Obrázky na stránke
PDF
ePub

gnum præcepti, potius inde concluditur dari præceptum formalis poritentiæ, seu quod idem est, contritionis; nam alii actus minus perfecti, nec per se necessarii sunt, nec sufficiunt. Addo præterea, ex ipsa necessitate medii optime colligi, vel nunquam posse justificari hominem sine tali actu, vel si interdum absque illo justificatur, manere obligatum ad illum postea exercendum. Nam alias, neque in re esset necessarium illud medium, neque in voto; nullo ergo modo est medium necessarium; hactenus enim alius modus inventus non est. Sicut nunc, postquam aliquis justificatus est per contritionem, si non ma neret obligatus ad confessionem peccatorum, non posset dici confessio medium necessarium ad talem effectum. Et ratio est, quia illa sola causa est necessaria ad effectum, sine qua fieri non potest; alioqui erit causa sufficiens,non tamen necessaria; medium autem est causa illius effectus, ad quem dicitur necessarium.

7. Eadem replica secundo improbatur, et probatur assertio ratione. Secundo objicio contra dictam responsionem, et probo simul assertionem positam; quia, licet daremus illa verba Christi immediate intelligi de necessitate medii, ex illa optime infertur necessitas præcepti, si medium tale sit, ut sit actus. humanus pendens ex libera hominis voluntate, ut excludamus primum auxilium prævenientis gratiæ, et habitus; nam hæc, quæ a Deo in nobis sine nobis fiunt, non possunt cadere sub præceptum, nisi quatenus aliquid horum pendet ex dispositione nobis libera, quia præcepta solum esse possunt de his quæ sunt in nostra potestate. Quod ergo tale medium, si necessarium sit ad salutem, nobis præcipiatur, videtur esse communis consensus Theologorum. Et inductione constat in actu fidei, spei et charitatis, etc. Ratio enim moralis cst evidens, quia præcepta dantur in ordine ad finem ultimum consequendum, et honeste vitam instituendam ; sed nihil est magis necessarium ad honestatem vitæ et ad consecutionem ultimi finis, quam id, sine quo non potest stare illa honestas, neque ille finis; ergo nihil magis potest cadere in præceptum, quam hoc medium. Quid enim præcipi debet, si hoc non præcipitur? aut quomodo legislator sufficienter providet hominibus, si hæc media in suis legibus prætermittit? El in præsenti declaratur specialiter, supponendo amorem Dei infusum et super omnia, si habeatur, sufficere per modum

dispositionis ad remissionem peccati et justificationem. Constituamus ergo hominem habentem conscientiam actualem peccati mortalis, et actualiter cogitantem de pœnitentia illius, et judicantem sibi non esse præceptum: probo igitur pœnitentiam non posse esse medium necessarium, stante hac rerum dispositione. Quia ille potest sine peccato nolle pœnitere, et consequenter Deum poterit super omnia amare; ergo recte concludit pœnitentiam non posse esse medium necessarium, nisi etiam sit præceptum.

Triplex motivum, ex quo potest oriri præceptum pœnitentiæ, proponitur.

8. Primum.· Secundum. Tertium. Tertio, ut propriam rationem hujus præcepti declaremus, et ad quam virtutem spectet, advertendum est, tribus modis, seu ex triplici motivo posse oriri hoc præceptum, scilicet, ex lege justitiæ, qua tenetur unusquisque satisfacere injuriæ factæ, quæ lex in proposito pertinet ad specialem virtutem pœnitentiæ, juxta supra tractata. Secundo ex lege charitatis divinæ, quæ sicut obligat ad diligendum Deum super omnia, ita obligat etiam hominem, ut quod in se est faciat ad recuperandam amicitiam divinam, si illam perdidit, ac denique ad habendum Deum pro ultimo fine. Tertio ex lege charitatis propriæ, quatenus homo tenetur habere curam animæ suæ,et consequenter adhibere media necessaria ne in æternum pereat; si enim charitas proximi obligat, ut unusquisque provideat alteri in necessitate spirituali, si unus potest, et alter graviter indiget, multo magis charitas propria obligabit, ut unusquisque provideat sibi ipsi. Quæ omnia indicavit D. Thomas, q. 84, art. 5, ad 2.

