Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

-

nuntur, nec talia sunt, ut ex speciali obliga- 19. Præceptum pœnitentiæ ex dilectione Dei tione charitatis propriæ teneatur homo illa ante articulum mortis obligat. Corollarium prævidere et vitare; nam et potest semper primum. Corollarium secundum. Supsperare locum pœnitentiæ ex misericordia posito ergo, quod dilectio Dei super omnia Dei, et alias non tenetur procurare augmen- aliquando potest esse in præcepto ante mortum gloriæ, proprio et speciali præcepto. tis articulum, idem dicendum est de contri18. Dilectionis Dei præceptum non reservare tione, saltem ex necessitate ipsius dilectionis obligationem suam ad articulum mortis. At Dei, quia non potest is qui est in peccato vero ex tertio capite hujus obligationis ex cha- mortali, cum occurrat tempus diligendi Deum. ritate ad Deum, melius probatur hæc obli- super omnia, servare illud, per se loquendo, gatio. Quia verisimile non est charitatem Dei nisi etiam habeat contritionem peccatorum, nunquam obligare ad diligendum ipsum nisi ut constat ex supra dictis de necessitate medii in extremo vitæ periculo. Et ideo semper mi- contritionis. Hinc tamen recte infertur, si alihi placuit sententia Soti et aliorum dicen- quis in eo casu contritionem omittat et dilectium, præceptum dilectionis Dei non reser- tionem, non committere duo peccata,sed unum vare obligationem suam ad articulum mortis, contra charitatem, quia unum tantum violat quia tanta dilatio aperte est contraria fini præceptum; et, licet duos actus omittat, tahujus præcepti, quod est dirigere et convemen necessitas unius solum est propter alium; nienter conjungere hominem cum suo fine, ubi autem unum est propter aliud, ibi moraut possit recte vitam instituere, cui plane re- liter est unum tantum. Deinde infertur, si ex pugnat, dilectionem hanc reservari usque ad accidenti contingat, aliquem, immemorem finem vitæ. Quod maxime perspicitur, quando peccatorum, diligere Deum super omnia in illa dilatio directo proposito et voluntate eli- illo obligationis articulo sine formali actu gitur; est enim illa voluntas valde contraria contritionis, atque ita justificari, postea non rectæ institutioni humanæ vitæ. Si ergo di- obligari statim, vel quamprimum potest, cimus fornicationem esse contrariam legi naad habendum formalem actum contritionis, turæ, quia est contra bonam educationem sed solum eo tempore, quo alias præceprolis humanæ, majori ratione dicendum est, ptum contritionis obligaret. Ratio est, quia illam voluntatem esse contrariam legi natu- necessitas contritionis in illo tempore soræ, utpote contrariam rectæ institutioni vitæ lum erat propter actum dilectionis; ergo hominis; illa autem lex non potest esse nisi quacunque ratione contingat actum dileccharitatis ad Deum ut ultimum finem, quia ctionis haberi sine actu contritionis, satisper debitum ordinem ad illum recte institui- factum in re ipsa est præcepto contritiotur humana vita. Item ob similem causam nis; ergo jam ex vi illius præcepti non tepræceptum, fidei (et idem est de spe) non obli- netur quis ad eliciendum actum contritionis gat solum in articulo mortis, quia non man- statim, neque etiam quia justificatus est in datur solum ut in fide moriamur, sed ut per voto contritionis; quia ad illud implendum fidem ambulemus, et ut per illam Deum co- satis est contritionem habere eo tempore, quo lamus. De quo etiam cultu potest novum ar- ratio justitiæ seu pœnitentiæ obligat. Sicut gumentum fieri, quia non tenemur tantum nunc qui justificatur per confessionem in colere Deum semel in fine vitæ, sed sæpius voto, satisfacit postea, si tempore, quo præcongruis temporibus. Unde, licet tertium præ- ceptum confessionis secundum se obligat, ceptum Decalogi, ut determinatur ad dies confiteatur. festivos, non sit pure morale et naturale, sed aliquid habeat positivum et cæremoniale, quatenus vero generatim præcipit, ut aliquibus temporibus cultui divino vacemus, morale est, et naturale; ergo differre cultum Dei usque ad tempus mortis, contra rationem naturalem est; multo ergo magis differre amorem Dei, nam et magis necessarius est, et magis Deo debitus; et aliunde fere eadem difficultas est in assignando tempore, pro quo obligat præceptum cultus Dei ex natura rei, et præceptum dilectionis.

