Obrázky na stránke
PDF
ePub

actibus, speciem sumit, ideo ad explicandam naturam et essentiam hujus virtutis, primo tractandum est de objecto, deinde de actibus ejus, postea de habitu, ac denique de causis et effectibus illius. In objc autem distingui solet materiale et førne; quæ a nobis sigillatim explicanda sunt.

cundum quod est passio, non est virtus, ut dictvm est1‚sic autem habet corporalem transmutationem adjunctam. Est tamen virtus secundum quod habet ex parte voluntatis electionem rectam. Quod tamen magis potest dici de pænitentia, quam de verecundia; nam verecundia respieit turpe factum, ut præsens, pro quo timet confundi; pænitentia vero, ut præteritum. Est artem contra perfectionem virtutis, quod aliquis in præsenti habeat turpe factum, de quo Quod sit materiale objectum virtutis pænitentiæ. oporteat eum verecundari; non est autem contra perfectionem virtutis, quod aliquis prius commiserit turpia facta, de quibus oporteat cum pœnitere, cum ex vitioso fiat aliquis virtuosus.

Ad tertium dicendum, quod dolere de eo, quod prius factum est, cum intentione conandi ad hoc, quod factum non fuerit, esset stultum. Hocautem non intendit pœnitens, sed dolor ejus est displicentia, seu reprobatio facti præteriti, cum intentione removendi sequelam ipsius, scilicet offensam Dei, et reatum pænæ. Et hoc non est stultum.

COMMENTARIUS.

Respondet D. Thomas pœnitentiam aut esse virtutem, aut actum virtutis; virtus enim simpliciter dicta habitum significat, et ideo habitualis pœnitentia virtus erit, exercitium autem ejus erit actus virtutis. Adhibet vero D. Thomas limitationem, dicens: Pænitentia de qua nunc loquimur, etc., quia potest etiam esse aliqua pœnitentia, quæ non sit virtus; tamen nunc loquimur de pœnitentia, quæ fit secundam rectam rationem, et illam dicimus esse virtutem. Unde duo in præsenti resolutione continentur: unum est, posse dari aliquam pœnitentiam, in objecto et circumstantiis conformem rectæ rationi; secundum est ad hoc consequens, talem poenitentiam esse virtutem. Cætera in sequentibus disputationibus

exponentur.

DISPUTATIO II.

DE OBJECTO VIRTUTIS PŒNITENTIÆ.

Quamvis in disputatione præcedente locuti fuerimus de virtute pœnitentiæ, ut indifferens est ad actum, vel habitum, hic jam agimus de propria virtute, seu de habitu ipso, cui nomen virtutis simpliciter attribuitur. Quia vero habitus et potentia ab objecto, mediis

'In corp. art.

SECTIO I.

1. Duplex acceptio pænitentiæ virtutis. Poenitentia virtus duobus modis accipi potest: primo generatim, ut dicit principium eliciens quamcunque honestam detestationem peccati per modum habitus inclinantis ad illam ; quo modo, ut inferius videbimus, pœnitentia non dicit unam solam virtutem, sed varias complectitur, juxta multiplicem rationem detestandi peccatum. Alio modo pœnitentia virtus quasi per antonomasiam appellatur specialis quædam virtus, quæ sub propria ratione detestatur peccatum, ut Deo injuriosum. Et hoc posteriori modo hic præcipue agimus de hac virtute; attingemus vero semper ea, quæ necessaria fuerint ad priorem significationem explicandam.

2. Alia nominis divisio notanda. Rursus ipsamet virtus pœnitentiæ duobus modis spectari potest. Primo quatenus exercet hoc munus detestandi peccatum commissum, et dolendi de illo ac destruendi illud, præcise in his actibus sistendo. Secundo modo tractare possumus de hac virtute adæquate secundum. completam rationem suam, et secundum omnes actus, quos exercere valet; nam, ut supra dixi, hæc vox, Pænitentia, solum significat in rigore retractationem præteriti facti. Unde, si hæc virtus sumatur, ut præcise substat huic voci, et conceptui ejus, solum extenditur ad eos actus, qui respiciunt præteritum, seu peccatum commissum; fieri tamen potest, ut eadem virtus, secundum integram et adequatam rationem suam, alia habeat officia, et ita universaliorem habeat materiam, quod a nobis videndum est. Ultimo vero observari oportet, duplicem materiam posse assignari virtuti. Alteram, ut fugiendam vel vitandam, quo modo illicita delectatio potest dici materia castitatis; alteram, ut amplectendam et amandam, quomodo corporis puritas dicitur materia castitatis.

