Obrázky na stránke
PDF
ePub

15. Solvitur secundum argumentum.-Cir- hæc difficultas extrinseca est, possetque hoca secundum argumentum Medina supra mini dari tale auxilium sufficiens, absque reconcedit hoc præceptum contritionis non esse missione peccati, ad illos actus efficiendos. Ac ita naturale, quin dispensabile sit. Verum- denique illa conditionalis vera est, quod si tatamen, licet res ipsa, quam docere intendit, les actus fiant, tollunt hujusmodi defectum, vera sit, modus tamen loquendi est impro- quia hæc inordinatio non pertinet ad esse prius. Obligatio ergo satisfaciendi Deo pro peccati, sed potest tolli illo manente, et potest injuria illata est naturalis, ut non possit in manere illo ablato, ut per se notum est. Aliam eam cadere dispensatio magis quam in alia ergo inordinationem moralem relinquit pecnaturalia præcepta, quia non habet minus in- catum in ordine ad creaturam, quam per trinsecam honestatem. Nihilominus tamen peccatum mortale plus homo dilexit quam. potest Deus cedere juri suo et remittere of Deum; et hæc non potest tolli nisi per pœnifensam sine ulla hominis satisfactione; et tentiam, sicut neque ipsum peccatum, quia tunc quidem cessabit obligatio in homine, peccati macula utramque inordinationem innon tamen propter dispensationem, sed pro- volvit, conversionis et aversionis, et injuria pter materiæ mutationem. Sicut inter homines Deo facta utramque etiam involvit, et ideo potest unus remittere offensam sine satisfac- neutra illarum tollitur nisi per pœnitentiam, tione alterius, in quo statim cessat obligatio, seu contritionem. Nihilominus tamen fatenon quia alius dispenset, sed quia materia mur, argumentum illud recte probare hanc satisfactionis tollitur. Simili etiam vel faci- necessitatem pœnitentiæ vel contritionis in liori modo posset Deus non designare con- particulari non posse colligi ex sola rei natutritionem ad hanc satisfactionem, sed aliis ra,sed supposita solum divina determinatione, actibus esse contentus; et tunc cessaret etiam ut declaratum est. obligatio contritionis, non quidem propter dispensationem, sed propter mutationem materiæ; jam enim ostensum est præceptum illud per se ac nude sumptum non obligare ad contritionem, sed solum supposita determinatione divina designante talem actum ad suam satisfactionem. Et hoc fortasse modo nunc facta est mutatio in necessitate contritionis, ut postea dicemus; hujusmodi autem mutatio non repugnat naturali præcepto, quia proprie non fit in ipso, sed in materia ejus.

16. Circa tertium argumentum imprimis dicitur, pœnitentiam non solum esse necessariam propter tollendam inordinationem aversionis, quæ est respectu Dei; sed etiam ad tollendam inordinatam conversionem ad creaturam, quæ etiam manet per modum habitus,quandiu peccatum non remittitur. Est enim considerandum, peccatum posse relinquere in voluntate inordinationem naturalem quasi physicam, quæ consistit, vel in privatione habituum virtutum, vel in inclinatione habitus mali, vel alterius pravæ dispositionis per peccatum acquisitæ ; et hæc inordinatio tolli posset sine formali pœnitentia, ut argumentum probat. Hoc tamen procedit ex hypothesi, quod homo faciat actus bonos sufficientes ad comparandam virtutem acquisitam, vel tollenda prædicta impedimenta, antequam deleatur peccatum. Quæ suppositio aliunde habet difficultatem, quia homo sine gratia non potest operari virtutem ; sed

SECTIO IV.

Utrum præceptum pœnitentiæ semel tantum in vita obliget.

