Obrázky na stránke
PDF
ePub

rior semel habita est; quia illa sufficiens fuit ad delendam culpam; est tamen valde utilis propter rationes præcedente disputatione tactas, quas hic attigit D. Thomas in sol. ad 1. 2. Duratio exterioris pænitentiæ, quanta.Sed tunc difficile est ad explicandum,quod D. Thomas dicit de pœnitentia exteriori; negat enim durandum esse in illa usque ad finem vita; et in hoc differentiam constituit inter pœnitentiam interiorem et exteriorem, cum tamen nulla esse videatur. Quia, si peccata iterentur (de mortalibus loquimur) toties ponitentia exterior iteranda est, maxime in lege gratiæ, ut D. Thomas loquitur: Si vero peccata non iterentur, et respectu eorumdem peccatorum loquamur, sicut non est necessarium iterare exteriorem pœnitentiam, ita etiam neque interiorem, ut dixi. Et e converso, sicut est utile, iterare interiorem poenitentiam, etiam ultra mensuram delicti, vel etiam si credatur plene remissum, ita etiam est utile iterare pœnitentiam exteriorem, præsertim quoad corporis afflictiones; imo etiam quoad confessionem potest esse utile, licet nulla alia nova materia occurrat. Et auget difficultatem, quod D. Thomas in sol. ad 2, agens de statu incipientium, proficientium et perfectorum, in primo dicit habere locum pœnitentiam interiorem et exteriorem ; in secundo vero, et in tertio interiorem ; quasi vero non sit etiam utilis, et moraliter necessaria viris etiam perfectis exterior pœnitentia.

3. Respondeo primo, D. Thom. potissime loqui de pœnitentia exteriori sacramentali, et per confessionem. Et de hac, moraliter ac regulariter loquendo, verum est, neque esse necessarium, neque utile in ea durare usque ad finem vitæ, nisi quatenus peccata, saltem levia, usque ad finem vitæ iterantur, vel quatenus præteritorum peccatorum confessio non satis perfecta existimatur, quod in interiori pœnitentia secus est, ut dixi. Et simili modo hujusmodi pœnitentia exterior per se non habet locum in statu proficientium et perfectorum, nimirum circa peccata præteritæ vitæ; nam de ratione illorum statuum est, ut illa peccata sint perfecte purgata; secus vero est de peccatis, quæ in illis statibus committuntur, ut per se constat. At vero, si loquamur absolute de pœnitentia exteriori, parva quidem est differentia inter illam et interiorem, ut ratio tacta declarat. Nihilominus tamen est nonnulla, nam interior pœnitentia, supposita ejus materia, est per sese honesta, et pertinens ad divinum cultum, et quantum est ex

se, nullam requirit mensuram, nisi per accidens aliquid aliud impediat, aut corpori nocumentum afferat. At vero exterior corporis afflictio, quam nomine pœnitentiæ exterioris intelligimus, si formaliter sumatur, ut est pœnitentia prioris delicti commissi, solum esse debet juxta mensuram delicti. Quod si quis velit illam mensuram excedere, ut id honeste faciat, necesse est ut ex alio fine utilitatem et honestatem quærat in illo opere, nimirum quod sit medicina præservans a peccatis futuris, vel quod pro alienis peccatis satisfactoria esse possit, vel quod animum provocet ad humilitatem, devotionem, charitatem, aut aliquid simile. Et ideo licet in statu perfectorum, et multo magis proficientium, utraque pœnitentia sit utilis, et moraliter necessaria, tamen interior per se, et propter se. Accedit etiam, quod, quia exterior ex se magis nocet corpori, majorem etiam mensuram requirat; et ideo quando jam cessat necessitas ejus, vel in ratione satisfactionis, vel in ratione medicinæ præservantis, censetur minus pertinere ad talem hominis statum; nunquam tamen omnino excludenda est, sed quandiu oportuerit, juxta uniuscujusque conditionem et exigentiam adhibenda. Neque D. Thomas hoc loco aliud intendit. Et hæc sufficiunt etiam pro sequenti articulo, qui fere eamdem doctrinam continet.

