Obrázky na stránke
PDF
ePub

plures conjecturæ tam ex Scriptura et Patribus quam ex morali consideratione sumptis, quæ suadent magnam esse inordinationem differre pœnitentiam usque ad mortem, ideoque dari hoc præceptum negativum non differendi pœnitentiam usque ad mortem, aut nimio tempore, ex quo necessario sequitur affirmativum, aliquando pœnitendi ante mortem. Probatur ergo primo, quia sancti Patres valde reprehendunt longam dilationem pœnitentiæ, et præsertim usque ad finem vitæ, adeo ut dixerit August., serm. 57 de tempore, pœnitentiam reservatain usque ad finem vitæ esse valde incertam et dubiam; et inter alia inquit: Pænitentia, quæ ab infirmo petitur, infirma est; quae autem a moriente petitur, quæ timeo ne et ipsa moriatur. Ergo voluntarie differre pœnitentiam usque ad illud tempus est per se valde dissentaneum rationi, et est quodammodo se exponere periculo non agendi veram pœnitentiam. Unde idem August., serm. 71 ad Fratres in Eremo : Satis (inquit) alienus est a fide, qui ad agendam pænitentiam tempus senectutis expectat. Hinc Cyprianus, lib. 4, epist. 2, alias epist. 52, n. 6, circa finem, dicit, iis qui toto vitæ tempore pœnitentiam contempserunt, et urgente necessitate eam petere incipiunt, negandam esse pacem, et communionem, quia rogare, illos (inquit) non delicti pœnitentia, sed mortis urgentis ad monitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum. In qua pœna et censura excessit hic doctor sanctus; propter quod revocarunt illam sancti Pontifices Leo I, epist. 69, circa finem, et Cœlestinus 1, epist. 2, cap. 2; satis tamen indicavit Cyprianus, quam sit grave crimen differre pœnitentiam usque ad mortem. Quod etiam confirmari potest ex illo ad Rom. 2: Ignoras quia benignitas Dei ad pœnilentiam te adducit? tu autem secundum duritiem tuam et impœnitens cor thesaurizas tibi iram in die ire. Indicavit ergo Paulus ante mortem dari talem impœnitentiam, quæ thesaurizet iram Dei, quod non est sine gravi peccato. Ad quem modum videtur exponere Hieron. illud Psalm. 37: Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ: Quia nolebam (inquit Hieronymus) agere pœnitentiam.

[ocr errors][merged small]

non reservatur in tempus mortis; non est autem minus necessaria pœnitentia ad recte vitam instituendam in ordine ad consequendum ultimum finem, ad quem ordinatur tota necessitas istorum actuum. Unde confirmatur, quia, si contritio consideretur ut medium, seu dispositio necessaria ad obtinendam gratiam, videtur sane præceptum ejus debere obligare ante mortem, quia contra omnem rationem est, ut toto vitæ tempore voluntarie homo perseveret extra gratiam Dei, et ejus assecutionem reservet in finem vitæ. Si vero consideretur, ut est satisfactio divinæ injuriæ, etiam videtur esse quidam implicitus contemptus injuriæ divinæ prætermittere voluntarie hanc satisfactionem toto vitæ tempore, præsertim cum Deus sæpe illam inspiret, seu vocet hominem ad illam reddendam. Unde hujus vocationis contemptum, seu dilationem nimiam sæpe Deus graviter reprehendit, ut Isaia 65: Omnes in cæde corruetis, propterea quod vocavi sæpe, et non respondistis. Unde Gregorius, hom. 11 in Ezech., circa illa verba, c. 33: Si aversus justus fecerit iniquitatem, etc. Peccatores (inquit) Deus diu expectat, ut redeant; non redeuntibus vero etiam offendiculum ponit, ut gravius impingant. Ex quo intelligitur, Deum sæpe deserere peccatorem propter dilationem pœnitentiæ, quæ pœna est gravissima, et indicat gravem culpam. Et, quamvis dici possit hoc non esse ob solam dilationem pœnitentiæ, sed quia cum hac dilatione sæpe conjuncta sunt alia peccata, hoc imprimis non tollit, quin ipsa impœnitentia etiam peccatum sit. Et deinde ipsum morale periculum, in quod conjicitur peccator nimium differendo poenitentiam, ostendit quam sit rationi consentaneum, ut hoc præceptum obliget aliquando in ipsa vita ante mortem. Præsertim cum ipsa pœnitentia ex ratione sua propria obliget, non tantum ad detestanda peccata præterita, sed etiam ad cavenda futura; propter quod non sola displicentia præteritorum, sed etiam propositum in futurum est de necessitate pœnitentiæ. Et hoc etiam maxime confirmat obligatio charitatis, quia, ut inquit Chrysost., hom. 80 ad Populum: Tam bona, quam mala, si nimium fuerint immorata, potentiora fiunt. Quod etiam significat Gregorius, in id Psal. 31: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, etc. Ac denique S. Bonaventura, tom. 1 Opusc., in Collat. de Contemptu sæculi, in fine: Hoc, inquit, teneo, hoc verum puto, quod ei non bonus finis est, cui semper fuerit mala vita. Est ergo con