3. Prima assertio.- Dico ergo primo: malum culpa seu peccatum est materiale objectum pœnitentiæ, ut destruendum, seu vitan

[ocr errors]

Sitne culpa venialis materi a pœnitentiæ.

dum. Hæc est certa et communis veritas. Sumitur ex D. Thoma, in hoc art., et in seq., ad 1, et ex quæst. præced., art. 2. Ubi dicit, actus peccatoris (utique quatenus pœnitens est) esse proximam materiam sacramenti pœnitentiæ; materiam autem illorum actuum esse ipsa peccata; at vero tales actus sunt pœnitentiæ actus. Idem in 4, dist. 17, quæst. 2, art. 1 et 3; Sot., quæst. 1, art. 2, et alii Doctores cum Magistro tum ibi, tum dist. 14. Et loquendo in communi, et maxime de peccato mortali, est res clara ex dictis supra de significatione pœnitentiæ; nam virtus pœnitentiæ est principium retractationis prioris facti, ita ut retractatio ex objecto honesta sit; hujusmodi autem retractatio versatur circa culpam commissam; ergo illa est materiale objectum ejus. Et ideo cum Scriptura de pœnitentia in hac proprietate loquitur, peccatoribus illam attribuit, ut Matth. 9: Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Et in Oratione Manasses (licet in canone non recipiatur) dicitur: Non posuisti pœnitentiam justis, qui tibi non peccaverunt. Unde fit, hujusmodi peccatum esse propriissimam et proximam materiam, circa quam versatur pœnitentia rigorose sumpta, per ordinem ad actum, per eam vocem propriissime indicatum, qui est retractatio et displicentia mali commissi; nam, ut ex ipsis terminis constat, hujusmodi actus proxime versatur circa ipsum malum prius commissum, quod est peccatum.

4. Objectio solvitur:- Dices, non proxime versari circa illud, sed circa destructionem ejus, quam intendit. Respondetur primo, licet hoc demus respectu illius intentionis, non tamen id procedere respectu displicentiæ vel tristitia de tali peccato, qui etiam sunt actus eliciti ab hac virtute. Ut autem aliquod objectum dicatur esse proxima materia alicujus virtutis, satis est, quod per aliquem actum suum circa illud immediate versetur. Deinde dicitur, etiam respectu ipsius intentionis, peccatum ut destruendum esse proximum objectum illius actus, sicut e converso bonum ut obtinendum dicitur esse proximum objectum intentionis, seu spei, aut desiderii. Neque ibi sunt proprie duo objecta, sed unum cum respectu ad subjectum, cui obtinendum est, vel a quo est expellendum. Dico autem, non esse duo, respectu ipsiusmet formalis inhæsionis, vel expulsionis, de qua objectio procedebat, nam respectu subjecti, vel mediorum, alia ratio et consideratio esse potest, quæ ad præsens non spectat,

5. De hac vero materia seu culpa, qualis esse debeat, nonnulla breviter expediri possunt. Primum, an sub hoc materiali objecto comprehendatur peccatum veniale. Et ratio dubii est, quia hujusmodi peccatum non est vera offensio Dei, sed solum quoddam malum morale. Dicendum vero est, pœnitentiam late sumptam, prout comprehendit omnem habitum, qui honeste et secundum rectam rationem detestatur prius factum, extendi ad venialia; nam hæc merito displicent, vel propter turpitudinem, quam in propria specie habent, quomodo mendacium leve displicet ex virtute veritatis; vel quia impediunt fervorem charitatis, quomodo ad 'charitatem spectat dolere de omni peccato veniali. Addo præterea, hoc peccatum comprehendi sub objecto adæquato propriæ et specialis virtutis pœnitentiæ, quia licet non sit tam propria offensio Dei, sicut mortale, re tamen vera est aliqualis injuria, tum quia aliquo modo pugnat cum voluntate et lege Dei; tum etiam quia neque ordinatur, neque ordinari potest in Deum ut in ultimum finem, cum tamen debitum sit Deo, ut omnia referantur in ipsum, et ideo tale peccatum etiam retardat hominem ab ingressu beatitudinis. Comprehenditur ergo sub objecto materiali hujus virtutis.

Quid de actu exteriori.

6. Secundo inquiri potest, an actus exterior peccati comprehendatur sub hoc objecto. Et ratio dubii est, quia in exteriori actu non est intrinsece aliqua formalis malitia, et ideo dicitur non addere malitiam actui interiori, 1. 2, quæst. 20. Respondetur etiam hunc actum esse suo modo detestabilem per virtutem pœnitentiæ, atque ita comprehendi sub ejus adæquato objecto, quia simpliciter est actus moralis et peccaminosus, non quidem omnino distinctus ab interiori sub morali consideratione, sed unum cum illo constituens, sicut corpus cum anima constituit unum hominem. Ex quo quidem fit, ut actus exterior non sit detestabilis per pœnitentiam nisi ratione interioris; tamen ut illi conjunctus, ea ratione detestabilis est; quod sufficit, ut sub objecto materiali pœnitentiæ comprehendatur, sicut corpus comprehenditur sub objecto charitatis proximi, vel potius sicut imago comprehenditur sub objecto religionis, vel duliæ. Et potest declarari a simili, nam

etiam in ipso interiori actu possumus duo distinguere, scilicet materialem entitatem actus, et malitiam ejus; ex quibus illa prior secundum se bona est; ut tamen informatur posteriori, est detestabilis. Et hoc satis est, at non solum malitia, sed etiam ipsa entitas actus sit proxima materia pœnitentiæ; imo entitas ipsa videtur esse proprium objectum materiale; malitia vero quasi formale, modo infra explicando. Quamvis sola etiam malitia, quatenus abstracte sumpta potest propter sese odio haberi, vel displicere, possit simul esse materiale objectum; quia in his potentiis, præsertim spiritualibus, quando pervenitur ad simplicissima objecta, ac per sese talia, non repugnat idem esse simul quo et quod, licet in eis dentur etiam alia objecta materialia, quæ per se non sufficiunt, nisi ut conjuncta formalibus. Ad hunc ergo modum actus exterior, licet per sese, et absque interiori non habeat unde per pœnitentiam displiceat, tamen ut informatus moraliter per actum interiorem, est vera materia pœnitentiæ virtutis, sicut etiam esse potest, et debet materia sacramenti pœnitentiæ, ut suo loco dicetur.

7. Solum ergo est differentia inter actum interiorem et exteriorem, quod interior, eo quod per se, et sine informatione alterius actus humanus est, potest per se esse integra materia poenitentiæ; actus vero exterior, solum ut interiori conjunctus, potest esse quasi partialis materia pœnitentiæ. Et quod de actibus dicimus, proportionaliter semper est de omissionibus moralibus intelligendum. Dices: interdum displicet actus exterior ex objecto pravus, etiamsi prave factus non sit, id est, licet non fuerit conjunctus interiori actui malo, neque ab illo prodierit; verbi gratia, merito quis dolet, quod comederit carnes die prohibito, etiamsi ex ignorantia invincibili hoc fecerit, et eodem modo honeste quis dolet de nocturna pollutione. Respondetur, hujusmodi displicentiam de tali facto seu passione non esse propriam pœnitentiam, quia non est de actu humano, ut humanus est; pœnitentia vero in propria significatione respicit actum humanum, ut sic. Tamen sicut de aliis rebus, quæ non sunt humanæ actiones, potest esse aliquando tædium vel displicentia, etiam ex amore alicujus boni honesti, quod tædium, late loquendo, aliquando etiam vocatur pœnitentia, ut supra notavi, ita dicendum est de illa displicentia.

Quid de peccato nondum commisso.

8. Tertio inquiri potest, an solum peccatum jam commissum possit esse objectum hujus virtutis, vel etiam peccatum, quod committi potest et vitandum est. Ratio dubii oritur ex dictis de significatione vocis, Paitentia; proprie enim significat retractationem voluntatis, quæ solum versari potest circa voluntatem, vel opus jam commissum. Atque ita definire videntur Theologi, cum de contritione tractant in 4, dist. 17. Nihilominus distinctione utendum est: nam si loquamur de virtute pœnitentiæ solum juxta rigorosam vocis significationem, et secundum actum proximum, et conceptum qui illi respondet, sic versatur solum circa mala jam commissa; quo sensu locuti sunt Theologi de contritione. At si loquamur de pœnitentiæ virtute secundum totam adæquatam rationem ejus, sic dicendum est, non solum peccatum jam commissum, sed peccatum quod cavendum est, comprehendi sub objecto hujus virtutis. Quod ostenditur ex officiis ejusdem virtutis. Ad illam enim spectat, non solum dolere de commissa offensa Dei, sed etiam odio habere illam, et proponere nunquam iterum committere. Hæc autem duo non respiciunt peccatum, ut commissum, sed vel simpliciter, vel in ordine ad tempus futurum; igitur. Majorem, quoad priorem partem, sumo ex D. Thoma circa illa verba Paul., 2 ad Cor. 7: Tristitia, que secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Dubitat enim quomodo tristitia pœnitentiam operetur, cum pœnitentia nihil aliud sit, quam tristitia quædam; et respondet, pœnitentiam non solum includere actum tristitiæ, sed etiam alios actus, nimirum odium peccati, et secundum unum actum posse alium operari. Hinc Tridentinum sæpe declarat poenitentiam per odium peccati. Ratio denique est, quia tristitia, seu dolor de præsenti malo, oritur ex odio ipsius mali secundum se; et ideo ejusdem virtutis est, detestari illud malum, si sit præsens, et odio habere illud.

9. Atque simili modo facile probari potest altera pars illius majoris, quam etiam disputatione sequenti ex professo tractaturi sumus; eamque docet Trident., sess. 14, c. 4, dum ait, veram pœnitentiam includere propositum non peccandi de cætero; nam ejusdem rationis et honestatis est vitare malum priusquam insit, et abjicere illud, si jam adest. Minor autem propositio constat ex generali

[ocr errors]

bus principiis doctrinæ moralis. Nam hoc differt inter tristitiam, odium et fugam, quod tristitia est de malo præsenti, vel quod ut tale apprehenditur, cujusmodi existimatur malum commissum; ideo pœnitentia prout exercet hoc munus, circa hujusmodi peccatum versatur. Odium vero respicit malum secundum se, abstrahendo a præsentia et absentia. Desiderium autem, quod in malis potius est fuga, vel propositum cavendi illa, respicit malum absens, quod futurum timetur. Ergo pœnitentia, quatenus hæc duo munera exercet, habet pro objecto materiali peccatum vel absolute sumptum, vel ut futurum, seu imminens.

Quid de peccatis alienis.

10. Atque hinc expeditur quartum dubium, an sola peccata propria, vel etiam aliena sub hoc objecto comprehendantur. Communiter enim dici solet pœnitentiam solum esse de peccatis propriis, ut patet ex D. Thoma et aliis in 4, d. 17, q. 2, art. 2. Quia alias virtus pœnitentiæ in Christo esse potuisset; ille enim aliena peccata perfectissime detestabatur. Nihilominus utendum est distinctione. Nam illud vulgare dictum intelligendum est de pœnitentia stricte sumpta, secundum rigorosam vocis significationem, atque de contritione proprie dicta. At vero virtus hæc, quam pœnitentiam nominamus, ut est justitia quædam ad Deum, etiam potest aliquo modo versari circa peccata aliena, saltem per odium illorum, quia malum peccati, ubicunque sit, est odio dignum secundum rectam rationem, et ideo eadem virtus, quæ illud odio habet in proprio subjecto, etiam odit illud ubicunque sit. Et declaratur a simili ex justitia humana : nam homo ex inclinatione justitiæ non solum odio habet injuriam, ut a se committendam, sed simpliciter ubicunque illam intuetur, quia illa honestas in se eadem est. Itaque sub hac consideratione etiam hujusmodi peccatum sub hoc objecto comprehenditur.

11. Et ratio a priori est, quia honestas uniuscujusque virtutis, objective sumpta, per ipsammet virtutem amabilis est, sive nude consideretur, sive in proprio, sive in alieno subjecto. Et sic charitas amat honestatem et dignitatem divini amoris ubicunque illi proponatur. Ergo pari ratione unaquæque virtus detestatur malum suæ honestati contrarium, ubicunque illud proponatur; nam, ut statim dicam, ejusdem virtutis est odisse malum et diligere bonum. Ergo proportionali ratione

pœnitentia odio habet turpitudinem peccati, ubicunque illi proponatur, non quidem per modum retractationis, nam hic affectus imbibit respectum ad proprium actum commissum, sed per modum simplicis odii et abominationis. Illa enim turpitudo, quæ displicet pœnitenti, ut sic, in proprio actu, displicet etiam in alieno ex inclinatione ejusdem virtutis; quia illa ratio, quæcunque illa sit, potest esse adæquata alicui virtuti, quia in illo motivo eadem formalis honestas reperitur; non est autem alia virtus magis accommodata ad quam pertineat. Adde etiam inter illos actus simplicis odii vel merito censeantur ab eadem inclinatione habituali procedere, ut infra latius declarabimus. Objectio autem, quæ insinuabatur de anima Christi Domini, infra iterum occurret, cum agemus de subjecto hujus virtutis. Nunc breviter dicitur, poenitentiam in proprietate sumptam, qua significat virtutem, quæ retractat peccatum commissum, et quæ, quantum est in se, tendit destructionem ejus, et ad illam disponit operantem, non fuisse in Christo Domino. An vero eadem virtus secundum substantiam in illo fuerit, postea dicemus.

in

Quid de habituali et originali peccato. 12. Quinto hinc etiam facile constat, quid dicendum sit de peccato habituali; nam hæc virtus, non solum fugit committere actu peccatum, sed etiam statum peccati, atque adeo habituale peccatum. Unde D. Thomas hac quæst., art. 2, ad 1, dicit, proprium munus hujus virtutis esse, intendere destructionem peccati, utique etiam habitualis, quod manere dicitur quantum ad reatum et maculam; nam actuale peccatum statim transit; et ideo necesse non est amplius illud destruere. Ratio vero est, quia sicut actus, et habitus virtutis conveniunt in eadem honestate virtutis, et ideo eodem actu, et operamur actum virtutis, et diligimus ipsam virtutem, ita proportionali modo peccatum actuale et habituale conveniunt in eodem genere deformitatis, et ideo ejusdem virtutis est utrumque vitare.

13. Dices ergo etiam peccatum originale comprehenditur sub hoc objecto pœnitentiæ, quia nihil aliud est, quam quoddam peccatum habituale. Consequens autem repugnat communi doctrinæ Theologorum, ut D. Thomæ, q. 84, art. 2, ad 3, et in 4, d. 17, q. 2, art. 2, q. 2; D. Bonav., d. 16, art. 1, q. 4; Richard. ibi, art. 4, q. 1, ad 2; Ledes., in 4, p. 1, q. 25,

art. 2, dub. 3; Soto, d. 14, q. 1, art. 2, et d. 17, q. 2, art. 2, qui in hoc æquiparat peccatum originale et malum pœnæ ; de quo statim dicemus. Et ratio hujus communis sententiæ est, quia peccatum originale neque est actio nostra, neque in nobis ex peccato Adæ, et ita sub neutro respectu videtur esse apta materia virtutis pœnitentiæ. Quapropter responderi posset, negando paritatem rationis, quia peccatum originale non respicit proprium actum per quem sit voluntarium; peccatum autem habituale est homini voluntarium per proprium actum; et ideo magis potest pertinere ad pœnitentiam. Quæ quidem responsio optime procedit de pœnitentia præcise considerata, ut exercet actum contritionis, vel retractationis prioris facti. De qua videntur loqui Theologi citati. Et multo magis loquuntur de sacramento pœnitentiæ; nam peccatum originale nullo modo pertinet ad materiam illius sacramenti.