9. Pænitentiam cadere sub præceplo, ut procedit ex justitia ad Deum. - Assertio secunda. Ex his autem tribus rationibus non omnes sunt æque certæ. Nam prima pendet ex illa quæstione, an pœnitentia sit specialis virtus distincta a charitate; quia, si distincta non est, nec præceptum illud potest esse distinctum a præcepto pertinente ad charitatem; unde, si fortasse Victoria hoc solum negare voluit, minus improbabilis est ejus opinio. Nihilominus tamen, sicut probabilius est pœnitentiam esse specialem virtutem justitiæ ad Deum, a charitate distinctam, ita verum censeo esse sufficientem illam rationem hujus præcepti; imo hoc esse proprium præceptum poenitentiæ, quod inquirimus, ut be

ne sensit Petrus Soto supra; et significavit D. Thomas, loco proxime citato, dicens: Requirit charitas quod homo doleat de offensa in amicum commissa, et quod homo studeat satisfacere; nam primum horum pertinet ad charitatem immediate et ratione sui, secundum autem potius imperative, seu ratione justitiæ. Sicut inter homines charitas requirit, ut satisfactio exhibeatur ; illud tamen est remote; nam proxime pertinet ad justitiam. Cum ergo pœnitentia sit quædam justitia ad Deum, cui per peccatum injuria illata est, ad illam proxime spectat obligatio satisfaciendi, prout homo potest, et Deus offensus exigit. Imo, si præceptum pœnitentiæ non esset hujusmodi, satisfactio pro injuria Deo illata non caderet sub præceptum propter se, seu propter rationem justitiæ, sed solum amicitia divina, seu ejus redintegratio, et reliqua, quatenus sunt media ad hunc finem necessaria. Consequens autem est falsum, tum quia ipsa æquitas justitiæ secum affert obligationem satisfaciendi propter suam honestatem, seu propter jus alterius; tum etiam quia alias amor Dei per se sufficeret ad hunc finem restituendi hominem in amicitiam Dei, et sine causa exigeretur pœnitentia et alia satisfactio.

10. Objectio. Sed objici potest, quia præceptum pœnitentiæ non obligat ad exercendum actum pœnitentiæ sub speciali motivo illius virtutis ; nam si homo contritionem eliciat ex motivo charitatis, satis implet hanc obligationem pœnitentiæ ; ergo nullum intervenit hic præceptum proprium illius virtutis, quia virtus non obligat, nisi ad proprium et specialem actum, qui sub proprio illius motivo fiat.

11. Solvitur.- Respondetur hic duo esse distinguenda unum est velle satisfacere Deo; aliud est ipsum satisfacere, quod comparatur ad illam voluntatem, tanquam actus exterior ad interiorem. Præceptum ergo per se cadit in ipsam satisfactionem, quatenus est constitutiva æqualitatis et justitiæ; et sub hac ratione pertinet ad virtutem justitiæ, et consequenter cadit in voluntatem talis satisfactionis, quia præcepit illam ut actum voluntarium et humanum. Sicut inter homines præceptum restituendi per se cadit in actum exteriorem, consequenter vero in voluntatem restituendi ; nam licet uterque actus per modum unius præcipiatur, quatenus componunt unum actum moralem, nihilominus, quatenus distincti sunt, unus præcipitur ratione alterius.

12. Atque hinc fit, ut voluntas illa satisfaciendi Deo, per se cadat sub hoc præceptum pœnitentiæ; imo et immediatius, ordine executionis, ut sic dicam; nam licet ordine intentionis ipsa satisfactio sit prius intenta, executio tamen incipere debet a voluntate. Contingit tamen aliquando, ut, prius quam illa specialis virtus pœnitentiæ velit, aut imperet illam satisfactionem sub propria ratione, homo exerceat illam eamdem satisfactionem, ex puro motivo charitatis Dei exercendo contritionem veram; et tunc re ipsa adimplet obligationem præcepti pœnitentiæ, etiam ut pertinet ad virtutem justitiæ, quia in re ipsa fit ille actus, qui per illud præceptum per se intenditur, quod satis est, ut cesset, seu impleatur obligatio ejus. Sicut inter homines, si quis de facto restituat alienum, etiamsi id non faciat per formalem actum justitiæ, et intendendo honestatem ejus, sed vel ex amore alicujus, vel ex timore pœnæ, nihilominus satisfacit obligationi justitiæ, quia id satis est, ut nec transgrediatur illam obligationem, neque amplius illa teneatur.

