Obrázky na stránke
PDF
ePub

in q. 84, art. 7, ad 2; ubi Cajetanus etiam hoc sentit; et Soto, d. 14, q. 1, art. 7; et Cano, relect. de Poenit., part. 3. Alii etiam Scholastici ita loquuntur, ut Alensis, 4 part., q. 18, memb. 2, art. 3, § 2; Bonavent., in 4, d. 17, 2 part., art. 3, q. 2; Richard., art. 2, q. 3; Major, q. 9; Marsil., in 4, q. 12, art. 1, et q. 18. Idem tenet Vega, lib. 13 in Trident., c. 20, et Jacob. Latomus, in art. 3 contra Lutherum.

2. Opinio affirmans esse de jure positivo. - Contraria vero pars, scilicet præceptum hoc esse positivum, suadetur primo, quia præcepta naturalia in præceptis Decalogi continentur, vel formaliter, vel virtute; hoc autem præceptum pœnitendi in nullo præceptorum Decalogi continetur formaliter, ut per se constat ; neque etiam potest per evidentem consequentiam ex aliquo illorum colligi, ut virtute in eis contineri dicatur; ergo. Secundo, præcepta naturalia immutabilia sunt, vel saltem secundum ordinariam legem, et providentiam Dei non mutantur, seu auferuntur; sed hoc præceptum pœnitentiæ mutabile est; potuit enim Deus non exigere ab hominibus formalem pœnitentiam peccatorum, sed sola dilectione contentus esse; potuit etiam per solam attritionem eos justificare, non præcipiendo contritionem. Jam etiam in lege gratiæ facta est mutatio in hoc præcepto; nunc enim non obligat simpliciter præceptum contritionis, sicut antea obligabat, nam si quis per attritionem cum sacramento justificatus sit, jam non tenetur ad contritionem; in quo non cum uno vel altero homine dispensatum est, sed generali et ordinaria lege pro omnibus hominibus hujus temporis id stabilitum est; ergo signum est hoc præceptum non fuisse absolute de lege naturæ. Tandem, vel lex naturalis obligat ad actum pœnitentiæ propter naturalem rectitudinem humanæ voluntatis; et hoc non, quia ad hoc sufficeret cessatio a peccando, et nova vita, seu propositum deinceps recte operandi; nam sicut bonus habitus excludit pravum, ita boni actus sufficiunt ad excludendam inordinationem, quæ relicta fuit in voluntate. Vel obligat propter satisfaciendum Deo; et hoc etiam non, quia nulla satisfactio hominis, etiam ex gratia operantis, est æquivalens; sed necesse est, ut illam Deus gratis acceptet, quod non facit, nisi per aliquam legem, qua suam voluntatem declarat; ergo sine aliqua lege positiva Dei non potest intelligi obligatio hujus præcepti. Atque ita opi

natus est Medina, Codic. de Poenit., tract. 1, q. 2, art. 2, post medium.

3. Tertia opinio inter utramque media, et earum reconciliatio, vera censetur.-Inter has sententias mediam viam tenendam censeo, quæ fortasse potest esse earum conciliatio. Aliud est enim quærere, an obligatio satisfaciendi Deo pro injuria illata per peccatum, sit ex intrinseco naturali jure; aliud vero, an modus satisfactionis per formalem pœnitentiam et contritionem oriatur etiam ex intrinseca rei natura, ideoque idem præceptum naturale, obligans ad satisfactionem, obliget etiam ad talem satisfactionis modum, vel necessarium fuerit hanc determinationem esse ex peculiari institutione divina.

4. Præceptum satisfaciendi Deo pro injuria illata naturale esse.— Conclusio prima.— Objectio.-Solvitur.-Circa priorem partem dicendum censeo, præceptum satisfaciendi Deo pro injuria illata per peccatum, naturale esse, satisfaciendi, inquam, quantum homini possibile est, quia præcepta non dantur de rebus impossibilibus. Hanc conclusionem intendunt præcipue auctores prioris sententiæ. Et eam non negat Medina, sed potius expresse eam distinguit et concedit. Et sufficienter probatur argumentis primæ sententiæ. Quorum summa et ratio a priori est, quia omnis justi. tia ad alterum, servata proportione, intrinsece et naturaliter obligat ad satisfactionem injuriæ illatæ, quia obligat ad medium constituendum in suo objecto, id est, ad æqualitatem resarciendam, quam injuria abstulerat. Dices: hac ratione probaretur, etiam in puris naturalibus dari hoc naturale præceptum, quia peccatum in illo statu etiam esset injuria Dei; consequens autem videtur falsum, quia satisfactio Dei est quid omnino supernaturale, pertinens ad ordinem gratiæ. Respondetur, quantum est ex vi peccati, eamdem obligationem oriri etiam in puris naturalibus; an vero tunc excusaretur homo propter impotentiam, vel ad quid obligetur homo in tali statu ex vi talis præcepti, constabit ex dicendis.

