Obrázky na stránke
PDF

non babet aliam, nisi malitiam impcenitentiae; nam qui est fornicatus, ct postea non vult pcenitere, non babet novam malitiam fornicationis , sed impcenitentiae tantum; unde perjurus et fornicarius, si pcenitere nolint, peccatum ejusdem speciei committent, etiamsi peccata, in quibus permanent, sint specie diversa; est ergo lalis impoenitentia speciaie peccalum.

6. Tertia assertio affirmans etiam de quacuuque roluntaria impcenitentia.—De alio autem modo roluntarii nonnulla dubitatio est, propter D. Thomae testimonium supra adductum. Nibilominus dicendum secundo est, iinpoTiitentiam illo modo voluntariam addere specialem malitiam, et in hoc seusu esse speciale peccatum. Probatur, quia in omni alia omissione specialis praecepti illud voluntarium sufficit ad specialem malitiam contrahendam, et hic nulla est ratio faciendi exceptionem, ut constabit respondendo ad rationes in oppositum. Item, quia rationes factae in snperiori assertione bic possunt cuin proportione applicari ; quia negari non potest, quin sit culpabile, ac moraliter malum, omitiere pcenitentiam eo tempore, quo praecepta est, voluntarie dicto raodo ; illa autem malitia moraliter non est alterius rationis a malitia omissionis directe volita, nec potest cogitari alia species, in qua constituatur.Unde etiam haec malitia est ejusdem rationis in eo, qui non agit pcenitentiam perjurii, verbi gratia, et in eo, qui non agit pcenitcntiam adulterii, cnm eodem modo volunlarii indirecte; ergo signum esttale voluntarium sufficere ad hanc specialem malitiam.

7. Satisfit priori di/ficultati.Prima expositio D. Thomce.—Sed quid ad D. Thomam? Tribus modis exponi potest. Primus est, ut non loquatur de speciali peccato in quacunque specie malitiae, sed de peccato spcciali in Spiritum Sanctum juxta subjectam materiam, de qua ibi tractabat. Retulerat enim ibi sententiam Aogustini, dicentis, impcenitentiam esse peccatum, seu blasphemiam in Spiritum Sanctum, etin eo sensu dicit, impcenitentiam non accipi ab Augustino pro speciali peccato, sed prout esse potest generalis circumstantia cojuscunque peccati; nam Augustinus loquitur de impcenitentia, prout dicit solam permanentiam in peccato usque ad raortem, ut lbidem in art. 2 idem D. Thomas exposuit. Jnxta quam inlerpretationem propositum non poenitendi non solum est speciale peccatum, quia est contra speciale praeceptum pcpniten

di, sed etiam quia est speciali modo contra SpirilumSanctum; omissio autera pcenitentiae, etiam si sit ex negligentia, et indirecta voluntate, non est speciali modo contra Spiriturn Sanctum, etiam si sit alias speciale peccatum in suo ordine, quatenus est contra speciale preeceptum.

8. Rejicitur.— Verumtamen haec expositio mihi non videtur juxta mentemD. Thomse, et in se continet difficilem doctrinam. Nara si propositum non pcenitendi est specialiter contra Spiritum Sanctum, interrogo, an hoc intelligatur de omni directo proposito non pcenitendi, vel de aliquo speciali, quod ex peculiari motivo, vel contemptu Spiritus Sancti habeatur. Multis enim placet hoc seeundum, quia sine contemptu non committitur speciale peccatum contra Spiritum Sanctum; potest autem haberi propositum non poenitendi sine contemptu. Nihilominus tamen haec pars videtur contra D. Thomara, tum quia simpliciter dicit, impcenitentiam, prout imporlat propositum non poenitendi, numerari inter species peccati contra Spiritum Sanctum. Unde sentit in tali proposito semper includi sufficientem contemptum Spiritui Sancto repugnantem, quia dum ejus gratia et remissio directe refutatur, ipse Spiritus Sanctus contemnitur. Tum etiam, quia D. Thomas tantumduplicemimpoenitentiamdistinguitjUnam per propositura non pcenitendi, alteram sine illo; quae distinctio insufficiens esset, si propositum nou pcenitendi quoddam esset cum contemptu contra Spiritum Sanctum, aliud sine illo. Addo, in aliis speciebus peccati contra Spiritum Sanctum quas ibi numerat, ut sunt desperatio, praesumptio, etc, non distingui, an commiltantur ex contemptu, necne, sed eo ipso, qnod talia peccata sunt, censentur includere sufficicntem contemptum; ergoidem est in praesenti. Eo vel maxime, quod difficillimum est exponere, quale debeat esse illud propositum, vel ex quo motivo, vel quidnam sit ille contemptus, qui ultra directam voluntatem non pcenitendi necessarius dicitur, ut illud propositum sitspecialimodocontra Spiritum Sanctum. Si autem membrum aliud eligatur, et omne propositum non pceniteiidi tempore debito, dicatur habere specialem malitiam contra Spiritum Sanctum, quam non habet impoenitentia indirecte voluntaria, primum explicare oportet, quaenam sit illa specialis malitia, distincta a malitia omissionis pcenitenliae, aut contra quam virtutem, vel contra quod speciale praeceptum sit. Deinde oportet rationem reddere, cur illa malitia contrabatur per voluntarium directum, et non per indirectum; neutrum autem, ut opinor, potest sufficienti ratione explicari.

9. Secunda expositioD. Thomm.—Estergo secunda expositio, D. Thomam in priori loco, cum negat, impcenitentiam esse speciale peccatum, loqui de impcenitentia materiali, quaa nullum voluntarium includit, sed solam permanentiam in peccato mortali usque ad mortem. Cum autem dicit, hanc permanentiam esse posse circumstantiam cujuscunque peccati, non loquitur de circumstantia morali, quae auget peccali malitiam, sed de conditione, vel accidente cujuscunque rei, prout duratio rei in suo esse djcitur accidens ejus. Cum vero D. Thomas in posteriori loco dicit, propositum non poenitendi esse speciem peccati contra Spiritum Sanctum, intelligendus est, juxta hanc expositionem, non tantum de proposito formali, et directo, sed etiam de virtuali, et indirecto ; nam hae duae voluntates moraliter sequivalent in ordine ad moralem malitiam, neque hic potest assignari specialis ratio, ob quam per directam volunlalem fiat specialis injuria Spiritui Sancto, et non per omissionem indireote voluntariam; nam licet voluntarium directum, caeteris paribus, augeat malitiam, non tamen est simpliciter necessarium ad speciem ejus, et alias sicut directum propositum non pcenitendi potest oriri vel ex pravo habilu, vel ex nimia malitia et contemptu, ita etiam ipsa omissio, utcunque voluntarie exercita, ut sic dicam, potest ex eisdem causis oriri; et e converso, sicut omissio potest esse ex quadam accidia, vel passione, aut inconsideratione, vel ignorantia, aul errore, ita etiam propositum non pcenitendi potest easdem radices, seu vocationes habere; cur ergo uon sufficiet voluntas indirecta, ut tale peccatum sit ccntra Spiritum Sanctum, si directa sufficit? Atque hanc expositiouem significat Cano, loco citato sect. praeced.; Soto autem, et Vega, ibidem citati, eliam intellexerunt, D. Thomam in priori loco, cum negat impcenitentiam esse speciale peccatum, loqui de impoenitentia, quae non addat neque augeat malitiam; sed non existimant illam esse hujusmodi, eo quod voluntaria non sit, sed quia sit carentia pcenitentias non per modum privationis, sed per modum negationis tantum, id est, quia solum est pro eo tempore, pro quo nonduni praeceptum poenitentiaeobligat, nam de hac impceni

tentia putant D. Thomam loqui. Sed in hoc manifeste errant, quia D. Thomas loquitur de impcenitentia finali, de qua etiam agit Augustinus; manifestum est autemtalem impcenitentiam inclhdere tempus aliquod, pro quo obligat praeceptum poenitentiae; nam includit tempus mortis, pro quo maxime illud praeceptum obligat. Igitur priori modo dcclarato sumenda est haec expositio, estque valde probabilis, et satis consentanea verbis, et iulentioni D. Thomae.

