Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

non habet aliam, nisi malitiam impœnitentiæ; nam qui est fornicatus, et postea non vult pœnitere, non habet novam malitiam fornicationis, sed impœnitentiæ tantum; unde perjurus et fornicarius, si poenitere no lint, peccatum ejusdem speciei committent, etiamsi peccata, in quibus permanent, sint specie diversa; est ergo talis impœnitentia speciale peccatum.

6. Tertia assertio affirmans etiam de quacunque voluntaria impœnitentia.-De alio autem modo voluntarii nonnulla dubitatio est, propter D. Thomæ testimonium supra ad ductum. Nihilominus dicendum secundo est, impoenitentiam illo modo voluntariam addere specialem malitiam, et in hoc sensu esse speciale peccatum. Probatur, quia in omni alia omissione specialis præcepti illud volantarium sufficit ad specialem malitiam contrahendam, et hic nulla est ratio faciendi exceptionem, ut constabit respondendo ad rationes in oppositum. Item, quia rationes factæ in superiori assertione hic possunt cum proportione applicari ; quia negari non potest, quin sit culpabile, ac moraliter malum, omittere pœnitentiam eo tempore, quo præcepta est, voluntarie dicto modo; illa autem malitia moraliter non est alterius rationis a malitia omissionis directe volita, nec potest cogitari alia species, in qua constituatur. Unde etiam hæc malitia est ejusdem rationis in eo, qui non agit pœnitentiam perjurii, verbi gratia, et in eo, qui non agit pœnitentiam adulterii, cum eodem modo voluntarii indirecte; ergo signum est tale voluntarium sufficere ad hanc specialem malitiam.

ut

7. Satisfit priori difficultati.—Prima expositio D. Thoma.-Sed quid ad D. Thomam? Tribus modis exponi potest. Primus est, non loquatur de speciali peccato in quacunque specie malitiæ, sed de peccato speciali in Spiritum Sanctum juxta subjectam materiam, de qua ibi tractabat. Retulerat enim ibi sen tentiam Augustini, dicentis, impoenitentiam esse peccatum, seu blasphemiam in Spiritum Sanctum, etin eo sensu dicit, impoenitentiam non accipi ab Augustino pro speciali peccato, sed prout esse potest generalis circumstantia cujuscunque peccati; nam Augustinus loquitur de impœnitentia, prout dicit solam permanentiam in peccato usque ad mortem, ut ibidem in art. 2 idem D. Thomas exposuit. Juxta quam interpretationem propositum non pœnitendi non solum est speciale peccatum, quia est contra speciale præceptum pœniten

di, sed etiam quia est speciali modo contra Spiritum Sanctum; omissio autem pœnitentiæ, etiam si sit ex negligentia, et indirecta voluntate, non est speciali modo contra Spiritum Sanctum, etiam si sit alias speciale peccatum in suo ordine, quatenus est contra speciale præceptum.

8. Rejicitur.-Verumtamen hæc expositio mihi non videtur juxta mentem D. Thomæ, et in se continet difficilem doctrinam. Nam si propositum non pœnitendi est specialiter contra Spiritum Sanctum, interrogo, an hoc intelligatur de omni directo proposito non pœnitendi, vel de aliquo speciali, quod ex peculiari motivo, vel contemptu Spiritus Sancti habeatur. Multis enim placet hoc secundum, quia sine contemptu non committitur speciale peccatum contra Spiritum Sanctum; potest autem haberi propositum non pœnitendi sine contemptu. Nihilominus tamen hæc pars videtur contra D. Thomam, tum quia simpliciter dicit, impœnitentiam, prout importat propositum non pœnitendi, numerari inter species peccati contra Spiritum Sanctum. Unde sentit in tali proposito semper includi sufficientem contemptum Spiritui Sancto repugnantem, quia dum ejus gratia et remissio directe refutatur, ipse Spiritus Sanctus contemnitur. Tum etiam, quia D. Thomas tantum duplicem impœnitentiam distinguit,unam per propositum non pœnitendi, alteram sine illo; quæ distinctio insufficiens esset, si propositum non pœnitendi quoddam esset cum contemptu contra Spiritum Sanctum, aliud sine illo. Addo, in aliis speciebus peccati contra Spiritum Sanctum quas ibi numerat, ut sunt desperatio, præsumptio, etc., non distingui, an committantur ex contemptu, necne, sed eo ipso, quod talia peccata sunt, censentur includere sufficientem contemptum; ergo idem est in præsenti. Eo vel maxime, quod difficillimum est exponere, quale debeat esse illud propositum, vel ex quo motivo, vel quidnam sit ille contemptus, qui ultra directam voluntatem non pœnitendi necessarius dicitur, ut illud propositum sit speciali modo contra Spiritum Sanctum. Si autem membrum aliud eligatur, et omne propositum non pœnitendi tempore debito, dicatur habere specialem malitiam contra Spiritum Sanctum, quam non habet impoenitentia indirecte voluntaria, primum explicare oportet, quænam sit illa specialis malitia, distincta a malitia omissionis pœnitentiæ, aut contra quam virtutem, vel contra quod speciale præceptum