13. Ex quo etiam intelligitur, voluntatem illam justitiæ (tam respectu Dei, quam hominis) id est, elicitam a propria virtute justitiæ, non ita cadere absolute in præceptum, ut sine illa non possit satisfieri obligationi præcepti per aliam voluntatem, quæ habeat eumdem effectum, quamvis sub alio motivo.

14. Sed nihilominus verum est talem virtutem justitiæ ex se obligare ad talem voluntatem, si necessaria sit ad talem effectum satisfaciendi vel restituendi, vel quia, si aliunde non præveniatur, ipsa virtus justitiæ efficaciter movet, et ex necessitate præcepti, ad talem voluntatem. Quod autem ex præventione alterius, ut ita dicam, cesset materia ejus, et consequenter cesset obligatio habendi illam, accidentarium est. Nam talis obligatio ex præcepto affirmativo est, quod non obligat pro semper, sed pro tempore necessitatis; quia ergo exhibita satisfactione, vel restitutione in re ipsa, quacunque via id factum sit, jam cessat necessitas illius voluntatis, ideo cessat etiam obligatio. Quæ doctrina ad plures alias virtutes, scilicet religionis, misericordiæ, et similes applicari potest. Hoc igitur modo præceptum hoc per se pertinet ad specialem virtutem pœnitentiæ, quamvis in re ipsa expleri possit actibus solius charitatis.

15. Instantia.-Unam virtutem posse obligare ad actum alterius.-Responsio.-Sed in

stabit aliquis; nam hinc sequitur præceptum unius virtutis obligare ad actum alterius, ut præceptum justitiæ ad actum charitatis; hujusmodi enim est præceptum pœnitentiæ, quod per se primo dicitur obligare ad satisfactionem possibilem Deo exhibendam; quæ tamen non exhibetur, nisi per actum contritionis, qui est elicitus a charitate. Consequens autem videtur esse inconveniens, quia sicut virtus non operatur extra proprios terminos, ita nec præceptum ejus extra illos obligat. Respondetur, sicut una virtus potest imperare actum alterius, ita non esse inconveniens, ut obliget ad actum alterius, ut imperabilem ab ipsa; nam sub ea ratione actus imperatus ad eam virtutem spectat, ut actus externus; præcepta autem virtutum obligant etiam ad actus externos. Exemplum facile est in religione; nam si hic et nunc ad reddendum Deo cultum debitum, sit necessarium exercere actum fidei, ipsa virtus religionis obligabit ad exercendum illum, ita ut omissio talis actus tunc non sit contra fidem, sed contra religionem. Idemque est quoties necessitas exercendi actum unius virtutis oritur ex alia virtute, quæ requirit actum alterius, ut medium sibi necessarium. Sic ergo in præsenti contritio quatenus est aclus imperabilis a virtute pœnitentiæ, et medium necessarium ad implendam obligationem illius virtutis, potest exigi ex vi præcepti ad illam virtutem pœnitentiæ.

Pænitentiam cadere sub præceptum, ut procedit ex charitate divina. Assertio tertia. 16. Secunda radix hujus obligationis supra tactæ vera est, et mihi certa, supposita necessitate pœnitentiæ ad amicitiam Dei semel amissam recuperandam. Quia nullus actus charitatis majori ratione cadit in præceptum ejusdem charitatis divinæ, quam ille qui necessarius est ad ipsammet charitatem habendam; si ergo contritio est necessaria ad charitatem habendam, quia est necessaria ad reconciliationem cum Deo, quæ per charitatem fit, præceptum charitatis Dei obligat ad contritionem. Et hanc radicem hujus præcepti tetigit D. Thomas supra, et frequentius Doctores supra citati.

17. Objectio. -Adrianus improbatur. Solum potest objici, quia modus virtutis non cadit sub præcepto; ergo nec dolor de peccato ex gratia et charitate; nec talis dolor, ut per illum consequamur gratiam et charitatem, cadit sub præcepto. Unde Adrianus, Quodlib.

