex opere operato. Nihilominus censeo, etiam de hac oppositum esse verius; quia, cum hæc res sit gravis, debuisset institutio esse clara et expressa, si ad hunc effectum ordinaretur. Verbum autem illud sanctificandi, amplissimum est. Et de legalibus cæremoniis affirmat Augustinus, de Vera et falsa pœn., c. 20, abstulisse peccata venialia, quod sine dubio non faciebant ex opere operato. Sed quia erant actus religionis et humiliationis cujusdam, ideo, si debito modo fierent, poterant ex dispositione operantis conferre illum effectum. Ita ergo de hac cæremonia intelligendum est. Addit vero D. Thom., ex intercessione Ecclesiæ, quæ ex vi talis institutionis applicatur, habere hujusmodi aquam vim quamdam moralem ad tollenda impedimenta, vel coercendo dæmones, sicut fit exorcismis; vel excitando in homine bonum motum; et hoc modo, ait deservire ad justificationem, ut videre est in 4, d. 6, q. 2, art. 3, q. 2, ad 4, et d. 16, q. 2, art. 2, q. 4. Quod per modum impetrationis optime juxta mentem ejus intelligitur. Unde fere omnes Doctores citati non tribuunt in hoc majorem vim aquæ benedictæ ex opere

operato, quam aliis sacramentalibus, ut videre etiam licet in Turrecrem., in c. Aquam, de Consec., d. 3. Nullum ergo invenitur sacramentale de facto institutum ad tollenda peccata venialia ex opere operato.

Non esse in Ecclesia potestatem ad instituenda signa sensibilia, quæ ut instrumenta kunc effectum conferant. Conclusio secunda.

40. Dicendum secundo est, probabilius videri non esse in Ecclesia potestatem ad instituenda signa sensibilia, et quasi instrumenta, quæ ex opere operato tollant peccata venialia. In hac conclusione non est certitudo, quia non videtur dubium, quin potuerit Christus hanc potestatem dare Ecclesiæ. Quamvis non desint qui negent potuisse Christum dare Ecclesiæ potestatem instituendi signum remissivum peccati venialis ex opere operato, nisi dando etiam potestatem ad instituendum signum efficax gratiæ sanctificantis ex opere operato, quia, licet ad remissionem peccati venialis absolute non sit necessaria infusio gratiæ, tamen ad remissionem ejus ex opere operato est necessaria, quia non potest peccatum veniale tolli, nisi per internam renovationem et sanctificationem; et ideo, si hæc renovatio non fit per actum ex se sufficientem ad expellendum peccatum veniale, necesse est, ut fiat per infusionem habitus, vel augmentum ejus. Quod si hoc verum esset, optime probaretur Ecclesiam non habere hanc potestatem instituendi signum, vel causam remissivam peccati venialis ex opere operato, quia non potest instituere signum efficax gratiæ; non enim potest instituere sacramenta.

11. Verumtamen fundamentum illud existimo esse falsum; potuisset enim Christus, si voluisset, vel per se ipsum instituere hujusmodi signum remittens venialia, et non dans gratiam, vel dare Ecclesiæ potestatem ad illud instituendum. Quod plane supponunt omnes auctores qui tractant de his sacramentalibus; nullus enim eorum dixit implicare contradictionem, quod dentur talia sacramentalia; sed supponendo non implicare, inquirunt, an de facto sint, vel in Ecclesia sit potestas ad illa instituenda. Deinde, cum infusione gratiæ habitualis, absque actu per se sufficiente, potest Deus remittere peccatum veniale; ergo etiam sine gratia potest id facere; quia illa gratia non concurrit formaliter ad illam remissionem, sed concomitanter; et ideo posset fieri infusio illius sine tali remissione; er

go et e contrario posset fieri remissio sine illa, quia non est major connexio, aut per se dependentia. Unde non solum de possibili, sed etiam de facto existimo probabile aliquando ita fieri, saltem per sacrificium Missæ, vel in ipsis offerentibus, vel in his pro quibus offertur, si habeant aliquem bonum motum contra peccatum, quamvis per se non sufficeret. Ratio autem est, quia de potentia absoluta potest Deus remittere peccatum veniale sine ulla interna renovatione physica, et de facto posset remittere per aliqualem renovationem actualem, id est, per actum virtutis aliquo modo oppositum veniali peccato, licet non per se sufficientem ad expellendum illud, ut esset in præsenti usus religiosus talis sacramentalis cum aliqua submissione ad Deum; quamvis ergo sit certum Christum Dominum non dedisse Ecclesiæ potestatem ad instituendum signa, quibus gratia infundatur, tamen cum ad tollendum peccatum veniale per se non requiratur gratiæ infusio, adhuc manet incertum, an dederit potestatem instituendi prædicta signa remissiva ex opere operato venialium peccatorum.