[ocr errors]

1. Quoties homo post pænitentiam peccat, tenetur iterum conteri. - Potest hæc quæstio intelligi circa eadem, vel circa diversa peccata. Et prior sensus est formalis atque intentus; nec in posteriori est aliqua difficultas. Nam certum est, quoties homo post contritionem priorum peccatorum iterum peccat, iterum obligari ad pœnitentiam ; sicut quoties furatur, tenetur restituere, cum sit similis inæqualitas, ex qua consurgit obligatio justitiæ. Ad hoc enim supponimus pœnitentiam hoc modo esse iterabilem, semperque posse habere eumdem effectum, quod supra demonstratum est. Solum posset quis dicere, esse liberum homini, quamvis peccata multiplicet, eorum pœnitentiam differre, ut de omnibus unam contritionem, et satisfactionem exhibeat in fine vitæ ; atque hoc modo semel tantum obligari ad contritionem, etiam circa diversa peccata. Sed de hoc postea videbimus, an scilicet sit licita homini tanta dilatio; tamen illa posita, jam tunc multa peccata accipiuntur per modum unius integri debiti, et non per modum plurium, pro quibus sigillatim satisfaciendum sit.

An circa eadem peccata pœnitentia semel tantum obliget in vita.

2. Ratio dubitandi. Ratio ergo dubitandi esse potest, quia homo per poenitentiam semel exhibitam non satisfacit condigne ; ergo adhuc manet in illo obligatio amplius satisfaciendi, vel pœnitendi. Item, quia ratione cujuscunque peccati mortalis tenetur homo ad contritionem eliciendam; contingit autem hominem post multa peccata unam de omnibus habere contritionem ; ergo non est verisimile per illam semel exhibitam satisfacere huic præcepto. Tenetur ergo saltem toties contritionem elicere, quoties mortaliter peccavit. Tandem, si aliqua esset ratio, ob quam semel tantum obligat hoc præceptum, maxime quia per contritionem semel habitam peccatum remittitur, et de peccato semel remisso non tenetur homo amplius conteri; at hoc posterius falsum est, quia sæpe tenemur de peccato remisso contritionem habere, ut supra diximus de peccato remisso per solum amorem absque formali pœnitentia; et in lege gratiæ, quamvis peccatum sit remissum per sacramentum confessionis cum sola attritione, adhuc tenetur homo ad contritionem habendam; quia, cum præceptum contritionis sit naturale, et ad perfectionem internæ justitiæ pertineat, non est verisimile fuisse sublatum in lege gratiæ; fuisset autem sublatum si non obligaret saltem post confessionem.

3. Prima opinio. — In hac re fuit opinio Theologorum antiquorum dicentium hoc præceptum sæpius obligare, quoties scilicet peccata practice memoriæ occurrunt, etiam postquam remissa suut. Ita tenet Alex. Alens., 4 part., q. 68, memb. 2, alias q. 17, memb. 2, art. 2, § 2; Bonav. in 4, d. 16, art. 3, q. 2; Rich., d. 14, art. 9, q. 1; et ibi Gabr., q. 3, art. 3; et Palud., d. 17, q. 1, art. 3, ubi id insinuat D.Thom., q. 3, art, 1, quæstiunc. 4. Qui tamen non simpliciter loquitur, sed statim addit: Præcipue si occurrat articulus mortis, vel alia necessitas. Eamdem opinionem tenet Sylv., verb. Contritio, q. 2; Viguer., in Sum., c. 16, § 4, vers. 11. Citanturque in hujus sententiæ favorem nonnulli antiqui Doctores dicentes, pœnitentiam in hac vita debere esse perpetuam, Deumque, licet hominem a culpa solvat, obligare illum ad perpetuam peccati detestationem, ut ab Hug. de S. Vict. insinuatur, lib. 2 de Sacram., p. 14, c. 1; et Isidor., lib. 2 de Summo bono; et Aug., lib. de Vera et fals. pœnit., c. 13. A

quo ratio hujus necessitatis insinuatur ex illis verbis Joan. 8, ubi Christus ad adulteram dixit: Vade, et amplius jam noli peccare. In quibus expendit Augustin. non dixisse Dominum: Ne pecces, sed, nec voluntas peccandi in te oriatur. Et subdit: Quod quomodo servabitur, nisi dolor continue in pœnitentia custodiatur? Hoc enim intelligi non potest de continuitate physica; ergo debet intelligi de morali proportionata materiæ, et rei, de qua agimus. Hæc autem esse videtur, ut quoties homo practice de peccatis cogitat, ea detestetur; quia necesse est, tunc habere aliquem actum voluntatis circa illa peccata ; alioqui (ait Gabr.), videretur homo illa parvi pendere, vel in ea tacite consentire, aut se exponere periculo consentiendi. Ut ergo eorum complacentiam omnino non admittat, tenetur talium peccatorum contritionem habere. Et hoc esse videtur, quod Augustin. dixit: Quod quomodo servabitur, scilicet, ut voluntas peccandi non oriatur, nisi dolor continue in pœnitentia custodiatur?