ARTICULUS IX.

Utrum pænitentia possit esse continua 1.

1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pænitentia non possit esse continua. Dicitur enim Hier. 31: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis. Sed hoc esse non posset, si poenitentia continuaretur, quæ consistit in ploratu et lacrymis. Ergo pænitentia non potest continuari.

2. Præterea, de quolibet bono opere debet homo gaudere, secundum illud Ps. 99: Servite Domino in lætitia. Sed agere pænitentiam est bonum opus; ergo de hoc ipso debet homo gaudere. Sed non potest homo simul gaudere et tristari, ut patet per Philos., in 9 Eth., c. 4. Ergo non potest esse, quod pœnitens continue tristetur de peccatis præteritis, quod pertinet ad rationem pænitentiæ. Ergo pænitentia non potest esse continua.

3. Præterea, 2 ad Cor. 2 Apostolus dicit:

14, dist. 14, q. 1, art. 4, q. 1.

Consolamini, scilicet pænitentem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui hujusmodi est. Sed consolatio depellit tristitiam, que pertinet ad rationem pœnitentiæ. Ergo pænitentia non debet esse continua.

Sed contra est quod Augustinus dicit in lib. de Panit. Dolor in pœnitentia continue cus1: todiatur.

Respondeo dicendum, quod pœnitere dicitur dupliciter, secundum actum, et secundum habitum. Actu quidem impossibile est, quod homo continue poeniteat; quia necesse est, quod actus pænitentis, sive interior, sive exterior, interpoletur ad minus somno, et aliis, quæ ad necessitatem corporis pertinent. Alio modo dicitur pœnitere secundum habitum. Et sic oportet, quod homo poeniteat, et quantum ad hoc, quod continue homo nunquam aliquid contrarium pœnitentiæ faciat, per quod habitualis dispositio pœnitentis tollatur; et quantum ad hoc, quod debet homo in proposito gerere, quod semper sibi præterita peccata displiceant.

Ad primum ergo dicendum, quod ploratus, et lacrymæ ad actum exterioris pænitentiæ pertinent, qui non solum non debet esse contiauus, sed nec etiam oportet, quod duret usque ad finem vitæ, ut dictum est 2. Unde et signanter iki subditur : Quia est merces operi tuo. Est auto merces operis pœnitentis plena remissio peccati, el quantum ad culpam, et quantum ad pœnam, post cujus consecutionem non est necesse, quod homo ulterius exteriorem pœnitentiam agat. Per hoc tamen non excluditur continaitis poenitentiæ, qualis dicta est3.

Ad secundum dicendum, quod de dolore et gandio dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod sunt passiones appetitus sensitiri. Et sic nullo modo possunt esse simul, eo quod sunt omnino contrariæ, vel ex parte objecti (puta cum sunt de eodem), vel saltem ex parte motus cordis; nam gaudium est cum dilatatione cordis, tristitia vero cum constrictione. Et hoc modo loquitur Philos. in 9 Eth.*. Alio modo possumus loqui de gaudio et tristitia, secundum quod consistunt in simplici actu voluntatis, cui aliquid placet, vel displicet. Et secundum hoc non possunt habere contrarietatem, nisi ex parte objecti, puta, cum sunt de eodem, et secundum idem. Et sic non pos

sunt simul esse gaudium et tristitia, quia non potest simul idem secundum idem placere et displicere. Si vero gaudium et tristitia sic accepta non sint de eodem secundum idem, sed vel de diversis, vel de eodem secundum diversa, sic non est contrarietas gaudii et tristitiæ. Unde nihil prohibet, hominem simul gaudere et tristari; puta, si videamus, justum affligi, simul placet nobis ejus justitia, et displicet ejus afflictio. Et hoc modo simul potest alicui displicere quod peccavit, et placere quod hoc ei displicet cum spe veniæ, ita quod ipsa tristitia sit materia gaudii. Unde et Augustinus dicit in lib. de Pænitentia: Semper doleat pænitens, et de dolore gaudeat. Si tamen tristitia nullo modo compateretur sibi gaudium, per hoc non tolleretur habitualis continuitas pænitentiæ, sed actualis.

