Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam hæc obligatio ad ineundam specialem quamdam, et excellentiorem amicitiam cum ipso Deo, quæ suo modo etiam ad proximos extenditur. Hinc etiam tenetur homo statim ac semper ad non habendum in se Dei odium formale, nec virtuale; et huc etiam spectat non habere propositum formale, vel virtuale iterum peccandi. Unde, si quis peccavit, et ea ratione inimicitiam cum Deo contraxit, statim tenetur tollere voluntatem peccandi, et omne id quod ad actualem, vel, ut sic dicam, positivam inimicitiam ex parte sua pertinere potest, quale est omne propositum peccandi, aut moralis et proxima occasio ejus; quamvis hæc obligatio non semper spectet ad charitatem proxime et elicitive, sed remote et imperative, nam proxime pertinere potest ad justitiam, etc. Præter hoc autem non tenetur homo statim positive inire no vam amicitiam cum Deo, sed potest in aliud vel commodum, vel magis necessarium tempus illud reservare. Neque etiam tenetur ad tollendum statim illam privationem amicitiæ, quæ tantum per modum habitus in ipso manet per peccatum, et reddit illum de se dignum odio divino, quia ex vi illius præcise sumptæ non habet actuale, aut virtuale odium Dei, aut propositum peccandi. Denique respectu Dei non est necessarium exhibere aliquod signum depositionis odii vel mali propositi, quia per se ipse intuetur cor.

An præceptum pœnitentiæ statim obliget ex

charitate propria.

26. Pars affirmativa suadetur.-Tertium caput hujus obligationis esse potest ex charitate propria. In quo non minor potest esse difficultas, quia homo ex vi charitatis ad seipsum tenetur statim abjicere, vel remedium adhibere omni gravi malo proprio, quod vel corpori, vel animæ potest esse nocivum; quod in corporalibus quidem manifestum est; videtur autem esse major ratio de spiritualibus, quia plus tenetur diligere animam quam corpus; peccatum autem gravissimum malum est animæ, et in ea durans, non potest non afferre illi maxima nocumenta; ergo. Et confirmatur, nam plus tenetur homo seipsum diligere in spiritualibus quam proximum; sed proximum tenetur corripere, ut a peccato excitetur, quamprimum potest, id est absque suo incommodo, et cum spe utilitatis proximi, et nisi meliorem occasionem et opportunitatem probabiliter expectet, juxta doctrinam August., 1 de Civit., c. 9; et D. Thom., 2. 2,

q. 33, art. 2, ad 3; ergo a fortiori tenetur homo seipsum corrigere et a peccato resurgere statim ac potest, quia sine suo ullo incommodo semper id facere potest, et non est quod meliorem occasionem expectet, quia semper illi melius est præsenti occasione bene uti, et in sequenti proficere. Præsertim, quia semper est in manu ejus remedium peccato adhibere, saltem per contritionem perfectam.

27. Diluuntur rationes opinionis affirmantis.

Sed hæ rationes non ostendunt specialem obligationem charitatis ad contritionem statim habendam, sed potius ad oppositum probandum retorqueri possunt. Ad primam enim respondetur, magis teneri hominem ad non inferendum sibi aliquod grave damnum, quam ad non tolerandum illud aliquo tempore, seu ad repellendum illud statim, si jam illud illatum est; ostensum est autem supra non peccari specialiter contra charitatem propriam, peccando mortaliter, vel infe. rendo sibi damnum illud, quod peccatum secum affert; ergo multo minus ex vi hujus charitatis erit postea specialis obligatio ad abjiciendum statim malum illud. Et in hoc est aliqua differentia inter corporalem vitam seu salutem, et spiritualem; nam ad non nocendum graviter corpori proprio tenemur ex speciali lege justitiæ, quia non sumus domini vitæ corporalis; quæ obligatio justitiæ non habet locum in spiritualibus respectu nostri, quia sumus aliquo modo domini illorum, saltem ratione nostræ libertatis. Ad expellendum autem a nobis corporalem ægritudinem, vel aliud nocumentum corporis, non tenemur ex lege justitiæ, sed solum ex misericordia, seu charitate. Addit præterea Cano supra, teneri hominem non differre curationem, sed statim remedium adhibere; et in hoc etiam constituit differentiam inter corporalia et spiritualia, ex illo principio, quod homo non est dominus vitæ corporalis. Sed certe ex illo non potest colligi hæc obligatio ita urgens, quia, licet quis teneatur non inferre damnum rei alienæ, non tamen æque tenetur illi remedium adhibere, si aliunde inferatur. Sicut magis obligatur homo, ut non se occidat, quam ut se defendat. Propter quod censeo in dicto casu non statim committi speciale peccatum contra propriam misericordiam, vel charitatem, si remedium illud aliquantulum differatur, quia obligatio se diligendi in his corporalibus rebus non est adeo urgens, ut statim et sine ulla mora postulet executionem