sit. Deinde oportet rationem reddere, cur illa malitia contrahatur per voluntarium directum, et non per indirectum; neutrum autem, ut opinor, potest sufficienti ratione explicari.

9. Secunda expositio D. Thomæ.-Est ergo secunda expositio, D. Thomam in priori loco, cum negat, impoenitentiam esse speciale peccatum, loqui de impœnitentia materiali, quæ nullum voluntarium includit, sed solam permanentiam in peccato mortali usque ad mortem. Cum autem dicit, hanc permanentiam esse posse circumstantiam cujuscunque peccati, non loquitur de circumstantia morali, quæ auget peccati malitiam, sed de conditione, vel accidente cujuscunque rei, prout duratio rei in suo esse dicitur accidens ejus. Cum vero D. Thomas in posteriori loco dicit, propositum non pœnitendi esse speciem peccati contra Spiritum Sanctum, intelligendus est, juxta hanc expositionem, non tantum de proposito formali, et directo, sed etiam de virtuali, et indirecto; nam hæ duæ voluntates moraliter æquivalent in ordine ad moralem malitiam, neque hic potest assignari specialis ratio, ob quam per directam voluntatem fiat specialis injuria Spiritui Sancto, et non per omissionem indirecte voluntariam; nam licet voluntarium directum, cæteris paribus, augeat malitiam, non tamen est simpliciter necessarium ad speciem ejus, et alias sicut directum propositum non poenitendi potest oriri vel ex pravo habitu, vel ex nimia malitia et contemptu, ita etiam ipsa omissio, utcunque voluntarie exercita, ut sic dicam, potest ex eisdem causis oriri; et e converso, sicut omissio potest esse ex quadam accidia, vel passione, aut inconsideratione, vel ignorantia, aut errore, ita etiam propositum non pœnitendi potest easdem radices, seu vocationes habere; cur ergo non sufficiet voluntas indirecta, ut tale peccatum sit contra Spiritum Sanctum, si directa sufficit? Atque hanc expositionem significat Cano, loco citato sect. præced.; Soto autem, et Vega, ibidem citati, etiam intellexerunt, D. Thomam in priori loco, cum negat impœnitentiam esse speciale peccatum, loqui de impœnitentia, quæ non addat neque augeat malitiam; sed non existimant illam esse hujusmodi, eo quod voluntaria non sit, sed quia sit carentia pœnitentiæ non per modum privationis, sed per modum negationis tantum, id est, quia solum est pro eo tempore, pro quo nondum præceptum pœnitentiæ obligat, nam de hac imponi

tentia putant D. Thomam loqui. Sed in hoc manifeste errant, quia D. Thomas loquitur de impoenitentia finali, de qua etiam agit Augustinus; manifestum est autem talem imponitentiam includere tempus aliquod, pro quo obligat præceptum pœnitentiæ; nam includit tempus mortis, pro quo maxime illud præceptum obligat. Igitur priori modo declarato sumenda est hæc expositio, estque valde probabilis, et satis consentanea verbis, et intentioni D. Thomæ.