quia ad vincendam quamcunque tentationem auxilium gratiæ excitantis et adjuvantis suf

trarium saluti et charitati propriæ adeo dif- sum, per se loquendo, non esse moralem, ferre pœnitentiam. Quibus temporibus pœnitentiæ præceptum ex ficit, et nullum est principium sufficiens, quo

accidenti obliget.

5. Primus casus.-Pro resolutione suppono, duobus modis posse determinari tempus hujus obligationis. Primo ex aliquo fine extrinseco et accidentario virtuti pœnitentia, ut sic; secundo per se et intra latitudinem et obligationem hujus virtutis. Priori modo assignantur varii casus ab auctoribus, qui re vera nec pertinent ad præceptum, de quo agimus, nec ex principiis præsentis materiæ definiri possunt; sed illius, ad quam spectat finis, vel occasio, ex qua oritur talis necessitas. Id patebit numerando breviter casus qui ab auctoribus attinguntur.

6. Primus est, quando necesse est exercere aliquam actionem, quæ propter sanctitatem suam requirit statum gratiæ in operante, nec potest sine novo peccato exerceri in statu peccati mortalis, ut est ministrare ex officio aliquod sacramentum, vel recipere Eucharistiam (ubi non est copia confessoris), vel aliud sacramentum vivorum; in his enim eventibus necessario est præmittenda contritio (agimus enim seclusa confessione). Ita docent omnes auctores citati, et vere; tamen illa obligatio non oritur ex præcepto contritionis, ut sic, sed ex præcepto digne tractandi res sacras. Unde fit, ut, qui non præmissa contritione in eo casu recipit, vel ministrat ex officio sacramentum, non committat duo peccata, unum omissionis contritionis contra hoc præceptum, alterum indigne tractando sacramentum; sed solum hoc posterius, quod est commissionis, contra præceptum negativum non irrogandi injuriam sacramento. In quo nescio quam differentiam constituunt Soto et Cano inter sacramentum Eucharistiæ et reliqua; sed revera nulla est quoad modum, seu speciem obligationis, sed solum quoad gravitatem ejus, propter excellentiam illius sacramenti; excepta illa speciali obligatione præmittendi confessionem ante communionem, supposita conscientia peccati mortalis. Quæ omnia in materia de sacramentis in genere, et de Eucharistia fusius tractata sunt.

[blocks in formation]

sibi homo persuadeat, non posse tale auxilium sufficiens vel efficax obtineri sine gratia habituali, aut semper negari ei qui non conteritur. Præsertim quia supposita tali occasione peccandi, tunc habere contritionem est vincere illam, quia includit propositum non peccandi etiam in ea occasione; ergo contritio non est medium ad obtinendum auxilium necessarium ad illam victoriam ; nam potius ipsa contritio est effectus talis auxilii, et cum minori auxilio posset illa specialis tentatio superari, per solam negationem consensus, seu nolitionem talis actus seu objecti. Quod si illa occasio non consideretur tantum ut præsens, et quasi momentanea, sed ut futura et perseveratura, et status gratiæ dicatur esse dispositio ad constanter resistendum, sic fateor illam esse aptissimam dispositionem, et moraliter aliquando censeri posse necessariam, si perseverantia, seu continuatio occasionis, et tentationis sit diuturna. Tamen,quia hoc nunquam in præsenti constare potest, et in quolibet tempore signato possunt sperari sufficientia auxilia gratiæ, etiamsi habitualis gratia desit, ideo vix credo, ad hunc finem posse judicari hoc medium ita necessarium, ut inde oriatur obligatio. Dixi per se loquendo, quia ex dictamine conscientiæ, vel ignorantis, vel timidæ, id non repu gnat.