remedii, seu medicinæ; nulla enim sufficiens ratio ad hoc afferri potest, quandoquidem nullum novum detrimentum grave ex illa dilatione timetur, ut supponitur. Sola autem illa duratio non est per se grave damnum, ut propterea ex præcepto negativo cogamur illam non permittere ullo tempore. Aliunde vero obligatio adhibendi medicinam ex præcepto affirmativo est, quod non pro semper, nec statim obligat. Et quoad hoc est aliqua similitudo inter hoc exemplum, ex corporalibus sumptum, et spirituale detrimentum proprium, quod ex peccato provenit; concedimus enim, aliquando posse charitatem propriam specialiter nos obligare ad expellendum a nobis malum illud, non tamen obligare pro semper, seu statim ac nobis inest malum illud; sed quando extrema, vel gravis necessitas urgeret, vel timeretur periculum gravioris mali, præsertim mortis æternæ, propter rationem superius tactam, sect. 2. Atque ita respondet ad hanc difficultatem D. Thom. in 4, d. 17, q. 3, art. 1, q. 4, ad 2.

28. Enodatur primo confirmatio de correctione fraterna. — Ad confirmationem primo responderi potest, exemplum non esse simile, quia nunc agimus de remedio, quod homo tenetur adhibere peccato commisso, ut sic, etiamsi amplius committendum non sit correctio autem fraterna non obligat ad corripiendum proximum de peccato commisso, ut sic, sed solum quatenus in futurum pendet, quia nimirum proximus in ea est dispositione, ut sit in periculo iterum atque iterum committendi tale peccatum, vel continuandi illud, ut sumitur ex Matthæi 18, ubi hoc præceptum proponitur, et materia ejus dicitur esse peccatum proximi ita continuatum, ut si ab illo non destiterit, etiam post Ecclesiæ admonitionem, excommunicandus sit; constat autem materiam excommunicationis non esse peccatum præteritum ut sic, sed quatenus in futurum pendet; ergo eadem est materia correptionis fraternæ. Quod etiam sensit Gloss. in c. Si peccaverit, 2, q. 1. Ex qua doctrina constat, argumentum factum non solum non urgere, verum etiam contrarium probare aliquo modo. Nam homo non tenetur corripere proximum ex charitate, solum propter emendationem peccati præteriti, sed tantum ut novum peccatum evitet, quando ejus imminet morale periculum; et tunc mirum non est, quod præceptum correctionis obliget statim, quia periculum peccandi statim vitandum est; ergo neque homo tenetur seipsum statim cu