[ocr errors]

10. Prima difficultas. -Secunda difficultas.-Responsio ad primam. - Ad secundam. Duplex tamen difficultas circa illam occurrit. Prior est, quomodo impœnitentia materialis tantum et omnino involuntaria potuerit ab Augustino appellari peccatum contra Spiritum Sanctum, cum talis impœnitentia nullam malitiam habeat. Secunda est, quomodo voluntarium indirectum sufficiat ad constituendam propriam speciem peccati contra Spiritum Sanctum, juxta aliam interpretationem, seu acceptionem illius peccati; nam ad illas species requiritur contemptus, ut D. Thomas ait; contemptus autem non includitur in voluntario tantum indirecto, quod potius est per negligentiam vel passionem. Ad priorem difficultatem responderi potest, Augustinum non vocare peccatum contra Spiritum Sanctum ipsam negationem pœnitentiæ, sed peccatum illud, cui talis negatio adjungitur; quia licet ex hac negatione non augeatur ejus malitia proprie et intensive, augetur quasi extensive quoad durationem, ratione cujus irremissibile fit, si usque ad mortem perveniat. Ad alteram partem respondetur, sicut peccatum illud est voluntarium, ita includere contemptum virtualem, quod sufficit, quando ipsum peccatum ex sua specie tale est, ut removeat aliquid eorum, per quæ potest homo ab electione peccati impediri, ut in articulo secundo ejusdem quæst. D. Thomas explicavit. Quod si alicui hæc non satisfaciant, potest tertiam expositionem adhibere.

[blocks in formation]

quæ ab Augustino in alio sensu appellatur præceptum; satisque est, quod propositum peccatum contra Spiritum Sanctum, non vo- non pœnitendi sit quasi per se speciale peccari a D. Thoma speciale peccatum, sed cir- catum, nam hoc etiam exigit speciale præcecumstantiam aliorum. De hac vero circum- ptum. Eo vel maxime, quod etiam ipsa omisstantia non tractavit ibi D. Thomas an con- sio pœnitentiæ, sub alia consideratione et ferat novam malitiam, necne; neque, si addit loquendi ratione, dici potest speciale peccamalitiam, an illa sit specialis, seu in nova tum, vel præcise considerando illam in raspecie ; nam hæc nihil referebant ad rem, de tione omissionis, vel considerando in peccato qua ibi tractabat. Nos autem dicendum cre- id quod est formale, scilicet malitiam. dimus, addere specialem malitiam, quia addit voluntariam omissionem speciali præcepto repugnantem, ut in superioribus definitum est. Ut autem hoc non appareat contrarium illi modo loquendi D. Thomæ, est ulterius considerandum, quando unum peccatum habet plures circumstantias addentes malitias specie diversas, non vocari a D. Thoma plura peccata, sed unum, quod ex objecto est unius speciei, habet tamen plures circumstantias. In hoc ergo sensu intelligendum est in præsenti, permanentiam in peccato usque ad mortem, etiamsi peccaminosa sit, non esse speciale peccatum, sed circumstantiam peccati, secluso formali proposito non pœnitendi, quia videlicet non per se committitur, sed ut circumstantia alterius peccati, quamvis, supposita circumstantia temporis necessarii ad pœnitendum, illi addat specialem malitiam.

12. Corollarium primum.-Corollarium secundum.-Corollarium tertium.-Unde etiam fit, hanc malitiam non esse specie diversam ab ea, quæ est in proposito non pœnitendi, quia voluntarium directum vel indirectum non variat speciem peccati (ut ex 1. 2 suppono) si in objecto et ratione malitiæ sit sufficiens convenientia, ut est in præsenti; neque etiam repugnat malitiam ejusdem speciei in uno peccato directa voluntate commisso esse primariam, in alio esse accidentariam. Rursus hinc fit, impœnitentiam, quæ dicitur esse peccatum contra Spiritum Sanctum speciali modo, et illam, quæ dicitur esse circumstantia moralis peccati, non differre specie quoad malitiam moralem, sed solum in modo et perfectione voluntarii, ratione cujus includit contemptum bonitatis propter materiam in qua talis voluntas versatur, nam per eam directe abjicit medium necessarium ad sanctificationem, quæ Spiritui Sancto appropriatur. Tandem intelligitur non repugnare, quod de pœnitentia sit datum speciale præceptum, et quod nihilominus impœnitentia peccaminosa sæpe sit circumstantia alterius peccati in sensu explicato; nam etiam circumstantia addens specialem malitiam, requirit speciale