12. Nihilominus tamen conclusio posita vera videtur, quia in re gravi et supernaturali non est affirmandum, nisi quod ex sacra Scriptura, vel ex traditione, et usu Ecclesiæ, vel ex urgente ratione deducta ex aliis principiis revelatis, colligi potest; hic autem nihil horum intervenit. Nam ex Scriptura solum habemus illa verba Joann. 20: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; vel illa Matt. 16 et 18: Quæcunque solveritis super terram, etc. At vero priora verba intelliguntur de potestate remittendi peccata per sacramentum pœnitentiæ, ut constat ex Conc. Trid., sess. 14, et infra latius dicemus. Posteriora autem verba, si de absolutione peccatorum intelligantur, eumdem sensum habent; extenduntur vero ad potestatem remittendi pœnas per indulgentias, et ad potestatem ligandi et solvendi per censuras, et alia præcepta, quæ ad gubernationem Ecclesiæ pertinent.

13. Ulterius suadetur. Rursus ex traditione, et usu nihil habemus; quin potius ex non usu potest sumi argumentum, quod in hujusmodi materiis efficax est. Ostendimus enim hactenus Ecclesiam non instituisse aliquod signum hujusmodi; ergo signum est non recepisse ad hoc potestatem. Præterea nec est ulla ratio, vel necessitas, ob quam hæc potestas data sit. Nam Christus instituit

septem sacramenta, quæ ex opere operato tollant venialia: sunt etiam plura alia remedia, quæ ex opere et dispositione operantis hunc effectum conferant; quid ergo necesse fuit alia signa ex opere operato per Ecclesiam institui posse? Neque ex remissione temporalis pœnæ sumi potest argumentum, tum quia malum culpæ difficilius tolli debet, et magis requirit proprium actum ipsius hominis; tum etiam quia pœna temporalis non remittitur ex concessione vel indulgentia Ecclesiæ, nisi applicando, ex Christi, vel Sanctorum satisfactionibus, quantum est necesse ad hujusmodi solutionem; quod non ita proprie locum habet in remissione culpæ. Quapropter, ex communi sententia per indulgentias remittuntur pœnæ, non vero culpæ etiam veniales, ut latius in proprio loco dicemus.

[ocr errors]

14. Cur hic effectus tribuatur magis his sacramentalibus quam aliis actibus. Solum oportet, ut satisfaciamus interrogantibus, cur effectus remittendi peccata venialia potius tribuatur his sacramentalibus, quam aliis actibus, quandoquidem ipsa per se nihil conducunt; quod enim excitare possint mentem hominis ad dolorem peccati, vel reverentiam Dei, vel alium similem motum, quo remittantur peccata venialia, commune est aliis rebus, ut imaginibus, concioni, vel lectioni sacræ, etc. Respondetur, imprimis hunc numerum sacramentalium quoad hunc effectum non esse certa aliqua ratione, aut auctoritate fundatum, et ideo non esse inconveniens, quod posset augeri, vel minui, juxta probabilem aliquam rationem. Nam inter Doctores etiam alii sex numerant, alii novem; et in rudimentis Doctrinæ Christianæ tria ex illis omittuntur, et adduntur alia tria remedia, scilicet communicare, audire Missam, et concionem sacram, quæ sine dubio sacramentalia non sunt. Deinde dicitur, triplici titulo aliquam actionem externam numerari inter hæc remedia. Primus est, quia ex genere suo, et ex modo quo fit, habet adjunctum aliquem dolorem peccatorum, vel significationem ejus, ut confessio generalis, vel tunsio pectoris. Secundus est propter specialem vim impetrandi remissionem peccatorum, fundatam vel in aliqua promissione Dei, seu locutione Scripturæ, ut est in eleemosyna, vel in propria petitione, ut est in Oratione Dominica. Tertius est ob specialem impetrationem divini auxilii, vel motionis, fundatam in orationibus Ecclesiæ, quæ per specialem consecrationem, vel benedictionem ad hunc effectum appli

cantur; et hujusmodi est aqua benedicta, quæ propterea non utcunque operatur ex apprehensione sumentis illam; alioqui tantumdem valeret, si existimaretur benedicta, quamvis non esset; vel, si homo illam assumeret, ut signum excitativum, sine alia benedictione eumdem effectum haberet, quod est præter Ecclesiæ sensum. Habet ergo vim moralem quasi applicandi Ecclesiæ intercessionem, quam fortasse vim habent etiam alia res, quæ fere eisdem verbis ab Ecclesia benedicuntur, ut ex Pontificali Romano constat de consecratione Episcoporum, Abbatum, etc. Cætera vero, in quibus aliquis titulus istorum non reperitur, non est cur in hoc ponantur numero, vel si vulgo ponuntur, est propter aliquam similitudinem, vel participationem eorum, quæ diximus.