-

rare a peccato commisso, si propterea non immineat periculum novi peccati. 29. Rejicitur solutio. Hujus autem responsionis fundamentum solidum non est ; ut enim notavit Soto, relect. de Secreto, memb. 2, q. 2, concl. 2, duobus modis intelligi potest præceptum correctionis non obligare ad præteritum : primo si ita præteritum sit, ut sit jam curatum et emendatum; et in hoc sensu est verissimum, quia misericordia non obligat ad subveniendum proximo, nisi existenti in miseria et necessitate; tunc autem jam cessavit necessitas et miseria proximi, quia jam non est in peccato; ergo cessavit etiam obligatio correctionis. Item finis hujus præcepti est lucrari fratrem, ex Matth. 18; sed jam hic finis obtentus est; ergo cessavit obligatio obtinendi illum. Denique, jam illa non esset correptio, sed vindicta et punitio, quæ non pertinet ad charitatem fraternam, sed vel ad paternam, vel ad justitiam legalem, Propter quod recte dixerunt Angelus et Sylvester, verbo Correctio, in principio, præceptum correctionis solum obligare circa peccatum quod habeat permanentiam, id est, emendatum non sit, quia corripere peccatum præteritum, solum quia commissum fuit, tantum ad Prælatos pertinet. Et eodem modo dixit recte Cajetanus, in Summa, verbo Correctio fraterna, hoc præceptum correptionis esse eleemosynæ, quæ non est facienda, nisi indigenti. Alio modo potest dici peccatum præteritum, quia commissum est, et ita transiit, ut nullum timeatur periculum reincidendi, non est tamen emendatum, sed proximus adhu manet in peccato; et in hoc sensu falsum est non obligare hoc præceptum, etiam circa peccatum præteritum, ut recte notavit Adrian. in 4, q. 1, de Correctione fraterna, concl. 2. Et sentiunt reliqui auctores citati, et alii com. muniter in ea materia. Et colligitur ex verbis Christi: Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; ergo hic est finis hujus præcepti : lucrari autem fratrem non solum est impedire novum peccatum ejus, sed etiam illum ad salutem revocare, ut Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus et alii Patres notarunt; ergo, quandiu hic finis comparatus non est, quia proximus in peccato manet, habet locum correctio fraterna, et obligatio ejus. Et ratio etiam est evidens, quia hoc præceptum est misericordiæ, et eleemosynæ spiritualis; et proximus adhuc est in miseria, et maxime. indiget; ergo est illa sufficiens materia hujus præcepti. Responsio ergo data, si in hoc pos

teriori sensu intelligatur, falso utitur fundamento; si vero in priori, non satisfacit, quia argumentum proportionaliter procedit de peccato commisso, nondum per poenitentiam deleto.

[ocr errors]

30. Alia ejusdem confirmationis solutio. Respondetur ergo secundo, præceptum correctionis, quatenus obligat ad corripiendum fratrem, solum ad finem hunc, ut agat pœnitentiam de peccato commisso, non obligare statim, sed pro loco et tempore, pro quo indiget proximus tali correctione, quia hoc præceptum affirmativum est, et ideo generalem regulam præceptorum affirmativorum participat, neque est ulla specialis ratio cur excipiatur. Ita respondet Adrianus, dict. q. 3 de Confess., citans August., 1 de Civit., c. 9, dicentem, si propterea quisque objurgandis et corrigendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit, consilium esse charitatis. Et eamdem sententiam supponunt auctores citati, et alii de correctione scribentes. Nam Cajetanus expresse dixit, illud præceptum obligare pro loco et tempore necessitatis. Idem Armilla, n. 2, et fere Sylvester, Angelus, et Soto, 4 conclus., ad finem. Quod autem sit hoc tempus necessitatis, dicti auctores non aliter declarant, quam dicendo debere tempus esse opportunum, tum ex parte corripientis, ut scilicet possit id facere sine magno incommodo suo, tum ex parte alterius, scilicet, ut sit ita dispositus, quod habeatur spes fructus. His autem concurrentibus, significant dicti auctores teneri hominem, ad corripiendum statim proximum peccantem. Ex qua declaratione non solvitur, sed integrum manet argumentum factum; nam, si illis concurrentibus statim tenetur homo corripere proximum, ut emendetur, ergo eisdem concurrentibus tenetur statim emendare se ipsum per contritionem; ergo simpliciter statim tenetur conteri, opportunitate, et memoria peccatorum oblata, quia semper potest id facere sine gravi incommodo, et cum fructu, quia ex sua voluntate pen. det; nam gratia Dei præsto est.