[ocr errors]

4. De illa judicium fertur. Pænitentia perpetua duplex, positiva et negativa. - Pœnitentia negativa semper habenda, ex negativo præcepto. Hæc tamen opinio proprie et in rigore intellecta, ut sonat, vera non est. Unde advertendum est ex D. Thoma supra, post peccata remissa, duobus modis posse intelligi pœnitentiam esse perpetuam: uno modo negative, quia talis poenitentia nec displicere, nec retractari decet, et ideo censetur perpe tuo manere, vel in habitu, vel secundum moralem rationem, quatenus homo censetur moraliter manere in ea voluntate, quam semel habuit et nunquam retractavit. Alio modo dici potest pœnitentia perpetua positive et actualiter, quia videlicet semper tenetur homo actus contritionis habere congruis temporibus de eisdem peccatis. Priori modo verissime dicitur, pœnitentiam debere esse perpetuam ex vi præcepti ejus, non quidem affirmativi, sed negativi. Quod duplicem obligationem inducit: una est, ut nunquam displiceat pœnitentia, seu contritio prius habita; est enim talis displicentia intrinsece mala, et huic virtuti specialiter repugnans, eo quod sit quidam contemptus ipsius pœnitentiæ, et virtualis complacentia in injuria Dei. Alia obligatio est nunquam complacendi iterum in peccatis, quæ semel displicuere, seu, ut nunquam homo similia velit; nam hoc repugnat proposito non peccandi de cætero, quod in contritione includitur. Unde, si illa complacen

tia in peccato prius detestato haberetur de illo, quatenus est injuria Dei, esset formalissime contraria pœnitentiæ, et speciale peccatum illi proxime repugnans; si autem habeatur illa complacentia vel voluntas peccati (de quo prius est pœnitentia acta) solum sub specifica ratione ejus, scilicet, ut est adulterium, vel furtum, sic præceptum negativum non habendi talem actum semper spectat ad specialem virtutem, cui tale peccatum contrarium est; generaliter autem etiam spectat ad virtutem pœnitentiæ, quatenus prohibet omnem injuriam Dei. Atque hoc sensu locuti sunt antiqui Patres de perpetuitate pœnitentiæ; quamvis etiam significent aliud, quod infra explicabimus.

5. Pænitentia positiva non semper habenda quoties peccata recogitantur.- Posteriori autem modo necesse non est pœnitentiam perpetuam esse in eo sensu, ut necessarium sit quoties peccata recogitantur, circa illa formalem actum pœnitentiæ aut displicentiæ exercere; nullum enim tale extat præceptum affirmativum pœnitentiæ, ut recte sensit D. Thomas supra, q. 84, art. 8 et 9, et ibi etiam adnotavimus, et Cajet. ibid. et i tom. Opusc., tract. 17, q. 1; Medina, Cod. de Pœn., q. 6, dub. 2; Soto, d. 14, art. 9, et d. 17, q. 2, art. 6; Navarr., in Sum., cap. 1, num. 22, et alii sectione seq. citandi. Ratio vero est, quia nullum est principium, ex quo talis obligatio vel præceptum sufficienter colligatur; unde, cum gravissimum onus imponat hominibus, non est sine fundamento asserendum. Assumptum declaratur; nam quod hoc præceptum non sit positivum, omnes pro comperto habent; quia humanum esse non potest, cum agamus de obligatione per se ad actum mere interiorem; nec divinum est, cum nec scriptum sit, neque speciali traditione receptum. Quod vero nec naturale sit, patebit facile solvendo fundamentum contrariæ sententiæ. Directe vero ita ostenditur : quia vel hæc obligatio est per se ad ipsam recogitationem peccatorum dolorosam, ut sic dicam; et hoc non, ut in sequenti puncto ostendam; vel est solum quasi per accidens, ob recogitationem peccatorum, quæ supponitur. Quo sensu videntur loqui citati Doctores. Et hoc etiam dici non potest, quia sola recogitatio peccati non habet, unde inducat hanc positivam obligationem eliciendi novum dolorem talis peccati. Nam, vel bæc obligatio esset pure, ac per se solum propter actum pœnitentiæ; et hoc non, quia non tenetur homo, quoties