6, q. 3, ad ultimam quamdam confirmationem, ait, posse hominem dolere de peccato imperfecte, ut non consequatur gratiam, et nihilominus per illum dolorem implere hoc præceptum pœnitentiæ. Dico tamen sententiam Adriani falsam esse, et repugnantiam involvere, sub quocunque titulo hæc obligatio pœnitentiæ consideretur. Nam, si agamus de titulo justitiæ, interrogo, an homo per illum dolorem satisfaciat Deo, quantum ipse exigit, necne. Si ita satisfacit, statim consequitur justitiam, et reconciliatur Deo; hæc enim est promissio ejus, ut in superioribus visum est; si vero non ita satisfacit, non facit æquitatem justitiæ, quantum potest, et debet; ergo non implet præceptum pœnitentiæ prout ad justitiam pertinet. Similiter ratio sumpta ex divina amicitia aperte convincit, legem charitatis Dei obligare ad talem pœnitentiam, quæ ad reconciliationem cum Deo sufficiat ; et pari modo, ut dicemus, ratio charitatis. propriæ obligat ad eam pœnitentiam, quæ est medium sufficiens et necessarium ad salutem; quandiu ergo non fit tam perfecta pœnitentia, ut habeat hunc effectum, non impletur hoc præceptum, ut bene notavit Vega, dict. lib. 13, cap. 24.

18. Objectioni occurritur.-Ille tantum modus contritionis præcipitur, qui est de ejus substantia.-Ad objectionem ergo respondeo, modum virtutis, qui formaliter in hoc consistit, ut actus eliciatur ab habitu virtutis, aut quod informetur habitu virtutis, hunc, inquam, modum per se ac directe non cadere sub præceptum, tanquam materiam ejus; quia hoc modo habitus non cadunt sub præceptum, neque eorum infusio, cum non sit a nobis, sed a Deo, neque eorum efficientia, quatenus infusionem supponit. Nihilominus tamen aliquis modus virtutis potest cadere sub præceptum, et esse materia ejus, quo posito infallibilis sit gratiæ et charitatis infusio ex promissione divina. Patet in amore Dei super omnia, nam sub illo modo cadit sub præceptum, ut per se notum est; si autem illo modo exerceatur, statim infundentur gratia, et charitas, si antea non erant, ut in superioribus ostensum est; eodem ergo modo cadit sub præceptum dolor de peccato super omnia, quo posito statim etiam sequitur justificatio. Ac denique addo, actum habentem talem modum intrinsecum, et substantialem, non solum posse præcipi propter se, et propter honestatem suam, sed etiam propter reconciliationem cum Deo, et propter

hac obligatione, ubi periculum æternæ damnationis imminet; at hoc non solum imminet, sed etiam certissima est damnatio, si de peccatis commissis poenitentiam non agat; ergo etiam ex vi hujus præcepti charitatis ad pœnitentiam agendam obligatur.

SECTIO II.

sanctificationem et gratiæ infusionem; tunc autem ipsa gratiæ infusio non est materia præcepti, sed finis; sed materia est talis actus virtutis, non quidem, ut informatus gratia, formaliter loquendo, sed ut informabilis gratia, sen ut ultima dispositio ad illam. Atque ex hac doctrina obiter expediuntur multæ quæstiones, quæ hic interrogari possent, scilicet, an intensio contritionis, vel Utrum impænitentia sit speciale peccatum ab aliis duratio vel alii modi similes cadant sub hoc præceptum. Dicendum est enim illum tantum modum cadere, qui est de substantia et ratione contritionis, quia illa sufficit ad reconciliationem cum Deo, et ad congruam satisfactionem, quæ ab homine postulatur. Quis autem sit ille modus, supra declaratum est explicando rationem contritionis.

Pœnitentiam præcipi, ut procedit ex charitate

propria. Assertio quarta.