13. Solvuntur aliæ rationes. - Objectio.Enodatur. Neque contra hanc ultimam interpretationem et doctrinam habet vim ratio superius tacta; falsum est enim, circumstantiam permanendi in peccato, eo etiam tempore, pro quo ejus pœnitentia præcipitur, esse circumstantiam generalem, quia non est per se nec necessario conjuncta cum omni peccato, ut per se constat. Imo, loquendo de peccato actuali, respectu cujus considerantur circumstantiæ generales vel speciales, hæc neutro modo est circumstantia ejus, per se loquendo, quia non occurrit eo tempore, quo tale peccatum committitur; non enim pro eodem tempore, in quo homo peccat, tenetur ejusdem peccati pœnitentiam agere; propria autem circumstantia peccati actualis debet simul eodem tempore occurrere, alioqui non posset esse accidens ejus. Si vero sit sermo de habituali peccato, sic permanentia in illo est generaliter quædam conditio vel accidens ejus; tamen quod hæc duret etiam tempore prohibito, seu pro quo pœnitentia præcepta est, hoc non est generale, sed accidentarium omnino, et specialem dicens deordinationem. Et ideo, licet talis circumstantia tantum indirecte volita sit, dat specialem malitiam. Male vero hinc infertur in confirmatione processus in infinitum, quia impœnitentia plurium peccatorum non est multiplex, sed una; et ideo, licet aliquis, quando est impœnitens unius peccati, verbi gratia, furti, sit etiam impœnitens ipsius peccati impœnitentiæ, non propterea multiplicatur peccatum, quia tantum est una omissio unius actus præcepti. Dices: saltem impœnitentia de pluribus peccatis, gravior est; ergo saltem cum proportione inferri poterit augmentum in infinitum. Respondetur, etiamsi in aliis peccatis fortasse id verum sit, in peccato impœnitentiæ non habere locum illud augmentum respectu suiipsius, quia intrinsece repugnat habere pœnitentiam talis peccati illo eodem tempore, nam essentialis ejus malitia consistit in omissione pœnitentiæ. Et ideo non potest ex illo eodem capite addi illi gravitas accidentalis.

Secundæ principali difficultati satisfit.

14. Atque ex his (ut ad difficultatem posteriorem respondeamus) infertur primo, aliquando posse contingere, ut aliquis homo in uno tantum peccato moriatur sine speciali peccato impœnitentiæ, nimirum, si nec voluntatem directam habuerit non pœnitendi, neque etiam indirectam, ut si morte præveniatur prius quam de pœnitentia agenda cogitare possit. Extra hunc vero casum verum est neminem mori in peccato mortali, quin peccatum impœnitentiæ, seu malitiam ejus (quod perinde est) priori peccato adjungat, et propter hoc etiam puniatur, juxta illud Jerem. 8: Nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, non sunt confusi, erubescere nescierunt; idcirco cadent inter corruentes, dicit Dominus, ut ibi exponit Hieronymus. Neque hoc est ullum inconveniens, sed maxime consentaneum divinæ justitiæ.