Ad tertium dicendum, quod, secundum Philos. in 2 Ethic. 2 ad virtutem pertinet tenere medium in passionibus. Tristitia autem, quæ in appetitu sensitivo pœnitentis consequitur ex displicentia voluntatis, passio quædam est. Unde moderanda est secundum virtutem, et ejus superfluitas est vitiosa, quia inducit in desperationem. Quod significat Apostolus ibidem, dicens: Ne majori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Et sic consolatio, de qua ibi Apostolus loquitur, est moderativa tristitiæ, non autem totaliter ablativa.

Huic articulo non oportet addere commentarium, ut dixi in fine præcedentis. Notanda vero est solutio ad 2 de contrarietate gaudii et tristitiæ, et quomodo possint esse simul. De qua re videri possunt, quæ scripsimus in 1 tom. hujus 3 partis, disput. 38, sect. 3.

ARTICULUS X.

Utrum sacramentum pænitentiæ debeat iterari 3.

1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacramentum pœnitentiæ non debeat iterari. Dicit enim Apostol., Hebr. 6: Impossi– bile est, eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt cœleste donum, et participes sunt facti

1 In lib. de Vera et falsa pœnit., c. 13, in

In lib. de Vera et falsa poenit., c. 13, fine, tom. 4. circa finem, tom. 4.

? Art. præced.

3 Art. præc,

• C. citato in arg. 2.

2 Ex cap. 3, 6, 7 et 9, haberi potest, tomo 5.

34, dist. 14, q. 1, art. 4, q. 3, et art. 5, q. 2, et Heb. 6.

Spiritus Sancti, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam. Sed quicunque poenituerunt, sunt illuminati, et acceperunt donum Spiritus Sancti. Ergo quicunque peccat post pænitentiam, non potest iterato pœnitere:

2. Præterea, Ambrosius dicil in lib. de Penitentia: Reperiuntur qui sæpius agendam poenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo, nam si vere pœnitentium agerent, iterandam postea non putarent; quia sicut unum est baptisma, ita una est pœnitentia. Sed baptismus non iteratur; ergo nec pœnitentia.

3. Præterea, miracula, quibus Dominus infirmitates corporales sanavit, significant sanationes spiritualium infirmitatum, quibus scilicet homines liberantur a peccatis. Sed non legitur, quod Dominus aliquem cæcum bis illuminaverit, vel quod aliquem leprosum bis mundaverit, aut aliquem mortuum bis suscitaverit. Ergo videtur, quod nec alicui peccatori bis per pænitentiam veniam largiatur.

4. Præterea, Gregorius dicit in hom. Quadragesima 2: Pœnitentia est, anteacta peccata deflere, et flenda iterum non committere. Et Isidorus dicit in lib. de Summo bono 3: Ir risor est, et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet. Si ergo aliquis vere pœniteat, non ilerum peccabit. Ergo non potest esse quod pœnitentia iteretur.

5. Præterea, sicut baptismus habet efficaciam ex passione Christi, ita et pænitentia. Sed baptismus non iteratur propter unitatem passivnis, et mortis Christi. Ergo pari ratione nec pænitentia iteratur.

6. Præterea, Ambrosius dicit, quod facilitas veniæ incentivum præbet delinquendi. Si ergo Deus veniam frequenter præbet per pœnitentiam, videtur, quod ipse hominibus præbeat incentivum delinquendi. Et sic videretur delectari in peccatis, quod ejus bonitati non congruit. Non ergo potest pœnitentia ile

rari.

Sed contra est quod homo inducitur ad misericordiam exemplo divine misericordiæ, secundum illud Luc. 6: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Sed Domi

In lib. 2, c. 19, post medium, tom. 1. 2 Hom. 34 in Evang., post med. illius. 3 Lib. 2, c. 16, in princ., et habetur de Pœnit., d. 3, c. Irrisor.

