Obrázky na stránke
PDF
ePub

cludit quominus divisum illud possit esse pœnitentiæ virtus, et adæquate illa omnia membra comprehendere. Præterea distingui posset pœnitentia agenda et recipienda. Nam Augustinus præcipue dividere intendit pœnitentiam agendam ab ipso suscipiente; et hæc semper est virtus, seu actus virtutis, etiamsi post baptismum in ordine ad conficiendum sacramentum facienda sit; non est tamen hoc semper necessarium, præsertim quando aliquis semel confessus est peccata commissa.

2. Conclusio. Hoc ergo supposito, respondet D. Thomas recte esse divisionem illam traditam, quia virtus pœnitentiæ movet hominem ad agendam pœnitentiam convenientem et statui ipsius hominis, et gravitati peccatorum, quia, cum sit virtus, operatur secundum debitas circumstantias. Sed alia poenitentia necessaria est de peccatis mortalibus ante baptismum, et alia post baptismum, et alia rursus de venialibus; ergo convenienter data est illa divisio. Minorem declarat D. Thomas ex fine pœnitentiæ, qui est vitam in melius commutare; quia species (inquit) rerum moralium ex fine distinguuntur; finis autem pœnitentiæ ante baptismum est regeneratio in novam vitam; post baptismum vero est reformatio vitæ prius habitæ, et corruptæ, quando pœnitentia est de mortalibus; per pœnitentiam autem venialium solum fit mutatio in perfectiorem operationem vitæ ; ita ergo apte divisio illa data est.

3. Sitne distinctio essentialis, vel accidentalis. Ex qua declaratione posset aliquis intelligere, hanc divisionem dari in diversas species pœnitentiæ, quia distinctio actuum moralium ex fine, specifica est et essentialis. Sed revera illa divisio accidentalis est, nam sumitur aut ex diversis statibus pœnitentis, ut sunt esse, vel non esse baptizatum; aut ex diversis objectis materialibus, qualia sunt diversa peccata. Ex illis autem diversis statibus provenit, ut secundum divinam institutionem alius pœnitentiæ modus sit necessarius ante vel post baptismum, ut totum nocumentum, quod peccatum intulit, removeatur. Et quia hic est finis poenitentiæ, ideo in ordine ad illum finem distinguuntur illa membra. Quæ magis est distinctio in mediis ad illum finem, qualia sunt illa duo sacramenta, quam in proprio et intrinseco fine ipsius pœnitentiæ. Quamvis considerando effectum proximum baptismi, aut absolutionis, ille habeat rationem finis; et sic etiam distin

guantur illæ pœnitentiæ ex parte finis; qui tamen extrinsecus est respectu pœnitentiæ, et ideo non distinguit essentiales species. 4. Divisio hac locum habet in actibus inter

nis. Secundo, ut hoc amplius explicemus, possumus ex dicta doctrina colligere, divisionem illam habere locum suo modo in interiori pœnitentia, maxime autem in exteriori, de qua potissimum loquitur Augustinus. Primum explicatur; nam interior poenitentia, secundum essentialem rationem suam, eadem haberi potest, vel debet de peccatis mortalibus, sive ante, sive post baptismum commissa sint. Nam si sit contritio, semper est ejusdem rationis essentialis; si vero habeatur attritio, hæc, ut in superioribus tractando de baptismo ostendi, et infra etiam attingetur, eadem sccundum substantiam necessaria est de peccatis mortalibus, ante vel post baptismum commissis. Nihilominus differunt hæ duæ pœnitentiæ, quod prior respicit semper medium baptismi, quod saltem in voto includit, ut sit efficax ad destruendum peccatum, qui est finis poenitentiæ; posterior vero respicit sacramentum confessionis; et, quia hæc duo sacramenta habent diversos fines proximos, ideo etiam illæ duæ pœnitentiæ eosdem fines respicere dicuntur, et secundum eos distingui; quæ tamen distinctio in ordine ad pœnitentiæ virtutem accidentalis est, ut declaravi.

5. Maxime tamen habet in externis. —Atque hinc fit, ut magis differant hæ duæ pœnitentiæ in actibus externis. Primo quidem in ordine ad remissionem culpa; nam una imperat exteriorem confessionem ; alia vero exteriorem ablutionem, quæ, quatenus fit ex intentione destruendi culpam, præsertim actualem, a virtute poenitentiæ imperatur, et inter actus ejus externos numerari potest. Quantum ad remissionem autem pœnæ, est discrimen, quia de peccatis mortalibus ante baptismum commissis, per se loquendo, non est necessaria exterior pœnitentia satisfactiva præter baptismum, quia cum in illo fiat renovatio per modum regenerationis, omnis pœna per illum remittitur. Quod secus est in pœnitentia, quæ agitur de peccatis commissis post baptismum, ut infra latius dicemus. Dixi autem, per se, tum quia si baptismus suscipi non possit, tunc poterit esse necessaria talis pœnitentia, etiam de peccatis ante baptismum, ut plene remittantur; tum etiam quia, licet propter dictam satisfactionem non sit necessaria talis pœnitentia exterior, propter curationem tamen vitæ futuræ, vel propter

excitandum animum ad veram interiorem pœnitentiam, necessaria esse potest. Et propter hanc præcipue causam videtur Augustinus distinxisse illa duo membra.

6. Difficultas circa tertium me mbrum declaratur. - Sed tunc occurrit difficultas circa tertium membrum, quo modo in illa divisione sit additum. Et ratio dubitandi est, quia illud membrum non opponitur aliis duobus, sed pœnitentiæ de mortalibus; nam cum venialia peccata possint et ante, et post baptismum committi, etiam pœnitentia illorum potest in illa duo membra distingui; non ergo recte condistinguitur hoc membrum aliis duobus. Duobus modis possumus hoc declarare; et in utroque trimembris illa divisio duas bimembres in virtute seu implicite continet, quamvis diversimode. Prior modus est, ut duo prima membra intelligantur de pœnitentia mortalium peccatorum ante vel post baptismum commissorum. Ita ut prior divisio sit: Pœnitentia alia est de mortalibus, alia de venialibus peccatis. Et rursus pœnitentia de mortalibus alia est ante, alia post baptismum. Statim vero se offert interrogatio, cur hæc subdivisio non detur etiam de pœnitentia venialium. Facilis vero est responsio, si dicamus, pœnitentiam venialium eamdem sufficere ante vel post baptismum. Imo nec pœnitentiam formalem de illis necessariam esse, sed virtualem sufficere per fervorem charitatis, ut supra dictum est, et hic repetit D. Thomas. Quapropter hic dividendi modus, et ad doctrinam hujus articuli, in corpore, non male accommodatur, et, si rem ipsam per se spectemus, abstrahendo a mente Augustini, satis probabiliter satisfacere videtur. Alius modus est, ut prius intelligatur dividi pœnitentia in eam, quæ est ante, vel post baptismum; et rursus illa, quæ est post baptismum, subdividatur in eam, quæ est mortalium, aut venialium peccatorum. Et hunc modum magis insinuat D. Thomas, præsertim in solutionibus argumentorum, ut jam videbimus.

7. Objectio. - Enodatur a D. Thoma. Difficultas circa solutionem.-Satisfit difficultati. Sed oritur objectio, quam D. Thomas proponit in argumento tertio, cur videlicet illa subdivisio pœnitentiæ mortalium et venialium non sit data de peccatis ante baptismum, cum etiam ante baptismum venialia peccata præcedant. Respondet D. Thomas rationem esse, quia ante baptismum eadem pœnitentia tolluntur venialia, qua mortalia, et per illam solam. Hujus autem ratio est,

quia ante baptismum non sunt peccata venialia sine mortalibus, neque etiam possunt auferri sine mortalibus. Circa quam responsionem Scotus et alii objiciunt contra secundum principium assumptum. Sed illud nos in superioribus definivimus, et ostendimus, quoties veniale peccatum conjunctum est mortali, nunquam auferri, saltem de lege ordinaria, sine mortali. Major nobis difficultas est in alio principio, scilicet, quod ante baptismum non possit esse peccatum veniale sine mortali. Et ratio dubitandi sumitur ex 1. 2, quia non oportet, ut primum peccatum hominis non baptizati pervenientis ad usum rationis sit peccatum mortale, sicut nec in homine jam baptizato in infantia idem videtur necessarium. Sed D. Thomas ad hoc responderet negando assumptum. Qui vero nollet ad illam coarctari doctrinam, quia re vera difficilis est et rigorosa, posset in præsenti dicere, perinde esse, quod peccatum veniale sit conjunctum originali, vel mortali, nam sine illo remitti non potest. Atque ita semper tollitur per illud remedium, quo tollitur peccatum mortale, vel originale, sive hoc sit pœnitentia, sive non ; et ideo non oportuit assignare pœnitentiam, quæ sit remedium venialium peccatorum.

[ocr errors]

8. Objectio allera. Prior enodatio. Enodatio altera.. Sed tunc occurrit secunda objectio; nam illa ratio solum procedit de peccatis venialibus, quæ committuntur durante originali; potest autem contingere, ut prius homo non baptizatus justificetur per dilectionem Dei super omnia, et tunc peccet venialiter, prius quam mortaliter, quod est extra controversiam; ergo tunc agi poterit ante baptismum pœnitentia propria venialium tantum peccatorum, sicut agi poterat ante institutum baptismum. Sed responderi posset, defendendo litteram D. Thomæ, nunc pœnitentiam illam venialium censeri veluti post baptismum; quia, licet non sit in re susceptus, est susceptus in voto, alias non potuisset originale peccatum esse sublatum. At vero, ante baptismum institutum, posset distingui poenitentia venialium a pœnitentia mortalium eodem modo, quo hic D. Thomas illa duo membra declarat; tamen illa divisio tunc esset proportionalis illi, quæ nunc de pœnitentia post baptismum datur; nunc vero solum agimus de pœnitentia secundum præsentem institutionem. Sic ergo probabiliter defenditur hæc responsio D. Thomæ. Aliter vero respondet idem D. Thomas in 4, d. 16,

q. 1, a. 2, quæstiune. 5, ad 1, ubi ait, statum hominis ante baptismum non diversificari per veniale et mortale, quantum ad hoc quod est esse, vel non esse in Ecclesia; post baptismum vero diversificari, quia per mortale fit homo extra Ecclesiam merito, licet non per veniale.

9. Germana evasio juxta Augustini mentem.-Quæ responsio non caret suis difficultatibus, sed illas omitto, et magis juxta mentem Augustini rem explicando, dicendum censeo, Augustinum non distinxisse actus pœnitentiæ secundum se, sed modos exterioris pœnitentiæ, quos instituit, vel habet Ecclesia ad subveniendum peccatori; quia secundum se et parum distinguuntur poenitentia venialium, vel mortalium peccatorum, et eo modo etiam ante baptismum distinguuntur. Nam, si sit sermo de interiori pœnitentia, secundum essentialem rationem virtutis non differunt, ut supra declaratum est; differunt autem vel secundum majorem aut minorem necessitatem, quia magis necessaria est pœnitentia de mortalibus quam de venialibus peccatis; vel secundum majorem aut minorem perfectionem, si sub quadam præcisione sumantur. Nam secundum rem idem actus pœnitentiæ potest esse de mortalibus et de venialibus peccatis, generaliter omnia detestando uno actu sub communi ratione offensæ divinæ, vel alicujus malitiæ moralis, et tunc solum distinguuntur pœnitentia venialium et mortalium secundum rationem et habitudinem ad diversa peccata. Aliquando vero potest esse actus pœnitentiæ de solis mortalibus, vel formaliter de solis venialibus, et tunc, licet pœnitentia mortalium ex ea parte, qua est de majori malo, videatur esse major, re tamen vera illa, quæ est de venialibus, est perfectior, cæteris paribus. Unde virtute complectitur pœnitentiam mortalium, non vero e converso. Hæc vero differentia tantum est secundum magis et minus, si eadem ratio formalis detestandi retineatur ; quæ omnia constaut ex superius dictis de actibus pœnitentiæ virtutis. Si vero sit sermo de pœnitentia exteriori, solum potest esse diversitas, quia gravior postulatur, magisque necessaria est de mortalibus, quam de venialibus peccatis. Et hæc omnia vera sunt tam ante baptismum, quam post baptismum, et tam tempore legis gratiæ, quam scriptæ, ante, vel post circumcisionem, et in tempore legis naturæ, ante, vel post remedium originalis peccati. Ac denique, etiamsi nullum fuisset originale pec

XXII.

catum, haberet locum ille distinctionis modus.

10. Non ergo de ea re locutus est Augustinus, sed distinxit tres actus seu modos pœnitentiæ, quos pro diversis hominibus Ecclesia exercet. Unus est pro catechumenis, quos Ecclesia præparat ad baptismum per actus aliquos pœnitentiæ exterioris, ne obicem ponant; et in eis non distinguit inter peccata mortalia et venialia, quia ad prædictum finem necessarium non est, quia remedium baptismi de se æque tollit peccata mortalia ac venialia, remoto obice. Et hæc vocata est ab Augustino pœnitentia ante baptismum. Alius modus pœnitentiæ est pro hominibus jam baptizatis, mortuis tamen spiritualiter. Et hæc pœnitentia proprie ac per se consistit in confessione, et satisfactione sacramentali; nam his hominibus necessaria est, et pro illis est per se primo instituta, licet propter excellentiam illius remedii complectatur etiam venialia. Tertium genus hominum est, qui et baptizati sunt, et justi, qui re et merito dicuntur esse viva membra Ecclesiæ, et quia hi sæpius venialiter delinquunt, ideo pro his leviora remedia. sunt instituta, ut supra vidimus; et hæc specialiter vocatur pœnitentia venialium peccatorum. Et ita est facilis divisio, et ratio, ob quam post baptismum distincta fuerint ab Augustino illa duo membra, et non antea.

11. Circa solutionem ad primum observandum est, D. Thomam respondere argumento, supponendo, metaphoram illam, qua dicitur pœnitentia secunda tabula post naufragium, convenire sacramento pœnitentiæ, comparatione baptismi, qui est prima tabula. Quia vero accommodari etiam potest pœnitentiæ virtuti, comparatione innocentiæ, ut supra dictum est, juxta doctrinam ejusdem D.Thomæ in q. 84, art. 6, ideo addendum est, pœnitentiam ante baptismum, si sit de mortalibus, vocari secundam tabulam, non comparatione baptismi, sed comparatione innocentiæ, seu amoris, et obedientiæ erga Deum.

12. Explicatur D. Thomæ propositio.--Circa solutionem ad 2 notanda est illa propositio : Pænitentia, quæ delet peccata mortalia, delet etiam venialia, sed non convertitur. Ex qua colligit D. Thomas, hæc duo differre sicut perfectum, et imperfectum. Utrumque autem videtur esse contra superius dicta; nam diximus contritionem de mortalibus non necessario includere venialia; e converso vero detestationem venialium esse virtualem detestationem mortalium, et delere illa, si sit con

19

tritio. Ex quo paulo antea inferebamus, cæ teris paribus perfectiorem esse internam ponitentiam de venialibus, quam de mortalibus. Respondetur, D. Thomam locutum esse de exterioribus remediis pœnitentiæ, quæ sunt in Ecclesia pro mortalibus peccatis, vel pro solis venialibus, et in hoc sensu nulla est difficultas. Generalius tamen loquendo dicendum est, aliud esse loqui de remedio contra peccatum secundum se, seu in specie, aliud vero in particulari et individuo; nam priori modo verum est, omnem pœnitentiam, quæ sufficit ad delenda mortalia, sufficere ad delenda venialia, si tamen ad illa applicetur ; et ita contritio de se, ad utraque delenda sufficit, quamvis contritio in particulari talis esse possit, ut non sufficiat ad delenda venialia, quia ad illa non applicatur, sicut etiam aliqua absolutio, vel confessio potest ex se tollere mortalia, et non venialia, si non sint illi applicata in ratione materiæ. Et in eodem sensu verum est, pœnitentiam, quæ secundum speciem suam est pœnitentia mortalium, perfectiorem esse, quam quæ est tantum venialium; quia illa prior de se etiam extenditur ad venialia. Quod si in individuo interdum est minus perfecta, ideo est, quia non extenditur ad venialia. E contrario vero contritio venialium censetur perfectior in individuo, quia ex specie sua potest delere mortalia, et virtualiter saltem illa attingit et destruit.

DISPUTATIO XV.

DE PRÆCEPTIS VIRTUTIS POENITENTIÆ.

Hæc disputatio necessaria hoc loco visa est ad complementum hujus prioris partis de virtute pœnitentiæ; nam obligatio poenitentiæ antiquior est quam sacramentum, tanquam ipsi virtuti per se annexa. Duo autem sunt munera pœnitentiæ. Unum est satisfacere pro culpa, seu disponere hominem ad illius remissionem obtinendam, quod per internum actum contritionis maxime fit. Aliud est satisfacere pro poena, quæ manet, remissa culpa, quod etiam per actus externos fit. Et de utroque munere dicendum est, an sub præceptum cadat, et quo tempore.

SECTIO I.

Utrum qui mortaliter peccavit, teneatur sub præcepto de peccato confiteri.

1. Partem negantem docuit Victoria, ut referunt alii moderniores Thomista. Dicebat

enim ille, pœnitentiam quidem esse necessariam ad justificationem, et salutem æternam, necessitate medii, ideoque, si non habeatur, hominem damnari, non propter novum peccatum, sed propter antiquum, quod commisit. Neque oportere obligationes, et peccata multiplicare, quando nec convenienti ratione convinci possunt, neque alicubi sunt expressa, ut in præsenti contingit; nam omnia, quæ de necessitate pœnitentiæ, et de periculo, et objurgatione impoenitentiæ in Scriptura leguntur, possunt sufficienter intelligi ob necessitatem medii.

Contritionem per se cadere sub præcepto. Conclusio prima.

2. Nihilominus dicendum est primo, contritionem cadere sub speciali præcepto, supposito mortali peccato. Hec assertio, si de propria et intrinseca contritione sumatur, intelligenda est per se, et seclusa institutione sacramenti; nam post illud dubitari potest, an cessaverit hoc præceptum, stante justificatione per solam attritionem cum sacramento, quod infra videbimus; si autem sub contritione intelligere velimus tam intrinsecam et propriam contritionem, quam attritionem æquivalentem illi ex conjunctione ad sacramentum, ita generatim explicata conclusio verificatur de omni tempore, et lege; estque, ut existimo, communis Theologorum. Eam significat D. Thomas supra, q. 84, art. 7, ad 1, q. 85, art. 2, q. 86, art. 6, ad 3. Et idem sentit 2. 2, q. 79, art. 3, ad 2, ubi ait esse peccatum omissionis non pœnitere de peccato præterito. Et q. 88, art. 3, ad 2, ait, qui peccavit contra votum, teneri de propria culpa poenitentiam agere. Clarius hoc docet in 4, d. 17, q. 2, art. 1, quæstiunc. 2, ad 4, et q. 3, art. 1, quæstiunc. 4. Et ibi Bonavent., 2 P., a. 1, q. 1; Richard., art. 3; Durand., q. 10, num. 5; Major, q. 9; Alensis, 4 p., q. 18, memb. 2, art. 3; Marsil., q. 12, art. 1; Soto, d. 17, q. 2, art. 6; Cano, relect. de Pœnit., p. 4; Petrus Soto, lect. 13 de Pœnitent.; Viguerius, in Summa, c. 16, § 4, vers. 11; Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 19 et 20; Medina, Cod. de Pœnit., q. 2. Sumiturque ex Hieronymo, Ecclesiast. 3, et Augustino, lib. 50 Homiliarum, hom. 50, in cujus ultimis fere verbis ita concludit persuadendo pœnitentiam Circumstant ergo nos et præcepta recte vivendi, et exempla pænitendi non tantum recte facientium, sed etiam pœnitentium. Clarius Tertullianus, in lib. de Pœnit., cap. 4,

:

ubi ad persuadendam bonam esse pœnitentiam, hoc medium sumit, bonum atque utile esse quod Deus præcipit; et infra: Bonum est pœnitere, an non? quid revolvis? Deus præcepit.

3. Suadetur assertio ex Scriptura. - Præterea ex sacra Scriptura possunt ad hoc suadendum afferri ex Veteri Testamento gravissimæ reprehensiones Prophetarum, Esai. 65, Hierem. 8, et sæpe alias, contra eos qui voces Dei non audiunt, et poenitentiam non agunt; non enim solent hoc modo reprehendi homines, nisi quia præcepta non servant. Ex Novo autem Testamento non infimum argumentum est, quod Christus Dominus, Joannes Baptista, et omnes Apostoli, Matth. 3, Marci 1, Actor. 2, prædicationem suam a pœnitentia inchoarunt; nec persuadebant solum vitæ mutationem, sed etiam priorum peccatorum detestationem, ut in superioribus visum est; non persuadebant autem illam tanquam rem utilem, et solum sub consilio existentem, neque nova præcepta quoad hoc imponebant, ut ex verbis eorum constat; sed supponebant omnibus esse cognitam illius rei necessitatem et obligationem. Quam expressius declaravit Christus, Lucæ 13, dicens: Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Quæ verba ante institutionem sacramenti dicta fuere; et declarant hanc poenitentiam omni tempore fuisse necessariam, ut docuit etiam Concil. Trident., sess. 14, cap. 4.

4. Evasio præcluditur. Replica sumpta ex duplici discrimine inter pænitentiam et alia sacramenta. Sed aiunt, his omnibus recte concludi necessitatem medii, et cum illa sufficienter salvari; et ideo non satis probare necessitatem præcepti. Sed contra, nam ex similibus verbis colligimus in Eucharistia necessitatem præcepti, et in baptismo, et in confessione utramque necessitatem medii et præcepti; ergo idem dicendum est in præsenti de pœnitentia secundum se sumpta, et secluso sacramento. Respondere possunt, esse duplex discrimen ; nam illa verba conditionata ex vi sua significant necessitatem, et hanc immediate concludunt in quacunque materia; in illis autem tribus sacramentis nulla esset necessitas ex sola rei natura, nisi ex præcepto orta esset; et ideo ex verbis illis in tali materia optime concluditur necessitas præcepti; necessitas autem medii solum juxta exigentiam materiæ, ut in propriis locis declaravi. At vero pœnitentia interior per se et natura sua est necessarium medium ad re

missionem peccati; et ideo secluso speciali præcepto pœnitentiæ, verificantur illa verba: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis, videlicet non propter speciale impœnitentiæ peccatum, sed propter peccatum, quod per poenitentiam non deletur. Et hoc est primum discrimen a priori, ratione cujus ex his verbis non videtur colligi præceptum, cum ad eorum veritatem necessarium non sit. Aliud discrimen a posteriori est, quia in dictis tribus sacramentis necessitas illorum manet, etiamsi homo justificatus sit sine reali susceptione illorum; quod est signum, illa non tantum esse media necessaria ad justificationem, sed etiam ex præcepto. Secus vero est in contritione; nam si aliquis sine illa justificatus est, jam non est illi necessaria; ergo signum est in illa tantum esse necessitatem medii.

5. Replica solvitur. - Contra hanc vero responsionem objicitur, utrumque discrimen in rigore falsum esse. De primo patet, quia formalis actus pœnitentiæ, licet habeat magnam proportionem ad talem effectum, et hac ratione dici possit esse intrinsecum et connaturale medium, nihilominus tamen non habet ex se necessitatem simpliciter ad illum finem, nisi ex divina voluntate et ordinatione descendat. Tum quia ipsa sufficientia, vel efficacitas, ut sic dicam, contritionis ad delendum peccatum in suo genere non est per solam naturalem causalitatem ejus, nisi intercedat etiam Dei ordinatio et remissio, ut alibi dictum est late. Tum maxime, quia, si contritio, seu formalis pœnitentia haberet illam causalitatem, etiam illam haberet amor divinus, et consequenter (etiam in illa opinione) formalis pœnitentia ex sua natura, et sine divina ordinatione non posset esse medium necessarium, quia alius actus per se sine illo sufficeret. Falsum est ergo primum discrimen; nam, licet institutio illorum sacramentorum et magis nova sit, et magis extrinseca videatur, tamen etiam necessitas contritionis non est sine institutione pendente ex præcepto et voluntate divina. Cujus signum est, quia hæc institutio ex parte mutata est in lege nova, ut infra dicam.

6. Secundum discrimen etiam falsum est, ut recte notarunt Medina et Vega supra; et constat ex dictis supra de necessitate hujus medii. Diximus enim, si contingat aliquem justificari per solum amorem sine formali pœnitentia, teneri postea ad formalem pœnitentiam habendam; ergo, si hoc est si

« PredošláPokračovať »