[blocks in formation]

Nihilominus tamen negat consequentiam ar gumenti, et plures differentias constituit inter emendationem fratris per correctionem, et propriam per contritionem. Prima est, quia homo est dominus vitæ spiritualis propriæ, non tamen proximi, et ideo potest cedere juri suo, non tamen juri proximi: sicut in temporalibus, si quis videat propriam famam lædi, aut vineam comburi, potest sine peccato saltem mortali tacere, vel non succurrere, etiamsi commode possit; si tamen simile quid videat circa famam, vel res proximi, graviter peccabit, si, cum possit commode eas tueri, non faciat. Hæc vero differentia in præsenti non satisfacit, quia non tractamus de obligatione justitiæ, sed charitatis, quæ locum habet etiam in his bonis, quorum homo est dominus: nec agimus de temporalibus, sed de spiritualibus bouis, in quibus tenetur homo magis scipsum, quam proximum diligere, ut est certum. Si ergo in his bonis ita tenetur diligere proximum, ut, facta opportunitate, teneatur illum sanare si potest; ergo multo magis tenetur hoc modo diligere seipsum; ergo licet in hoc cedendo juri suo excusetur a peccato contra justitiam, non tamen a peccato contra charitatem. Unde non est aptum exemplum de fama, aut vinea, quia in his rebus temporalibus non semper tenemur nos ipsos magis quam proximos diligere, et aliquando possumus ea prodigere sine gravi culpa, etiam contra charitatem propriam. Est etiam aliud discrimen, quia exemplum procedit, quando proximus patitur damnum temporale invitus, et non potest se tueri, nam si possit et nolit, non tenetur alter illi subvenire, saltem sub gravi culpa ; spirituale autem damnum patitur voluntaric, et potest sibi succurrere. Unde fortius redditur argumentum, nam si hoc non obstante tenetur homo corripere proximum cum primum potest, propter spirituale ejus commodum, multo magis tenebitur statim emendare seipsum.

32. Secunda differentia.-Addit ergo Cano. aliam differentiam, nimirum, voluntatem propriam semper esse in hominis potestate, et ideo non obligari ad bene utendum illa, quoad contritionem, in prima opportunitate, ut sic dicam, sed posse aliam et aliam expectare, quia semper est in suo arbitrio, donec aliqua urgeat necessitas; voluntatem autem proximi non semper esse in manu alterius, ideoque fieri facile posse, ut, si nunc sit opportunitas cum spe convertendi illum, et illa præ

termittatur, postea alia similis non occurrat, vel ut, priusquam occurrat, proximus patiatur aliquod grave spirituale detrimentum; et ideo respectu proximi, opportunitas temporis habet vim necessitatis, non tamen respectu sui. Quæ quidem differentia est satis probabilis; adhuc vero non evacuat difficultatem. Nam imprimis, si post illam opportunitatem speretur alia æqualis, et interim non timeatur moraliter aliquod speciale nocumentum spirituale proximi præter durationem peccati habitualis, licebit correctionem differre usque ad illam. Sequela patet, quia tunc jam cessat omnis moralis necessitas, et tota ratio differentiæ signatæ ; nec casus ille est speculativus, sed potest esse moralis et frequens. Quod si illud consequens concedatur, jam simpliciter falsum est, præceptum correctionis obligare statim nacta opportunitate, et tunc emendatio proximi, et propria, omnino æquiparabuntur, serv ata proportione. Nam, si in utroque casu ita occurrit opportunitas emendæ, ut illa amissa non speretur alia similis, vel interim novum spirituale damnum timeatur, statim obligat præceptum emendationis tam respectu sui quam proximi; si autem, non obstante præsente opportunitate, speretur alia sufficiens absque interventu novi detrimenti spiritualis, præter durationem peccati habitualis, nec respectu proximi, nec respectu sui obligat statim præceptum.