15. Secundo infertur, non esse necessarium, ut peccatum impœnitentiæ semper includat triplicem malitiam, contra triplicem obligationem supra declaratam. Hoc facile patet, imprimis quando hoc peccatum fit per modum omissionis absque directo proposito; quia illa omissio non est peccatum, nisi pro eo tempore, pro quo urget præceptum pœnitentiæ. Non est autem necesse ut illæ tres obligationes semper eodem tempore concurrant; nam pro aliquo tempore obligare potest ratio justitiæ, pro quo sola ratio charitatis per se non obligaret; et tunc omissio illa habebit tantum specificam malitiam virtuti pœnitentiæ contrariam; contra charitatem autem Dei, vel sui, solum erit eo generali modo, quo cætera peccata sunt contra charitatem. At vero, si contingat illas tres obligationes simul et pro eodem tempore concurrere, ut maxime videtur contingere in articulo mortis, non censeo inconveniens admittere tunc impoenitentiam habere triplicem illam malitiam; nam includit tres circumstantias diversarum rationum, et contra diversa præcepta propria et specifica, et per se ac sigillatim obligantia. Atque hinc etiam constat quid dicendum sit, quando impœnitentia est per propositum formale non pœnitendi; nam inspiciendum est pro quo tempore velit quis non pœnitere ; nam si illud tempus sit pro quo obligat sola ratio justitiæ, ut fortasse nunc est tempus quadragesimæ, illa voluntas tantum habebit unam speciem malitiæ. Si vero tempus illud esset pro quo con

currerent et urgerent omnes illæ obligationes, tunc concedo voluntatem illam habituram tres malitias, ex quibus illa, quæ est contra justitiam, videtur magis propria et intrinseca, aliæ vero magis accidentaris et extrinsecæ.

16. Tertio colligitur, quid dicendum sit ad inconveniens illatum de commissione cujuscunque peccati mortalis, quod nimirum præter malitiam propriam habeat semper tres malitias contra tres alias obligationes. Dicendum est enim, quoad malitiam injustitiæ, seu injuriæ divinæ, verum esse eam proprie ac formaliter includi in quolibet peccato mortali, ut apud me convincit argumentum factum, quia, si lex justitiæ respectu Dei obligat ad satisfaciendum, supponit injuriam factam; ergo multo magis obligaret, ut non fieret; hæc autem lex specialis est, et ejusdem virtutis; ergo violatio ejus infert specialem malitiam. Nec refert quod hæc circumstantia generalis sit omnis peccati mortalis, quia non est generalis tanquam illi addita, sed tanquam constituens in esse peccati mortalis, ut sic; nam objectum creatum per se non sufficit ad peccatum mortale perficiendum. Denique hæc eadem est malitia aversionis, a qua peccatum mortale habet specialem gravitatem suam. Quoad malitiam vero contrariam charitati Dei, dicendum est, per se loquendo ac regulariter, illam non esse in quolibet peccato mortali formaliter et specifice distinctam a priori malitia injuriæ divinæ, sed solum esse generalem circumstantiam inclusam in omni peccato. Si vero contingeret hominem peccare mortaliter eo tempore, quo aliunde ex speciali titulo, et obligatione charitatis Dei tenebatur Deum super omnia diligere, tunc verum est peccatum illud ex circumstantia temporis habere specialem malitiam contra charitatem Dei; quia illa circumstantia non est generalis, sed valde specialis, et habet propriam ac specificam deformitatem. Et ita servatur eadem proportio cum doctrina data de peccato impœnitentiæ, ut facile ex dictis patet.

17. Addo vero, eos, qui negant speciale præceptum pœnitentiæ ad justitiam pertinens, et admittunt illud ex sola Dei charitate, si consequenter loquantur, concessuros esse, in quolibet peccato mortali includi specialem malitiam contra charitatem Dei, quia tunc illa malitia esset, quæ primo constitueret peccatum mortale, ut sic; et alia ratio facta de ratione injustitie, tunc haberet locum in cha

ritate Dei, quia tunc prima obligatio ad Deum esset ipsius charitatis. Nunc autem non ita est, et ideo non est similis ratio; quia, cum intervenit specialis obligatio justitiæ, charitas per se et immediate non obligat ad non faciendam injustitiam, sed solum tanquam generaliter, vel virtualiter movens alias virtutes; quanquam in aliquo speciali casu et tempore ipsa etiam inferat suam specialem obligationem.

18. Objectio. Solvitur. - Denique eaSolvitur. — Denique eadem proportione dicendum est de malitia contra charitatem propriam ; nam per se etiam, ac regulariter, non quoties homo mortaliter peccat, committit specialem malitiam contra charitatem propriam, sed tantum generali quadam ratione. At vero si in illo speciali tempore, pro quo obligat hominem præceptum charitatis propriæ ad providendum animæ suæ, et cavendum periculum æternæ mortis, ipse de novo mortaliter peccaret, ex circumstantia talis temporis haberet peccatum illud specialem malitiam, quia illa jam non est generalis circumstantia, sed specialis, addens peculiarem malitiam. Et ideo dixi dupliciter posse contrahi specialem malitiam ex generali circumstantia, scilicet, vel directa intentione agendo contra illam, vel eam violando in illo speciali tempore, pro quo inducit propriam obligationem, quia jam tunc non sumitur ut generalis, sed ut specialis circumstantia; atque hoc modo doctrina data semper et in omnibus cum eadem proportione

vera existit.

19. Objectio. Solvitur. Dices: cur ratio charitatis propriæ non obligat hominem semper et pro semper speciali obligatione, ut non se occidat spiritualiter, vel privet gratia, sicut obligat aliquando ad reparandam illam? Respondetur, quia non semper est homini æque necessarium esse in gratia, neque æque periculosum cadere ab illa. Unde, sicut ex vi charitatis propriæ non obligatur homo, qui est in peccato, ad agendam statim pœnitentiam, et deserendum illum statum, sed solum quando vel extrema, vel gravis necessitas ita urget, ut damnum fiat moraliter irreparabile, ita etiam ex hoc præciso titulo charitatis propriæ non inducit semper et omni tempore specialem obligationem non peccandi, vel non amittendi gratiam, ita ut eo titulo incurratur specialis malitia, sed tunc solum, quando ratio, et tempus specialis necessitatis occurrit.

SECTIO III.

Utrum præceptum pænitentiæ naturale sit, vel positivum.

1. Pænitentiæ præceptum divinum est. Opinio affirmans pænitentiam esse de jure naturæ. - Certum est, ac per se notum, præceptum hoc divinum esse; nam antiquius est omni humano, imo hominum voluntates prævenit, ipsumque etiam Adamum obligavit. Denique per nullam humanam potestatem auferri vel dispensari potest. Difficultas ergo est, an sit divinum naturale, an vero sit positivum, et ex libera Dei voluntate ortum. Quod enim prioris generis sit, videtur probari, quia ante legem scriptam nulla fuerunt præcepta divina positiva, propter quod tempus illud dicitur fuisse legis naturæ, in quo tempore etiam hoc extitit præceptum. Item quia præcepta justitiæ et charitatis naturalia sunt proportionate, id est, præcepta justitiæ moralis et humanæ, et amicitiæ etiam seu benevolentiæ connaturalis homini, ut sic, connaturalia sunt etiam respectu humanæ naturæ per se ac nude sumptæ; præcepta autem justitiæ, ac charitatis infusæ ac divinæ connaturalia sunt homini, ut elevato per gratiam ad finem supernaturalem. Præceptum autem hoc poenitentiæ per se ac primario est præceptum cujusdam justitiæ infusæ, quæ natura sua obligat ad resarciendam injuriam Deo factam; est ergo præceptum illi connaturale. Idemque argumentum cum proportione fieri potest de charitate. Atque eadem ratione, etiam si homo fuisset conditus in puris naturalibus, et in eo statu peccaret mortaliter, obligaretur, per se loquendo, ad se convertendum in Deum, eique satisfaciendum, ut posset; lunc autem præceptum illud non esset positivum divinum, quia ille status in puris naturalibus non requirit hæc præcepta; fuisset ergo illud præceptum naturale; ergo eadem ratione in statu et ordine gratiæ præceptum pœnitentiæ supernaturalis est connaturale ipsi gratiæ, seu homini, ut illustrato per fidem. Favetque huic parti D. Thomas supra, q. 84, art. 7, ad 1, quatenus ait, de jure naturali esse, quod aliquis pœniteat de malis, quæ fecit. Et in eodem sensu, q. 86, art. 6, ad ultimum, dicit sacramentum pœnitentiæ aliquo modo fuisse in lege veteri, quatenus pœnitentia, quæ de jure naturali est, aliquam determinationem habuit in ea lege, prout ipse etiam dixerat

« PredošláPokračovať »