19. Tertia radix hujus obligationis, scilicet ex charitate seu misericordia propria, tangitur a D. Thoma, citato loco, his verbis: Requirit etiam ipsa misericordia ordinata, ut homo subveniat pœnitendo sua miseriæ, quam per peccatum incurrit. Et eamdem docuerunt Medina, dict. Cod. de Poenit., q. 3; Vega, lib. 31 in Trident., c. 20; Soto, d. 17, q. 2, art. 6. Attigitque Scotus ibi, q. 1, dicens, pœnitentiæ obligationem non tantum ex illo præcepto Diliges Dominum Deum tuum, sed etiam ex illo Diliges teipsum, oriri. Et mihi etiam videtur verissima: nam sine dubio obligatur homo aliquo speciali præcepto, ut curam habeat suæ salutis, juxta illud Ecclesiast. 30 Miserere animæ tuæ placens Deo; et contine, et congrega cor tuum in sanctitate. Quod præceptum non nisi ad charitatem et misericordiam erga seipsum pertinet. Etenim, si ex charitate obligatur homo, ut sibi provideat in corporalibus, cur non magis in spiritualibus? Item si ex charitate obligatur homo ad subveniendum proximo in spiritualibus, cur non magis sibiipsi? Quo argumento usus est August., in Ench., c. 76, di. cens: Qui vult eleemosynam ordinate dare, a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Et propter hunc dilectionis ordinem ait dictum esse: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et subdit deinde, primam eleemosynam hominis erga seipsum esse debere, remissionem peccatorum sibi procurare. Eamdem doctrinam habet 21 de Civit., c. 27. Si ergo tenetur homo ex charitate propria sibi providere in spiritualibus, profecto maxime urgebitur

separabile.

1. Prima difficultas.-Quoniam peccatum præcepto opponitur, et opposita inter se comparata melius cognoscuntur, ideo tractanda est hoc loco duplex difficultas, quæ circa peccatum impœnitentiæ insurgit. Prior est, quia ex resolutione data, et ex multiplici obligatione ad pœnitendum', quam explicuimus, sequitur, omissionem pœnitentiæ tempore debito esse speciale peccatum, quia est contra speciale præceptum. Consequens est contra D. Thomam, 2. 2, q. 14, art. 1, ad 3, ubi exponens Augustinum dicentem peccatum in Spiritum Sanctum esse finalem impœnitentiam, dicit, hujusmodi impoenitentiam finalem non esse speciale peccatum. Quod si hoc verum est de impoœnitentia in fine vitæ, a fortiori habebit locum in omni alia impoenitentia, quocunque tempore habeatur. Indicat autem D. Thomas rationem, quia impœnitentia est circumstantia generalis, quæ cuicunque peccato adjungi potest; talis autem circumstantia non dat specialem malitiam, nisi sit specialiter intenta, ut in superioribus etiam dictum est; ergo. Confirmatur, quia alias sequitur processus in infinitum ; nam si impœnitentia de primo peccato est secundum peccatum, impœnitentia de hoc secundo erit tertium, et de tertio erit quartum, et sic in infinitum.

2. Secunda difficultas.-Altera difficultas est: nam si impœnitentia est speciale peccatum, non erit unum, sed triplex peccatum, juxta tres obligationes pœnitendi supra declaratas. Sequela patet, quia tres illæ obligationes sunt diversarum rationum, scilicet, justitiæ ad Deum, et charitatis Dei, et sui ipsius, et non est major ratio cur transgressio unius constituat speciale peccatum, quam alterius. Consequens autem per se videtur absurdum, alias homo nunquam posset mori in peccato mortali, quin quatuor ad minimum peccatorum mortalium reatum habeat, scilicet illius, quod commisit, et triplicis impœnitentiæ. Imo ulterius sequitur, quoties homo peccat mor

taliter, quatuor peccata committere, unum pertinens ad specialem materiam, verbi gratia, furti, aut homicidii, etc.; aliud injustitiæ contra Deum ; nam si justitia erga Deum obligat ad satisfaciendum illi pro injuria il lata, à fortiori obligat semper, et pro semper ad non inferendam illi injuriam ; tertium erit contra charitatem Dei, ob similem rationem, nam si charitas Dei obligat ad procurandam Dei amicitiam jam amissam, a fortiori obligabit ad non amittendam illam ; quartum erit contra charitatem propriam, eadem proportione, nam si tenemur ex propria charitate facere quod in nobis est ad recuperandam gratiam amissam, ergo multo magis ad non amittendum illam, neque nos spiritualiter occidendum, ergo si ad multiplicanda peccata impœnitentiæ sufficit hæc multiplex obligatio, sufficiet ad multiplicandas malitias in cujuslibet peccati commissione.

3. Assertio prima generaliter affirmans.Nihilominus dicendum est, impoenitentiam esse posse speciale peccatum; hoc enim manifeste sequitur ex resolutione præcedentis sectionis; nam si præceptum pœnitendi speciale est, violatio ejus esse poterit peculiare peccatum; nam habet propriam deordinationem. Et ita in hac generali assertione omnes auctores citandi conveniunt. Difficultas vero est, quis modus voluntatis, seu voluntarii necessarius sit ad hoc speciale peccatum; aliquod enim voluntarium necessarium esse, manifestum est, quia peccatum aut voluntarium est, aut peccatum non est, ut ex sententia Augustini vulgatum est apud Theologos. Quocirca, si contingat aliquem omittere pœnitentiam tempore mortis, aut quocunque alio tempore debito, et omissionem illam nullo modo voluntariam esse, nec directe, nec indirecte, tunc certum est illam impœnitentiam non esse speciale peccatum, quia non est voluntaria transgressio præcepti pœnitendi. Potest autem hoc contingere in hac omissione sicut in aliis, ex invincibili ignorantia, naturali oblivione, vel inconsideratione, aut alia simili impotentia. Tunc ergo erit impœnitentiam aterialis (ut sic dicam) potius quam formalis; ut ergo formalis sit, aliquod voluntarium necessarium est.

4. Duplex impænitentiæ modus.- Duobus autem modis potest omissio aliqua voluntaria esse primo, directe per expressum actum ac propositum voluntatis, habens pro objecto ipsam omissionem præcepto contrariam, qualis in præsenti materia est non po

nitere tempore debito. Velle enim non pœnitere, seu nolle pœnitere pro eo tempore, pro quo nondum præceptum pœnitentiæ obligat, non est propria impœnitentia, quæ sit specialis culpa, quia non est transgressio præcepti, quia illud non pro semper obligat, ut infra latius videbimus. Oportet ergo, ut ex parte objecti voluntas feratur in omissionem pœnitentiæ pro eo tempore, pro quo ejus præceptum obligat. Dico autem, ex parte objecti, quia ex parte actus voluntatis non est id semper necessarium; nam si quis nunc velit non pœnitere tempore mortis, jam peccat peccato impœnitentiæ, saltem secundum affectum, ut constat in proposito omittendi Missam, vel in quacunque alia omissione. Ratio autem est, quia præceptum affirmativum licet non obliget pro semper ad exercendum actum præcepti, obligat tamen ad non habendum affectum sibi repugnantem, et quoad hoc habet vim præcepti negativi. Alio modo contingit omissionem esse voluntariam solum indirecte, seu interpretative, quando scilicet ex negligentia culpabili actus omittitur tempore debito, vel ex ignorantia vincibili, vel ex certa scientia, sine voluntate quidem directa omittendi, cum voluntate tamen agendi, vel retinendi aliquid incompossibile præcepto.

5. Secunda assertio affirmans de proposito non pænitendi.-De primo ergo modo voluntatis certum est, impœnitentiam, illo modo voluntariam, esse speciale peccatum, vel in affectu tantum, si sit in solo proposito anteillud tempus, pro quo obligat præceptum pœnitentiæ, vel etiam in effectu, seu quasi opere consummato, si usque ad tempus obligationis duret. Hoc docuit expresse D. Thomas in 2. 2, q. 14, art. 2, ubi dicit, impœnitentiam, prout numeratur inter species peccati in Spiritum Sanctum, non dicere solam permanentiam in peccato, sed propositum non pœnitendi; imo in 2, d. 43, significat unicum modum committendi hoc peccatum speciale, esse per formale propositum, de quo postea videbimus quoad partem exclusivam. In hac etiam assertione omnes Theologi conveniunt, et convincitur ratione supra facta; nam transgressio specialis præcepti est speciale peccatum; ergo tunc maxime erit, quando transgressio illa directe voluntaria est. Item, propositum illud est specialis actus tendens in objectum habens specialem malitiam ; ergo est speciale peccatum. Tandem, illa voluntas habet malitiam moralem, et per se

« PredošláPokračovať »