33. Hanc ergo existimo esse veram hujus difficultatis solutionem. Unde concedo opportunitatem temporis non statim inferre obligationem corripiendi, nisi illa opportunitas in aliquam transeat necessitatem, ex generali principio, quod præceptum affirmativum non. obligat, nisi in articulo necessitatis. Hæc autem necessitas in hoc consistit, quod proximus hic et nunc indigeat correctione; nam, cum hoc sit præceptum eleemosynæ, supponit in alio indigentiam, et in ea fundatur, et consequenter, ut hic et nunc obliget, supponit talem indigentiam, quæ hic et nunc requirat remedium ab alio, quia obligatio commensuratur indigentiæ, ut in aliis actibus eleemosyne facile ostendi potest. Est autem, in hac, differentia inter correctionem, quæ ordinatur ad impediendam continuationem, seu iterationem actualis peccati, vel quæ solum ordinatur ad tollendum peccatum commissum ; nam in priori casu indigentia proximi semper est præsentanea, et actualis, quia semper et continue timetur novum spirituale nocumen

tum proximi, quale est novum peccatum mortale, seu continuatio ejus quoad actualem culpam; et ideo tunc quodlibet opportunum tempus ad corripiendum proximum est etiam tempus necessitatis, quia supponitur proximus in morali periculo gravissimi et novi damni spiritualis. Nec refert, quod nocumentum illud sit voluntarium, quodque absolute posset ipsa sua voluntate vitare cum gratia Dei; nam, ut obliget charitas in re tam gravi, satis est, quod hoc remedium correctionis censeatur hic et nunc utile, et moraliter necessarium, ut proximus bene utatur libertate sua, vel ut efficacius excitetur divina gratia. Quoad hoc autem etiam æquiparatur obligatio hominis ad seipsum, quia etiam tenetur statim ac semper interrumpere, et vitare actuale peccatum, et tollere morale periculum ejus. Solum est differentia, quod respectu proximi hæc obligatio est specialis charitatis fraternæ, quia aliæ particulares virtutes per sese non possunt ad hoc obligare ; respectu vero sui non est obligatio propria charitatis, sed remote tantum, et imperative; proxime vero ratione injuriæ divinæ vitanda pertinet ad pœnitentiam; ratione vero malitiæ conversionis pertinet ad singulas virtutes, quibus singula peccata opponuntur, quia unaquæque obligat hominem proxime et immediate, ut vitet peccatum sibi contrarium.

34. At vero quando correptio proximi ordinatur solum ad remedium peccati commissi, ut tempus, opportunum ad corripiendum. sit etiam necessarium, requiritur non solum spes fructus, sed etiam necessitas illius, vel ad vitandum impœnitentiæ peccatum, vel ad vitandam mortem æternam; nam, si nihil horum interveniat, nulla est vera indigentia ex parte proximi, quæ obliget hic et nunc ad subveniendum illi. Et quoad hoc recte procedit argumentum factum; quia, si ipsemet non tenetur sibi ipsi subvenire cum possit, neque ego etiam teneor. Item, ego non possum corripere pro facto præterito, ut sic, id est, solum quia factum est, ut ostendimus; ergo debeo corripere de illo, prout manet, seu eo quod per poenitentiam non tollitur; sed qui adhuc non tenetur ad talem pœnitentiam, nondum est dignus tali correctione; ergo non potest urgere tunc obligatio ad illam faciendam.

35. Objectioni occurritur. - Dices, nomine correctionis non tantum intelligi reprehensionem de malo facto, sed etiam admonitionem de malo vitando. Sed de hac potest fieri