20. Quod sit illud tempus pro quo hoc preceptum obligat. Respondetur fundamento prioris sententiæ. - Sed quæres tandem, quodnam sit tempus illud, pro quo divina charitas obligat ante mortem ad habendam Dei dilectionem, et ratione illius contritionem peccatorum; hoc est enim, quod oppositum sentientes maxime movet, et nos eliam plurimum torquet, quia non possumus tempus hoc in particulari certo ac definite designare. Non tamen propterea putamus negandam esse hanc obligationem, quam ideo magis explica

mus per modum præcepti negativi non differendi conversionem ad Deum usque ad mortem, vel diuturno tempore, quod perinde est; quia hoc est, quod clarius suadetur rationibus factis. Ex hac autem obligatione negativa necessario infertur affirmativa, aliquando exercendi hanc contritionem ante mortem. Illud vero tempus, si non sit positiva lege præscriptum, prudenti arbitrio ipsius hominis, vel alterius, qui (ejus conscientia cognita) possit auxilium præstare, committendum est, ut pensatis circumstantiis omnibus judicet, an incipiat nimia esse dilatio. Neque aliquam regulam certiorem, aut magis particularem assignare possum, tam in hoc præcepto, quam in aliis affirmativis, præsertim circa actus, qui ad Deum ordinantur, sola ac nuda ratione naturali perspectis. Ad rationem autem illam, quod præceptum afirmativum non obligat nisi in articulo necessitatis, dicendum est, hoc non debere intelligi de sola necessitate articuli mortis, aut alterius extrinseci nocumenti seu damni, sed de quacunque necessitate morali, quæ ad recte et honeste vitam instituendam instare judicetur, secundum rectam et prudentem rationem. Et hactenus de obligatione ad internam pœnitentiam.

SECTIO VII.

Utrum teneatur homo in hac vita ad satisfaciendum Deo pro pœna temporali, atque adeo ad actus externos pœnitentiæ obligetur.

1. Remissa culpa, potest manere pæna temporalis, pro qua homo potest in hac vita satisfacere. Quoniam in superioribus diximus, virtutem hanc non solum habere actus internos, sed etiam externos, explicare necesse est, an hi etiam cadant sub præceptum ex natura rei. Quæ dubitatio conjuncta est cum alia de præcepto satisfaciendi pro pœna debita peccatis; et ideo utramque simul breviter expedire possumus. Supponitur autem hic primo id, quod sup., disp. 5, ostensum est, remissa culpa per contritionem, manere posse reatum pœnæ temporalis. Supponitur secundo, posse nos in hac vita satisfacere Deo pro hac poena, vindicando in nobis ipsis peccata commissa. Quamvis enim potuisset Deus hanc vindictam reservare in ignem purgatorii, et nullam hujus vitæ pœnam admittere in compensationem illius, quia revera nulla secundum se sumpta est illi æqualis, certum est tamen non ita fecisse, sed statuisse potius, ut homines justi possint per satisfactiones, seu poenas hujus

vitæ solvere quidquid pœnæ debitum est peccatis, et consequi remissionem pœnæ purgatorii; quod late ostendendum est infra, cum agemus de satisfactione, ut est tertia pars materiæ sacramenti pœnitentiæ. Hoc ergo supposito, quæstio est, an teneatur homo hanc ipsam satisfactionem pro poena temporali exhibere in hac vita, cum possit.

2. Prima opinio.-Probatur ex Scriptura.Aliquibus Theologis ita visum est, ut Paludano, 4, d. 17, q. 1, art. 1, in 5 definitione contritionis; Cano, dict. relect., p. 3, concl. 2, et in 4 p. dicit esse sententiam certissimam. Et fundari potest in Tridentino, sess. 6, c. 14, dicente, pœnitentiam Christiani hominis inter alia includere satisfactionem per jejunia, eleemosynas, etc. Et hanc pœnitentiam dicit esse necessariam et de illa explicat nonnulla Scripturæ testimonia, ut illud 2 ad Corinth. 7: Tristia, quæ secundum Deum est, pænitentiam in salutem stabilem operatur; et Apoc. 1: Memor esto unde excideris, et age pænitentiam; et Matth. 3, et Luc. 3: Facile fructus dignos pœnitentie, quem locum ita etiam exponit Gregor., hom. 20 in Evang.; et Chrysostomus, hom. 10 in Matth., ubi postquam multa dixerat de hac satisfactione, subdit circa tinem: Neque enim vulnerato sufficit ad salutem tantummodo spicula e corpore evellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus. Ergo in his locis omnibus videtur indicare præceptum. Et ita Magister, d. 16, dicit Joannem Baptistam illis verbis, Facite fructus dignos pænitentiæ, præcepisse satisfactionem; Joannes autem non potuit. novum præceptum imponere; non enim erat legislator: explicuit ergo naturale præceptum. Quod etiam indicari videtur Joel. 2: Convertimini ad me in jejunio, et fletu, et planctu; ubi eodem modo exigitur conversio cordis et exterior satisfactio.

3. Suadetur ex Patribus.-Unde Patres eodem fere modo loquuntur de necessitate satisfactionis et conversionis cordis ; et veram contritionem dicunt includere propositum satisfaciendi ; et quo peccata sunt plura et majora, eo satisfactionem hanc debere esse majorem. De quo late et optime loquitur Ambrosius, ad Virginem lapsam c. 8: Grande scelus grandem necessariam habet satisfactionem, etc. Idem fere Augustinus, de Ver. et fals. poenit., c. 14; Cyprianus, lib. de Lapsis, a n. 7, et in 13 indicat non posse esse veram contritionem ex toto corde, quæ non se extendat ad opera satisfactionis. Citat etiam Cano Chrysost., hom. 9 ad Hebr., ubi in principio

partis moralis describens medicamentum ponitentiæ, primas partes tribuit externæ pœnitentiæ. Et homil. 5 de Pœnitentia, et alia homil. de Confess. peccati, tom. 5: Pejus est (inquit) Dei offensam non satisfactione placare, quam Dei bonitatem peccando offendere; sed hoc loco de satisfactione pro culpa loqui videtur. Hom. tamen 3 Imperfecti in Matth.: Multa, inquit, diligentia necessaria est homini post confessionem et baptismum, ut vulnus peccatorum ejus et apertura sanetur. Ambrosius etiam, in id 2 ad Cor. 7: Tristitia, quæ secundum Deum est, etc., inquit: Quicunque inde tristis est, quia hoc ei in seipso displicet, quod Deo displicet, elaborat illud poenitendo delere, et Deo satisfacere, ut possit ad salutem, quam amiserat, pervenire. Similia habet Origenes, hom. 8 in Levit., et Tertullianus in fine lib. de Pœnitentia. Sed difficilius quam cæteri loquitur Cassianus, Collat. 23, c. 15; dicit enim, eum qui post baptismum mortaliter peccavit, aut diuturna afflictione et pœnali dolore purgandum, aut æterni ignis suppliciis addicendum; significat ergo peccare denuo mortaliter, qui eam purgationem in hac vita negligit, quia propter solam temporalem pœnam, non æterni, sed temporalis ignis pœnis addiceretur peccator.

4. Ratione probatur.-Ratione argumentatur Cano,quia peccatum corpore et animo commissum est ; ergo ratio justitiæ postulat ut poena non solum animæ, sed etiam corpori respondeat; at vero si tota poena temporalis peccato debita in aliam vitam reservatur, sola anima et non corpus puniretur; tenetur ergo homo, dum vivit in corpore, hanc pœnam subire, ut corpus etiam illius sit particeps. Et hæc ratio probare videtur etiam esse obligationem ad agendam externam et corporalem poeniten

tiam.

5. Non teneri hominem in hac vita satisfacere pro pona.-Vera sententia.-Contraria nihilominus sententia est communis Theologorum. Sed in ea advertendum est, aliud esse loqui de obligatione satisfaciendi ex vi solius præcepti naturalis pœnitentiæ, aliud vero ex vi specialis præcepti positivi, impositi in lege nova a confessore in sacramento pœnitentiæ. Multi ergo Theologi utramque obligationem negant, ut Scotus, Gabriel, Medina, Cajetanus et Navarrus, quos infra latius referam, cum de sacramentali satisfactione disputabo: hoc enim loco non de posteriori obligatione, sed tantum de priori agimus. Et quoad eam partem tenent eam sententiam Soto, d. 20,

q. 2, art. 2, ad 5, quamvis d. 19, 'q. 1, art. 3, ad 1, et lib. 2 de Nat. et grat., cap. 4, ad finem, aliter loqui videatur. Eamdem sententiam tenet Vega, lib. 13 in Tridentinum, cap. 22, ubi negat esse de necessitate contritionis. propositum satisfaciendi ; et Ruardus, art. 6, ubi in hanc sententiam refert D. Thom., Bonaventuram et Adrianum. Idem Cordub., lib. 5 de Indulgentiis, q. 5, circa finem, et quæst. 8 et 10, in fine.

6. Probatur assertio.-Fundamentum est, quia tale præceptum naturale nulla ratione aut auctoritate sufficienter colligitur. Primum constat, quia, si consideretur ratio justitiæ ad Deum, hæc non obligat reum, ut ipsemet in se puniat delictum, sed solum ut sustineat patienter pœnam a judice inflictam ; cum ergo Deus sit judex et vindex peccatorum, et in purgatorio ea puniat ad æqualitatem, quan. do in hac vita satisfactum non est, potest peccator sine ulla injustitia differre castigationem, seu satisfactionem peccati sui usque ad purgatorium. Deinde neque hoc est contra legem charitatis propriæ, vel divinæ ; quia, licet homo ita differat satisfactionem, nec perdit beatitudinem, neque divinum amorem; et quamvis beatitudinis executio aliquantulum differatur, illud non est irreparabile damnum, neque adeo grave, ut teneatur homo sub mortali illud vitare; alias etiam teneretur sub mortali pro venialibus peccatis quoad culpam et poenam in hac vita satisfacere.

7. Fundamento contraria sententiæ satisfit.-Præterea ratio, qua utitur Cano, nihil urget; alias illo argumento probaretur, non posse solam animam sufficienter satisfacere pro hac pœna in purgatorio; probaretur etiam non posse hominem in hac vita satisfacere pro hac poena per solos actus interiores animæ, aut per intensissimam contritionem ; vel e contrario non posse hominem satisfacere per actiones corporis pro peccatis mere internis, et in sola anima commissis. Quod si dicatur, in hac vita nullum esse peccatum ita internum, cui non cooperetur corpus aliquo modo, neque esse contritionem, vel satisfactionem ita internam, cujus non sit particeps corpus ipsum, quia appetitus semper cooperatur aliquo modo voluntati. Pari ratione dicemus, quandocunque homo dolet de peccato, ibi esse aliquam satisfactionem pro pœna temporali, cujus etiam corpus particeps est, et hoc satis esse. Præsertim quia, cum animus sit qui principaliter delinquit, et corpus sit tantum organum, aut instrumentum, potest in

anima sufficienter puniri quidquid in corpore peccatum est; maxime cum ipsa mors corporis et quidquid homo in hac vita patitur, possit esse pœna peccati.

Al

8. Probatur assertio ex Tridentino. tera vero pars de auctoritate, sumi imprimis potest ex Concilio Trident., sess. 4, cap. 1, ubi primum dicit, pœnitentiam fuisse omni tempore necessariam. Deinde vero hanc necessariam pœnitentiam explicans, solum dicit: Ut perversitate abjecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestentur. Et infra, cap. 8, de hac satisfactione loquens, nunquam dicit esse in præcepto extra satisfactionem sacramentalem, sed tantum esse securiorem viam et necessariam, non simpliciter, sed ad perfectam animæ liberationem, seu puritatem. Et hic posterior est sensus fere omnium Sanctorum, quos supra citavi. Quapropter hæc sententia mihi videtur verissima, si loquamur de satisfactione omnino condistincta a contritione, et ordinata tantum ad tollendum reatum pœnæ temporalis, ut convincit fundamentum adductum, et magis in sequenti illatione explicabitur.

potest interdum esse in præcepto ad servandam continentiam, et sic de aliis. Semper tamen hujusmodi obligatio potest referri ad aliquam specialem virtutem, cui repugnat illud peccatum, propter quod vitandum necessaria est talis medicina; ut in exemplo posito virtus castitatis potest ad tale jejunium vel abstinentiam obligare; sed singulæ virtutes hoc faciunt sub propriis rationibus et honestatibus, pœnitentia vero sub generali ratione vitandi offensionem divinam; sicut enim est officium pœnitentiæ detestari commissum peccatum, ut offensa Dei est, ita cavere futurum. Secundo, potest obligatio esse alicujus actus externi, si ita conjunctus sit cum contritione, ut moraliter judicetur necessarius ad illam habendam; et hoc modo potest interdum esse necessarium peccatori indurato, audire verbi gratia concionem, vel certe restituere alienum, et a se abjicere pecunias, aut tollere aliam similem occasionem externam, quæ impedit animum, ne a peccato avertatur, aut facere aliqua pietatis, vel afflictionis opera, quibus, et a Deo impetret auxilium, et seipsum ad veram pœnitentiam emolliat. Et juxta hunc posteriorem modum dicunt etiam interdum Patres, ut supra visum est, lacrymas, vel alia similia externa signa doloris esse necessaria peccatoribus ad placandum Deum, non quia per se præcepta sint, sed quia ex natura rei sunt quodammodo connexa cum contritione, quæ per se præcepta est. Et eodem modo dixit D. Thom. supra, q. 84, art. 7, ad 1, non solum internam, sed etiam externam pœnitentiam esse de lege naturali. Reliqua, quæ ad satisfactionem pertinent, citato loco tractabuntur. Et ideo hæc dicta sufficiant

9. Qua ratione actus externi pænitentiæ cadant sub præceptum. - Ex dictis enim infertur decisio alterius partis quæstionis propositæ, an externi actus pœnitentiæ cadant sub præceptum. Dicendum est enim, quatenus conducunt, vel ordinantur præcise ad tollendum reatum pœnæ temporalis, ex natura rei non cadere sub præceptum, ut ex dictis patet; aliis vero duobus modis posse interdum esse in præcepto. Primo, ut remedia moraliter necessaria ad præservandum ab aliqua culpa; quo modo jejunium, vel abstinentia de virtute pœnitentiæ.

FINIS HUJUS PRIME PARTIS DE POENITENTIÆ VIRTUTE.

SECUNDA PARS HUJUS MATERIÆ

QUÆ EST DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM.

In explicatione hujus partis non habemus textum D. Thomæ cui adhæreamus, nam, felici morte præventus, tractatum de hoc et de cæteris sacramentis imperfectum reliquit. Et licet in 4 Sentent. eamdem fere doctrinam nobis tradiderit, tamen, cum ibi munus expositoris subiret, non potuit tam exactam methodum tenere quam in Summa habuit; cumque junior illa scripserit, non habent illud auctoritatis pondus quod in Summa obtinuit. Et ideo necessarium nobis visum est, relicto textu, propria methodo hujus sacramenti doctrinam tradere; quod etiam, Deo adjuvante, in sequentibus tomis observabi

mus.

DISPUTATIO XVI.

DE POTESTATE QUAM CHRISTUS ECCLESIÆ CONCESSIT AD REMITTENDA FIDELIUM PECCATA, QUÆ NOMINE CLAVIUM SIGNIFICARI SOLET.

Hæc potestas fundamentum est hujus sacramenti, et ideo exordium disputationum ejus ab illa duximus sumendum, quanquam de illa tractaverit Magister Sententiarum in 4, dist. 18, post plures alias de hoc sacramento. Solet autem hæc potestas nomine clavium significari, ut ibidem ex Magistro et Doctoribus constat; ne igitur necesse sit aliam postea de clavibus disputationem texere, cum inutili earumdem rerum sub verbis diversis repetitione, ideo hanc etiam metaphoram hic declarabimus, solum sub generali ratione sua, et quatenus dicit potestatem judiciariam in foro pœnitentiæ; sic enim ipsummet pœnitentiæ sacramentum, quoad præcipuam et formalem partem ejus, actus est hujus potestatis, seu clavium. Alii enim actus ligandi et solvendi spiritualiter in foro ecclesiastico contentioso, licet vocari etiam soleant actus clavium, tamen per se non pertinent ad hanc potestatem remittendi peccata, ne

que ad formalem constitutionem hujus sacramenti; et ideo in hoc libro nihil de illis dicemus, præsertim cum diffusam nimium disputationem requirant. Tamen, quia illi actus. valde conjuncti sunt cum administratione hujus sacramenti, eorumque cognitio maxime necessaria est ad usum ejus, ideo huic operi adjungemus aliud, in quo de Censuris ecclesiasticis et Irregularitate disseremus. De potestate igitur remittendi peccata inquiremus imprimis, an sit, et quotuplex; deinde quid sit, ubi et objectum et actus ejus declarabimus; unde etiam constabit quas causas vel effectus habeat.

SECTIO I.

Utrum Christus dederit suæ Ecclesiæ ministris potestatem specialem ad remittenda peccata post baptismum commissa.

1. Novatianorum error. Addo in hoc titulo particulam illam, post baptismum commissa, quia hic jam non agimus de remissione peccati originalis, nec eorum actualium, quæ cum illo conjunguntur aliquando, et cum eo remitti debent per baptismum ; nam de hac re satis a nobis dictum est in superiori libro. Tola igitur præsens disputatio est de remedio peccatorum quæ post baptismi susceptionem committuntur, et consequenter de potestate Ecclesiæ ad illa remittenda. In qua re fuit antiquus error Novatianorum, qui hanc potestatem Ecclesiæ negarunt, ut late tractat Cyprianus, lib. de Lapsis, a principio, ubi auclorem hujus erroris indicat fuisse Novatianum. Idem in ep. 52; et Ambrosius, lib. 1 de Poenit., a principio; Augustinus vero, hæresi 38 dicit fuisse Novatum. Hos vero duos fuisse diversos, et alterum, scilicet Novatum, fuisse presbyterum Africanum ; alterum vero fuisse Pseudoepiscopum Roman., qui contra Cornclium schisma excitavit, ut sumitur ex

« PredošláPokračovať »