Obrázky na stránke
PDF
ePub

adjiciam, ejusque sententiam et mentem explicabo. Quod in dicta etiam relectione prætermissum omnino non est, sed in præsenti loco fortasse melius intelligetur.

ARTICULUS I.

Utrum per pænitentiam virtutes restituantur1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod per pænitentiam virtutes non restituantur. Non enim possent virtutes amissæ per pœnitentiam restitui, nisi pœnitentia virtutes causaret. Sed pænitentia, cum sit virtus, non potest esse causa omnium virtutum, præsertim cum quædam virtutes sint naturaliter priores pænitentia, scilicet fides, spes et charitas, ut supra dictum est 2. Ergo per pænitentiam non restituuntur virtutes.

2. Præterea, pænitentia in quibusdam actibus pænitentis consistit. Sed virtutes gratuitæ non causantur ex actibus nostris; dicit enim August. in lib. de Libero arbitr., quod virtutes Deus in nobis sine nobis operatur 3. Ergo videtur, quod per pœnitentiam non restituantur virtutes.

3. Præterea, habens virtutem, sine difficultate et delectabiliter actus virtutum operatur; unde Philosophus dicit in 1 Ethic., quod non est justus qui non gaudet justa operatione. Sed multi pænitentes adhuc difficultatem patiuntur in operando actus virtutum. Non ergo per pænitentiam restituuntur virtutes.

Sed contra est, quod Luc. 15 legitur: Pater mandavit quod filius pœnitens indueretur stola prima. Quæ secundum Ambrosium est amictus sapientiæ. Quam simul consequuntur omnes virtutes, secundum illud Sapient. 8: Sobrietatem et justitiam docet, prudentiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Ergo per pænitentiam omnes virtutes restituuntur.

Respondeo dicendum, quod per pænitentiam remittuntur peccata, ut dictum est. Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiæ. Unde relinquitur, quod per pænitentiam homini gratia infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gra.

12. 2, q. 52, art. 3, ad 3; et 4, d. 14, q. 2,

[blocks in formation]

tuitæ, sicut ex essentia animæ fluunt omnes potentiæ, ut in secunda parte habitum est. Unde relinquitur, quod per pænitentiam omnes virtutes restituantur.

Ad primum ergo dicendum, quod eodem modo pænitentia restituit virtutes, per quem modum est causa gratiæ, ut jam dictum est 2. Est autem causa gratiæ, in quantum est sacramentum; nam in quantum est virtus, est magis gratiæ effectus. Et ideo non oportet quod pœnitentia, secundum quod est virtus, sit causa omnium aliarum virtutum; sed quod habitus pœnitentiæ, simul cum habitibus aliarum virtutum, per sacramentum pœnitentiæ causetur.

Ad secundum dicendum, quod in sacramento pœnitentiæ actus humani se habent materialiter; sed formalis vis hujus sacramenti dependet ex virtute clavium. Et ideo virtus clavium effective causat gratiam et virtutem, instrumentaliter tamen; sed actus primus pœnitentis se habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet contritio; alii vero sequentes actus pœnitentiæ procedunt jam ex gratia et virtutibus.

Ad tertium dicendum, quod (sicut supra dictum est 3) quandoque post primum actum pœnitentiæ, qui est contritio, remanent quædam reliquiæ peccatorum, scilicet dispositiones ex prioribus actibus peccatorum causatæ, ex quibus præstatur difficultas quædam pœnitenti ad operandum opera virtutum. Sed quantum est ex ipsa inclinatione charitatis, et aliarum virtutum, pœnitens opera virtutis delectabiliter et sine difficultate operatur; sicut si virtuosus per accidens difficultatem pateretur in executione actus virtutis, propter somnum, aut aliquam corporis indispositionem.

COMMENTARIUS.

1. In hoc articulo agitur de pœnitentia mortalium. - Supponit D. Thom. per peccatum virtutes amitti, et ideo inquirit,an per pœnitentiam iterum acquirantur. Unde constat sermonem esse de pœnitentia peccati mortalis ; nam per venialia peccata nec amittuntur virtutes, nec remittuntur, juxta veram doctrinam, et ideo per pœnitentiam venialis peccati, nec virtutes, nec aliquis gradus earum restituuntur. Nam, si ratione talis pœnitentiæ

1. 2, q. 110, art. 4, ad 1.

2 Ex corp. art.

3 Q. 86, art. 5.

aliquid perfectionis additur prioribus virtutibus, illud est novum augmentum, non restitutio alicujus rei deperditæ.

2. Sermo item est de virtutibus per se infusis. Quæstio est intelligenda universaliter cum distributione accommoda. - Constat deinde sermonem esse de virtutibus per se infusis; nam acquisitæ non amittuntur per peccatum mortale ut sic, etiamsi contingat illas fuisse ante infusas per accidens, et ideo nec per pœnitentiam restituuntur. Ut in Adamo, verbi gratia,qui a principio creationis suæ habuit non solum gratiam et virtutes per se infusas, sed etiam eas, quæ naturalis ordinis sunt, per accidens infusas, verisimilius est non amisisse peccando has virtutes posteriores, quia non sunt per se connexæ cum gratia, quam peccatum expellit, neque ab illa pendent in suo esse reali, seu in esse habitus, ita enim loquimur; et ideo neque amittuntur amissa gratia per peccatum, neque restituuntur illa restituta. Dixi autem, per peccatum mortale ut sic, quia per peccatum quatenus est actus alicujus vitii, si sæpius fiat, et cum sufficienti fervore et intensione, poterit expelli virtus acquisita, quatenus per illos actus acquiritur habitus vitii contrarii. Proportionali autem modo restituetur, vel potius iterum de novo acquiretur talis virtus ab homine pœnitenti, non ex vi solius pœnitentiæ ut sic, et ut est dispositio ad gratiam, sed exercendo actus talis virtutis sufficientes ad illam generandam. Et ob eamdem causam per pœnitentiam non statim expelluntur omnia vitia, per actus peccatorum acquisita, quia non repugnant formaliter gratiæ et virtutibus infusis. Denique constat ex dicto fundamento, quæstionem hanc intelligendam esse universaliter, tamen cum distributione accommoda, id est, de omnibus virtutibus, quæ per peccatum amittuntur. Non enim spectat ad hunc locum examinare, quænam virtutes infusæ amittantur per peccatum, sed, quæcunque illæ sint (certum est enim aliquas amitti), an illæ omnes, quæ amittuntur, per poenitentiam restituantur.

3. Conclusio. - In hoc ergo sensu respondet D. Thom. affirmando omnes virtutes gratuitas per pœnitentiam restitui. Quod breviter et dilucide probat ex eo quod restituitur gratia, ex qua dictæ virtutes sequuntur. Unde fit, ita restitui has virtutes, sicut gratiam, ad quam consequuntur. Nam, si comitantur illam secundum suam substantiam seu in esse habitus, etiam restituuntur quoad entitates

suas; si vero solum consequuntur ad gratiam sanctificantem, seu ab illa pendent in esse virtutis, secundum eamdem tantum rationem necesse est restitui per pœnitentiam, ut de fide et spe circa solutionem ad primum explicabimus. Atque hoc modo etiam virtutes. acquisitæ dici possunt per pœnitentiam restitui ad statum virtutis christianæ; nam sine charitate dici possunt potius virtutes philosophicæ quam christianæ, ut in materia de virtutibus latius traditur. Atque hinc etiam sequitur, quod D. Thom. docet de virtutibus, intelligi etiam de quibuscunque donis Spiritus Sancti, quæ gratiam per se comitantur, cum de illis eadem sit ratio. Non intelligit autem D. Thomas restitui easdem numero virtutes, sicut neque eamdem numero gratiam, quia hoc impertinens est ad veram et perfectam justificationem; nec oportet speciale miraculum, aut extraordinarium modum productionis fingere sine fundamento.