idem argumentum; nam quando alter non tenetur admonitionem acceptare, sed absque peccato respondere potest, quod suo tempore pœnitentiam aget, neque alter tenetur ex præcepto tunc illum admonere, si nullum tunc instet præceptum, sed ad summum erit consilium. Exemplum quotidianum est in pœnitentia sacramentali, nam, quia fideles non tenentur confiteri statim ac peccant, licet videamus aliquem peccantem, seu in peccato permanentem, absque iteratione, vel continuatione, etc., non tenemur illum admonere, ut confiteatur, quia ipse respondere potest se nunc non teneri. Si tamen jam adesset tempus anni completi, pro quo obligat tale præceptum, tunc posset urgere obligatio talis admonitionis, si moraliter timeretur, alium non esse expleturum obligationem suam sine tali admonitione; nam si alius est per se facturus, non indiget tali admonitione. Imo si nullum sit indicium ad præsumendum alium non esse facturum tempore quo tenetur, nulla est obligatio charitatis ad præveniendum et admonendum illum, ut per se constat; sicut non teneor eleemosynam dare alicui, si nullum indicium habeo indigentiæ ejus. Eadem ergo proportione ratiocinandum est de pœnitentia interiori, et admonitione ad illam agendam; donec enim instet aliqua obligatio, vel necessitas, cum aliqua probabilitate, quod alter indigeat admonitione ut expleat obligationem suam, revera non instat talis obligatio.

36. Addendum vero est, hanc obligationem non solum posse oriri ob novum peccatum impœnitentiæ, quod in proximo timetur, sed etiam ob periculum moriendi sine gratia, etiamsi id contingeret sine novo peccato; ut si quis sciat proximum esse in periculo mortis subitaneæ, aut violentæ, quod ipse ignorat, tenetur illum admonere ut pœnitentiam agat, quia illa per se est magna indigentia et necessitas; et ideo sub disjunctione diximus tunc tantum obligare præceptum correctionis seu admonitionis sub hac consideratione, quando imminet periculum mortis, vel novi peccati impœnitentia. Unde etiam constat, sub hac consideratione servari proportionem inter correctionem proximi et propriam, et in rigore falsum esse teneri nos statim ad coripiendum proximum, ut poenitentiam agat peccati commissi; quod in antecedente illius confirmationis sumebatur.

SECTIO VI.

Pro quo tempore obliget hoc pænitentiæ præceptum.

--

1. Certum est pænitentiæ præceptum obligare in articulo mortis. gare in articulo mortis. Hæc est potissima difficultas, quæ resultat ex assertione definita in sectione præcedenti; nam si hoc præceptum non obligat statim, nulla videtur esse ratio designandi illud in toto discursu vitæ usque ad articulum mortis. De illo enim nulla potest esse controversia, quin, si ante illum hæc obligatio impleta non sit, necesse sit, tunc saltem impleri. Alioqui consummabitur transgressio præcepti, quia lapsum erit totum tempus intra quod impleri poterat et debebat. Nam præceptum poenitentiæ de mortalibus peccatis non obligat pro futura vita, sed pro præsente, quia post hanc vitam non est jam tempus pœnitentiæ agenda, nam, si in præsenti acta non sit, homo statim in æternum. damnatur. Non est ergo dubium quin, instante morte, sit articulus maximæ necessitatis exequendi hoc præceptum, si status peccati adhuc duret.

2. An hoc præceptum ante articulum mortis obliget. - Prior sententia. - Difficultas vero est, an ante illum articulum sit aliquod tempus, pro quo obliget hoc præceptum. In qua re est multorum opinio, hoc præceptum per se et natura sua tantum obligare pro articulo mortis. Ita sentit D. Thom. in 4, d. 27, q. 1, art. 4, ubi de confessione loquitur; est autem eadem ratio de poenitentia interiori; et Durandus ibi, q. 10, n. 5 et 6, qui similiter agens de confessione, nullum assignat tempus necessitatis præter articulum mortis, nisi propter casus extrinsecos et accidentarios, vel positivum præceptum. Et eodem modo sumitur hæc opinio ex Cajet., in Summa, verbo Contritio; Adriano, q. 3 de Confessione ; Medina, Cod. de Poenit., tract. 1, q. 6, art. 1, ad argum.; Soto, d. 17, q. 2, art. 6; Navarro, in Summa, c. 1, n. 31. Et fundamentum est in principio positum, quia supposito quod præceptum non statim obliget aute articulum mortis, nulla est major ratio designandi unum tempus quam aliud; imo neque est ratio designandi aliquod, quia in nullo est vera necessitas; præceptum autem affirmativum tantum obligat pro articulo necessitatis.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »