Obrázky na stránke
PDF
ePub

partes pænitentiæ. Pars enim hominis ponitur non solum corpus, quod est ejus materia, sed etiam anima, quæ est ejus forma. Sed tria prædicta', cum sint actus pœnitentis, se habent sicut materia; absolutio autem sacerdotis se habet per modum formæ. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta pars pœnitentiæ. Respondeo dicendum quod duplex est pars, ut dicitur in 5 Metaph. 2, scilicet pars essentiæ, et pars quantitatis. Partes essentia sunt naturaliter quidem forma et materia, logice autem est genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur in materiam et formam, sicut in partes essentiæ. Unde et supra dictum est3, quod sacramenta consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se tenet ex parte materiæ, partes quantitatis sunt partes materiæ. Et hoc modo sacramento pænitentiæ specialiter assignantur partes (ut dictum est1) quantum ad actus pœnitentis, qui sunt materia hujus sacramenti. Dictum est autem supra 5, quod alio modo fit recompensatio offense in pœnitentia, et in vindicativa justitia. Nam in vindicatica justitia fit recompensatio secundum arbitrium judicis, non secundum voluntatem offendentis, vel offensi. Sed in poenitentia fit recompensatio offense secundum voluntatem peccantis, et secundum arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quæritur sola redintegratio æqualitatis justitiæ (sicut in justitia vindicativa), sed magis reconciliatio amicitiæ; quod fit dum offendens recompensat secundum voluntalem ejus, quem offendit. Sic igitur requiritur ex parte pœnitentis, primo quidem voluntas recompensandi, quod fit per contritionem; secundo, quod se subjiciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione; tertio, quod recompenset secundum arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione. Et ideo contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes pænitentiæ.

Ad primum ergo dicendum, quod contritio secundum essentiam quidem est in corde, et pertinet ad interiorem pœnitentiam. Virtualiter auten pertinet ad exteriorem pœnitentiam, in quantum scilicet implicat propositum confitendi et satisfaciendi.

Ad secundum dicendum, quod satisfactio confert gratiam, prout est in proposito; et au

1 Posita in argumento primo.

2 Text. 7, tom. 3.

3 Q. 60, a. 5 et 6.

4 Art. præced.

5 Q. 85, art. 3, ad. 3.

get eam, prout est in executione, sicut etiam baptismus in adultis, ut supra dictum est1.

Ad tertium dicendum, quod satisfactio est pars pœnitentiæ sacramenti, fructus autem pænitentiæ virtutis.

Ad quartum dicendum, quod plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex integra causa, quam ad malum, quod procedit ex singularibus defectilus, secundum Dionys., 4 c. de Div. nom. 2. Et ideo, licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem tamen pænitentiæ requiritur et contritio cordis, et confessio oris, et satisfactio operis.

Ad contrarium vero patet solutio per ea quæ dicla sunt 3.

COMMENTARIUS.

1. D. Thoma conclusio.- Duo, ut argumentis constat, interrogantur in hoc titulo. Primum, an omnes hæ sint partes hujus materiæ. Aliud, an hæ partes sufficienter complectantur, seu constituant hanc materiam. Et utrique unica et simplici responsione ac ratione D. Thomas satisfacit, dicens optimam esse illam divisionem, et ideo neque continere aliquid quod materia non sit, neque etiam desiderari aliquid quod materia sit. Assumptum vero declaratur, quia ad finem pœnitentiæ illæ tres partes sufficiunt, et necessariæ sunt, ut fiat Deo voluntaria recompensatio pro peccato secundum arbitrium ejus; hic enim est pœnitentiæ finis, ad quem comparandum perfecte illa tria concurrunt, et sunt necessaria secundum divinam institutionem. Advertere enim oportet circa hanc litteram D. Thomæ, ipsum supponere recompensationem hanc ex parte quidem hominis voluntariam esse debere, quia est (ut ita dicam) amicabilis, seu ad restituendam divinam amicitiam ordinata; tamen non esse in arbitrio hominis modum seu rationem exhibendi Deo hanc recompensationem, imo neque esse ex sola rerum natura determinatam, sed pendere ex arbitrio divino, ut sæpe dictum est supra, et hic D. Thomas aperte docet. Unde ratio a priori, cur illa tria, et non plura, sint necessaria in lege nova, est, quia Deus ita instituit. Congruentia autem est, quam hic affert D. Thomas.

2. Prima difficultas circa doctrinam D.

Q. 68, a. 2. et q. 69, art. 8.

2 Part. 4, inter finem et medium. 3 In corpore art.

Thoma. Circa quam oportet ulterius advertere, D. Thomam solum tribuere contritioni voluntatem recompensandi; confessioni vero subjectionem, quæ fit homini loco Dei, ut de recompensatione judicet seu arbitretur; satisfactioni vero a ministro Dei imposita tribuere ipsam recompensationem. Quæ quidem nonnullas habent difficultates, quia ad contritionem non solum spectat voluntas recompensandi, sed multo magis recompensatio ipsa pro culpa, quatenus ab homine exhiberi potest per detestationem peccati. Atque ita non recte videtur tribui satisfactioni (quæ est tertia pars pœnitentiæ) tota recompensatio pro peccato, sed solum illa quæ est pro pœna temporali. Unde etiam confessio non principaliter ordinatur ad hanc recompensationem pro pœna, quæ quasi secundaria est, sed ad ipsius culpæ remissionem. Quæ quidem omnia partim constant ex supra tractatis de virtute, partim constabunt ex dicendis de sacramento pœnitentiæ. Quo fit, ut contritio eadem ratione in lege nova exigatur, qua ex se, et in quacunque lege necessaria est, scilicet, ut avertat hominem a peccato, et convertat ad Deum, atque ita disponat illum ad veniam obtinendam. Et præterea, quia sine illa non. potuisset confessio veram rationem accusationis habere, ut suo loco dicemus. Confessio antem exterior et sacramentalis, de qua hic est sermo, specialiter postulata est in lege nova, ut posset ab hominibus loco Dei judicium de peccatis ferri, quod factum est, ut medicina peccatorum et facilior esset, et utilior. Unde etiam talis actus, licet exterior sit, tamen, ut ab interiori procedit, et totum hominem Deo subjicit in suo ministro, quodam modo concurrit ad ipsam recompensationem etiam pro offensa, qualis ab homine exhiberi potest; et ideo interdum etiam suo modo complet dispositionem ad veniam obtine:dam, et reconciliandam amicitiam, saltem per sacramentum, ut quando contritio imperfecta est, seu sola attritio. Tandem vero adjuncta est satisfactio propter vindictam peccatorum et recompensationem pœnæ temporalis, quoad reatum eis relictum.

3. Respondeo, hæc vera esse, nec a D. Thoma in præsenti negari, licet non omnia explicuerit, sed per effectum clariorem, et in quo magis cernitur ratio justitiæ punitive, usum et necessitatem prædictarum partium declaraverit. Quanquam primum membrum, scilicet, ad contritionem pertinere voluntatem recompensandi, intelligi posset non tantum

de recompensatione pro pœna, sed etiam pro culpa, qualis ab homine exhiberi potest, et consequenter intelligitur de voluntate efficaci, quæ operatur etiam quod potest; sic enim pœnitentia vult recompensare, ut statim exhibeat quod potest ad recompensationem, scilicet, detestationem et contritionem ; et ideo totum hoc includit D. Thomas sub illo primo membro. Et consequenter in secundo verissime dicit pœnitentem per confessionem subjici homini loco Dei, non tantum ad pœnalem satisfactionem suscipiendam, sed maxime ut de culpa ipsa judicetur, et consequenter de dispositione ad veniam obtinendam necessaria. Post quod judicium satisfactio, quæ superest, solum est pro poena. Ex his ergo satis constat prædicta divisio, quæ et communis est apud Theologos antiquos, et approbatur a Conciliis Florentino, et Tridentino, sess. 14, c. 3.

4. Dubium.-Ejusdem solutio. — In solutione ad 4 explicat D. Thomas quomodo contritio, cum sit actus interior, possit esse pars sensibilis sacramenti, et in summa dicit rationem esse, quia licet secundum essentiam sit interior, virtualiter tamen pertinet ad exteriorem pœnitentiam, in quantum implicat propositum confitendi et satisfaciendi. Circa quam responsionem dubium proponit Cajetanus, supponens D. Thomam dicere contritionem secundum essentiam non esse partem sacramenti, sed ut virtualiter pertinet ad exteriorem pœnitentiam. Ex quo videtur sequi, contritionem, ut est distincta a confessione et satisfactione, non esse partem pœnitentiæ. Et respondet in contritione plura inveniri, inter quæ unum est velle recompensare ad arbitrium sacerdotis, et ut sic, esse primam partem sacramenti pœnitentiæ, distinguique a confessione et satisfactione tanquam initium pœnitentiæ exterioris et satisfactionis reconciliativæ. Et hanc voluntatem ait intellexisse D. Thomam, cum dixit, contritionem, ut implicat propositum confitendi et satisfaciendi, virtualiter pertinere ad pœnitentiam exteriorem.