8. Objectioni occurritur.-Tunc autem advertendum est secundo, illam necessitatem esse extrinsecam, et oriri, verbi gratia, ex præcepto castitatis, si tentatio sit illi contraria, et sic de aliis; et ideo tunc omissionem contritionis non esse speciale peccatum contra præceptum pœnitentiæ, sed esse solum circumstantiam peccati contra castitatem, quod commissum fuit, vel consentiendo tentationi, vel exponendo se periculo morali ejus, omittendo medium, quod ad eum finem existimabatur necessarium. Quod si quis instet, etiam illud peccatum esse contra virtutem poenitentiæ, quatenus est justitia ad Deum, nam peccatum illud est injuriosum Deo; propter quod dicimus propositum non peccandi de cætero, et tollendi morales occasiones peccatorum, pertinere ad virtutem pœnitentiæ: respondetur concedendo sub hae speciali ratione peccatum hoc esse contra hanc virtutem, non tamen sub speciali ratio

ne impœnitentiæ. Distinguere ergo oportet in hac virtute duo præcepta : unum non inferendi injuriam Deo, cui repugnat omne peccatum; aliud affirmativum satisfaciendi pro injuria, cui repugnat impœnitentia ; illud ergo peccatum est contrarium priori præcepto, non tamen posteriori, quia pro tunc non obligat, et de hoc in præsenti agimus.

Pœnit., et Viguerius in Summa, c. 16, § 4, verr. 11. Favet etiam Scotus in 3, d. 27, art. 3, § Quantum ad secundum, et d. 37, § Ad primum, quem ibi Gabriel sequi videtur, art. 1, in fine; qui sentiunt obligari hominem ad diligendum Deum super omnia singulis diebus festis; nam putant tertium præceptum Decalogi esse determinationem præcepti dilectionis Dei; eadem autem est ratio de contritione, supposito peccato, maxime cum, per se loquendo, haberi tunc non possit dilectio sine contritione. Fundamentum vero aliorum est, quia ex vi hujus præcepti tenemur vacare Deo et cultui ejus, quod non potest facere convenienter qui est in peccato, nisi de eo doleat. Item quia institutio festorum ad hoc ordinatur, ut in illis diebus anima sanctificetur. 11. In hoc casu non obligare præceptum contritionis ostenditur. — Verumtamen hæc sententia falsa est et sine fundamento, ut Medina, Soto et Cano locis citatis latius prosequuntur. Et probatur breviter, quia talis obligatio, neque ex verbis ipsius præcepti de observandis diebus festis, neque ex re ipsa præcepta colligi potest. Primum patet, quia hoc præceptum, ut est nunc in usu Ecclesiæ, non habet certa et determinata verba, nisi solum, ut hujusmodi dies sint sanctificati, seu deputati cultui divino, cujus præcepti sensus ex usu et traditione Ecclesiæ sumendus est; hæc autem traditio habet, ut negative obliget hoc præceptum ad abstinendum ab omni opere servili; affirmative autem, seu positive, ad sacrum audiendum; ut habetur in c. Quando ex positivo jure determinetur tempus Missas, de Consecr., d. 1, ex Concilio Aga

9. Tertius casus.-Tertius casus est, quando commune malum reipublicæ imminet, et membra ejus tenentur orare Deum, ut illi malo subveniat. Ita Adrian., Navarrus, et Petrus Soto. Et potest fundari, quia, si tenemur orare Deum, tenemur ita orare, ut exaudiamur quantum in nobis est; frustra enim est petere, et aliunde impedimentum ponere; sed nihil magis potest impedire impetrationem quam status peccati; ergo, etc. Quæ sententia est satis pia et probabilis ; tamen circa hunc casum eadem adverti possunt, quae circa præcedentem. Raro enim obligabitur homo ad apprehendendum hoc medium tanquam necessarium, cum oratio videatur sufficere, quæ non tam nititur in justitia orantis, quam in misericordia Dei, qui peccatores etiam exaudit, præsertim, quia particularis persona semper potest præsumere esse in communitate plures justos, propter quos exaudiat Deus simul orantes peccatores. Posita vero aliquando hujusmodi obligatione, etiam tunc illa non oritur ex hoc præcepto pœnitentiæ, sed ex charitate, qua tenemur patriam diligere et bonum ejus procurare.

contritionis.

10. Primus casus expenditur.-Rursus advertendum est, determinationem temporis hujus præcepti per se, et intra latitudinem ejus, ducbus modis intelligi posse: primo ex aliquo præcepto positivo; secundo ex natura rei seu talis præcepti. Et de utroque modo dicendum est, quia etiam priori assignari solent nonnulli casus, quos oportet expendere. Primus sumitur ex opinione eorum qui dicunt teneri peccatorem ad contritionem habendam saltem omnibus diebus festis. Quam tenuit Marsilius in 4, q. 12, art. 1, part. 5; et Angelus, verb. Feriæ, num. 41, qui citat illud Levitici 23: Sabbathum requietionis est, affligetisque animas vestras; anima, quæ non fuerit afflicta die hac, peribit. Idem sentit Anton., 2 p., tit. 9, c. 1, quatenus ait, illo præcepto maxime præcipi quietem mentis in Deum. Inclinant etiam Petrus Soto, lect. 13 de

thensi, ubi de die Dominico est sermo; sed extenditur ad omnes festos dies. At vero utrumque horum potest observari et impleri sine actu contritionis, et in statu peccati mertalis. Quod quidem de parte negativa per se notum est. De affirmativa vero etiam constat, quia is qui est in peccato mortali potest efficere actum religionis externum, et etiam internum, prout præceptus est, quamvis ille non sit meritorius, neque ex gratia sanctificante profectus; qui modus præceptus non. est; ergo sub hoc præceptum non cadit contritio; præsertim cum hoc præceptum, quantum ad hanc determinationem, sit ecclesiasticum, et Ecclesia non possit præcipere actum mere internum, nisi prout conjungitur necessario cum aliquo externo; ostensum est autem interiorem actum contritionis non esse necessarium ad externum actum, qui per hanc legem præcipitur; ergo.

12. Explicatur locus Levit. 23.- Si vero confessione annuali solum tenetur homo haconsiderentur verba, quibus hoc præceptum bere illum actum interioris poenitentiæ, qui traditum est in lege veteri de observatione necessarius est ad verum sacramentum pœniSabbathi, primo non multum, vel nihil hoc tentiæ suscipiendum, quia hoc est quod illa lege ad nos referret; quia præceptum illud, qua- præcipitur, et lex de sacramento pœnitentiæ tenus cæremoniale fuit illius legis, jam ces- distincta est a lege contritionis, unde non desavit. Deinde etiam in lege nullum est ver- terminat illam, nisi quatenus includitur ipsa bum, ex quo talis obligatio colligi possit, quia contritio in sacramento; suppono autem, sasolum præcipitur cessatio, vel quies ab omni cramentum non requirere contritionem peropere servili, et cultus Dei in genere. Verbum fectam, sed attritionem tantum. Ex quo inautem illud, Affligetisque animas vestras, fero, eum, qui propter impotentiam excusanon habetur in præcepto de observatione tur a confessione debito tempore, non teneri Sabbathi, ut patet Levit. 16 et 23, et Exod. ex vi præcepti ecclesiastici ad habendam ve16 et 20, et Num. 19, sed specialiter ponitur ram contritionem. Quia tale præceptum illam verbum illud in quodam festo, quod celebra- non requirit, sed solam attritionem; ergo tur die decimo septimi mensis, et dicebatur etiam si fingamus hominem teneri ad facienfestum expiationis, et emendationis a pecca- dam illam partem præcepti, quam potest, non to. Unde probabile est pro illo die festo fuisse tenebitur ad contritionem, sed ad attritionem specialiter præceptum actum pœnitentiæ, vel tantum. externum, qui consistit in aliqua afflictione corporis (ita enim solet usurpari illa locutio in sacra Scriptura, ut patet Num. 30) vel certe etiam internum. Juxta quam expositionem, per illam legem determinatum fuit præceptum contritionis pro eo tempore, ut saltem singulis annis reconciliarentur peccatores cum Deo per contritionem; quæ tamen lex, utpote cæremonialis, jam cessavit. Et ex his etiam constat altera pars in principio sumpta, scilicet, quod neque ex re ipsa præcepta possit colligi hæc determinatio vel obligatio in diebus festis; quia res illa præcepta solum est cultus Dei vel in genere, vel in specie, audiendi sacrum; et utrumque fieri potest sine contritione. Et quamvis fortasse finis hujus præcepti sit ut homo placeat Deo et convertatur in ipsum, tamen finis præcepti non cadit sub præceptum, nisi sit etiam materia præcepti talis autem finis non est materia hujus præcepti, ut explicatum est.