iO. Prima difficultas. Secunda di/ficultas.Responsio ad primam. Ad secundam. — Duplex tamen difficultas circa illam occurrit. Prior est, quomodo impcenitentia materialis tantum et omnino involuntaria potuerit ab Augustino appellari peccatum contra Spiritum Sanctum, cum talis impcenitentia nullam malitiam habeat. Secunda est, quomodo voluntarium indirectum sufficiat ad constituendam propriam speciem peccati contra Spiritum Sanctum, juxta aliam interpretationem, seu acceptionem illius peccati; nam ad illas species requiritur contemptus, ut D. Thomas ait; contemptus autem non includitur in volunlario tantum indirecto, quod potius est per negligentiam vel passionem. Ad priorem difficultatem responderi potest, Augustinum nou vocare peccatum conlra Spiritum Sanctum ipsam negationem pcenitentiffi, sed peccatum illud, cui talis negatio adjungitur; quia licet ex hac negatione non augeatur ejus malitia proprie et intensive, augetur quasi extensive quoad duralionem, ratione cujus irremissibile fit, si usque ad mortem perveniat. Ad alteram partem respondetur, sicut peccatum illud est voluntarium, ita includere contemptum virtualem, quod sufficit, quando ipsum peccatum ex sua specie tale est, ut removeat aliquid eorum, per quae potest homo ab eleclione peccati impediri, ut in articulo secundo ejusdem quaest. D. Thomas explicavit. Quod si alicui haec non satisfaciant, potest tertiam expositionem adhibere.

H. Tertia expositio D. Thomw.— Tertia igitur expositio sit, D. Tuomam solum numerare inter species peccati contra Spiritum Sanctum illam impcenitentiam, quae est per directum propositum non pcenitendi, quia non solum requirit ad illam denominationem peccati contra Spiritum Sanctum talem speciem malitiae, sed etiam talem modura contrahendi illam. E contrario vero impcenitentiam culpabilem per voluntarium indirectum, quae ab Augustino in alio sensu appellatur peccatum contra Spiritum Sanctum, non vocari a D. Thoma speciale peccatum, sed circumstantiam aliorum. De hac vcro circumstantia non tractavit ibi D. Thomas an conferat novam malitiam, necne; neque, si addit malitiam, an illa sit specialis, seu in nova specie; nam haec nihil referebant ad rem, de qua ibi tractabat. Nos autem dicendum credimus, addere specialem malitiam, quia addit voluntariam omissionem speciali praecepto repugnantem, ut in superioribus definitum est. Ut autem hoc non appareat contrarium illi modo loquendi D. Tbomae, est ulterius considerandum, quando unum peccatum habet plures circumstantias addentes malitias specie diversas, non vocari a D. Thoma plura peccata, sed unum, quod ex objecto est unius speciei, habet tamen plnres circumstantias. In hoc ergo sensu intelligendum est in praesenti , permanentiam in peccato usque ad mortem, etiamsi peccaminosa sit, non esse speciale peccatum, sed circumstantiam peccati, secluso formaliproposito non pcenitendi, qnia videlicet non per se committitur, sed ut circumstantia alterius peccati, quamvis, supposita circumstantia temporis neoessarii ad pcenitendum, illi addat specialem malitiam.

12. Corollarium primum.Corollarium secundum.Corollaritim tertium.—Unde etiam fit, hanc malitiam non esse specie diversam ab ea, quae est in proposito non pcenitendi, quia voluntarium directum vel indirectum non variat speciem peccati (ut ex l. 2 suppono) si in objecto etratione malitiae sit sufficiens convenientia , ut est in praesenti; neque etiam repugnat malitiam ejusdem speciei in uno peccato directa voluntate commisso esse primariam, in alio esse accidentariam. Rursus binc fit, impcenitentiam, quse dicitur esse peccatum contra Spiritum Sanctum speciaii modo, et iliam, quee dicitur esse circumstantia moralis peccati , non differre specie quoad malitiam moralem, sed solum in modo et perfectione voluntarii, ratione cujus includit contemptum bonitatis propter materiam in qua talis voluntas versatur, nam per eam directe abjicit medium necessarium ad sanctifieationem, quae Spiritui Sancto appropriatur. Tandem intelligilur non repugnare, quod de pcenilentia sit datum speciale praeceptum, et quod nihilominus impoenitentia peccaminosa sjepe sit circumslantia alterius peccati in sensu explicato; nam eliam circumstantia addens specialem malitiam, requirit speciale

praeceptum; satisque est, quod propositum non pceuitendi sit quasi per se speciale peccalum, nam boc etiam exigit speciale prseceptum. Eo vel maxime, quod etiam ipsa omissio pcenitentiae , sub alia consideratione et loquendi ratione, dici potest speciale peccatum, vel praecise considerando illam in ratione omissionis, vel considerando in peccato id quod est formale, scilicet malitiam.