4. Virtutes restituuntur ab actu pœnitentiæ, non vero ab habitu.-Solutiones ad primum et secundum sunt valde notandæ, nam in eis non obscure significat D. Thom., pœnitentiam illam, per quam restituuntur virtutes, non elici ab habitu virtutis, sed illum antecedere. Sic enim objicit in primo argumento: Pænitentia non potest esse causa aliarum virtutum ; ergo ratione pænitentie non restituuntur omnes virtutes, quia hoc esse non posset sine causalitate. Respondet autem distinguendo pœnitentiam ut est sacramentum, et ut est virtus ; et ut est sacramentum, ait restituere omnes virtutes; ut est autem virtus, potius ipsam restitui simul cum aliis virtutibus, per sacramentum pœnitentiæ. Quæ doctrina vera est de virtute pœnitentiæ quoad habitum, supponendo, contritionem seu actum pœnitentiæ, quo homo disponitur ad justitiam, non elici a tali habitu. Nam de actu ipso contritionis, etiam seclusa ratione sacramenti, seu ante institutionem illius, negari non potest, quin sit aliquo modo causa gratiæ, scilicet, dispositiva, ut in superioribus ostensum est; unde consequenter, et in eodem genere, etiam est causa omnium virtutum, quæ gratiam consequuntur. Hoc ergo modo non solum de sacramento pœnitentiæ, sed etiam de virtute, ratione actus ejus, verum est, restitui virtutes omnes per illam. Neque est inconveniens actum unius virtutis. esse dispositionem ad omnes mediante gratia. Nec D. Thomas hoc negare voluit, sed potius ut manifestum reliquit, et sub sacramento inclusit

hunc actum virtutis, quia est pars ejus, et quia, si nunc habet hanc causalitatem extra sacramentum, illam non habet nisi includendo votum ejus. Loquitur ergo de habitu virtutis.

5. At vero si habitus efficeret illum actum pœnitentiæ, qui est dispositio ad gratiam, non posset ille habitus non esse causa illius gratiæ, et aliarum virtutum, quæ consequuntur illam ; quia qui efficit ultimam dispositionem, efficit etiam aliquo modo, seu est causa formæ, et proprietatum, quæ ad illam consequuntur in tali subjecto. Cum ergo D. Thom. simpliciter neget habitui poenitentiæ hanc causalitatem, supponit certe illum non efficere talem dispositionem; nec video quomodo possit hæc littera D. Thomæ veram aliam expositionem aut sensum recipere. Idque manifeste confirmat in solutione ad secundum; cum enim objecisset, virtutes infusas non causari ex actibus nostris, ideoque non posse per pœnitentiam, quæ in nostris actibus consistit, reparari, respondet, actum pcenitentiæ ex se non habere virtutem efficiendi gratiam, et virtutes, eam tamen participare virtute clavium, quatenus est pars sacramenti. In quo etiam supponit habitum gratiæ non esse causam efficientem talis dispositionis, alioqui non posset simul ab ipsa eflici, etiam instrumentaliter. Deinde addit contritionem (scilicet secundum se), quam vocat primum actum pœnitentis, esse ultimam dispositionem ad gratiam consequendam. Et subjungit: Alii vero sequentes actus pænitentiæ procedunt jam ex gratia et virtutibus; ergo aperte sentit illum primum actum ab eis non procedere.

6. Difficultas de restitutione fidei et spei.Solvitur.-Unus vero superest scrupulus in primo argumento, in quo specialiter D.Thom. objecit de fide et spe, et charitate, quæ pœnitentiam antecedunt. Quæ objectio in charitate difficultatem non habet, quia habitus charitatis nec tempore, nec natura præcedit illum actum pœnitentiæ, qui est ultima dispositio ad gratiam; actus autem charitatis, quamvis interdum præcedat ordine naturæ, nihil ad præsens refert, quia non agimus de restitutione virtutum quoad actus, sed quoad habitus; neque ita tribuitur hic effectus actui pœnitentiæ, ut secludatur actus charitatis, ut supra declaratum est agendo de effectu justificationis, a quo in re non distinguitur hic effectus de restitutione virtutum. In fide autem, et spe habet illa objectio non

nullam difficultatem, quia non solum actus, sed etiam habitus harum virtutum ordinarie antecedunt pœnitentiam, non modo naturæ ordine, sed etiam tempore. Dicendum est autem, si sermo sit de ordinariis peccatis, quæ his virtutibus non opponuntur, et ideo habitus illarum non excludunt, verum esse per pœnitentiam talium peccatorum non restitui habitus fidei et spei quoad substantiam suam, quia amissi non fuerant ; et ita non procedit objectio, quia quæstio et resolutio ejus intelliguntur de virtutibus quæ per peccatum amittuntur, ut exposuimus; tunc autem restituuntur fides et spes ad esse virtutis, quia per peccatum mortuæ remanserant, et per poenitentiam vitam accipiunt et statum virtutis. Si autem sit sermo de illis peccatis per quæ hi habitus amittuntur, ut sunt hæresis, vel desperatio, tunc verum est etiam restitui habitus harum virtutum per pœnitentiam.

7. Quid si habeantur actus fidei et spei, simul cum actu pœnitentiæ.-Est autem advertendum, tunc necessarium esse, ut homo habeat actum fidei et spei, priori infidelitati, aut desperationi contrarium, quia et sunt necessaria dispositiones ad tales habitus, et sine illis non potest haberi vera contritio. Contingit autem hos actus fidei et spei haberi prius tempore quam pœnitentiam, et aliquando etiam fieri potest, ut in eodem instanti omnes illi actus concipiantur, quanquam id rarum et extraordinarium videatur. Si ergo aliquando ita contingat, cessat objectio, quia tunc habitus fidei et spei non restituuntur prius tempore quam pœnitentia habeatur, ut ex hypothesi clarum est, quia non infunduntur ante proprios actus; supponimus autem illos actus non antecedere duratione actum pœnitentiæ in dicto casu. Neque tunc necessarium est intelligere, habitum fidei et spei prius natura infundi quam sit actus pœnitentiæ; quia, licet actus fidei et spei ordine naturæ præcedant, tamen in eo casu non procedunt ab habitibus ad quos disponunt; atque ita illi habitus nullam causalitatem habent in actu pœnitentiæ, ratione cujus prius natura esse dicantur. Quanquam, si quis contendat ibi esse aliquam prioritatem naturæ, non multum resislam aut contendam; nam id etiam facile ex sequenti puncto declarari potest, si omnis prioritas independentiæ, sen in subsistendi consequentia, prioritas naturæ dicatur.

8. Quid si actus fidei et spei antecedant pœ

nitentiam.-Quorumdam sententia. Habitus fidei et spei statim restitui, ac peccator earum actus elicit, verior sententia.—Quando ergo contingit actum fidei et spei in tali peccatore duratione præcedere actum veræ pœnitentiæ, difficultas est inter Doctores, an habitus fidei et spei statim restituantur, vel expectetur semper vera justificatio per poenitentiam. Quidam enim hoc posterius affirmant; et illi facile defendunt, quoties hæ virtutes per peccatum amittuntur, per pœnitentiam restitui, et nunquam præcedere, nec tempore, nec natura, quia non restituuntur, nisi ut proprietates gratiam comitantes. Ego vero probabilius existimo habitus harum virtutum restitui statim, ac peccator disponitur per actus fidei et spei illis habitibus proportionatos, ut in simili puncto latius dixi, tractando de baptismo. Tunc ergo concedendum est hos habitus prius tempore restitui quam pœnitentia habeatur. Ad objectionem vero responderi potest primo, cum dicimus, per pœnitentiam restitui virtutes omnes, intelligendum id esse de virtutibus, quæ nondum restitutæ sunt, quales sunt omnes, quæ a gratia nunquam 'separantur, quas fortasse D. Thomas gratuitas virtutes appellavit. Vel etiam dici potest, sub pœnitentia, quæ restituit virtutes, comprehendi ea quæ necessaria sunt ad talem pœnitentiam, inter quæ actus fidei, et spei computantur; ideoque vere dicitur, per pœnitentiam restitui omnes virtutes, cum debita proportione et ordine, scilicet, ut per illos actus, qui sunt veluti fundamenta pœnitentiæ, restitui incipiant virtutes quoad illas, quæ sunt quasi fundamenta reliquarum, et ad suum esse per se non requirunt gratiam sanctificantem. Eo vel maxime quod in talibus actibus includitur quædam pœnitentia priorum peccatorum, quatenus repugnabant talibus virtutibus, sub qua solum ratione fuerunt causæ amissionis earum.

ARTICULUS II.

Utrum p st pænitentiam resurgat homo in æquali virtute 2.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod pest pænitentiam resurgat homo in æquali virtute. Dicit enim Apostolus, Rom. 8: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.

1 Infra, a. 5, ad 3; et 3, d. 31, q. 1, art. 4.

Ubi dicit Gloss. August.', quod hoc adeo verum est, ut si qui horum devient et exorbitent, hoc ipsum eis Deus faciat in bonum proficere. Sed hoc non esset, si homo resurgeret in minori virtute. Ergo videtur, quod nunquam pœnitens resurgat in minori virtute.

2. Præterea, Ambrosius dicit 2 quod pœnitentia res optima est, quæ omnes defectus revocat ad perfectum. Sed hoc non esset, nisi virtutes in æquali quantitate recuperarentur. Ergo per pœnitentiam semper recuperatur æqualis virtus.

3. Præterea, super illud Gen. 1: Factum est vespere et mane dies unus, dicit Glos. 3: Vespertina lux est, a qua quis cecidit; matutina, in qua resurgit. Sed lux matutina est major vespertina. Ergo aliquis resurgit in majori gratia vel charitate, quam prius habuerit. Quod etiam videtur per id, quod Apostolus dixit Rom. 5: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia..

Sed contra, charitas proficiens, vel perfecta, est major quam charitas incipiens. Sed quandoque aliquis cadit a charitate proficiente, resurgit autem in charitate incipiente. Ergo semper resurgit homo in minori virtute.

Respondeo dicendum, quod (sicut dictum est) motus liberi arbitrii, qui est in justificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam. Unde in eodem instanti est gratia infusio, cum prædicto motu liberi arbitrii, ut in 2 parte habitum est3. In quo quidem motu comprehenditur actus pœnitentiæ, ut supra dictum est. Manifestum est autem, quod formæ, quæ possunt recipere magis et minus, intenduntur, et remittuntur secundum diversam dispositionem subjecti, ut in 2 parte habitum est. Et inde est, quod secundum quod motus liberi arbitrii in pœnitentia est intensior vel remissior, secundum hoc pœnitens consequitur majorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem motus pænitentis quandoque proportionatam esse majori gratiæ, quam illa, a qua ceciderat per peccatum, quandoque autem æquali, quandoque vero minori. Et ideo pœnitens quandoque resurgit in majori gratia, quam prius habuerat, quandoque autem in æquali, quan

August., in lib. de Corr. et grat., c. 9, post med., tom. 7.

? Hoc habet Aug., 3 Hypognosticon, c. 9. 3 Ex Beda.

Art. præced., ad 2.

1. 2, q. 113, art. 5, et 7.

1. 2, q. 52, art. 1 et 2, et q. 66, a. 1.

doque etiam in minori. Et eadem ratio est de gratia, quam alius habeat in statu profectus, virtutibus, quæ ex gratia consequuntur.

Ad primum ergo dicendum, quod non omnibus diligentibus Deum cooperatur in bonum hoc ipsum, quod per peccatum a Dei amore cadunt; quod patet in his qui cadunt, et nunquam resurgunt, vel qui resurgunt, iterum casuri. Sed his tantum qui secundum propositum vocati sunt sancti, id est prædestinati, qui quotiescunque cadunt, finaliter tamen resurgunt. Cedit ergo eis in bonum hoc, quod cadunt, non quia semper in majori gratia resurgant, sed quia resurgunt in permanentiori gratia. Non quidem ex parte ipsius gratiæ (quia quanto gratia est major, tanto de se est permanentior), sed ex parte hominis, qui tanto stabilius in gratia permanet, quanto est cautior et humilior. Unde et Glos. ibidem subdit, quod ideo proficit eis in bonum, quod cadunt, quia humiliores redeunt, atque doctiores.