13. Secundus casus præcepti positivi de annuali contritione expenditur.Secundus modus ponendi determinationem temporis in hoc præcepto pœnitentiæ ex jure positivo et ecclesiastico est Soti supra dicentis, per legem annualis confessionis determinatum etiam esse præceptum contritionis, ut saltem singulis annis habeatur; ita ut si aliquis debito tempore confiteri non possit, intra annum teneatur, vi præcepti ecclesiastici saltem habere contritionem ; quia licet excusetur ab eo quod non potest facere, non tamen ab illo quod servare potest. Sed hæc sententia mihi non videtur vera, quia, ut recte notavit Cajetan., verb. Contritio, circa finem, ex vi legis de

14. Objectioni occurritur.- Dicetur fortasse, teneri ex illo præcepto se disponere ad gratiam; et quia tunc non sufficit attritio ad hujusmodi dispositionem, obligabitur ad contritionem. Sed contra, nam illud non est materia hujus præcepti, quamvis fortasse sit finis ejus, vel quid consequens ad illud. Nam, si quis per possibile vel impossibile possit recipere verum sacramentum pœnitentiæ informe, satisfacit huic præcepto ecclesiastico; et licet peccet contra generale præceptum de sacramentis digne recipiendis, non tamen contra speciale præceptum de annua confessione, ut est communis sententia Theologorum, quam Soto etiam sequitur; ergo ex vi hujus specialis præcepti, non tenetur homo se disponere ad gratiam. Et deinde, in illo casu neque ad attritionem tenetur homo ex vi hujus præcepti; quia quando Ecclesia præcipit aliquem actum externum principaliter, et consequenter præcipit internum ad illum necessarium, cessante obligatione exterioris actus, cessat etiam interioris. Quod patet exemplis, nam Ecclesia, præcipiendo orationem vocalem, præcipit attentionem internam ad Deum; qui autem excusatur propter impotentiam ab oratione vocali, non tenetur pro illo tempore interius attendere ad Deum. Deinde ratio est, quia Ecclesia per se non determinat, nec præcipit internum, sed solum externum, quia actus interior secundum se non cadit directe sub jurisdictionem Ecclesiæ. Et confirmatur, nam si quis ex voto, vel propter statum religionis, teneatur, verbi gratia, singulis mensibus, vel hebdomadibus confiteri, et excusetur propter impotentiam a con

fessione, non tenetur ad contritionem; ergo statim, probat etiam de quocunque determisimiliter, etc.