Hoc habet Amb. ser. 8, in Ps. 118, ante med., t. 4; refertur 23, q. 4, c. Est injusta, et dicitur esse Amb.

nus hanc misericordiam discipulis suis imponit, ut sæpius remittant fratribus contra se peccantibus; unde, sicut dicitur Matt. 18, Petro quærenti: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? respondit Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque ad septuagies septies. Ergo etiam Deus per pœnitentiam, veniam peccantibus præbet, præsertim cum doceat nos petere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Respondeo dicendum, quod circa pœnitentiam quidam erraverunt, dicentes, non posse hominem per pænitentiam secundo consequi veniam peccatorum; quorum quidam, scilicet Novatiani, hoc in tantum extenderunt, ut dicerent, post primam pœnitentiam, quæ agitur in baptismo, peccantem non posse per pænitentiam iterato restitui. Alii vero fuerunt hæretici (ut Augustinus dicit in lib. de Pœnitentia ) qui post baptismum, dicebant quidem esse utilem pænitentiam, non tamen pluries, sed semel tantum.

Videntur autem hujusmodi errores ex duobus processisse. Primo quidem cx eo, quod errabant circa rationem veræ pœnitentiæ. Cum enim ad veram pœnitentiam charitas requiratur (sine qua non delentur peccata) credebant, quod charitas semel habita non possit amitti, et per consequens pœnitentia, si sit vera, nunquam per peccatum tollatur, ut sic sit necesse eam iterari. Sed hoc improbatum est in secunda parte 2, ubi ostensum est, quod charitas semel habita propter libertatem arbitrii potest amilti, et per consequens post veram pœnitentiam potest aliquis peccare mortaliter. Secundo ex eo, quod errabant circa æstimationem gravitatis peccati; putabant enim adeo grave esse peccatum, quod aliquis committit post veniam impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem errabant, et ex parte peccati (quod etiam post remissionem consecutam, potest esse et gravius et levius, quam fuerit primum peccatum remissum), et multo magis contra infinitatem divinæ misericordiæ, quæ superat omnem numerum et magnitudinem peccatorum, secundum illud Psal. 50: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Unde reprobatur verbum Cain, dicentis, Gen.

In lib. de Vera et falsa pœnit., cap. 5,

tom. 4.

22. 2, q. 24, art. 14.

4: Major est iniquitas mea, quam ut veniam rear. Et ideo misericordia Dei peccantibus per pænitentiam veniam præbet absque ullo termino; unde dicitur 2 Par. ult.: Immensa et investigabilis misericordia promissionis tu super malitiam hominum. Unde manifestum est, quod pænitentia pluries est itera

bilis.

Ad primum ergo dicendum, quod quia apud Judros erant secundum legem quædam lavaera instituta, in quibus pluries se ad immunditiis purgabant, credebant aliqui Judæorum, quod etiam per lavacrum baptismi aliquis pluries purificari posset. Ad quod excludendum Apostolus scribit Hebræis, quod impossibile est, eos, qui semel sunt illuminati, scilicet per baptismum, rursum renovari ad pœnitentiam, scilicet per baptismum, qui est lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus Sancti, ut dicitur ad Tit. 3. Et rationem assignat ex hoc, quod per baptismum homo Christo commoritur, unde subdit: Rursus crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei.

Ad secundum dicendum, quod Ambrosius loquitur de pœnitentia solemni, quæ in Ecclesia ava iteratur, ut infra dicetur.

Ad tertium dicendum, quod sicut Augustiaus dicit in lib. de Pœnitentia 1, mullos cæcos, et ia diverso tempore Dominus illuminavit, et multos debiles confirmavit, ostendens in diversis illis eidem sape peccata dimitti, ut quem prius sanarit leprosum, alio tempore illuminet cæcum. Ideo enim tot sanavit cæcos, claudos et aridos, ne desperet de se peccator. Ideo non scribitur, aliquem nisi semel sanasse, ut quilibet timeat jungi peccato; medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? medicorum est, centies infirmum centies curare; qui cæteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret.

Ad quartum dicendum, quod pœnitere est anteacta peccata deflere, et flenda non committere, scilicet, simul dum flet, vel actu, vel proposito. Ille enim est irrisor, et non pœnileas, qui simul dum pœnitet, agit quod pœnitet, vel proponit iterum se facturum quod gessit, vel etiam actualiter peccat eodem vel alio genere peccati.

Quod autem aliquis postea peccat, vel actu, tel proposito, non excludit, quin prima pœnitratia vera fuerit; nunquam enim veritas prio

In lib. de Vera et falsa pœnit., c. 5, lom. 4.

ris actus excluditur per actum contrarium subsequentem. Sicut enim vere currit, qui postea sedet, ita vere pænituit, qui postea peccat.

Ad quintum dicendum, quod baptismus habet virtutem ex passione Christi, sicut quædam spiritualis generatio cum spirituali morte præcedentis vitæ. Statutum autem est hominibus semel mori, et semel nasci. Et ideo semel tanture debet homo baptizari. Sed pænitentia habet virtutem ex passione Christi, sicut spiritualis medicatio, quæ frequenter iterari potest.

Ad sextum dicendum, quod secundum Augustinum in lib. de Pœnitentia', constat Deo multum displicere peccata, qui semper præsto est ea destruere, ne solvatur quod creavit, nec corrumpatur quod amavit, scilicet, per desperationem.

COMMENTARIUS.

4. Quamvis D. Thomas quæstionem hanc moveat de sacramento, communis tamen etiam est virtuti pœnitentiæ, et locum habuit in statu legis veteris, et naturæ. Potest autem intelligi, ut supra dixi, de iteratione pœnitentiæ circa idem peccatum, vel circa diversa peccata, ut quando homo iterum incidit in peccatum, postquam alterius pœnitentiam egit. D. Thomas igitur hunc tantum posteriorem sensum intendit; et ita definit contra hæreticos Novatianos et alios, pœnitentiam toties posse utiliter et debere iterari, quoties peccatum iterum commissum fuerit, sive in eadem, sive in quavis alia specie peccati, etiam gravissima. Quam fidei veritatem optime D. Thomas confirmat ex Scripturæ testimoniis, et ex infinita Dei misericordia. Et in solutionibus argumentorum clarissime dissolvit omnia, quæ in contrarium objici possunt. Inter quæ solum habet difficultatem locus ad Hebr. 6, quem infra in disputatione de hac re ex professo tractabimus, cum aliis similibus, qui ad eamdem quæstionem pertinent.

2. De alio vero sensu quæstionis merito hic D. Thomas nihil dicit, quia ex præcedentibus articulis definitus est. Distinguendum enim est verbum illud, debeat, in titulo articuli positum. Nam potest dicere aut solam potestatem, aut etiam necessitatem et obligationem: priori modo certum est ex dictis pœnitentiamı posse iterari circa eadem peccata, et infra ostendemus, peccatum semel rite confessum posse esse materiam iteratæ confessionis et

Loco citato.

sacramenti. Posteriori autem sensu clarum est etiam, post semel actam pœnitentiam perfectam alicujus peccati non esse necessarium, seu præceptum, illam iterare, neque in sa cramento, neque extra illud. Quæ omnia infra suis locis ex professo probabimus.

3. Observandum tandem est circa litteram hujus articuli in fine, D. Th. referre quædam verba ex cap. ult., lib. 2 Paral., quæ ibi non reperiuntur, neque in aliquo libro canonico. Sumpta vero sunt ex Oratione Manassæ, quæ extra canonem librorum sacrorum ponitur. Solebat autem poni ad finem librorum Paral., et ideo D. Thomas illo modo ipsam allegat, et quamvis canonica non sit, est sine dubio optima, et verba, quæ D. Thomas ex ea sumpsit, sunt ad rem præsentem valde accommodata.

QUÆSTIO LXXXV.

DE SACRAMENTO POENITENTIÆ, SECUNDUM QUOD EST VIRTUS, IN SEX ARTICULOS DIVISA.

sio habens corporalem immutationem, scilicet ploratum (sicut Gregorius dicit, quod pœnitere est peccata præterita plangere); est etiɩm de turpibus factis, scilicet, de peccatis, quæ non habent locum in homine virtuoso. Ergo pænitentia non est virtus.

3. Præterea, secundum Philosoph.,4 Ethic.", nullus est stultus eorum qui sunt secundum virtutem. Sed stultum videtur dolere de commisso præterito, quod non potest non esse, quod tamen pertinet ad pœnitentiam. Ergo pœnitentia non est virtus.

Sed contra est quod præcepta legis dantur de actibus virtutum, quia legislator intendit cives facere virtuosos, ut dicitur 2 Ethic. 3. Sed præceptum divine legis est pœnitentia, secundum illud Matt. 4: Pænitentiam agite, etc. Ergo pœnitentia est virtus.

Respondeo dicendum, quod sicut ex dictis patet, pœnitere est de aliquo prius a se facto dolere. Dictum est autem supra 5, quod dolor, vel tristitia dupliciter dicitur. Uno modo secundum quod est passio quædam appetitus sensi

Deinde considerandum est de pœnitentia se- tivi, et quantum ad hoc pœnitentia non est vircundum quod est virtus.

Et circa hoc quæruntur sex.

1. Utrum pænitentia sit virtus. 2. Utrum sit virtus specialis.

3. Sub qua specie virtutis contineatur. 4. De subjecto ejus.

5. De causa ipsius.

6. De ordine ejus ad alias virtutes.

ARTICULUS I.

Utrum pænitentia sit virtus 1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pænitentia non sit virtus. Pœnitentia enim est quoddam sacramentum aliis sacramentis connumeratum, ut ex supra dictis patet. Sed nullum aliud sacramentorum est virtus. Ergo neque pœnitentia est virtus.

2. Præterea, secundum Philosoph., 4 Ethic.3, verecundia non est virtus, tum quia est passio habens corporalem immutationem, tum etiam, quia non est dispositio perfecti, cum sit de turpi facto, quod non habet locum in homine virtuoso. Sed similiter pænitentia est quadam pas

1 4, d. 24, q. 1, art. 1, q. 2, et art. 3, q. 1, corp. et ad 2, et q. 2, et 4.

2 Q. præc., art. 1, et q. 65, artic. 1. 3 C. ult., tom. 5.

tus, sed passio. Alio modo secundum quod consistit in voluntate; et hoc modo est cum quadam electione. Quæ quidem si sit recta, necesse est quod sit actus virtutis; dicitur enim 2 Ethic. 6, quod virtus est habitus electivus secundum rationem rectam. Pertinet autem ad rationem rectam, ut aliquis doleat, de quo dolendum est, et eo modo et fine, quo dolendum est. Quod quidem observatur in pœnitentia, de qua nunc loquimur; nam pœnitens assumit moderatum dolorem de peccatis præteritis cum intentione removendi ea. Unde manifestum est, quod pœnitentia, de qua nunc loquimur, vel est virtus, vel actus virtutis.

Ad primum ergo dicendum, quod (sicut dictum est 7) in sacramento pœnitentiæ materialiter se habent actus humani; quod non contingit in baptismo vel confirmatione. Et ideo cum virtus sit principium alicujus actus, potius pœnitentia est virtus, vel cum virtute, quam baptismus, seu confirmatio.

Ad secundum dicendum, quod pænitentia se

1 Hom. 34 in Evang., post med. Et in Reg., lib. 9, c. 39, non longe a fine. 2 C. 3.

s C. 1, a med., t. 5.

In isto art. ex arg. 2, et q. præc., ad 4.

5 Q. præc., a. 9.

6 C. 2 et 6, t. 5.

Q. præc., art. 1, 2, 3.

« PredošláPokračovať »