Obrázky na stránke
PDF
ePub

nam Deus infundendo gratiam, semper infundit omnes virtutes, quæ natura sua comitantur gratiam, si in subjecto non inveniat dispositionem repugnantem; quia hic modus productionis est connaturalis ipsi gratiæ, quem Deus sine causa non immutat; et quia pœnitentia, quantum est ex se, perfecte restituit totam interiorem justitiam, si ex parte hominis aliquod impedimentum non interveniat.

5. Atque hinc ulterius concludere possumus, talem virtutem, etiamsi esset specialis, et amitteretur per peccatum ipsi virginitati contrarium, per pœnitentiam fore restituendam. Probatur, nam imprimis, si illud peccatum fuisset mere internum, eo non obstante, postea posset talis persona perpetuam virginitatem conservare, imo et aureolam virginis consequi; ergo adhuc est capax virtutis virginitatis, non obstante tali peccato; ergo restituitur illi, si pœnitentiam agat; ergo, etiamsi peccasset exterius contra virginitatem, adhuc esset capax talis virtutis, pœnitentiam agendo. Frobatur consequentia, quia, si esset incapax, vel id esset ratione formalis peccati, seu interioris consensus, vel ratione materialis seu corporalis corruptionis; non primum, quia ille consensus vel forte major fuit in eo, qui solum per desiderium peccavit; ergo sicut in illo removetur tale impedimentum per pœnitentiam, ita et in altero. Neque etiam dici potest secundum, quia ablato formali impedimento peccati, solus materialis defectus non repugnat infusioni virtutis, ut in superiori puncto ostensum est; et patet etiam in virgine quæ per vim absque peccato corporaliter violetur; nam si per aliud genus peccati gratiam amittat, et postea per pœnitentiam resurgat, sine dubio omnes virtutes illi restituentur. Et ratio a priori est, quia, non obstante defectu corporali et præcedente peccato, potest talis virtus exercere munus suum circa talem personam post pœnitentiam, ut statim declarabo.

[blocks in formation]

tutem ab aliis omnibus distinctam, esse tamen ipsam religionem determinatam ad tam excellentem materiam. Sed hoc secundum mihi non placet, quia, licet vovere virginitatem sit actus elicitus a religione, tamen amare et servare virginitatem ob propriam honestatem non est actus religionis, sed castitatis; sicut vovere obedientiam est actus a religione elicitus, tamen ipse affectus obedientiæ, et executio ejus ut sic non est actus elicitus a religione, sed a propria virtute, cui imperare potest religio. Ita ergo est in præsenti, si in virginitate solum consideretur honestas illa, quæ est in amanda perfecta integritate et privatione omnis venereæ delectationis ; quanquam, si consideretur finis vacandi rebus divinis, ille pertineat ad religionem. Cum ergo constet, tam religionem, quam castitatem infusas restitui per pœnitentiam, constat etiam virginitatem, quatenus est virtus, per pœnitentiam restitui. Quod ex eo etiam patet, quia post virginitatem amissam vel absque peccato, vel cum illo, potest homo exercere virginitatis affectum, et dolere de virgjartate amissa, propter ejus intrinsecam honestatem et pulchritudinem, qui actus ab eadem virtute eliciuntur; ergo propter illos restitui potest et debet; illos autem castitas ipsa exercet. Cum ergo dicitur virginitas semel perdita non restitui per pœnitentiam, intelligitur non quoad formale virtutis, sed quoad materialem carnis integritatem, ut recte docuit D. Thom., 2. 2, q. 152, art. 3, ad 2 et 3. Cum vero ulterius dicitur non posse restitui (etiam a Deo) virginitatem semel amissam, nec de sola formali virtute, nec de sola carnis integritate intelligendum est; utramque enim potest Deus restituere, ut per se constat, et docuit D. Thom. supra, et 1 p., ¶. 25, art. 4, ad 3. Sed intelligitur de negatione connotata, quæ est, hominem non esse expertum voluntarie veneream delectationem corpoream, etc. Et in hoc sensu comparat hic D. Thom., ad 1, virginitatem cum innocentia; nam virginitas in eo sensu dicit quamdam innocentiam, ut sic dicam, in tali materia et usu castitatis.

7. De dignitate ecclesiastica. - Superest dicendum de altero sensu quæstionis quoad ecclesiasticam dignitatem; quæ quidem non solet amitti per quodlibet peccatum mortale, sed per aliqua, quæ digna visa sunt tali pœna, quæ interdum ipso facto, interdum vero per judicis sententiam imponitur, juxta varias canonum dispositiones, ex quibus tota hæc

res pendet, ut latius in aliis materiis, præsertim de censuris tractandum est. Atque ex eisdem decretis ecclesiasticis pendet restitutio dignitatis amissæ, vel ejus denegatio, etiam post peractam pœnitentiam. Quia non est cum illa necessario connexa, quia non est necessaria ad perfectam peccati remissionem coram Deo; nam etiam ipse Deus interdum, licet remittat culpam, non remittit omnem pœnam temporalem, præsertim hujus vitæ. Neque etiam repugnat restitui per ponitentiam ecclesiasticam dignitatem, imo interdum est valde rationi consentaneum, si pœnitentia perfecta sit, et proportionata culpæ. Unde in multis decretis, quæ hic attingit D. Thom., et referuntur a Gratiano, d. 50, statuitur ut peccatores, si condignam pœnitentiam agant, ad pristinam dignitatem redeant, nisi vel grave scandalum, vel aliqua irregularitas impediat. Has enim duas exceptiones tantum ponit hic D. Thom., si attente legatur. Quibus nonnulla addere necesse est, præsertim circa secundam.

8. Irregularitas, et canonicum impedimentum impediunt reditum ad pristinam dignitatem, etiam post pænitentiam. - Primum est, irregularitatem ita impedire reditum ad pristinam dignitatem, ut tandem ipsa irregularitas per ecclesiasticam potestatem tollatur, et restituatur homo ad dignitatem pristinam. Tamen, quia ipsa irregularitas non tollitur per pœnitentiam, sed per dispensationem superioris, quamvis ad hanc obtinendam pœnitentia sit congrua dispositio, verum simpliciter est pœnitentiam per se non restituere sic delinquentem ad talem dignitatem. Loquendo autem in hoc sensu, non solum propter irregularitatem, sed etiam propter aliquas censuras et pœnas impeditur homo, ne ad pristinam dignitatem vel usum ejus redeat per pœnitentiam, nimirum, per excommunicationem, interdictum, vel suspensionem. Nam etiam hæ censuræ non tolluntur per pœnitentiam, sed per aliam absolutionem ecclesiasticam, diverso tamen modo. Nam in excommunicatione absolutio a censura debet præcedere, quia absolutio sacramentalis, per se loquendo, supponit absolutionem ab excommunicatione, licet absolutio ipsa a tali censura supponat pœnitentiæ virtutem ex parte hominis, id est, recessum a contumacia et inobedientia Ecclesiæ, cum debit a satisfactione, qua existente, statim debita est absolutio a tali censura; et ideo non necesario privat aliqua dignitate. Et quoad hoc

XXII

fere idem est de interdicto personali ac particulari, quatenus propter propriam culpam fertur, et impedit sacramentorum usum, vel administrationem. Suspensio autem per se non impedit sacramentalem absolutionem pœnitentiæ in recipiente, nec debetur absolutio ejus homini quantumcunque pœnitenti, maxime quando suspensio imponitur ut pura poena, et non ut medicina. De illa ergo suspensione verum est, ita dejicere clericum a gradu suo, ut per poenitentiam non possit restitui, absque superioris relaxatione, vel per temporis lapsum, si pro certo tempore lata sit. Adde, multo magis hoc procedere in depositione et degradatione, per quas ita privatur homo ecclesiastica dignitate, ut secundum ordinarium Ecclesiæ cursum privetur etiam spe restitutionis, quantamcunque pœnitentiam agat. Quod ergo D. Thom. dixit de irregularitate, extendendum est ad omne canonicum impedimentum, quod sæpe etiam sub ea voce late sumpta comprehendi solet. 9. Privatus beneficiis non restituitur per pœnitentiam. Ulterius vero considerare oportet, si sub nomine dignitatis comprehendantur beneficia ecclesiastica, quibus homo sæpe privatur propter crimina, vel ipso jure, vel a judice, vel cum aliis censuris, vel sine illis, post semel factam privationem talis dignitatis, hominem non restitui ad illam per pœnitentiam quantumvis perfectam, quia illa est pœna quædam, quæ semel imposita omnino transit in rem judicatam, et homo amittit dominium talis rei, sicut quando privatur pecuniis et fructu beneficiorum, non restituuntur illi, etiamsi pœnitentiam agat. Denique advertit Cajetanus, quod D. Thom. ait de irregularitate homicidii, incurri videlicet, etiamsi homicidium contingat in propriam defensionem, hoc non habere locum, quando medium illud fuit necessarium ad se defendendum, juxta c. unicum de Homicidio, in 6. Sed de hoc latius in sequenti tomo, in propria materia.

ARTICULUS IV.

Utrum opera virtutum in charitate facta possint mortificari 1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod opera virtutum in charitate facta morti

12. 2, q. 132, art. 3, ad 1; et 3, d. 36, art. 5, ad 1; et 4, d. 14, q. 2, art. 3, q. 2, et d. 21, q. 1, a. 1, q. 5, ad 3, et d. 22, q. 1, a. 1, ad 6; et Hebr. 6.

18

ficari non possint. Quod enim non est, immu- ta ipsa re, quæ satis etiam est clara, nimirum tari non potest. Sed mortificatio est quædam mutatio de vita in mortem. Cum ergo opera virtutum postquam facta sunt, jam non sint, videtur quod ulterius mortificari non possint. 2. Præterea, per opera virtutum in charitate facta, homo meretur vitam æternam. Sed subtrahere mercedem merenti est injustitia quæ non cadit in Deum. Ergo non potest esse quod opera virtutum in charitate facta per peccatum sequens mortificentur.

3. Præterea, fortius non corrumpitur a debiliori. Sed opera charitatis sunt fortiora quibuslibet peccatis; quia, ut dicitur Proverb. 10, universa delicta operit charitas. Ergo videtur quod opera in charitate facta per sequens mortale peccatum mortificari non possint.

Sed contra est quod dicitur Ezech. 18: Si averlerit se justus a justitia sua, cmnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur.

Respondeo dicendum, quod res viva per mortem perdit operationem vitæ. Unde per quamdam similitudinem dicuntur res mortificari, quando impediuntur a suo proprio effectu vel operatione. Effectus autem operum virtuosorum, quæ in charitate fiunt, est perducere ad vitam æternam. Quod quidem impeditur per peccatum mortale sequens, quod gratiam tollit. Et secundum hoc opera in charitate facta, mortificari dicuntur per sequens peccatum mortale.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut opera peccatorum transeunt actu, et manent reatu, ita opera in charitate facta, postquam transeunt actu, manent merito in Dei acceptatione. Et secundum hoc mortificantur, in quantum impeditur homo, ne consequatur suam mercedem.

Ad secundum dicendum, quod sine injustitia potest merces subtrahi merenti, quando ipse reddidit se indignum mercede per culpam sequentem. Nam et ea, que homo jam accepit, quandoque juste propter culpam perdit.

Ad tertium dicendum, quod non est propter fortitudinem operum peccati, quod mortificantur opera prius in charitate facta; sed est propter libertatem coluntatis, quæ potest a bono in malum deflecti.

COMMENTARIUS.

Hic articulus non indiget expositione, quia D. Thomas solum illum proposuit ad vocem. explicandam, quæ jam satis nota est, supposi

peccatum mortale superveniens post quæcunque bona opera impedire consecutionem præmii, quandiu in homine durat. Et hoc ipsum est bona opera prius facta mortificari per peccatum subsequens. Cujus rei fundamentum est, quia per peccatum fit homo indignus et incapax talis præmii; et ideo hoc non fuit bonis operibus promissum, nisi sub conditione, ut homo in peccato usque ad finem vitæ non perseveret; quæ licet ad vocis interpretationem pertineant, sunt valde notanda pro materia sequentis articuli, propter quem D. Thomas hunc præmisit.

ARTICULUS V.

Utrum opera mortificata per peccatum per pœnitentiam reviviscant1.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod opera mortificata per peccatum, per pænitentiam non reviviscant. Sicut enim per pœnitentiam subsequentem remittuntur peccata præterita, ita etiam per peccatum sequens mortificantur opera prius in charitate facta. Sed peccata dimissa per pænitentiam non redunt, ut supra dictum est2. Ergo videtur, quod opera etiam mortificata, per charitatem non reviviscant.

2. Præterea, opera dicuntur mortificari, ad similitudinem animalium, quæ moriuntur, ut dictum est3. Sed animal mortuum non potest iterum vivificari. Ergo nec opera mortificatz possunt iterum per pænitentiam reviviscere.

3. Præterea, opera in charitate facta merentur gloriam secundum quantitatem gratiæ vel charitatis. Sed quandoque per pænitentiam homo resurgit in minori gratia, vel charitale. Ergo non consequitur gloriam secundum meritum priorum operum. Et ita videtur quod opera per peccatum mortificata non reviviscant.

Sed contra est quod super illud Joel. 2: Reddam vobis annos, quos comedit locusta, dicit Glossa: Non patiar perire ubertatem, quam cum perturbatione animi amisisti. Sed illa ubertas est meritum bonorum operum, quod fait perditum per peccatum. Ergo per pani

14, d. 14, q. 2, a. 3, q. 3; et d. 22, q. 1, art. 1, ad 6; et Hebr. 6, lect. 1, col. 2, et lect. 3, col. 3.

2 Quæst. præced., art. 1. 3 Art. præced.

4 Glossa interlinealis, ibid.

tentiam reviviscunt opera meritoria prius facla. Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod opera meritoria per peccatum sequens mortificata non reviviscunt per pænitentiam subsequentem, considerantes, quod opera illa non remaneant, ut iterum vivificari possint. Sed hoc impedire non potest, quin vivificentur. Non enim habent vim perducendi in vitam æternam, quod pertinet ad eorum vitam, solum secundum quod actu existunt; sed etiam postquam actu esse desinunt, secundum quod remanent in acceptatione divina. Sic autem remanent quantum est de se, etiam postquam per peccatum mortificantur; quia semper Deus illa opera, prout facta fuerunt, acceptabit, et Sancti de eis gaudebunt, secundum illud Apocal. 2: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Sed quod isti, qui ea fecit, non sint efficacia ad ducendum in vitam æternam, provenit ex impedimento peccati supervenientis, per quod ipse redditus est indignus vita æterna. Hoc autem impedimentum tollitur per panitentiam, in quantum per eam remittuntur peccata. Unde restat quod opera prius mortificata, per pænitentiam recuperant efficaciam perducendi eum, qui fecit ea, in vitam æternam, quod est ea reviviscere. Et ita patet, quod opera mortificata, per pœnitentiam, revi

viscunt.

Ad primum ergo dicendum, quod opera peccati per pœnitentiam abolentur secundum se; ita scilicet, quod ex eis ulterius, Deo indulgente, nec macula, nec reatus inducatur. Sed opera in charitate facta non abolentur a Deo, in cujus acceptatione remanent; sed impedimentum accipiunt ex parte hominis operantis. Et ideo remoto impedimento, quod est ex parte hominis operantis, Deus implet ex parte sua illud, quod opera merebantur.

Ad secundum dicendum, quod opera in charitate facta non mortificantur secundum se (ut dictum est 1), sed solum per impedimentum superceniens ex parte operantis. Animalia autem moriuntur secundum se, in quantum privantur principio vita. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quod ille, qui per panitentiam resurgit in minori charitate, consequetur quidem præmium essentiale secundum quantitatem charitatis, in qua invenitur. Habebil tamen gaudium majus de operibus in prima charitate factis, quam de operibus quæ in secunda fecit, quod pertinet ad præmium accidentale.

In corpore art.

COMMENTARIUS.

Respondet

1. Quid sit merita vivificari. D. Thomas affirmando merita mortificata per peccatum vivificari; quod egregie probat declarando, quid sit hæc vivificatio, per comparationem ad mortificationem operum; nam unum oppositorum recte per comparationem ad aliud cognoscitur. Igitur merita mortificari nihil aliud est, quam respectu talis personæ reddi inefficacia, ut secundum præsentem statum perducant hominem in vitam æternam, propter impedimentum peccati. Ergo, talia merita vivificari, nihil aliud erit, quam illud impedimentum tolli; quo ablato, illa merita jam erunt efficacia respectu talis personæ in ordine ad vitam æternam; quia ipsa merita secundum se semper retinuerunt eamdem vitam et efficacitatem in divina acceptatione, totaque inefficacia quoad inducendum effectum circa talem personam proveniebat ex impedimento ejus; ergo hoc sublato, vivificantur omnino talia merita; aufertur autem tale impedimentum per pœnitentiam ; ergo per eamdem vivificantur mortificata merita; ex qua ratione, si ejus vis attente consideretur, concluditur primo, merita mortificata vivificari in ordine ad vitam æternam quoad essentiale præmium, quia hoc est proprie vita æterna, et quia meritorum efficacia in ordine ad hoc præmium maxime consistit. Concluditur deinde, vivificari integre quoad totum illud præmium, ita ut tam viva et efficacia sint, sicut antea erant. Patet, quia ex parte ipsorum nihil eis deest; ex parte vero hominis solum erat impedimentum, quod totum sublatum est per pœnitentiam; ergo nihil est, unde efficacitas illorum meritorum diminui potuerit.

2. Quare merita redeant per pœnitentiam, non autem peccata per peccatum. Atque ex hac doctrina optime ac facillime dissolvit D. Thomas primum argumentum, in quo petebatur, cur opera mortificata vivificentur per poenitentiam; et peccata per pœnitentiam dimissa non redeant per subsequens peccatum. Respondet autem D. Thomas, differentiam esse, quod merita non abolentur, seu destruuntur in se, seu prout sunt in acceptatione divina, sed solum ex parte hominis ponitur inpedimentum effectui eorum. At vero peccatum cum remittitur, in seipso destruitur ac aboletur, et ab homine, in quo erat, aufertur, et ideo redire non potest; quia neque

homo iterum illud idem committit, nec Deus illud immittit. Et eodem revocatur solutio ad secundum, quæ difficultatem non habet.

3. Prima solutio ad tertium.-Tota ergo difficultas hujus articuli, imo hujus materiæ, quoad mentem D. Thomæ, posita est in solutione ad 3, quod est hujusmodi: Opera in charitate facta merentur gloriam secundum quantitatem gratiæ et charitatis; sed quandoque homo resurgit in minori gratia et charitate; ergo non consequitur gloriam secundum meritum priorum operum; ergo non reviviscunt. Cujus argumenti vis tota fundata est in resolutione articuli secundi, ut per se constat, ejusque solutio facillima fuisset, si aliquis sensus ex ibi pertractatis fuisset a D. Thoma intentus. Nam imprimis distingui posset major propositio assumpta, scilicet, opera mereri gloriam secundum quantitatem gratiæ et charitatis; nam si intelligatur secundum quantitatem gratiæ, quæ debetur homini ratione talium meritorum, id verissimum est; si vero intelligatur de quantitate gratiæ, in qua homo a peccato resurgit, negari id posset, juxta primam interpretationem ibi datam ; quia potest homini plus gratiæ deberi propter præcedentia merita, quam statim restituatur propter præsentem contritionem. Et ita etiam posset in fine vitæ dari majus præmium gloriæ, data etiam majori gratia propter eadem merita. Hanc vero responsionem D. Thomas non admittit; et ideo dixi supra D. Thomam nunquam insinuasse primam illam expositionem. Et simpliciter non est vera illa responsio, quia tota gratia, quæ homini debetur propter merita, statim ei datur, si ex parte ejus non sit impedimentum; neque unquam homo acceptatur ad majorem gloriam, nisi per majorem gra

tiam.

4. Secunda. Rursus potest distingui minor propositio, scilicet, posse hominem resurgere in minori gratia; aut enim hoc intelligitur cum præcisione, seu ex vi solius contritionis, ut est dispositio ad primam justificationem; vel simpliciter, et ex omni capite. Priori modo est vera illa propositio, juxta secundam expositionem datam in articulo 2; sic tamen facile negabitur prima consequentia argumenti; quia gloria non respondet quantitati gratiæ, quæ respondet contritioni secundum se, seu præcise conceptæ, sed simpliciter quantitati gratiæ, quæ quocunque titulo homini datur, ut per se notum est. Unde, si in altero sensu illa minor propositio intelliga

tur, negari facile poterit; nam homo, qui habuit plura merita gratiæ, quæ per peccatum mortificavit, si postea conteratur, licet ex vi solius contritionis non consequatur tantam gratiam, quantam perdiderat, tamen conjungendo contritioni præcedentia merita, majorem gratiam consequitur. Atque hanc ego esse opinor veram illius argumenti solutionem. Video tamen D. Thomam longe aliter respondisse; et ideo dixi supra in art. 2, illam secundam expositionem non videri menti ejus con

sentaneam.

5. Tertia. Tertio responderi posset juxta ultimam expositionem in art. 2 tractatam, negando simpliciter utramque illationem; nam, licet contingat hominem resurgere cum minori gratia, quam fuerit prius amissa, nihilominus tamen illa gratia semper est major ratione præcedentium meritorum, quam esset ratione solius contritionis, si talia merita non præcessissent; et ideo non sequitur hominem non consequi gloriam ratione priorum meritorum, sed solum sequitur non consequi propter illa tantam gloriam, quantam consequeretur, si aut merita mortificata non fuissent, aut cum ferventiori contritione surrexisset. Verumtamen hunc etiam respondendi modum D. Thomas prætermisit; et ideo non censeo doctrinam in eo contentam esse ad mentem ejus, nec simpliciter veram, tum quia nulla ratio aut modus illius proportionis, et vivificationis meritorum reddi aut explicari potest, qui satisfaciat ; tum maxime propter rationem a nobis explicatam in corpore articuli hujus, quia merita plene revi viscunt, cum omnino tollatur impedimentum; et ideo non est cur ratione illorum minor gratia vel gloria conferatur, etiamsi contritio minor sit, quia illa non concurrit ad illum effectum, ut dispositio per se requisita, sed ut removens prohibens, in quo tantum effectum habet minor, sicut major contritio.

6. His ergo omnibus silentio præteritis, D. Thomas respondet, eum, qui resurgit in minori charitate, solum præmium essentiale consecuturum secundum quantitatem charitatis in qua invenitur, habiturum tamen quoddam præmium accidentale priorum operum, quia habebit majus gaudium de operibus in prima charitate factis. Non declarat autem D. Thomas an illud præmium essentiale, vel totum, vel ex parte detur propter præcedentia merita, an vero solum detur propter contritionem et opera in secunda charitate facta, et ratione priorum operum solum detur

« PredošláPokračovať »