5. Nullum actum peccatoris esse ex natura sua sufficientem dispositionem pro injuria Deo facta.- Conclusio secunda.- Circa posteriorem partem imprimis existimo, nullum actum, qui possit fieri a peccatore etiam per auxilium gratiæ, esse ex se et ex natura sua sufficientem satisfactionem pro injuria facta Deo per peccatum. Hanc assertionem ponit expresse Medina, et auctores citati in prio

ri sententia eam non negant, sed aliis locis illam docent, ut latius ostendi, et probavi in 1 tom. 3 partis, disput. 4, et ideo hic plura non addo. Atque hinc infero, quamvis justitia de se nata sit obligare ad condignam satisfactionem, tamen in præsenti casu vel non obligare hominem, vel (quod perinde est) excusari hominem ab hujusmodi obligatione propter impotentiam; sicut inter homines, qui alterum occidit, ex vi justitiæ obligaretur ad vitam reparandam, si posset; tamen propter impotentiam non obligatur, seu excu

satur.

6. Hominem gratia adjutum posse de congruo satisfacere, et ad id teneri. - Conclusio tertia. Qui alteri damnum intulit, tenetur illud resarcire in bonis ejusdem ordinis. Ulterius vero dico, quamvis non possit homo condigne satisfacere, tamen excitatum et adjutum divina gratia, posse aliqualiter seu imperfecte, seu de congruo, ut vocant, satisfacere, ac proinde ad hujusmodi satisfactionem, supposita possibilitate, obligari ex lege connaturali ipsimet gratiæ. Priorem partem suppono ex dictis in primo tomo, loco citato. Et ex hac priori parte sequitur manifeste posterior (supposita prima assertione), quia ex vi ejusdem legis justitiæ, qua obligatur homo ad condignam satisfactionem, si potest eam exhibere, obligatur etiam, si non possit integram, saltem eam, quam possit, exhibere, præsertim si servetur aliqua proportio in eodem genere seu ordine rerumn. Hoc addo, ut abstineam ab illa quæstione, an teneatur quis satisfacere, vel restituere damnum in bonis superioris ordinis per bona inferioris ordinis, quando non potest facere per bona ejusdem ordinis. Quamvis enim probabile sit etiam tunc teneri hominem ad satisfaciendum prout potest, infamiam, verbi gratia, pecuniis compensando, multo tamen certius est dari hanc obligationem in bonis ejusdem ordinis, etiam si inæqualis et insufficiens futura sit. Ut si quis alium infamavit, licet non possit integre infamiam tollere, si tamen potest minuere, vel efficere ne augeatur, tenetur id facere. Et qui alteri contumeliam fecit, quamvis non possit integre reparare honorem, tenetur tamen quod in se est facere ad exhibenda signa honoris, quibus prior injuria, prout fieri poterit, resarciatur. Et ratio omnium est, quia justitia, quæ obligat ad æqualitatem faciendam integre, si possibilis est, consequenter vel a fortiori obligat ad faciendam illam ex parte, seu inæqualitatem minuendo, quan

tum possibile est. Sic igitur in præsenti eadem proportione judicandum est de satisfactione Deo exhibenda; nam homo peccando, quamdam contumeliam Deo intulit, contra ejus honorem et dignitatem ultimi finis; et, quamvis non possit condigne satisfacere, potest tamen per auxilium gratiæ ad Deum converti, seque totum illi submittere, eumque ut ultimum finem, quantum potest, honorare; quæ satisfactio licet imperfecta sit ex parte hominis, tamen ex parte ipsius Dei merito dici potest esse in bonis ejusdem ordinis. Tenetur ergo homo, ex naturali lege justitiæ ad Deum, illam exhibere. Et confirmatur inductione, seu exemplis non dissimilibus. Non enim potest homo condignas Deo agere gratias pro beneficiis acceptis, debet tamen referre quas potest. Item non potest tribuere Deo adorationem, et cultum condignum tantæ majestati; tenetur tamen, prout potuerit, colere. Sic igitur dicendum est in præsenti de satisfactione pro peccato; est enim hic quidam honor, seu cultus Deo debitus speciali quodam et quodammodo magis rigoroso titulo justitiæ, ratione injuriæ illatæ.

An obligatio satisfaciendi Deo ex natura rei sit determinata ad formalem actum contritionis.

7. Pænitentiam ex divina ordinatione esse proportionatam ad satisfaciendum Deo. -Conclusio quarta. — Adhuc vero superest declarandum, an hæc obligatio satisfaciendi Deo ex natura rei absque alia ordinatione divina sit determinata ad formalem actum pœnitentiæ, seu contritionis. Duos enim actus in superioribus distinximus. Unus est voluntas satisfaciendi, quæ est veluti intentio seu actus imperans; et de hoc actu manifestum est cadere sub obligatione dictæ legis naturalis absque alia speciali ordinatione divina, si in prædicta abstractione et generalitate sumatur. Alius actus est formalis detestatio actus peccati per contritionem, quæ est veluti actus imperatus, ipsaque satisfactionis exhibitio; et de hoc actu inquirimus, an lex ipsa justitiæ, quæ ex se obligat ad satisfaciendum Deo, obliget etiam ad satisfaciendum tali modo, seu per talem actum. Et ad hoc dicendum est ultimo, hunc quidem actum ex se et natura sua esse valde proportionatum ad hanc satisfactionem exbibendam, absolute tamen. non esse simpliciter necessarium absque speciali ordinatione divinæ voluntatis, determinantis talem satisfactionis modum. Prior pars

[ocr errors]

sæpe tradita est in superioribus, cum ostenderemus honestatem, utilitatem et necessitatem actus pœnitentiæ. Nam ille actus est proportionatus ad satisfaciendum pro injuria, qui est etiam aptus ad obtinendam veniam; sed nullus est actus aptior ad veniam impetrandam, quam detestatio et dolor de injuria illata, maxime si procedat ex vero affectu ad eum, qui injuriam passus est; est igitur in actu contritionis ex se, et ex natura sua, magna proportio ad hanc satisfactionem exhibendam. Quod vero non sit absoluta necessitas sine Dei ordinatione (quod in altera parte diceba mus) probant, ut opinor, sufficienter argumenta secundæ sententiæ; et ex solutionibus argumentorum prioris opinionis magis confirmabitur, et declarabitur. Ac denique nullum est principium simpliciter necessarium ex vi æquitatis justitiæ etiam infusæ et supernaturalis, ex quo necessaria consecutione inferri possit, justitiam ipsam per se obligare ad satisfaciendum per hunc actum.

8. Quorumdam responsio. — Rejicitur.Dicunt aliqui, hunc actum per se et vi sua expellere peccatum absque alia acceptatione Dei, atque ita ex se tollere inæqualitatem et reparare æqualitatem; ac propterea justitiam ipsam de se ad illum obligare. Sed hæc responsio et falsum assumit, ut in citato loco primi tomi ostendi, et male infert; quia, si ille actus esset sufficiens ad illum effectum, etiam actus solius dilectionis per se sufficeret; ergo ex sola natura rei non potest oriri obligatio ad formalem actum pœnitentiæ, seu contritionis. Quando enim ex duobus actibus alter sufficit ad integram satisfactionem faciendam, neuter eorum determinate cadit sub præceptum satisfaciendi, neque ambo simul, sed unus vel alter arbitrio satisfacientis. Atque hoc a fortiori procedit in satisfactione imperfecta; nam quando satisfactio est æqualis, magis esse solet ex natura sua determinata ad unum vel alium modum ; quando vero est de se insufficiens, modus satisfactionis magis pendere solet ex voluntate ejus, cui fit satisfactio, quia debet illa esse contentus. Cum ergo ad hoc non cogatur ex vi satisfactionis, quia insufficiens est, oportet ut sit ex aliqua libera pactione vel ordinatione. Ita ergo est in præsenti; nam, cum satisfactio hominis ad Deum ex se sit insufficiens, nullus modus satisfactionis est de se determinatus tanquam necessarius, sed quem Deus ipse determinat, seu quo vult esse contentus.

