Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ad quartum dicendum, quod gratia simpliciler tollit maculam et reatum pœnæ æternæ. Tegit autem actus peccati præteritos, ne scilicet propter eos Deus hominem gratia privet, et reum habeat pœnæ æternæ. Et quod gratia semel fecit, perpetuo manet.

COMMENTARIUS.

[ocr errors]

1. Conclusio. - Infertur primo. Infertur secundo. Assertio D. Thomæ est, peccata remissa non redire simpliciter, redire autem secundum quid, propter subsequens peccatum. Explicat D. Thom., quid sit redire simpliciter, quid secundum quid. Et ad hoc supponit, in peccato duo esse (loquitur præcipue de mortalibus, et cum proportione applicari debet ad venialia). Sunt ergo in peccato conversio et aversio; in aversione conveniunt omnia, et consequenter in substantiali macula, seu privatione gratiæ; in conversione autem differunt, id est, in tendentia ad propria objecta, et consequenter in vitiosa inclinatione, dispositione, vel habitu, quem relinquunt. Atque hinc duo certa inferuntur: unum est, quoad maculam redire per peccatum subsequens id quod ablatum fuerat per priorem remissionem, quia redit eadem privatio gratiæ secundum speciem, eademque moralis et habitualis aversio a Deo. Aliud est, non redire eamdem specificam conversionem, quæ fuerat in prioribus peccatis, nisi fortasse peccatum subsequens sit ejusdem speciei cum præcedentibus. Quod probat D. Thom., quia alias peccatum avaritiæ faceret redire pravam dispositionem prodigalitatis prius abolitam. Quod potest intelligi, aut de dispositione physica et habituali; et sic est manifeste falsum consequens, quia unum contrarium non potest inducere inclinationem vel dispositionem ad actus sibi contrarios; vel potest intelligi solum de morali relatione, seu habituali conversione; et de hac est proprie in præsenti sermo, quamvis D. Thom. in prædicta ratione magis videatur in priori sensu loqui; tamen cum proportione potest ratio applicari, quia etiam fieri non potest ut moralis conversio ad unum objectum fiat per conversionem ad effectum contrarium.

2. Quamvis autem macula peccatorum substantialiter sit eadem, recipit tamen moralem quamdam diversitatem, et diminutionem, vel augmentum ex respectu morali ad actualia peccata, per quæ inducitur: unde tunc est eadem macula, quando cum respectu morali

ad eadem peccata inest; tunc autem est diversa simpliciter, quando respicit peccata omnino diversa, et quorum unum nullo modo aliud includit, nec respicit. Tunc denique erit macula secundum quid eadem, licet absolute diversa, quando respicit quidem peccata seu conversiones diversas, tamen altera earum respicit unum peccatum, ut continens aliud aliquo modo, id est, ut factum est gravius per respectum ad remissionem alterius. Sic ergo peccata quoad maculam dicerentur redire simpliciter, si rediret macula ex vi eorumdem peccatorum, quæ remissa fuerunt, ita ut novum peccatum non solum inducat novam maculam, sed etiam revocet antiquam et augeat illam, addendo respectum ad seipsum, sicut se haberet illa macula, si semper durasset absque interventu remissionis peccatorum. Secundum quid autem dicentur peccata redire, si macula quidem formaliter non respiciat peccata remissa, nec propter illa secundum se inducatur, peccatum tamen illud, per quod inducitur, moraliter gravius sit,propterea quod post comparatam remissionem præcedentium committitur. Quod si neutro modo maneat,illa macula, nullo modo redibunt peccata præterita,nec secundum quid,nec simpliciter, sed solum redibit aliquid, quod secundum substantiam suam commune est omnibus peccatis.

3. Primus error impugnatur a D. Thoma. Jam ergo probat D. Thom. priorem partem negativam, scilicet, talia peccata non redire simpliciter, excludendo duos errores. Unus est, priora peccata non fuisse remissa simpliciter, sed solum sub conditione, seu secundum præsentem justitiam, id est, nisi vel donec iterum peccet. Hic autem error impugnatur a D. Thoma, quia ex illo sequitur, gratiam, et sacramentum gratiæ non esse sufficientes causas remissionis peccatorum, quod est, inquit, erroneum, utpote derogans gratiæ Dei. Sequela probatur, quia, si causa absolute ponitur, etiam effectus absolute ponetur, scilicet, si causa est efficax; sed gratia, et sacramentum absolute ponitur; ergo vel absolute habet effectum, vel non est causa sufficiens.

[ocr errors][merged small]

tia non absolute donatur, sed sub conditione, nisi mortaliter peccaverit recipiens, vel secundum præsentem justitiam; ergo nihil derogat gratiæ, quod solum expellat peccatum sub eadem conditione, seu quamdiu ipsa durat.

[ocr errors]

5. Solvitur. Respondetur, in effectibus privativis, seu qui consistunt in destructione alicujus rei, non habere locum illam dependentiam durationis effectus a duratione causæ. Nam, si res vere destruitur, jam non pendet in suo non esse a causa destruente, quia ipsum non esse ut sic non pendet a causa positiva; et ideo sive illa causa, quæ alteram rem destruxit, postea duret in suo esse, sive non duret, res semel destructa, perpetuo destructa manebit, nisi ab alia causa proportionata iterum producatur, et tunc (secundum communem rerum cursum) erit res distincta ab ea, quæ antea fuerat, et non eadem iterum producetur. In proposito ergo, remissio peccati, ut intelligitur esse quid distinctum ab infusione gratiæ, est effectus quasi privativus, et destructio quædam ipsius peccati; vel ergo gratia semel infusa simpliciter destruit peccatum, vel non; si primum, non redibit iterum illud idem peccatum, etiamsi contingat gratiam iterum amitti; si vero non simpliciter illud destruit, jam gratia insufficiens causa est remissionis peccati; et hæc est illatio D. Th., quæ in virtute omnia dicta continet.

6. Alius error impugnatur. - Alius error, quem D. Thom. refert, vel potius indicat, est, quamvis Deus, quantum est in se, absolute remiserit peccatum, sicut donavit gratiam, postea propter novum peccatum hominis quasi retractare remissionem, et illud iterum imputare. Quem errorem D. Thom. impugnat, quia opus hominis non potest irritare opus Dei, juxta illud ad Rom. 3: Numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit. Sed remissio peccati fuit opus misericordiæ Dei; ergo non potest irritari per subsequens peccatum hominis.

Sta

7. Objectio contra impugnationem. tim vero se offert objectio, quia etiam infusio gratiæ est opus misericordiæ Dei, et tamen hoc irritatur propter opus hominis, vel potius Deus irritat suum opus propter peccatum hominis; ergo idem dici potest de remissione peccati. Unde, vel prima propositio, quam D. Thom. sumit, non est in universum vera, ut probat exemplum adductum, vel argumentum procedit ex puris particularibus. Et testimonium

Pauli non est ad rem, quia ibi solum loquitur de divina veritate, quam non potest falsitatis arguere humana incredulitas.

8. Enodatur.- Respondeo, hanc objectionem ex præcedenti esse solvendam. Supponit enim D.Thom., hunc errorem esse distinctum ab alio, qui dicebat hanc remissionem esse conditionatam; ergo hic error procedit supponendo hanc remissionem fuisse absolutam at vero remissio absoluta irrevocabilis est, nisi mutetur qui remisit, et suammet voluntatem irritet: hoc autem impossibile est facere Deum in operibus suis propter opus hominis, et ideo, si remissio est absoluta, impossibile est, ut peccata remissa redeant proptersubsequens peccatum. Unde hæc est etiam differentia inter remissionem peccati, et donationem gratiæ, quod illa, cum sit absoluta, fit per absolutam et efficacem Dei voluntatem, et ideo non potest revocari, nisi Deus irritet voluntatem suam; gratia vero infusa quantum ad perpetuitatem suam semper includit conditionem, nisi homo peccet. Oriturque hæc differentia ex alia supra tacta; nam peccatum, semel destructum per absolutam voluntatem remittendi illud, jam non pendet in suo (non esse ex continuata, ut sic dicam, voluntate Dei; et ideo vera remissio peccati, quæ sit ejus destructio, ut sit perpetua, nullam includit conditionem de futuro, ac proinde est irrevocabilis; at vero gratia, licet quoad infusionem detur per absolutam voluntatem, quia tamen pendet ex continuo influxu Dei, ut permaneat, ideo quoad talem influxum pendet ex continuata voluntate Dei, quæ potest esse conditionata, si homo non peccaverit; qua conditione impleta, etiamsi Deus destruat effectum suum, scilicet gratiam, vere tamen ac proprie non irritat opus suum, sed potius complet ipsum, prout statuerat. Atque ita constat, quem sensum habeat illa propositio D. Thomæ: Opus Dei non potest irritari per opus hominis; intelligitur enim de opere Dei, prout ab ipso absoluta voluntate est factum, vel promissum, seu de irritatione contraria absolutæ et efficaci Dei voluntati. Et ita optime adducit verba Pauli, quorum sensus est, veritatem divinæ promissionis non frustrari propter opus hominis; nam, si promissio Dei est absoluta, non obstante quocunque opere hominis implebitur. Atque in eodem sensu subsumit D. Thom., remissionem peccati esse opus misericordiæ Dei; quod sine probatione assumit, et tanquam concessum ab illa sen

tentia, et tanquam probatum contra aliam.

9. Probatur conclusio a D. Thom.-Ex impugnatione ergo horum errorum tacite concludit D. Thom. probationem hujus partis. Nam, si remissio peccati est absoluta, est etiam irrevocabilis, non obstante quocunque opere hominis, ideoque idem peccatum remissum redire non poterit; sed remissio peccati est absoluta, et non conditionata tantum; ergo peccatum semel remissum iterum redire non potest simpliciter propter subsequens peccatum. Alteram vero partem brevius probat D. Thom., scilicet, quodammodo redire reatum præcedentium peccatorum, quia subsequens peccatum aggravatur ex remissione prioris, quia quodammodo contemnitur bonitas Dei, qui priora peccata remisit. In qua probatione statim inquirendum occurrit, quæ sit hæc gravitas, et qualis, ac quanta. Sed hæc in disputatione latius dicam. Solutiones autem argumentorum sunt faciles, suppositis, quæ diximus circa rationes D. Thom.; et si quid superest, præsertim quoad loca Patrum, quæ exponit, dicetur commodius in eadem disputatione.

ARTICULUS II.

Utrum peccata dimissa redeant per ingratitudinem, quæ specialiter est secundum odium fraternum, apostasiam a fide, contemptum confessionis, et dolorem de pænitentia habita.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod peccata dimissa non redeant per ingratitudinem, quæ specialiter est secundum quatuor

genera peccatorum, scilicet secundum odium fraternum, apostasiam a fide, contemptum confessionis, et dolorem de pænitentia habita, secundum quod quidam metrice dixerunt :

Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri ;
Poenituisse piget, pristina culpa redit.

Tanto enim est major ingratitudo, quanto gravius est peccatum, quod quis contra Deum committit post beneficium remissionis peccatorum. Sed quædam alia peccata sunt his graciora, sicut blasphemia contra Deum, et peccatum in Spiritum Sanctum. Ergo videtur quod peccata dimissa non redeant magis secundum ingratitudinem commissam, secundum hæc peccata, quam secundum alia.

14, d. 22, q. 1, art. 1, corp., et art. 3.

2. Præterea, Rabanus dicit: Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum, quia non solum peccata, quæ post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad pœnam, sed et originalia, que in baptismo sunt ei dimissa. Sed etiam peccata venialia inter debita computantur, pro quibus dicimus: Dimitte nobis debita nostra. Ergo ipsa etiam redeunt per ingratitudinem. Et pari ratione videtur, quod per peccata venialia redeant peccata prius dimissa, et non solum per peccata prædicta.

3. Præterea, tanto est major ingratitudo, quanto post majus beneficium acceptum aliquis peccat. Sed beneficium Dei est etiam ipsa innocentia, qua peccatum vitamus; dicit enim August. in 2 Confess.2: Gratiæ tuæ deputo quæcunque peccata non feci. Majus autem donum est innocentia, quam etiam remissio omnium peccatorum. Ergo non minus est ingratus Deo qui peccat post innocentiam, quam qui peccat post pænitentiam. Et ita videtur, quod per ingratitudinem, quæ fit secundum peccata prædicta, non maxime redeant peccata di

missa.

Sed contra est, quod Greg. dicit 18 Moral.3: Ex dictis Evangelicis constat, quia si quod in nos delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis jam per pœnitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Et ita propter odium fraternum specialiter peccata dimissa redeunt secundum ingratitudinem. Et eadem ratio videtur de aliis.

Respondeo dicendum, quod (sicut supra dictum est) peccata dimissa per pænitentiam redire dicuntur, in quantum reatus eorum ratione ingratitudinis virtualiter continetur in peccato sequenti. Ingratitudo autem potest committi dupliciter: uno modo, ex eo quod aliquid fit contra beneficium. Et hoc modo per omne peccatum mortale, quo Deum offendit, redditur homo ingratus Deo, qui peccata remisit. Et sic per quodlibet peccatum mortale sequens, redeunt peccata prius dimissa, ratione ingratitudinis. Alio modo committitur ingratitudo, non solum faciendo contra ipsum beneficium, sed etiam faciendo contra formam beneficii præstiti. Quæ quidem forma, si attendatur ex parte benefactoris, est remissio debitorum.

das.

Habetur de Poenit., dist. 4, cap. Si Ju

2 Cap. 7, ante med., tom. 1. 3 L. 4 Dialog., c. 60, circa fin. 4 Art. præc.

Unde contra hanc formam facit qui fratri petenti veniam non remittit, sed odium tenet. Si autem attendatur ex parte pœnitentis, qui recipit hoc beneficium, invenitur ex parte ejus duplex motus liberi arbitrii. Quorum primus est motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formatæ. Et contra hoc facit homo apostatando a fide. Secundum autem est motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pænitentiæ. Ad quem primo pertinet (ut supra dictum est') quod homo detestetur peccata præterita; et contra hoc facit ille qui dolet se pænituisse. Secundo pertinet ad actum pœnitentiæ, ut pœnitens proponat se subjicere clavibus Ecclesiæ per confessionem, secundum illud Psalm. 31: Diri, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Et contra hoc facit ille qui contemnit confiteri, secundum quod proposuerat. Et ideo dicitur, quod specialiter ingratitudo horum peccatorum facit redire peccata prius dimissa.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non diçitur specialiter de istis peccatis, quia sint cæteris graviora; sed quia directius opponuntur beneficio remissionis peccatorum.

Ad secundum dicendum, quod etiam peccata venialia, et ipsum originale redeunt modo prædicto 2, sicut et peccata mortalia, in quantum contemnitur Dei beneficium, quo haec peccata sunt remissa. Non tamen per peccatum veniale aliquis incurrit in ingratitudinem; quia homo peccando venialiter non facit contra Deum, sed præter ipsum. Et ideo per peccata venialia, nullo modo peccata dimissa redeunt.

Ad tertium dicendum, quod beneficium aliquod habet pensari dupliciter. Uno modo, ex quantitate ipsius beneficii. Et secundum hoc innocentia est majus Dei beneficium, quam pœnitentia, quæ dicitur secunda talula post naufragium. Alio modo, potest pensari beneficium ex parte recipientis, qui minus est dignus, et sic magis fit sibi gratia; unde et ipse magis est ingratus si contemnat. Et hoc modo beneficium remissionis culpæ est majus, in quantum præstatur totaliter indigno, et ideo ex hoc sequitur major ingratitudo.

[blocks in formation]

vent.,in 4, d. 22, art. 1, q. 1, quosdam asseruisse peccata remissa formaliter et simpliciter aliquando redire, non tamen per omnia subsequentia peccata, sed per quatuor specialia, scilicet odium fraternum, apostasiam a fide, contemptum confessionis, retractationem seu dolorem de pœnitentia prius acta; et eodem modo refert eamdem sententiam ibi D. Thom., q. 1, art. 1. In hoc vero articulo ea interpretari, et ad meliorem sensum accommodare conatur. Supponit ergo, formaliter ac simpliciter non posse peccata dimissa redire, etiam per illa quatuor genera peccatorum, ex rationibus factis articulo præcedenti; nam generaliter probant de omni peccato. Addit vero hic D. Thom., eo modo, quo peccata redeunt secundum quid in gravitate subsequentis peccati, illa quatuor peccata habere specialem quamdam rationem aggravandi, propter quam hoc illis specialiter tribuitur; scilicet, quia vel specialiter repugnant beneficio remissionis peccati, ut est odium fraternum, vel propriæ dispositioni, et medio, quibus comparatur remissio peccati, ut satis clare D. Thom. in articulo exponit; nec oportet in hoc immorari, cum solum sit accommodatio quædam. Non exponit autem D. Thom. quam auctoritatem habeat hæc attributio, aut ex quo fonte, aut auctore manaverit. Videtur autem, quantum ad peccatum odii fraterni, ortum habuisse ex parabola Matth. 18, et ex nonnullis sententiis, qnæ occasione illius a Sanctis Patribus dicuntur; quæ omnia infra tractabimus. De aliis vero nihil invenio ab aliquo gravi auctore et antiquo ex propria sententia scriptum; ideoque nihil de eis dicere oportebat, præter ea quæ D. Thom. dicit, et quæ per proportionem intelligi possunt ex iis quæ de odio dicta fuerint.

[ocr errors]

2. Attingit D. Thom. tres quæstiones. Secunda. Tertia. In solutione ad 2 et 3 attingit D. Thom. tres quæstiones. 'Prima est, an peccata venialia, et originale, remissa, redeant per subsequens peccatum mortale. Cui respondet, quoad hoc eamdem esse rationem de his et de mortalibus, quia simpliciter non redeunt, aggravant autem ingratitudinem peccati posterioris, et ideo secundum quid redeunt; neque in hoc occurrit specialis difficultas. Secunda quæstio est, an per venialia peccata subsequentia redeant aliquo modo peccat aremissa. Et respondet D. Thom., nec simpliciter, nec secundum quid redire, et loquitur generaliter de quibusvis peccatis prius remissis, sive venialia, sive mortalia fuerint.

Et rationem reddit, quia peccatum veniale non est ingratitudo respectu Dei, quia non est contra Deum, sed præter ipsum. Quod sane non caret difficultate, quam infra tractabo. Nunc interpretor D. Thom. loqui de ingratitudine simpliciter, et de reditu peccatorum, de quo in præced. artic. locutus fuerat, qui vel non habet locum, nisi ubi intervenit nova macula simpliciter, qualis est macula peccati mortalis; vel certe postulat offensionem aliquo modo contrariam remissioni prius factæ. Tertia quæstio est, quod sit majus Dei beneficium, innocentia, an pœnitentia, et quæ sit major ingratitudo, cadere ab innocentia, vel cadere post veniam prioris peccati. Cui quæstioni non videtur D. Thom. simpliciter respondere; et ideo postea de ea re tractabimus.

ARTICULUS III.

Utrum per ingratitudinem peccati sequentis consurgat tantus reatus, quantus fuerat peccatorum prius dimissorum 1.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod per ingratitudinem peccati sequentis consurgat tantus reatus, quantus fuerat peccatorum prius dimissorum. Quia secundum magnitudinem peccati est magnitudo beneficii, quo peccatum remittitur, et per consequens magnitudo ingratitudinis, qua hoc beneficium contemnitur. Sed secundum quantitatem ingratitudinis est quantitas reatus consequentis. Ergo tantus est reatus, qui consurgit ex ingratitudine sequentis peccati, quantus fuit reatus omnium præcedentium peccatorum.

2. Præterea, magis peccat, qui Deum offendit, quam qui offendit hominem. Sed servus manumissus ab aliquo domino reducitur in eamdem servitutem, a qua prius fuit liberatus, vel etiam in graviorem. Ergo multo magis ille, qui contra Deum peccat post liberationem a peccato, reducitur in tantum reatum pena, quantum primo habuerat.

3. Præterea, Matth. 18 dicitur, quod iratus Dominus tradidit eum (cui replicabantur peccata dimissa, propter ingratitudinem) tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sed hoc non esset, nisi consurgeret ex ingratitudine tantus reatus, quantus fuit omnium præteritorum peccatorum. Ergo æqualis reatus per ingratitudinem redit.

Sed contra est, quod dicitur Deut. 25: Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Ex

14. d. 22, q. 1, art. 1, q. 3.

XXII.

quo patet, quod ex parvo peccato non consurgit magnus reatus. Sed quandoque peccatum mortale sequens est multo minus quolibet peccatorum prius dimissorum. Non ergo ex peccato sequenti redit tantus reatus, quantus fuit peccatorum prius dimissorum.

Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod ex peccato sequenti, propter ingratitudinem, consurgit tantus reatus, quantus fuit reatus peccatorum prius dimissorum super reatum proprium hujus peccati. Sed hoc non est necessarium, quia, sicut supra dictum est', reatus præcedentium peccatorum non redit per peccatum sequens, in quantum sequebatur ex actibus præteritorum peccatorum, sed in quantum consequitur actum sequentis peccati. Et ideo oportet quod quantitas reatus redeuntis sit secundum gravitatem peccati subsequentis. Potest autem contingere quod gravitas peccati subsequentis adæquetur gravitati omnium peccatorum præcedentium. Sed hoc non semper est necesse, sive loquamur de gravitate ejus, quam habet ex sua specie (cum quandoque peccatum sequens sit fornicatio simplex, peccata vero præterita fuerunt adulteria, vel homicidia, seu sacrilegia), sive etiam loquamur de gracitate, quam habet ex ingratitudine annexa. Non enim oportet quod quantitas ingratitudinis sit absolute æqualis quantitati beneficii suscepti, cujus quantitas attenditur secundum quantitatem peccatorum prius dimissorum ; contingit enim quod contra idem beneficium unus est multum ingratus, vel secundum intensionem contemptus beneficii, vel secundum gravitatem culpa contra benefactorem commissa, alius autem parum, vel quia minus contemnit, vel quia minus contra benefactorem agit. Sed proportionaliter quantitas ingratitudinis adæquatur quantitati beneficii; supposito erim æquali contemptu beneficii, vel offensa benefactoris, tanto erit gravior ingratitudo, quanto beneficium fuit majus. Unde manifestum est quod non est necesse quod propter ingratitudinem, semper per peccatum sequens redeat tantus reatus, quantus fuit præcedentium peccatorum; sed necesse est quod proportionaliter quanto peccata prius dimissa plura fuerunt et majora, tanto redeat major reatus per qualecunque sequens mortale peccatum.

Ad primum ergo dicendum, quod beneficium remissionis culpa recipit quantitatem absolutam, secundum quantitatem peccatorum prius dimissorum. Sed peccatum ingratitudinis non

Art. 1 hujus quæst.

16

« PredošláPokračovať »