QUÆSTIO LXXXVIII.

per quodlibet peccatum mortale. Ergo per quodlibet sequens mortale peccatum redeunt peccata prius per pænitentiam dimissa.

2. Præterea, super illud Luc. 11: Revertar in domum meam unde exivi, dicit Beda1: Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa, quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Hoc autem non esset nisi rediret. Ergo culpa per pænitentiam dimissa redit.

3. Præterea, Ezech. 18 Dominus dicit: Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur. Sed inter alias justitias, quas fecit, etiam præcedens pœnitentia continetur, cum supra dictum sit, pœnitentiam esse partem justitiæ. Ergo postquam pœnitens peccat, non imputatur ei præcedens pœnitentia, per quam consecutus est veniam peccatorum. Redeunt ergo illa peccata.

4. Præterea, peccata præterita per gratiam

DE REDITU PECCATORUM PER PŒNITENTIAM DIMIS- teguntur, ut patet per Apostolum, Rom. 4, in-
SORUM, IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA.

ducentem illud Psalmista: Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt

Deinde considerandum est de reditu peccato- peccata. Sed per peccatum mortale sequens, rum per pænitentiam dimissorum.

Et circa hoc quæruntur quatuor : 1. Utrum peccata, per pœnitentiam dimissa, redeant simpliciter per sequens peccatum.

2. Utrum aliquo modo per ingratitudinem redeant specialius secundum quædam pecca

ta.

3. Utrum peccata redeant in aliquali reatu. 4. Utrum illa ingratitudo, per quam redeunt, sit speciale peccatum.

ARTICULUS I.

Utrum peccata per pænitentiam dimissa, redeant simpliciter per sequens peccatum '.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod peccata dimissa redeant per sequens peccatum. Dicit enim August. in lib. de Baptismo 2: Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est. apertissime Dominus in Evangelio docet, in illo servo, a quo dimissum debitum Dominus repetit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. Sed fraterna charitas tollitur

1 Infra, art. 2, et 3, corp. Et 4, d. 22, quæst. 1, art. 1.

gratia tollitur. Ergo peccata, quæ fuerant prius commissa, remanent detecta. Et ita videtur quod redeant.

Sed contra est, quod Apostolus dicit Rom. 11: Sine pænitentia sunt dona et vocatio Dei. Sed peccata pænitentis sunt dimissa per donum Dei. Ergo per peccatum sequens non redeunt dimissa peccata, quasi Deus de dono remissionis pœniteat.

Præterea, Augustinus dicit in lib. responsionum Prosperi 3: Qui recedit a Christo, et alienatus a gratia finit hanc vitam, quid, nisi in perditionem vadit? sed non in id, quod remissum est, recidit, nec pro originali peccato damnabitur.

Respondeo dicendum, quod (sicut supra dictum est) in peccato mortali sunt duo, scilicet aversio a Deo, et conversio ad bonum creatum. Quicquid autem est ex parte aversionis in peccato mortali, secundum se consideratum, est commune omnibus peccatis mortalibus; quia per quodlibet peccatum mortale homo avertitur

In Luc., c. 58, non multum remote ante finem, t. 2.

2 Q. 85, art. 3.

3 Refertur hoc de Poenit., d. 4, c. Qui recedit; id habet Prosp., in respon. ad 2 ratio

2 Lib. 1 de Baptismo cont. Donatist., c. 12, nem Gallorum. in medio.

Q. 86, art. 4.

[ocr errors]