5. Refellitur dubium.-Mihi tamen nec dubitatio hæc videtur habere fundamentum in verbis D. Thomæ, nec placet doctrina, quæ occasione illius datur. Primum declaro, quia D. Thomas non habet illam propositionem negativam: Contritio secundum essentiam non est pars sacramenti pænitentiæ; neque est vera in sensu, in quo illa particula, secundum, in præsenti accipi debet. Potest enim accipi

reduplicative, seu causaliter, id est, non includi in essentia contritionis, quod sit pars sacramenti, seu contritionem præcise ex vi suæ essentiæ non habere quod sit pars sacramenti. Et sic quidem propositio est vera, tamen impertinens ad propositum, quia non refert ad rem de qua agitur, et est res per se nota, quia essentia contritionis antiquior est sacramento, et non pendet ex institutione, sicut sacramentum ; unde esse partem sacramenti accidentarium illi est, et extrinsecum, sicut est extra essentiam aquæ, quod sit materia sacramenti. Alio ergo modo sumitur illa particula specificative, seu ad designandum id, quod substantialiter, ut sic dicam, est materia seu pars materiæ, ac si diceremus, panem secundum substantiam et essentiam suam esse partem materiæ Eucharistiæ, el in hoc sensu falsum esse censeo negare contritionem secundum essentiam suam esse partem sacramenti; nam essentia contritionis in detestatione peccati commissi cum proposito cavendi de cætero consistit, et sub ea ratione dicitur esse pars hujus sacramenti in Concilio Florentino, et Tridentino, et infra suo loco latius ostendemus. Nec D. Thomas hoc negat, sed affirmat solum contritionem secundum essentiam suam esse in corde, et esse actum interiorem, quod longe diversum est, neque ex hac affirmatione sequitur altera negatio. Neque etiam ex eo quod D. Thomas subdit, contritionem virtualiter pertinere ad exteriorem pænitentiam in quantum implicat propositum, etc.; nam potius his verbis voluit explicare rationem ob quam, licet contritio secundum essentiam sit actus interior, nihilominus secundum illam sit pars sacramenti, quia secundum illam est radix ipsius confessionis et satisfactionis, ut statim declarabo, et latius infra in disputationibus.

6. Doctrina a Cajetano adducta in dubii solutione rejicitur. Unde etiam non probo quod Cajetanus ait, cum in contritione plura inveniantur, quorum unum est velle satisfacere ad arbitrium sacerdotis, solum ratione hujus poni primam partem pœnitentiæ; nam Concilia alias citata non sic loquuntur, sed potius supponunt illam esse primam partem ratione detestationis peccati commissi, et propositi non peccandi de cætero, seu servandi mandata. Imo hæc sola proprie sunt de ratione contritionis; nam illud velle satisfacere ad arbitrium sacerdotis, in tantum potest esse necessarium ad contritionem, in quantum sic satisfacere cadit sub obligatione pœni

tentis. Unde si vera esset sententia corum qui dicunt, poenitentem non teneri ad acceptandam vel implendam pœnitentiam a confessore injunctam, illa voluntas satisfaciendi ad arbitrium confessoris nullo modo pertineret ad rationem contritionis, neque ex necessitate includeretur in illa; et sic sine tali voluntate posset contritio esse pars sacramenti. Et quamvis illa opinio generaliter vera non sit, fortasse in confessione de solis venialibus verum habet, et tamen etiam in confessione illorum contritio est pars sacramenti. Igitur contritio nec solum, nec præcipue ratione illius voluntatis est pars sacramenti, sed secundum se, et ratione totius substantiæ suæ; et illa voluntas in tantum potest esse pars, in quantum spectat ad substantiam contritionis. Nec D. Thomas cum ait contritionem, ut implicat propositum confitendi et satisfaciendi, esse virtualiter pœnitentiam exteriorem, significat solam illam voluntatem esse partem sacramenti; nullam enim connexionem, aut consecutionem habent hæ propositiones, ut per se constat; sed significat contritionem ex virtute sua, esse radicem, et quasi moralem formam confessionis et satisfactionis, ideo esse aptam, ut sit pars materiæ hujus sacramenti. Cui addendum est, fieri actu partem, quatenus actu conjungitur confessioni, et per illam exterius significatur, ut iterum in disputationibus dicemus.

et

7. In solutione ad 2 ait D. Thomas satisfactionem conferre gratiam, prout est in proposito, et augere eam, prout est in executione; non dicit autem expresse hæc facere ex opere operato. Cajetanus autem ita intelligit fieri illud augmentum, et conjungendo solutionem cum argumento videtur esse mens D. Thomæ. An tamen vera sententia sit, videbimus infra disputando de satisfactione. Reliquæ solutiones non habent difficultatem.