15. Soti dictum refellitur. — Unde etiam colligo, falsum esse quod idem Soto ait, quando est periculum oblivionis peccatorum, necessarium esse de illis contritionem habere, vel ex natura rei, seclusa confessione, vel etiam nunc, si non possit quis statim confiteri. Hoc (inquam) falsum est, quia ex vi contritionis non tenetur homo conteri de singulis peccatis distincte recogitatis, et in memoriam revocatis, ut supra ostensum est; ergo ex vi naturalis præcepti contritionis non est necessarium statim conteri propter metum oblivionis. Neque etiam id est necessarium propter defectum confessionis, quando quis confiteri non potest, quia jam est ostensum non teneri hominem ad contritionem habendam, ex eo solum, quod confiteri non potest quando tenetur, si alias nulla instet necessitas. Præsertim, quia non est certum teneri quempiam ad confitendum statim propter periculum oblivionis; de quo infra suo loco dicam. Concludo igitur quoad hanc partem nullam esse determinationem juris positivi, quia neque a jure humano esse potest, ut rationes factæ ostendunt; a divino autem nihil habemus, præter ipsum pœnitentiæ sacramentum, a quo nulla determinatio contritionis extra ipsum sacramentum exercendæ sumi potest, ut rationes factæ etiam ostendunt.

nato tempore vitæ præsentis, quandiu non imminet periculum mortis. Neque est verum, in hac dilatione esse contemptum divini honoris, per se loquendo; potest enim ex multis aliis causis, et ex sola fragilitate provenire, vel ex eo solum quod hic et nunc non apprehenditur poenitentia ut necessaria ad cultum vel honorem ex justitia debitum Deo, et aliunde apprehenditur ut onerosa. Neque etiam ad contemptum satis est, quod homo non respondeat vocationibus divinis, etiam si sint frequentes ; nam totum hoc potest esse ex fragilitate, et sine nova irreverentia gravi respectu Dei. Quod si aliquando in his casibus interveniat novus contemptus, erit quidem illud novum peccatum, accidentarium vero et extraneum, non vero erit speciale imponitentiæ peccatum, de quo est præsens quæstio.

17. Neque ex charitate propria obligari. — Atque idem dicendum censeo de alio titulo hujus obligationis ex charitate propria. Quanquam in hoc majorem dubitationem inferant difficultates superius positæ ; quia hæc charitas non videtur solum obligare ad vitandum extremum et certissimum malum æternæ mortis, sed etiam ad fugiendum grave periculum ejus, et divinæ desertionis, quale invenitur in diuturna dilatione pœnitentiæ usque ad mortem. Videtur etiam hæc charitas obligare ad vitandam gravissimam jacturam spiritua

De tertio modo determinationis temporis hujus lium bonorum, omniumque suorum operum,

obligationis.

16. Hoc præceptum non obligare ex justitia ad Deum ante periculum mortis. — Superest dicendum de tertio modo determinandi tempus obligationis in hoc præcepto, scilicet per se, et ex vi illius tantum, solaque ratione naturali, seu connaturali gratiæ et fidei. Et in hoc puncto probabilem esse judico sententiam communem in principio relatam, nam fundamentum ejus valde efficax est. Ut vero illam magis explicemus, et aliquantulum moderemur (quia revera videtur parum apta ad humanos mores recte instituendos, nisi aliquo modo limitetur), ideo distinguere oportet hic tria illa capita, ex quibus diximus posse hanc obligationem oriri. Et imprimis, quod spectat ad titulum justitiæ, verum censeo præceptum satisfaciendi Deo non obligare donec periculum mortis instet (quid per periculum mortis intelligendum sit, infra in præcepto confessionis declarabimus). Probatur, nam ratio, qua supra probavimus hoc præceptum non obligare

quam homo facit permanendo in peccato mortali usque ad finem vitæ, cum nihil illi prosint ad vitam æternam consequendam, cum tamen propter hanc præcipue causam usum hujus vitæ recipiat. Accedit, quod propositum non agendi pœnitentiam usque ad finem vitæ, ita formaliter et directe conceptum, per sese valde repugnat rationi, et morum honestati, nam includit nimiam negligentiam propriæ salutis, quæ videtur valde contraria propriæ charitati; ergo signum est objectum illius propositi, esse contra aliquod præceptum vetans dilationem pœnitentiæ usque ad mortem; alioqui nulla esset ratio malitiæ in tali proposito. Quanquam autem hæ conjecturæ probabiles sint, non videntur sufficientes ut dicamus hanc obligationem proxime et immediate esse ex propria charitate; quia obligationes aliorum præceptorum, et præsertim charitatis Dei, de qua statim dicam, sufficiunt; et quia illa pericula et incommoda nec moraliter ita apprehenduntur et propo

« PredošláPokračovať »