14. At vero si hanc virtutem consideremus secundum simplicem affectum justitiæ ad Deum, etiam potest habere odio omnem statum injustitiæ, quacunque ratione contractum sit. Et hoc modo non est inconveniens, objectum ejus ampliari etiam ad originale peccatum. Et confirmatur, quia charitas ex proprio motivo divino potest detestari peccatum originale et statum illius; ergo pari modo justitia ad Deum potest detestari talem statum injustitiæ, et hac ratione odio habere tale peccatum. Eo vel maxime quod illa voluntas Adæ, a qua nostra culpa originem trahit, quodammodo nostra reputatur, quatenus in illo eramus, et in illo peccavimus. Ergo possumus dolere, eo quod humanum genus in primo parente Deum offenderit. Ergo sub ea ratione potest etiam peccatum originale per pænitentiam displicere. Atque ita sentit aperte D. Thomas in 4, loco proxime citato. Imo significat, potuisse Deum illum dolorem exigere, ut satisfactionem, vel dispositionem necessariam ad remissionem peccati originalis; quod etiam sentit Soto ibi, supponens illum actum esse possibilem, negans vero esse necessarium. Ac merito, quia nullum latum est de eo præceptum, nec dari oportuit, quia sicut unius Adæ voluntate commissum est, ita unius Christi voluntate pro illo satisfactum est; et sicut generatione naturali contrabitur, ita etiam per regenerationem in Christo deletur. Quapropter addi etiam potest, originale peccatum, etiamsi (rem speculative considerando) possit esse materia

seu objectum alicujus odii vel displicentiæ pertinentis ad virtutem pœnitentiæ, qui actus utilis esse potest ad perficiendum affectum erga Deum, seu circa innocentiam, et justitiam coram Deo, nihilominus, non esse materiam, necessariam, neque, practice loquendo, moraliter utilem ad corrigendos et emendandos mores, qui sunt proprii fines virtutis. pœnitentiæ.

Assertio secunda de malo pænæ.

15. Dico secundo: non solum malum culpæ, sed etiam malum pœnæ comprehenditur sub objecto materiali hujus virtutis, quamvis diverso modo. Duobus modis explico, et confirmo hanc conclusionem. Prior est, quia virtutes morales voluntatis respiciunt, ut materiam proximam, actus exteriores humanos in quibus versantur, ut hic etiam notavit D. Thomas, q. 85, art. 3, ad 1, loquens de justitia, cui æquiparat poenitentiam: justitia enim, cum sit in voluntate, immediate elicit volitionem operandi juste; operatur autem juste per actus exteriores, qui sunt proximum materiale objectum interioris actus. Ita ergo se gerit pœnitentia virtus, dum vult interiores. afflictiones et dolores, ut Deo pro peccatis satisfaciat. Ergo hujusmodi afflictiones et dolores comprehenduntur sub objecto adæquato pœnitentiæ; hæc autem sunt quædam mala pœnæ. Secunda ratio est, quia ejusdem virtutis est, intendere finem, et eligere media. apta ad finem illum, ut talis est; sed virtus pœnitentiæ intendit destruere peccatum, et resarcire divinam injuriam, et ad hoc consequendum utitur aliquo malo pœnæ, quod assumit in vindictam delicti commissi; ergo illud malum spectat etiam ad objectum talis virtutis.

16. Discrimen inter malum culpæ et pænæ. Ex quo intelligitur, quanta sit diversitas inter malum culpæ et pœnæ, prout in illis hæc virtus versatur; nam malum culpæ respicitur ab hac virtute, ut destruendum; malum vero pœnæ potius ut amplectendum, quia est simpliciter bonum, et potens ad destruendum malum culpæ. Unde etiam intelligitur, non quodcunque malum pœnæ, sed id quod honestum est, accommodatumque ad illum finem esse materiam hujus virtutis. Rursus etiam intelligitur, non solum malum pœnæ, quod consistit in actione humana, sed etiam quod consistit in passione, et quod provenit etiam ab extrinseca causa, esse accommodatam materiam, et comprehendi sub hoc objecto; nam

« PredošláPokračovať »