ARTICULUS III.

Utrum prædicta tria sint partes integrales pœnitentiæ1.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prædicta tria non sint partes integrales pœnitentiæ. Pænitentia enim, ut dictum est 2, contra peccatum ordinatur. Sed peccatum cordis, oris et operis, sunt partes subjectivæ peccati,

14, d. 16, q. 1, art. 1, q. 3. 2 Q. 84, art. 3.

[blocks in formation]

Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt hæc tria esse partes subjectivas pænitentiæ. Sed hoc non potest esse, quia singulis parti bus subjectivis adest tota virtus totius, et simul et æqualiter, sicut tota virtus animalis, in quantum est animal, salvatur in qualibet specie animalis, quæ simul et æqualiter dividunt animal. Sed hoc non est in proposilo. Et ideo alii dixerunt, quod sunt partes potentiales. Sed nec hoc verum esse potest, quia singulis partibus potentialibus adest totum secundum totam essentiam, sicut tota essentia animæ adest cuilibet ejus potentiæ. Sed hoc non est in proposito. Unde relinquitur, quod prædicla tria sint partes integrales pænitentiæ. Ad quarum rationem exigitur, ut totum non adsit singulis partibus, neque secundum totam virtutem ejus, neque secundum totam ejus essentiam, sed omnibus simul.

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum, quia rationem mali habet, potest in uno tantum perfici, ut dictum est 2. Et ideo peccatum, quod in solo corde perficitur, est una species peccati. Alia vero species est peccatum, quod perficitur in corde et ore. Tertia vero species est peccatum quod perficitur in corde et opere. Et hujusmodi peccati partes quasi integrales sunt, quod est in corde, et quod est in ore, et quod est in opere. Et ideo pœnitentiæ, quæ in his tribus perficitur, hæc tria sunt partes integrales.

Ad secundum dicendum, quod una pars integralis potest continere totum, licet non se

2 Art. præced. positis in argum. 1. 3 Ait. præced., ad 4.

cundum essentiam; fundamentum enim quodammodo virtute continet totum ædificium. Et hoc modo contritio continet virtute totam pœnitentiam.

Ad tertium dicendum, quod omnes partes integrales habent ordinem quemdam ad invicem. Sed quædam habent ordinem tantum in situ, sive consequenter se habeant, sicut partes exercitus; sive se tangant, sicut partes acervi; sive etiam colligentur, sicut partes domus; sive etiam continuentur, sicut partes lineæ. Quædam vero habent insuper ordinem virtutis, sicut partes animalis, quarum prima virtute est cor, et aliæ quodam ordine virtutis dependent ab invicem. Tertio modo ordinantur ordine temporis; sicut partes temporis et motus. Partes igitur pænitentiæ habent ad invicem ordinem virtutis et temporis, quia sunt aclus; non autem ordinem situs, quia non habent positionem.

COMMENTARIUS.

Respondet D. Thomas affirmando esse partes integrales. Quam assertionem probat ostendendo non esse partes subjectivas, nec potentiales; quia non tota essentia sacramenti pœnitentiæ adest singulis harum partium, neque essentialiter, nec secundum virtutem. Nullam tamen mentionem facit partium essentialium, cum tamen de hoc membro posset esse præcipua quæstio. Sed D. Thomas supponit, quatenus hoc sacramentum constat ex materia et forma, in his partibus includi aliquid, quod est de essentia sacramenti. Quid autem illud sit, hoc loco non declaravit, declaraturus postea fortasse in singulis partibus. Comparando autem partes illas ad totam materiam hujus sacramenti, sic recte concludit esse partes integrales illius. Manifestum enim est non posse dici potentiales eo sensu, quo D. Thomas hac voce utitur. Non solum propter rationem ejus, sed etiam quia non sunt potentiæ ipsius essentiæ seu substantiæ, sed componentes aliquo modo ipsam substantiam. Et eadem ratione non possunt dici partes subjectivæ, quia hæ non componunt substantiam ejus, cujus dicuntur esse partes; quod intelligitur, ut diximus, in ordine ad sacramentum; nam in ratione actus virtutis poenitentiæ recte possent hæ dici partes subjectivæ, quia in omnibus illis vera ratio actus pœnitentiæ invenitur, ut constat ex superius dictis, disp. 6.

ARTICULUS IV.

Utrum convenienter dividatur pænitentia in pœnitentiam ante baptismum, pænitentiam mortalium, et pænitentiam venialium '.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur pænitentia in pœnitentiam ante baptismum, pœnitentiam mortalium, et pænitentiam venialium. Pænitentia enim est secunda tabula post naufragium (ut supra dictum est 2); baptismus autem prima. Illud ergo, quod est ante baptismum, non debet poni species pænitentiæ.

2. Præterea, quod potest destruere majus, potest etiam destruere minus. Sed mortale est majus peccatum, quam veniale. Illa vero pœnitentia, quæ est de mortalibus, eadem etiam est de venialibus. Non ergo debent poni diversæ species pænitentiæ.

3. Præterea, sicut post baptismum peccatur venialiter et mortaliter, ita etiam ante baptismum. Si ergo post baptismum distinguitur pænitentia venialium et mortalium, pari ratione debet distingui ante baptismum. Non erge convenienter dividitur pœnitentia per has species.

Sed contra est quod Augustinus, in libro de Pænit. 3, ponit prædictas tres pœnitentiæ species.

Respondeo dicendum, quod hæc divisio est pænitentiæ, secundum quod est virtus. Est autem considerandum, quod quælibet virtus operatur secundum congruentiam temporis, sicut et secundum alias debitas circumstantias. Unde et virtus pœnitentiæ actum suum habet in hoc tempore, secundum quod convenit novæ legi. Pertinet autem ad pœnitentiam, ut detestetur peccata præterita cum proposito immutandi vitam in melius, quod est quasi pœnitentia finis.Et quia moralia recipiunt speciem secundum finem (ut in secunda parte habitum est), conveniens est quod diversæ species pœnitentiæ accipiantur secundum diversas mutationes, quas pœnitens intendit. Est autem triplex immu atio a pænitente intenta. Prima quidem per regenerationem in novam vitam, et hæc pertinet ad pœnitentiam, quæ est ante

[blocks in formation]

baptismum. Secunda autem immutatio est per reformationem vitæ præterita jam corruptæ, et hæc pertinet ad pœnitentiam mortalium post baptismum. Tertia autem immutatio est in perfectiorem operationem vita, et hæc pertinet ad pænitentiam venialium, quæ remittuntur per aliquem ferventem actum charitatis, ut supra dictum est '.

Ad primum ergo dicendum, quod pœnitentia, quæ est ante baptismum, non est sacramentum, sed est actus virtutis, disponens ad sacramentum baptismi.

Ad secundum dicendum, quod pœnitentia, quæ delet peccata mortalia, delet etiam venialia; sed non convertitur. Et ideo hæ duæ pœnitentiæ se habent, sicut perfectum et imperfectum.

Ad tertium dicendum, quod ante baptismum non sunt peccata venialia sine mortalibus. Et quia veniale sine mortali dimitti non potest (ut supra dictum est 2), ideo ante baptismum non distinguitur pænitentia mortalium et venialium.

COMMENTARIUS.

1. Quod sit divisum in hac divisione.-Objeclio.-Solvitur. Hic articulus per occasionem insertus est a D. Thoma hoc loco ad explicandum dictum D. Aug., lib. de Poen. medic., c. 2, et lib. 50 Hom., hom. ult., c. 2, et habetur in c. Tres sunt, de Pœn., d. 1. Ut igitur D. Thomas hanc divisionem explicet, supponit eam dari de pœnitentia, ut est virtus, non ut est sacramentum. Quod quidem manifestum est, loquendo de diviso; quia ante baptismum non habet locum pœnitentia, quæ est sacramentum; ergo, ut hoc membrum sub illo diviso comprehendatur, non potest hic dividi poenitentia sacramentalis. Sed dicet aliquis, ob rationem proportionalem non posse pœnitentiæ virtutem esse divisum hujus divisionis; quia post baptismum non sola hæc pœnitentia, sed sacramentalis agenda est. Videtur ergo necessarium, ut divisum abstrahat a pœnitentia, ut est virtus et sacramentum. Dicendum vero est, poenitentiæ sacramentum, quatenus ex parte poenitentis exercendum est, ex actibus virtutis poenitentiæ constare, ita ut ipsamet confessio ab interna poenitentiæ virtute imperanda sit, ut recte fiat. Et ideo, licet pœnitentia post baptismum sacramentalis esse debeat, hoc non ex

1 Q. 87, a. 2 et 3.

Q. 87, art. 4.

« PredošláPokračovať »