13. Sohuntur aliw rationes. Objectio.Enoiatur. — Neque contra hanc ultimam interpretationem et doctrinam babet vim ratio superius tacta ; falsum est enim, circumstantiampermanendi in peccato,eoetiam tempore, pro quo ejus pcenitentia prsecipitur, esse circumstantiam generalem,quia non est per se necnecessario conju^cta cum omni peccato, ut per se constat. Imo, loquendo de peccato actuali, respectu cujus considerantur circumstantiae generales vel speciales, heec neutro modo est circumstantia ejus, per se loquendo, quia non occurrit eotempore, quo tale peccatumcommittitur; non enim pro eodemtempore, in quo homo peccat, tenetur ejusdem peccati pcenitentiam agere; propria autem circumstantia peccati actualis debet simul eodem tempore occurrere, alioqui nonposset esse accidens ejus. Si vero sit sermo de habituali peccato, sic permanentia in illo est generaliter quaedam conditio vel accidens ejus ; tamen quod haec duret etiam tempore prohibito, seu pro quo poenitentia prcecepta est, hoc non est generale, sed accidentarium omnino, etspecialem dicens deordinationem. Et ideo, licet talis circumstantia tantum indirecte volila sit, dat specialem malitiam. Male vero hinc infertur in confirmatione processus in infinitura, quia impcenitentia plurium peccatorum non est multiplex, sed una; et ideo, licet aliquis, quando est impcenitens unius peccati, verbigratia, furti, sitetiam impcenitens ipsius peccati impcenitentise, non propterea multiplicatur peccatum, quia tantum est una omissio unius actus praecepti. Dices: saltem impoenitentia de pluribus peccatis, gravior est; ergo saltem cum proportione inferri poterit augmentumininfinitum. Respondetur, etiamsi in aliis peccatis fortasse id verum sit, in peccato impceniteutiae non babere locum illud augmentum respectu suiipsius, quia intrinsecerepugnat habere pcenitentiam talis peccati illo eodem tempore, nam essentialis ejus malitiaconsistitin omissione pcenitentiae. Et ideo non potest ex illo eodem capite addi illi gravitas accidentalis.

Secundwprincipali difficultati satisfit.

\ 4. Atquc ex his (ut ad difficullatem posteriorem respondeamus) infertur primo, aliquando posse contingere, ut aliquis homo in uno tantum peccato moriatur sine speciali peccato impcenitentiae, nimirum, si nec voluntatem directam habuerit non pcenitendi, neque etiam indirectam, ut si morte proeveniatur prius quam de poenitentia agenda cogitare possit. Extra hunc vero casum verum est neminem mori in peccalo mortali, quin peccatum impoenitentiae, seu malitiam ejus (quod perinde est) priori peccato adjungat, et propter hoc etiam puniatur, juxta illud Jerem. 8 : Nullus est qui agat paenitentiam superpeccato suo, non sunt confusi, erubescere nescierunt; idcirco cadent inter corruentes, dicit Dominus, ut ibi exponit Hieronymus. Neque hoc est ullum inconvcniens, sed maxime consentaneum divinae justitiae.