de aliquo objecto cogitat, habere in voluntate actum illi objecto proportionatum, sed potest vel nullum habere, vel solum habere voluntatem cogitandi de tali objecto; ut quando homo cogitat de Deo, non statim tenetur illum super omnia amare, ex vi solius cogitationis; vel si de beatitudine cogitat, non statim tenetur elicere actum desiderii, vel spei illius. Quæ enim fingi potest ratio hujus obligationis per se, et ex vi solius cogitationis? Vel illa obligatio est quasi per accidens, quatenus illa detestatio necessaria videtur ad vitandum novum aliquod peccatum per contemptum pœnitentiæ, aut complacentiam peccati recogitati; et hoc etiam moraliter loquendo ac regulariter non ita est, tum quia semper suppetit aliud remedium, vel divertendi cogitationem ad alia objecta honesta, in quo nullus est contemptus pœnitentiæ, sed solum quædam negatio seu simplex non usus illius, et potius est ille quidam contemptus talis peccati; et interdum solet esse hoc remedium contra tentationes, ut et peccatum ipsum, et qui ad illud excitat, parvi pendi videatur; vel etiam est sufficiens remedium habere simplicem voluntatem nolendi committere peccatum illud, quod recogitatur, qui actus non est propria pœnitentia, sed esse potest actus castitatis, vel justitiæ, juxta materiam peccati recogitati. Tum propterea, quia etiamsi neutrum horum fiat, facile fieri potest, ut nullum sit periculum novi consensus et complacentia in tali peccato, ut si homo se sentiat constantem in proposito non peccandi; periculum etiam contemptus, moraliter loquendo, nullum est, cum facile possit. pœnitentia non exerceri hic et nunc, non quia contemnatur, sed quia non proponitur ut necessaria. Imo fieri potest, ut licet peccata cogitentur, de pœnitentia ipsorum non occurrat cogitatio, neque etiam obligatio applicandi se ad talem cogitationem.

6. Objectio. Cani solutio. Dices: ergo saltem, si cum cogitatione peccatorum occurrat actualis cogitatio de contritione eorum, tunc necessarium erit contritionem exercere. Ad hoc Cano, in relect. de Pœnitent., p. 4, concedit in eo casu necessarium esse habere actum contritionis, saltem ad vitandum peccatum veniale, non tamen ex obligatione intrinseca præcepti pœnitentiæ, sed ex aliis principiis extrinsecis. Unum principium est, difficillimum scilicet esse ac fere impossibile continere voluntatem ab omni actu circa objectum sibi propositum; ergo necesse est, aut

-

[ocr errors]

velle contritionem, et consequenter exercere 9. Præceptum pænitendi semel tantum obliillam; nam qui vult facere aliquid, et potest, gare circa eadem peccata, vera opinio. — Ex statim facit; aut nolle actualiter conteri, et his ergo concludo, præceptum pœnitentiæ ex hoc non fit sine aliquo peccato saltem veniali; se semel tantum obligare circa eadem peccaquia licet in objecto non sit necessitas, sed in- ta. Probatur, quia vel hoc præceptum considifferentia, tamen illa nolitio est actus otio- deratur, quatenus pertinere potest ad charisus, cum non possit habere honestum finem. tatem Dei, vel sui, et hoc modo satis impletur 7. Rejicitur, et vera solutio traditur. per unum actum contritionis; nam per illum Verumtamen neque hanc necessitatem inve- statim homo recipitur ad divinam amicitiam, nio eliciendi contritionem pro eo tempore. et liberatur a periculo æternæ mortis; quia Primo, quia non est physice, nec forte mo- propter talia peccata, de quibus contritus est, raliter impossibile nullum actum voluntatis jam illam non incurret; quod si iterum pechabere circa objectum sic recogitatum; nihil cet, indigebit nova contritione illius peccati, enim est, quod necessitet voluntatem ad exer- quod commisit, non vero prioris, per se locitium alicujus actus. Secundo, quia potest quendo, nisi quatenus contritio unius peccati voluntas tunc habere simplicem complacen- virtualiter est contritio omnium. Si vero præcetiam in honestate, et pulchritudine contritio- ptum hoc consideretur ut est proprium pœninis, et non habere efficacem volitionem exer- tentiæ seu justitiæ ad Deum, sic etiam exacte cendi illam. Tertio, quia potest tunc homo completur per unum actum, post quem statim velle applicare intellectum ad intensiorem co- deest propria materia illius obligationis, quæ gitationem turpitudinis peccatorum, vel ali- est satisfactio exhibenda Deo pro injuria illacujus restitutionis, vel obligationis, quæ ex ta. Hoc enim factum est per illum primum eis resultat, et ita divertere illum a cogita- actum; ex vi autem justitiæ tantum tenetur tione contritionis. Quarto, quia simili modo homo semel satisfacere aut restituere. Nec potest absque peccato veniali formaliter nolle refert, quod satisfactio illa ex parte hominis nunc exercere actum contritionis; quia ne- non est integra seu condigna; nam talis est, cesse non est ut desit finis honestus, vel quia qualis a Deo offenso exigitur, et ab ipso ita oportet alteri rei magis necessariæ intendere, acceptatur, ut simpliciter remittat injuriam; vel quia homo vult priora peccata omnino et ideo perinde se habet debitor, ac si integre oblivioni tradere, ideoque etiam vult omnem solvisset. Quod vero ita se gerat Deus cum cogitationem, omnemque motum circa illa homine vere pœnitente, patet, tum quia nundivertere, et ad alia applicare. quam a peccatore postulat, ut de eodem peccato sæpius conteratur, sed solum quod ex toto corde conteratur, et convertatur ad ipsum; tum etiam, quia alias nunquam peccatum remitteretur per unam contritionem, nisi in voto alterius, vel aliarum, quod inauditum est et improbabile. Tandem potest confirmari a simili; nam propter rationes similes præceptum confessionis semel tantum obligat, per se loquendo, de eisdem peccatis.

8. Igitur per se loquendo, ex cogitatione peccatorum absolute non oritur necessitas contritionis; semper tamen regulariter loquendo erit utilis, et interdum esse posset periculosum sæpius cogitare de peccatis, sine ulla displicentia illorum, vel voluntate cavendi illa; tantumque posset esse hoc periculum in aliquo particulari casu, ut oriretur obligatio statim exercendi contritionem, vel motum aliquem peccato contrarium, sufficientem ad occurrendum illi periculo; illa vero obligatio non erit ex proprio præcepto affirmativo contritionis, sed ex illo negativo, quod obligat ad non committendum tale peccatum. Unde non solum potest contingere hoc periculum in recogitatione peccati commissi, sed etiam cujuslibet nunquam commissi; quamvis in peccato commisso propter præteritum experimentum delectationis ejus major possit esse excitatio, et consequenter majus periculum ex recogitatione ejus. Sed hæc omnia per accidens sunt ad præceptum contritionis, de quo nunc agimus.

10. Solvuntur duæ priores rationes dubitandi.-Duæ igitur primæ rationes dubitandi ex ratione proxime facta solutæ sunt. Quamvis enim nostra satisfactio de se condigna non sit, Deus tamen acceptat illam, quoties per veram contritionem exhibetur, et simpliciter remittit offensam, sive una sit, sive multiplex ; nullam enim in hoc differentiam facit in justificatione peccatoris, sive unum, sive plura peccata remittat; semper enim una perfecta contritione contentus est; et ideo cessat obligatio iterum satisfaciendi aut se disponendi ad justitiam.