ceptum contritionis in particulari non ita esse naturale, ut excludat omnem Dei determinationem aut ordinationem, sed esse naturale formaliter (ut sic dicam) quoad rationem satisfactionis; at vero materialiter quoad talem modum satisfactionis esse ex divina ordinatione; utrumque enim horum satis constat ex dictis. Non deerit fortasse quispiam, qui, etiam circa talem modum satisfactionis per contritionem, præceptum ab institutione seu ordinatione distinguat, et præceptum dicat esse naturale, supposita ordinatione Dei, qua declaravit se velle talem modum satisfactionis, et nulla alia fore contentum. Hæc enim duo possunt intelligi formaliter diversa.Aliud est enim designare hunc modum satisfactionis, ut unicum sibi placitum, aliud vero obligare ad illum exhibendum. Dicetur ergo illud prius pendere ex libera Dei voluntate et determinatione; et hanc solam reddi posse causam, ob quam nunc sit necessarius actus formalis contritionis præter actum amoris, et neuter per se sufficiat ; facta autem illa divina determinatione, obligationem statim oriri ex natura rei, ex ipsa lege justitiæ. Juxta quam considerationem dicitur etiam necessitatem præcepti in hoc particulari actu oriri ex necessitate medii, et hanc fuisse voluntariam Deo; illa vero supposita, necessitatem præcepti esse omnino naturalem. Hic modus dicendi probabilis est, et fortasse est intentus ab auctoribus prioris opinionis. Nihilominus tamen non videtur necessarium hæc tam scrupulose distinguere, quia vix potest concipi, ut hæc ordinatio, quæ necessitatem medii inducat, a præcepto præscindatur, ut latius infra ostendam, tractando de præcepto confessionis.

10. Salisfit rationibus primæ opinionis. — An in lege naturæ fuerit facta determinatio pænitentiæ ex institutione positiva. - Ad rationes igitur prioris opinionis respondetur, ut hoc præceptum a principio fuerit in lege naturæ, satis esse quod sit præceptum naturale modo explicato; nec ratio, aut lex naturalis justitiæ plus ostendit; nam lex justitiæ non dat homini potestatem satisfaciendi, sed vel supponit illam, vel, si hæc desit, solum potest præcipere eam satisfactionem, quam alter rationabiliter exigit. Petitur tamen in illis rationibus, quomodo potuerit in lege naturæ lex ipsa justitiæ ad Deum obligare determinate ad hunc actum, cum in illo statu nulla fuerit determinatio facta ex peculiari 9. Corollarium. - Atque hinc fit, hoc præ- institutione positiva. Respondetur etiam tunc

factam esse determinationem illam a Deo; nam sicut Deus revelavit Adæ alia ad salutem necessaria, ita etiam revelavit hanc suam voluntatem, et determinationem, quæ ad posteros per traditionem manavit. Atque ita illa veritas, quam Christus prædicavit : Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis, a principio fuit intimata Ada, semperque fuit a fidelibus credita; sicut enim semper fuit Deus propositus fidelibus, ut justificator et remissor peccatorum, ita etiam fuit propositus modus et via justificationis per pœnitentiam; et inde fuit cognitio hujus veritatis per continuam traditionem a patribus ad filios usque ad tempus legis scriptæ conservata. In qua, inter alia præcepta moralia, hoc sæpe traditum fuit, ut constat ex supra adductis, cum ageremus de necessitate medii pœnitentiæ. Imo et per cæremonialia præcepta aliquam determinationem accepit, quantum ad modum pœnitentiæ exterioris et significationem interioris pœnitentiæ. Et hoc est, quod intendit D. Thomas in locis adductis.

11. Commune dictum exponitur. - Quod ergo communiter dicitur, in tempore legis naturæ ante legem scriptam non fuisse data aliqua specialia præcepta positiva, nec determinationem præceptorum naturalium, sed hanc relictam esse hominum dispositioni, hoc, inquam, intelligendum est præcipue de actibus externis, et quoad particulares cæremonias sacrificiorum et sacramentorum, ut in superiori tomo latius declaravi. At vero quoad interiores actus, quamvis non fuerint præcepta positiva, sed connaturalia ipsis virtutibus fidei, spei, charitatis, pœnitentiæ, etc., negari non potest, quin fuerit aliqua determinatio talium actuum, quoad materiam eorum, ut patet in spe, quæ determinata fuit ad sperandam a Deo justitiam, remissionem peccatorum, et præmium bonorum operum; quæ spes supponit aliquam promissionem et ordinationem Dei ex libera ejus voluntate pendentem. Sic ergo pœnitentia, et ejus obligatio supponit ordinationem Dei exigentis satisfactionem pro peccato per pœnitentiam, et non promittentis aliter remissionem ejus.

[blocks in formation]

Deum nullam determinationem adhibere huic satisfactioni pro peccato, neque promittere remissionem ejus propter poenitentiam, vel propter alios actus, neque aliquid de toto hoc negotio hominibus revelare, nisi hoc solum, quod ipse peccatis offenditur, et ideo illa gravissime punit, quamvis non deneget auxilium peccatoribus, ut convertantur, et vitam mutent, sibi nihilominus integrum relinquens eis remittere, vel non remittere peccatum pro suo arbitrio? numquid in eo casu teneretur homo pœnitentiam agere, etiamsi non esset certus de fructu ejus quoad remissionem peccati? Videtur enim adhuc manere posse talem obligationem. Sicut inter homines, qui alterum affecit tali injuria, ut non possit condigne pro ea satisfacere, quamvis non sit certus alium acceptaturum suam imperfectam satisfactionem, nihilominus tenetur, quantum in se est, facere ad illam exhibendam, petendo veniam, vel alio simili modo. Ergo similiter. respectu Dei teneretur homo facere quod in se est, etiamsi non esset cerlus acceptaturum Deum ipsius poenitentiam. Quod si hoc ita est, melius intelligitur hoc præceptum esse omnino naturale, inducens obligationem, etiamsi non præcedat promissio, seu institutio Dei de pœnitentia acceptanda, aut specialiter postulanda. Respondeo imprimis, illam hypothesim esse præter ordinariam providentiam Dei in quolibet statu et lege; semper enim fuit pœnitentibus necessaria firma spes obtinendi veniam, si veram agant pœnitentiam; cujus spei necessarium fundamentum est certa fides de venia peccatorum præstanda veram poenitentiam agentibus; quæ fides supponit promissionem; seu determinationem divinæ voluntatis hominibus patefactam. Est ergo illa hypothesis præter ordinariam providentiam, pro quocunque statu, etiam legis naturæ. Imo etiam est præter naturam talium actuum supernaturalium, et præter id, quod est maxime consentaneum divinæ bonitati, ut late in citato loco primi tomi declaravi. Nihilominus tamen illa hypothesis utilis est ad melius declarandum, quo modo hoc præceptum naturale sit. Et ideo illa admissa, dicendum censeo, adhuc manere obligationem diligendi Deum super omnia, quia hæc est maxime connaturalis et homini, et gratiæ, et per sese conveniens, etiam seclusa necessitate peccati. Est item per se necessaria ad divinam amicitiam, et ad recte instituendas, et dirigendas humanas actiones. Verisimile etiam.

20

est futuram fuisse tunc obligationem faciendi aliquid ex parte hominis cum auxilio Dei, ad obtinendam reconciliationem cum Deo, et satisfaciendum illi prout posset, ut probabiliter suadet ratio facta; et præterea, quia non semper necessaria est certitudo effectus, seu consecutionis finis, ut homo teneatur causas applicare seu media adhibere, sed sufficit interdum probabilis spes. Quo modo obligatur homo sæpe ad petendum a Deo, etiamsi non sit certus se consecuturum quod petit. Ergo idem potest intelligi in prædicto casu. Non existimo tamen tunc futuram fuisse obligationem specialem exercendi formalem actum pœnitentiæ, qui est contritio et detestatio peccatorum; quia licet homo teneretur procurare reconciliationem cum Deo, ad quam spectat ille primus actus virtutis pœnitentiæ, qui est voluntas expellendi a se culpam, nihilominus non teneretur existimare hunc actuin dolendi de peccato esse sibi necessarium ad illum effectum, et posset probabiliter credere actum dilectionis sibi sufficere. Item posset adjungere instantem petitionem veniæ, et propositum melioris vitæ ; ergo nullum est sufficiens principium, unde posset concludi tunc præcisa obligatio ad illum actum, sed tantum utilitas, vel congruitas. Atque ita magis constat hoc præceptum contritionis, ut sic, quamvis naturale sit, non insurgere, donec Deus destinet illum actum, ut necessarium ad eam satisfactionem, quam ipse pro peccato postulat.

13. Quid in statu puræ naturæ.-Tandem ex his intelligitur, quid dicendum esset in statu puræ naturæ (nam hoc etiam in argumentis prioris sententiæ postulatur); cum eadem enim proportione loquendum est. Nam etiam tunc teneretur homo de se ad satisfactionem pro peccato exhibendam prout posset, et ad expellendum a se peccatum, si aliqua via id assequi posset. Probabile namque est, quod in eo statu pertineret ad providentiam Dei, naturæ et fragilitati hominum accommodatam, ordinare aliquem modum, quo posset homo veniam peccati impetrare, sive per amorem naturalem Dei, et dolorem peccati illi proportionatum, sive etiam per alios actus. Quamvis enim hoc genus providentia non possit habere locum, sine aliqua liberalitate et gratuito beneficio Dei, nihilominus non excedit suavem Dei providentiam, naturæ hominis consentaneam etiam pro illo statu. Necessarium tamen esset, ut homini constaret aliqua via de tali voluntate et determina

tione Dei; et tunc sine dubio teneretur ex vi naturalis legis justitiæ ad eam satisfactionem, vel dispositionem præstandam, quam Deus designaret. Et verisimile est, naturalem pœnitentiam peccati aptissimam fuisse futuram in illo statu ad hunc finem seu effectum. Si tamen Deus specialiter illam non designaret, nec de remissione peccati aliquid hominem docuisset, sed solum naturali discursui illum reliquisset, non video unde possit sufficienter colligi pro tali statu naturale præceptum poenitentiæ formalis; quia etiam tunc posset existimari sufficiens dilectio, et petitio veniæ, etc.

14. Satisfit argumentis secundæ opinionis.-Solutio ad primum.-Rejicitur.-Vera solutio.- Argumenta secundæ opinionis procedere possent contra ea quæ diximus in primo puncto; et ideo illis satisfaciendum est. Circa primum ergo argumentum Vega, lib. 13 in Trident., c. 20, laborat, ut hoc præceptum revocet ad aliquod ex præceptis Decalogi, et tandem dicit reduci ad quintum præceptum non occidendi ; quia, si homo tenetur alios non occidere, multo magis seipsum; et si tenetur non se occidere corporaliter, multo magis spiritualiter. Sed non placet, tum quia est reductio nimis remota et metaphorica ; et eodem modo dici posset illo præcepto obligari hominem ad non peccandum mortaliter, ne se spiritualiter occidat. Tum etiam, quia hoc modo non explicatur hoc præceptum, ut continens justitiam ad Deum, sed charitatem ad seipsum. Unde simili modo facilius reduci posset ad idem, vel ad septimum præceptum Decalogi, quatenus continent justitiam ad alterum, ad quam spectat satisfacere unicuique pro offensa illata. Veritas tamen est, non oportere, ut omnia specialia præcepta legis naturæ in Decalogo contineantur. Quod recte notavit Cano, dict. relect. de Poenit., p. 3. Sufficit enim, ut ex principiis naturaliter notis colligatur, vel certe ut ad ipsamet principia pertineat. Sic enim præceptum dilectionis Dei, vel proximi, ut est speciale, non continetur formaliter in mandatis Decalogi, sed est potius principium et radix illorum. Alia vero sunt præcepta magis particularia, quæ ex præceptis Decalogi per consequentias deducuntur. Præceptum ergo pœnitendi, seu satisfaciendi Deo pro peccato, radicaliter quidem continetur in præcepto dilectionis Dei; formaliter vero est quædam lex naturalis justitiæ, quæ reduci potest ad præceptum colendi et honorandi Deum.

1

« PredošláPokračovať »