15. Secundo inferlur, non esse necessariura, ut peccatum imposnitenliae semper includat triplicem malitiam, contra triplicem obligationem supra declaratam. Hoc facile palet, imprimis quando hoc peccalum fit per modum omissionis absque directo proposito; quia illa omissio non est peccatum, nisi pro eo tcmpore, pio quo urget praeceptum pcenitentise. Non est autem necesse ut illae tres obligatioucs semper eodem terapore concurranl; nampro aliquo tempore obligare potest ratio justitiee, pro quo sola ratio charitatis per se non obligaret; et tunc omissio illa habebit tantum specificam malitiam virtuti poenitentice contrariam; contra charitatem autem Dei, vel sui, solum erit eo generali modo, quo caetera peccata sunt contra charitatem. At vero, si contingat illas tres obligationes simulet pro eodem temporeconcurrcre, ut maxime videtur contingere inarticulo mortis, non censeo inconveniens admittere tunc impcenilentiam habcre triplicem illam malitiam; nam includit tres circumstantias diversarum jjationum, et contra divcrsa praecepta propria et specitica, et per se ac sigillatim obligantia. Atque hinc etiam constat quid dicendum sit, quando impcenitentia est per proposilura formale non poenitendi; nam inspiciendum estpro quo tempore vclit quis non poenitere ; nam si illud tempus sit pro quo obligat solaratio justitiae, ut fortasse nunc est tempus quadragesimae, illa voluntas tantum habebit unam speciem malitise. Si vero lempus illud essct pi o quo con

currerent et urgerent omne3 illae obligationes, tunc concedo voluntntem illam habituram tres malitias, ex quibus illa, quac est contra justitiam, videtur magis propria et intrinseca, aliae vero magis accidentariae el extrinsecae.

16. Tertio colligitur, quid dicendum sit ad iuconveniens illatum de commissione cujuscunque peccati mortalis, quod nimirum praeter malitiam propriam habeat semper tres malitias contra tres alias obligationes. Dicendum est enim, quoad malitiam injustitise, seu injuriae divinae, verum esse eam proprie ac formaliter includi inquolibet peccato mortali, ut apud me convincit argumentum factura, quia, si lex justitiae respectn Dei obligat ad satisfaciendum, supponitinjuriam faclam; ergo multo magis obligaret, ut non fieret; haec autem lex specialis est, et ejusdem virtutis; ergo violatio ejus infert specialem raa

,litiam. Nec refert quod haec circumstantia generalis sit omnis peccati mortalis, quia non est generalis tanquam illi addita, scd tanquam constitueus in esse peccati mortalis , ut sic; nam objectum creatum per se non sufficit ad peccatum mortale perficieudum. Denique haec eadem est malitia aversionis, a qua peccatum mortale habet specialem gravitatem suam. Quoad malitiam vero contrariam charilati Dei, dicendum est, per se loquendo ac regulariter, illam non esse in quolibet peccato mortali formaliter et specifice distinctam a priori malitia injuriae divina?, sed solum esse generalem circumstantiam inclusam in omni peccato. Si vero contingeret hominem peccare mortaliter eotemporc, quo aliunde ex speciali titulo, et obligatione charitatis Dei tenebatur Deum super orania diligere, tunc verum est peccalum illud ex circumstanlia temporis habere specialem malitiam contra charitatem Dei; quia illa circumstantia non est generalis, sed valde specialis, et habet propriam ac specificam deformitatem. Et ita servatur eadem proportio cum doctrina data de peccato impoeuitcnti», ut facile ex dictis patet.

17. Addo vero, eos, qui negant specialc praeceptum pcenilentiae ad justitiam pertinens, et admittunt illud ex sola Dei charitate, si consequenter loquantur, concessuros esse, in quolibet peccato mortali includi specialem malitiam contra charitatem Dei,quia tuncilla malitia esset, quce primo constilueret peccatummortale, utsic;etalia ratio facta de ratione injustitke, tunc haberet locum in charitate Dei, quia tunc primaobligatio ad Deum esset ipsins charitatis. Nunc autem non ita est, et ideo non est similis ratio ; quia, cum intervenit specialis obligatio justitia?, charitas per se et immediate non obligat ad non faciendam injnsliliam, sedsolum tanquam generaliter, vel virtualiter movens alias virtutes; quanquam in aliquo speciali casu et tempore ipsa eliam inferat suam specialem obiigationem.