a Deo. Unde et per consequens, macula, quæ est per privationem gratiæ, et reatus pœnæ æternæ, communia sunt omnibus peccatis mortalibus. Et secundum hoc intelligitur id, quod dicitur Jacob. 2: Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Sed ex parte conversionis peccata mortalia sunt diversa, et interdum contraria. Unde manifestum est, quod ex parte conversionis, peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia prius abolita; alioqui sequeretur, quod homo per peccatum prodigalitatis reduceretur in habitum vel dispositionem avaritiæ prius abolitæ. Et sic contrarium esset causa sui contrarii, quod est impossibile. Sed considerando in peccatis mortalibus id quod est ex parte aversionis absolute, per peccatum mortale sequens redit illud, quod fuerat in prioribus peccatis ante dimissionem, in quantum per peccatum mortale sequens homo privatur gratia, et fit reus pænæ æternæ, sicut et prius erat. Verum, quia aversio in peccato mortali ex conversione quodammodo causatur, recipiunt ea, quæ sunt ex parte aversionis, quodammodo diversitatem per comparationem ad diversas causas: ita quod sit alia aversio, et alia macula, et alius reatus, prout consurgit ex alio actu peccati mortalis. Et hoc modo in quæstionem vertitur, utrum macula et reatus pœnæ æternæ, secundum quod causabantur ex actibus peccatorum prius dimissorum, redeant per peccatum mortale sequens. Quibusdam igitur visum est, quod simpliciter etiam hoc modo redeant. Sed hoc non potest esse, quia opus Dei per opus hominis irritari non potest. Remissio autem peccatorum priorum fuit opus divine misericordiæ. Unde non potest irritari per sequens peccatum hominis, secundum illud Rom. 3: Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Et ideo alii ponentes peccata redire, dixerunt, quod Deus non remittit peccata pœnitenti postmodum peccaturo, secundum præscientiam, sed solum secundum præsentem justitiam; præscit enim se pro his peccatis eum æternaliter puniturum, et tamen per gratiam facit eum præsentialiter justum. Sed nec hoc stare potest, quia si causa absolute ponatur. et effectus ponitur absolute. Si igitur non absolute fieret per gratiam, et gratiæ sacramenta peccatorum remissio, sed cum quadam conditione in futurum dependente, sequeretur, quod gratia, et gratiæ sacrameuta non essent sufficiens causa remissionis peccatorum. Quod est erroneum, utpote derogans gratiæ Dei. Et ideo nullo modo polest esse, quod macula et reatus præcedentium peccatorum re

deant secundum quod ex talibus actibus causa, bantur. Contingit autem, quod sequens actus peccati virtualiter continet reatum prioris peccati, in quantum scilicet aliquis homo, secundo peccans, ex hoc ipso videtur gravius peccare, quam prius peccaverat, secundum illud Rom. 2: Secundum duritiam tuam, et cor impænitens, thesaurizas tibi iram in die iræ; ex hoc scilicet solo, quod contemnitur Dei bonitas, que ad pœnitentiam expectat. Multo autem magis contemnitur Dei bonitas, si post remissionem prioris peccati, secundo peccatum iteretur: quanto majus est beneficium peccatum remittere, quam peccatorem sustinere. Sic igitur per peccatum sequens pœnitentiam, redit quodam, modo reatus peccatorum prius dimissorum, non in quantum causabatur ex illis peccatis prius dimissis, sed in quantum causatur ex peccato ultimo perpetrato, quod aggravatur ex peccatis prioribus. Et hoc non est peccata dimissa redire simpliciter, sed redire secundum quid, in quantum scilicet virtualiter in peccato sequenti continentur.

Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum August. videtur esse intelligendum de reditu peccatorum, quantum ad reatum pœnæ æternæ in se consideratum; quia scilicet post pœnitentiam peccans, incurrit reatum pœnæ æternæ, sicut et prius; non tamen omnino propter eamdem rationem. Unde August., in lib. de responsionibus Prosperi, cum dixisset, quod non id, quod remissum est, recidit, nec pro originali peccato damnabitur, subdit: Qui tamen ea morte afficitur, quæ ei propter peccata dimissa debebatur; quia scilicet incurrit mortem æternam, quam meruerat per peccata præterita.

Ad secundum dicendum, quod in illis verbis non intendit dicere Beda, quod culpa prius dimissa hominem opprimat per reditum reatus præteriti, sed per iterationem actus.

Ad tertium dicendum, quod per sequens peccatum, justitiæ priores oblivioni traduntur, in quantum erant meritoriæ vitæ æternæ, non tamen in quantum erant impeditivæ peccati. Unde si aliquis peccet mortaliter, postquam restituit debitum, non efficitur reus, quasi debitum non reddidisset. Et multo minus traditur oblivioni pænitentia prius acta, quantum ad remissionem culpæ, cum remissio culpæ magis sit opus Dei, quam hominis.

1 Prosper, in responsione ad 2 rationem Gallorum. Et refertur de Poenit., d. 4, c. Quis recedit.

« PredošláPokračovať »