Ad secundum dicendum, quod pœnitentia, quantum est de se, habet virtutem reparandi defectus ad perfectum, et etiam promovendi in ulteriorem statum. Sed hoc quandoque impeditur ex parte hominis, qui remissius movetur in Deum, et in detestationem peccati; sicut etiam in baptismo aliqui adulti consequuntur majorem, vel minorem gratiam, secundum quod diversimode se disponunt.

Ad tertium dicendum, quod assimilatio illa utriusque gratiæ ad lucem vespertinam et matutinam, fit propter similitudinem ordinis; quia post lucem vespertinam sequuntur tenebræ noctis, post lucem autem matutinum sequitur lux diei; non autem propter similitudinem majoris, vel minoris quantitatis. Illud etiam verbum Apostoli intelligitur de gratia Christi, quæ superat omnem abundantiam humanorum peccatorum. Non autem est verum in omnibus, quod quanto abundantius peccant, tanto abundantiorem gratiam consequantur, pensata quantitate habitualis gratiæ. Est tamen superabundans gratia quantum ad ipsam gratiæ rationem, quia magis gratis beneficium remissionis magis peccatori confertur: quamvis quandoque abundanter peccantes, abundanter doleant, et sic abundantiorem habitum gratiæ et virtutum consequuntur, sicut patet in Magdalena.

Ad id vero, quod in contrarium objicitur, dicendum quod una et eadem gratia major est proficiens quam incipiens. Sed in diversis hoc non est necesse; unus enim incipit a majori

1 Aug., loco citato in arg.

sicut Gregorius dicit in 2 Dial. 1: Quatenus et præsentes et secuturi omnes agnoscerent, Benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione cœpisset.

COMMENTARIUS.

1. Conclusio. In hac quæstione sermo est de æqualitate in gradu perfectionis; nam de æqualitate in numero seu multitudine virtutum jam satis dictum est superiori articulo. Est autem valde difficile veram mentem et resolutionem D. Thomæ explanare. Respondet enim, non semper restitui hominem ad æqualem virtutem,seu gratiam, sed interdum ad majorem, nonnunquam ad minorem, aliquando ad æqualem. Ratio ejus est, quia actus pœnitentiæ est dispositio ad infusionem gratiæ et virtutum ; ergo juxta majorem vel minorem infusionem actus poenitentiæ, consequitur pœnitens majorem vel minorem gratiam; sed intensio contritionis potest esse et minor, et æqualis, et major, quam fuerit intensio gratiæ per peccatum amissæ; ergo etiam gratia restituta potest esse aliquando minor, aliquando major, vel æqualis.

2. Difficultas circa assertionem et discursum. In qua assertione et discursu videtur D. Thom. supponere, peccatori agenti pœnitentiam non infundi intensiorem gratiam, quam sit illa, quæ est proportionata intensionicontritionis per se ac secundum se spectatæ. Hoc autem est creditu difficillimum propter multa, quæ in dict. relectione disputavi. Quod autem D. Thom. hoc supponat, videtur manifestum, quia hoc est totum fundamentum discursus ejus. Estque id evidentius in illis duobus membris, scilicet, quando contritio est æqualis, vel minor, quam gratia amissa. Nam, si gratia, quæ restituitur ob talem contritionem, non esset omnino commensurata illi, sed posset ex aliquo alio titulo esse major, non recte colligeret D. Thom., eamdem proportionem, minorem, vel æqualem servare gratiam restitutam ad gratiam amissam, quam servat contritio ad eamdem perditam gratiam. At vero in alio membro, quando, scilicet contritio est major, quam fuerit gratia deperdita, non est tam clara sententia D. Thom., quia solum dicit, quando contritio in intensione excedit priorem gratiam amissam,

1 C. 1, ante medium.

« PredošláPokračovať »