18. Objectio. Solvilur. — Denique eadem proportione dicendum est de malitia contra charitatem propriam; nam per se etiam, ac regnlariter, non quoties homo mortaliter peccat, committit specialem malitiam contra charitatem propriam, sed tantum generali quadam ratione. At vero si in illo speciali tempore, pro quo obligat hominem praeceptum charitatis propriae ad providendum animae suae, et cavendum periculum aeternte mortis, ipse de novo mcrtaliter peccaret, ex circumstantia talis temporis haberet peccatum illud specialem malitiam, qnia illa jam non est generalis circumstantia, sed specialis, addens peculiarem malitiam. Et ideo dixidupliciter posse conlrahi specialem maliliam ex generali circumstantia, scilicet, vel directa intentione agendo contra illam, vel eam violando in illo speciali tempore, pro quo inducit propriam obligationem, quia jam tunc uon sumitur ut generalis, sed ut specialis circumstantia; atque hoc modo doctrina data semper et in omnibus cum eadem proportione vera cxistit.

49. Objeclio. Solvitur. — Dices: cur ratio charitalis propriae non obligat hominem semper et pro semper speciali obiigatione, utnon se occidat spiritualiter, vel privet gratia, sicut obligat aliquando ad reparandam illam ? Respondetur, quia non semper est homini aeque necessarium esse in gratia, neque aeque periculosum cadere ab illa. Unde, sicnt ex vi charitalis propriae non obligatur homo, qui est in peccato, ad agendam statim pcenitentiam, et deserendum illum statum, sed solnm quando vel cxtreina, vcl gravis necessitas ita urget, ut damnum fiat mornliter irreparabile, ita etiam ex hoc praeciso titulo charitatis propriae non inducit semper et omni tempore specialem obligationem non pcccandi, vel non amittendi gratiam, ila ut co titulo incurratur specialis malitia, sed tunc solmn, quando ratio, et tetnpus spccialis necessitatis occurrit.

SECTIO III.

Vtrum prceceptum pamilentix naturale sit, vel positivum.

1. Pcenitentia prceceptum divinum est. Opinio affirmant pcenitentiam esse dejure naturce. — Certum est, ac per se notum, praeceptum hoc divinum esse; nam antiquius est omni humano, imo hominum voluntates preevenit, ipsumque etiam Adamum obligavit. Denique per nullam humanam potestatem auferri vel dispensari potest. Difficultas ergo est, an sit divinum naturale, an vcro sit positivum, et ex libera Dei voluntate ortum. Quod enim prioris generis sit, vidctur probari, quia ante legem scriptam nulla fuerunt praecepta divina positiva, propter quod tempus illud dicitur fuisse legis naturae, in quo tempore etiam hoc extitit praeceptum. Item quia praecepta juslitiae et charitalis naturalia sunt proporlionate, id est, prcecepta justitioe moralis et humaiia, et amicitiae etiam seu benevolentiae connaturalis homini, ut sic, connaturalia sunt etiam respectu humanae naturae per se ac nude sumptae; praecepta autem justitiae, ac charilatis infusae ac divinae connaturalia sunt homini, ut elevato per gratiam ad finem supernaturalem. Praeceptum autem hoc poenitentiae per se ac primario est praeceptum cnjusdam justitiae infusae, quae natura sua obligat ad resarciendam injuriam Deo factam; est ergo praeceptum illi connaturale. Idemque argumentum cum proportione fieri potest de charitate. Atque eadem ratione, etiam si homo fuisset condilus in puris naturalibus, et in co stalu peccaret mortaliter, obligaretur, per se loquendo, ad sc convertendum in Deum, eique satisfaciendum, ut posset; lunc autem praeceptum illud non esset positivura divinum, quia ille status in puris naturalibus non requirit haec praecepta; fuisset ergo illud praeceptum naturale; ergo eadem ratione in statu et ordine gratiae praeceptum pcenitentiae supernaturalis est connaturale ipsi gratiae, seu homini, ut illustrato per fidem. Favetque huic parti D. Thomas supra, q. 84, art. 7, ad 1, qnatenus ait, de jure naturali esse, quod aliguis pccnileat de malis, quce fecit. Et in eodem sensu, q. 86, art. 6, ad ultimum, dicit sacramentum pcenitentiae aliquo modo fuisse in lege veteri, quatenus pceniteutia, quae dc jure nalurali est, ahquam determinationem habuit in ea lege, prout ipse etiam dixerat

« PredošláPokračovať »