11. Dubia duo circa tertiam rationem dubi

tandi solvuntur. - Primum.- Obligatio conPrimum. Obligatio contritionis non cessat, donec per actum formalem ejus compleatur.—In tertia vero ratione dubitandi duo dubia petuntur. Primum est, an hoc præceptum obliget aliquando post justificationem, et remissionem peccati consecutam. Ex ratione enim facta videtur sequi pars negativa; quia in dicto casu semper cessat vera necessitas medii ad reconciliatio nem cum Deo, et cessat etiam necessitas satisfactionis ex obligatione justitiæ, quia, remisso debito, tollitur hæc obligatio. Atque ita sentiunt aliqui. Ego vero censeo, seclusa institutione sacramenti confessionis, de quo statim dicetur, obligationem hujus præcepti contritionis vere ac proprie non cessare, aut tolli, donec per aliquem actum formalem contritionis expleatur; quia hoc præceptum non obligat (ex vi legis naturæ) solum sub hac conditione, Nisi aliunde justificatio et remissio peccati comparetur, sed simpliciter obligat ad habendam contritionem de peccato, tanquam medium simpliciter necessarium ad remissionem peccati. Et ideo non diximus hoc præceptum obligare tantum quandiu remissio peccati consecuta non est, sed obligare tantum semel in vita circa eadem peccata. In quo duo includuntur: unum negativum, scilicet, non obligare sæpius; aliud affirmativum, scilicet, aliquando obligare; et utrumque est simpliciter verum, alioqui hoc præceptum non esset de medio simpliciter necessario. Unde, quando contingit hominem justificari per solum amorem, non remittitur ei culpa, nisi sub onere habendi contritionem, nec Deus acceptat illam satisfactic nem, ut omnino et absolute sufficientem juxta ordinationem suam; sed solum acceptat illam, ut continentem in voto contritionem, per quam veluti formaliter complenda est; quandocunque autem remissio injuriæ, et acceptatio satisfactionis hoc modo fit, optime potest manere obligatio ad aliquid aliud faciendum; ita vero in præsenti fieri, ex necessitate simpliciter formalis pœnitentiæ sufficienter colligimus. Et ita senserunt Medina, Vega, et Corduba, locis citatis in superioribus.

[blocks in formation]

cet Deus pro tunc acceptaverit illam dispositionem, ut sufficientem ad dandam gratiam, ob Christi merita applicata per sacramentum, tamen de facto et in re ipsa non fuit exhibita sufficiens satisfactio, quam homo potest et debet exhibere; ergo semper manet obligatio complendi illam satisfactionem per veram contritionem. Et confirmatur quia hoc per se spectat ad obsequium Deo debitum ratione injuriæ facta; pertinet etiam ad majorem sanctitatem et internam justitiam ipsius hominis; ergo, quamvis Christus instituerit faciliorem quamdam viam consequendi gratiam el veniam peccati per sacramentum, non est cur abstulerit aliam obligationem naturalem intrinsecam, quæ non repugnat cum illo privilegio sacramenti; imo illud potius juvare potest, ut homo, jam justificatus per gratiam, melius impleat obligationem contritionis.

13. Vera resolutio. Nihilominus dicendum est, per se loquendo, non manere in lege nova obligationem hanc post prædictam justificationem. Ita sentiunt omnes, qui putant sacramentum pœnitentiæ justificare cum sola attritione cognita; quam opinionem nunc ut veram supponimus, et ex illa inferimus assertionem. Primo, quia jam contritio non est medium necessarium; nam, si esset, deberet, per se loquendo, in ipsa prima justificatione adhiberi, atque ita non liceret cum sola attritione cognita ad sacramentum accedere, sed semper conandum esset ad contritionem habendam ; ideoque talis obligatio pugnat cum illo privilegio sacramenti. Secundo, quia sacramentum non remittit peccatum attrito, in voto futuræ contritionis; alienum enim esset hoc a sensu Ecclesiæ, et Conciliorum, quæ potius dicunt contritionem aliquando remittere peccatum in voto sacramenti, non vero e contrario; quia in sacramento fertur veluti ultima et definitiva sententia illius causæ ; et ideo simpliciter remittitur culpa absque alio onere amplius satisfaciendi pro illa (aliud est enim de pœna temporali), et ideo non est unde maneat illa obligatio.

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »