Obrázky na stránke
PDF
ePub

Damaso in vita Cornelii, et ex eodem Cornelio in ep. 1 Decret., et ex Cypr., ep. 41, 43 et 48, alias I. 2, ep. 8 et 9, et lib. 3, ep. 11; et ex Fabiano Papa, ep. 1 Decret.: Supervenit (inquit) Novatus ex Africa, et separavit ab Ecclesia Christi Novatianum, et quos lam alios. Et ex Paciano, epist. 3 ad Sempronianum, quæ optima est contra hæresim, in 1 tomo Bibliothecæ Sanctorum. Hieronymus etiam in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, in Novatiano, docet primum auctorem hujus erroris fuisse Novatum, qui postea Novatianum sibi adjunxit; qui tamen posteaquam Episcopus factus est, veluti caput et princeps hujus hæresis est habitus; et sæpe propter nominum similitudinem confuse de his duobus historiæ loquuntur, ut viderc est in Eusebio, lib. 6, cap. 33 et 34; Nicephoro, lib. 6, cap. 3 et seqq.; Socrate, lib. 4 Historiæ, c. 28, et lib. 8 Tripartitæ, cap. 9.

2. In explicando etiam hoc errore magna est varietas. Multi enim Patres tribuunt his hæreticis, quod negaverint non solum potestatem Ecclesiæ ad remittenda peccata post baptismum commissa, sed etiam dixerint coram Deo esse irremissibilia per poenitentiam, ut supra suo loco vidimus. Alii vero (ut Ruardus notavit, art. 5) dicunt eos non ncgasse fructum interioris pœnitentiæ apud Deum, sed solum apud Ecclesiam, negando illi hanc potestatem, et consequenter etiam negando sacramentum pœnitentiæ. Et quidam asserunt, Novatum in principio non negasse hanc potestatem circa omnia peccata, sed specialiter circa peccatum negantium Christum in tormentis, et propterea dixisse, hujusmodi lapsos nunquam esse admittendos ab Ecclesia ad communionem, sed monendos esse ut poenitentiam agant; remissionem vero talis peccati Deo committendam esse. Postea vero discipulos ejus hoc extendisse ad omnia peccata. Ita sumitur ex 1. 2 Tripartitæ, c. 13; et Niceph., 1. 8, c. 20, et l. 11, c. 14, et l. 14, c. 24; Hieron. autem ep. 95 dicit, Novatum quidem prius id docuisse de peccato ad mortem; postea vero ad omnia peccata suum errorem ampliasse. Et ibi tribuit eumdem errorem Montano. Ambrosius vero, lib. 1 de Poenit., c. 2 et 3, potius e contrario dicit Novatum in principio generalem docuisse errorem, discipulos vero postea leniisse.

3. In hunc errorem consenserunt postea omnes hæretici, qui claves Ecclesiæ negarunt, ut Waldenses, Wicleph., et Joan. Has,

XXII.

ut refert Waldensis, 1. 2 Doctrinalis fidei, c. 144 et sequentib., et t. 2 de Sacramentis, c. 135, ubi Masilianis et Jacobitis eumde:n errorem tribuit ex Damasceno, lib. de Hæresibus. Idem Epiphanius, hæres. 80, et Guido Carmelita, lib. etiam de Hæresibus. Lutherani denique et omnes novatores, sell recentiores hæretici eamdem hæresim excitarunt, nam præter potestatem concionandi et baptizandi, non agnoscunt in Ecclesia aliam potestatem remittendi peccata, quæ per solam fidem tolli dicunt, et per contritionem vel baptismum solum quatenus excitant fidem, ut videre est in Rofense, ab art. 3 usque ad 15; Ruardo etiam, art. 3 et seq.; et Prateolo, verb. Lutherani; Bellar. et aliis. Fundamentum eorum est, quia hæc potestas non colligitur ex Scriptura, quod esse falsuni statim ostendam. Et illatio etiam est fundata in errore, quia non solum ea quæ in Scriptura continentur, sed etiam alia quæ ex traditionc habentur, et ab Ecclesia definiuntur, eamdem fidei certitudinem habent, ut constat ex materia de fide.

Christum reliquisse Ecclesiæ potestatem ad remittenda peccata post baptismum commissa. Assertio 1.

4. Dicendum ergo est primo, Christum Dominum reliquisse Pastoribus Ecclesiæ potestatem supernaturalem ad remittenda peccata post baptismum commissa. Est de fide definita in Concilio Constant., sess. 8 et 15, et in Lateranensi, in c. Firmiter, de Summ. Trinit., et in Florentino, in litteris unionis, sub nomine clavium; expressius vero in Trident., sess. 14, c. 1, can. 3. In Evangelio duo sunt præcipua testimonia, in quibus hæc veritas fundatur. Primum est Matt. 16: Tibi dalo claves regni cælorum, et quodcunque ligaveris, etc. Aliud est Joann. 20: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. In priori fit promissio Petro tanquam capiti; tamen per illum derivanda erat, seu communicanda potestas aliis sacerdotibus. Et ideo Matth. 8 generalius fit illa promissio toti Ecclesiæ. In alio vero loco fit collatio potestatis, ut constat ex verbo illo, accipite; et ideo hic posterior locus in discursu hujus materiæ diligenter expendendus est.

[blocks in formation]

mittuntur peccata, et per Evangelii prædicationem fides concipitur, ideo potestas prædicandi Evangelium dicitur a Christo dari ad remittenda peccata. Sed hæc interpretatio imprimis est omnino voluntaria præter verborum proprietatem; si autem hoc modo liceret Scripturam eludere, nullum fidei dogma ex illa confirmari posset. Secundo, est contra perpetuam Ecclesiæ traditionem, cujus initium ignoratur, quod est signum Apostolicæ traditionis; nullus autem melius potuit nobis sensum verborum Christi aperire, quam ipsi Apostoli. Tertio, Patres omnes ita exponunt, partim super illum locum, partim aliis. Chrysostomus, hom. 70 ad Pop. ; et Hieronymus, t. 3, ep. 150 ad Ediviam, q. 9, in fine, ubi dicit, illis verbis datum esse Spiritum Sanctum Apostolis quantum ad specialem potestatem remittendi peccata. Idem Anastasius, in Quæstionibus sacræ Scripturæ, q. 79, in 6 tom. Biblioth.; Ambrosius, lib. 10 in Lucam, fere in ultimis verbis; Hugo Victorinus, lib. 2 de Sacram., p. 14, c. 1, et alii, qui in citatis auctoribus modernis videri possunt. Quarto, quamvis verbum illud, remittendi peccata, aliquo modo applicari possit ad prædicationem Evangelii, verbum illud, retinendi, non potest; unde illud maxime indicat potestatem specialem et judiciariam, ut infra declarabo.Quinto, potestas prædicandi, quatenus est speciale quoddam jus datum Ecclesiæ a Christo Domino ad propagandum Evangelium, propriis et disertis verbis data est ab illo, Matt. ult., et Marci ult. Prædicate Evangelium omni creatura; nam in his quæ pertinent ad fundamenta Ecclesiæ, Christus Dominus hoc semper servavit, ut propriis verbis uteretur; et similiter ad illud munus exercendum peculiaria Spiritus Sancti dona in die Pentecostes receperunt; ad alium ergo finem, et cum alia potestate per illa verba Spiritus Sanctus illis datus est Joann. 20. Quatenus vero illa potestas dicit solum facultatem instruendi proximum ad fidem, sic non est ex speciali concessione; nam in quolibet potest esse hæc facultas, si alioqui ipse sit in fide satis instructus; atque hoc modo potestas remittendi peccata esset in omnibus, quia omnes possunt alios ad fidem, et ad pœnitentiam, vel charitatem exhortari, quod plane absurdum est.

6. Alia hæreticorum evasio. Secundo, respondent hæretici, Christum Dominum locutum fuisse in verbis illis de potestate baptizandi; nam baptismus datur in remissionem peccatorum. Cui expositioni interdum viden

tur favere Sancti, ut videre licet in Cypriano, epist. 73 et 76; et Chrysostomo, hom. 6 in 2 ad Cor., in fine litteræ, ante partem moralem; et Isidor., lib. 2 de divinis Officiis, cap. de Baptismo. Quæ quidem interpretatio, si intelligatur per extensionem quamdam, scilicet sub ea potestate comprehendi posse potestatem remittendi peccata per baptismum, tolerabilis est propter auctoritatem dictorum Patrum; et Augustini, lib. 2 contra Parmen., c. 11, ubi generaliter dicit hanc potestatem exerceri per doctrinam et sacramenta. Et 1. 50, Homil., in 23, idem significat. Unde Conc. Trid., sess. 14, c. 1, licet in fine priorem hæreticorum fugam damnet, de hac vero interpretatione nihil dixit.

7. Improbatur. Nihilominus tamen hæc expositio intellecta exclusive, id est, sermonem ibi esse de sola hac potestate, et non præcipue de potestate ad remittenda peccata post baptismum commissa, falsa est et hæretica, ut constat ex definitione Concilii Trid. ibidem, et ex traditione Ecclesiæ, et Sanctorum expositionibus, præsertim Cyrilli, 12 in Joan., c. 55, ubi dicit, Christum illis verbis ordinasse Apostolos orbis doctores et divinorum mysteriorum ministros. Et subdit homines rem.ittere peccata, quia Spiritus Sanctus per eos remittit. Quod fit, inquit, duobus modis: primo baptismo, deinde pœnitentia. De eadem potestate exposuit illa verba Chrysostomus, hom. 85 in Joann., ubi tamen inferius subdit, nunc non esse dicendum: Super cathedram Moysis, sed, super cathedram Christi, sederunt sacerdotes, quia ejus acceperunt doctrinam. Unde hæretici colligunt potesta tem hanc in sola doctrina consistere: sed prave et sine fundamento. Sensus est enim, ab illo habere sacerdotes evangelicos cathedram et potestatem, a quo fluxit et manavit doctrina evangelica. Unde idem Chrysostomus, lib. 3 de Sacerdotio, non longe a principio, præter baptismum dicit aperte esse in sacerdotibus evangelicis potestatem remittendi peccata, quam eloquenter exaggerat. Augustinus etiam, lib. 1 de Adult. conjug., cap. ult., distinguit a baptismo remissionem peccatorum, quæ post baptismum datur, et reconciliationem vocat et arrham pacis. Et libro 2, c. 9, dicit per claves Ecclesiæ remitti peccata. Et idem sentit serm. 11 de Verbis Domini, et in Enchir. cap. 65, et lib. de Ver. et fals. poenit., cap. 9 et 10. Ubi etiam sacramentalis confessionis meminit; et hanc potestatem significatam esse a Christo dicit, cum

Lazarum suscitatum jam tradidit solvendum Apostolis; et de hac potestate intelligit verba Matth. 18: Quodcunque solveritis super terram, etc. Idem tract. 22 in Joan. ; et lib. 1 contra Advers. leg. et Prophet., cap. 17, explicat optime has claves Ecclesiæ, et lib. de Agone christiano, cap. 30 et 31, et 1 de Doctrina christ., c. 17 et 18. Unde cum idem Augustinus, tractat. 121 in Joan.; dicit, per charitatem Ecclesiæ remitti peccata, quia illis tantum remittuntur, qui per charitatem Ecclesiæ conjunguntur, quod repetit lib. 7 de Baptismo, c. 51, intelligendum est, non solum quod per merita vel orationes Ecclesiæ remittantur aliis peccata, sed per propriam potestatem ad hoc concessam a Christo; quæ tamen non est data Ecclesiæ, nisi propter eos qui sunt membra ejus, et per fidem, et suo modo per charitatem illi conjunguntur; tantum enim vult docere illis locis Augustinus schismaticos non posse extra Ecclesiam consequi remissionem peccatorum.

[ocr errors]

8. Ex aliis Patribus probatur assertio. Præterea Ambrosius, 1. 2 de Pœnit., c. 7, variis exemplis confirmat, et credibilem facit hanc potestatem, et lib. 3 de Spiritu Sancto, cap. 19, ubi tamen exponens hunc locum Joan. habet hæc verba: Homines in remissione peccatorum ministerium suum exhibent, non jus alicujus potestatis exercent. Sed intelligenda sunt, id est, non propria et principali virtute remittunt, sed ministeriali. Unde subdit: Neque enim suo, sed Spiritus Sancti nomine remittunt. Quomodo de eadem re loquens, dixit Anastas. Nicen., in Quæst. S. Script., q. 6: Etsi ergo sit homo qui audit confessionem, Deus est tamen qui per se convertit et donat; et ibi recte explicat prædicta Christi verba. Item in eodem sensu dixit Pacianus, dict. ep. 3: Quod ego facio, non meo jure facio, sed Domini; Dei enim adjutores sumus. Et ibi expresse distinguit hanc potestatem a potestate baptizandi; et bene hoc confirmat, quia hæc potestas supponit Ecclesiam constitutam, et cadit in illam et membra ejus. Ad quod ponderat, Christum, Matth. 17. prius dixisse Petro: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et postea: Et tibi dabo claves. Et quodcunque ligaveris; et Matth. 18, prius dixisse: Dic Ecclesiæ; si Ecclesiam non audierit, etc.; et deinde: Quæcunque alligaveritis, etc. At vero Ecclesia Christi proprie constat hominibus baptizatis. Unde Augustinus, 20 de Civitate, capite sexto, explicans claves, dicit illas esse in præpositis Eccle

siæ circa subditos, citans illud 1 ad Cor. 5: Quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare? at vero potestas baptizandi exercetur circa non subditos, et existentes extra Ecclesiam, ut Ecclesiæ aggregentur. Ideoque dicunt Theologi, hanc potestatem esse super corpus mysticum Christi, quod est Ecclesia, ac proinde supponere baptismum, ut Ecclesiæ januam. Eamdem veritatem docuit Athanas., orat. in illud: Ite in castellum quod contra vos est; et Hilarius, c. 16 in Matth., circa illa verba c. 7: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Origenes etiam, hom. 14 in Matth., ad hunc modum exponit in sensu allegorico verba illa. Christi: Solvite et adducite mihi. Unde cum hom. 24 in Num. dicit Christum solvisse peccata potestate, alios vero Sanctos precatione, loquitur de remissione quæ fit per modum meriti, vel satisfactionis, non de illa quæ fit per ministerialem potestatem, ut plane constat ex contextu. Alios Patres infra referam. Ex his ergo satis explosa est perversa hæreticorum expositio, et veritas confirmata; et obiter etiam exposui nonnulla, quæ ex Patribus objiciuntur ab hæreticis, et alia in sequentbius tractabo.

9. Ratione suadetur conclusio. Et hoc etiam potest confirmari ex proprietate ipsorum verborum, nam verba Christi non limitantur ad peccata infidelium, sed generalia sunt. Item hic habet locum ratio prius facta, quod potestas baptizandi jam prius data erat Apostolis ; nam in virtute Christi jam baptizabant; speciale vero jus ad baptizandum universum orbem receperunt Matt. ult., vel hic etiam illis verbis: Ecce ego mitto vos, etc. Per alia ergo verba singularis quædam potestas ad remittenda peccata eis data est. Denique ratio seu congruentia facile ex dictis sumi potest; nam Christus Dominus reliquit specialem quamdam potestatem ad remittenda peccata hominum infidelium, qui non sunt. membra ejus, quæ per baptismum exercetur; ergo fuit conveniens, ut relinqueret etiam. potestatem specialem ad remittenda peccata membrorum ejus fidelium, quæ non potest esse ipsamet potestas baptizandi; quia nec baptismus iterari potest, nec præcedens baptismus habet efficaciam in ea peccata, quæ post ipsum susceptum committuntur. Consequentia probatur, quia non minus erat possibilis hæc potestas quam prior, quia necest principalis, quæ est propria Dei (quo verbo expediuntur multa, quæ contra hanc potestatem hæretici objiciunt); nec est potestas ex

cellentiæ, quæ est propria Christi, sed ministerialis, et communicabilis Christi ministris. Neque etiam est minus necessaria hominibus baptizatis hæc potestas, quia sunt fragiles, et facile cadunt a gratia baptismali. Pertinuit etiam hæc potestas ad perfectionem legis gratiæ, et ad ostensionem justitiæ et efficacitatis meritorum Christi, cum non solum per se ipsum, et per potestatem excellentiæ, sed etiam per suos ministros, et ministerialem potestatem illis communicatam possit peccata remittere.

Potestatem hanc esse per modum judicii.

COROLLARIUM.

10. Ex quibus facile etiam colligitur, potestatem hanc esse judiciariam, seu per modum judicii exercendam ; quod etiam est de fide, ut constat ex Conc. Trid., sess. 14, cap. 1, ubi propterea can. 9 definit absolutionem esse actum judicii et sententiæ prolationem. Quod etiam maxime confirmatur ex traditione Ecclesiæ, quæ in illis verbis semper intellexit, constituisse Christum Dominum in Ecclesia sua quoddam tribunal, et reliquisse judices, apud quos peccatorum et conscientiarum causæ tractarentur; quod verba illa Christi, remittendi et retinendi peccata, ligandique et solvendi, satis indicant, ut disput. seq., sect. 2, latius expendam. Recteque notavit Ambrosius, lib. 4 de Poen., c. 2, ubi ait, hanc potestatem esse ad vindicanda peccata, quod spectat ad judicem ; ut optime etiam explicat Greg., hom. 26 in Evangel. Et ideo dixit Hieronymus, epist. 1: Sacerdotes habentes claves ante diem judicii judicant. Quam sententiam usurpavit Anterus Papa in sua epist. Decret. Et optime Leo Papa, ep. 89, alias 91, ubi ait, datam esse sacerdotibus potestatem, ut fideles ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admittant. Denique Bernard., serm. 1 de SS. Petro et Paulo: Quid, inquit, Petro potentius, qui claves cœli tam singulariter accepit, ut præcedit sententia Petri sententiam cœli? Non quod hæ sint propriæ duæ sententiæ una enim tantum est, quæ principalius est a Deo, et in ho genere prior; sed dicitur hominis sententia præcedere, vel quia exterior absolutio ordine naturæ antecedit interiorem, vel quia proxime inchoatur, et quasi definitur sententia a sacerdote, et infallibiliter consequitur effectum, et rata habetur in cœlo.

[ocr errors]

11. Ratione ostenditur. Ratio seu con. gruentia sumitur ex Concilio Tridentino, et ex his quæ supra tetigimus circa effectus poenitentiæ, agendo de remissione pœnæ temporalis. Nam conveniens fuit longe aliter remitti peccata ante baptismum commissa, et quæ post illum committuntur; nam illa priora remittuntur per modum regenerationis, et ideo prorsus delentur, et magna facilitate. Item, quia illa peccata committuntur ante illuminationem fidei, et ideo ex parte habent aliquam excusationem, propter quam facilior venia de eis conceditur. At vero peccata commissa post baptismum, et fidei illuminationem, ex eo capite graviora sunt et medicinam postulant acerbiorem, ut ponderavit Paulus ad Hebr. 6 et 10, ac propterea remedium adversus hæc peccata per modum justi judicii institui debuit. Quod etiam expediebat, ne hominibus Christianis ex facilitate veniæ peccandi occasio dari videretur. Potestas ergo ad remittenda hæc peccata judiciaria est. Et in hoc fundantur fere omnia, quæ ad sacramentum rite exercendum necessaria sunt, videlicet, ut minister jurisdictionem habeat, causam cognoscat, et examinet; quod non potest facere nisi prævia accusatione peccatorum; ac tandem ut supplicium et pœnam imponat, et absolvat; de quibus in sequentibus dicendum crit. Per quæ satis responsum est ad hæreticorum fundamentum.

12. Hæreticorum objectio. Diluitur. Sed adhuc objiciunt contra fundamentum positum ex verbis Christi, confirmando suam falsam expositionem, ex Luc. ult., ubi dicit Christus oportere prædicari in nomine suo pœnitentiam et remissionem peccatorum ; ubi clare loquitur de remissione peccatorum, quæ fit in baptismo; ergo de eadem loquitur in dictis verbis Joann. 20, nam eadem die utraque verba dixit, teste Augustino, lib. 3 de Consensu Evangel., c. 25. Respondetur, quidquid sit de hoc ultimo, quod incertum est, argumentum esse nullius momenti, tum quia eadem die, imo cadem apparitione potuit Christus multa et varia docere; tum maxime quia falsum etiam est verba illa Luc. ult. limitari ad pœnitentiam baptismalem, et remissionem peccatorum, quæ fit in baptismo; non enim solis infidelibus, sed etiam fidelibus et baptizatis prædicanda est poenitentia et remissio peccatorum in nomine Christi; unde potius argumentum retorqueri potest.

SECTIO II.

Utrum hæc potestas sit ad remitten la peccata quoad culpas, vel tan'um quoad pœnas; et quos actus habeat.

1. Prima opinio. - Fuit gravium Doctorum opinio, per hanc potestatem non posse remitti peccatorum culpas, sed solum declarari remissas, et remitti pœnas. Et in hoc ultimo est quædam diversitas, nam quidam dixerunt hanc potestatem solum esse ad remittendam pœnam temporalem, alii vero ad æternam. Priorem opinionem tenuit Magister Sentent. in 4, dist. 16 et 18; Altisiodorensis, lib. 4 Summæ, tract. 6, cap. 8; Alexander Alens., 4 part., q. 80, alias 21, memb. 1; Bonaven., dist. 18, art. 2, q. 1 et 2; et ibi Gabr., q. 2, et dist. 14, q. 2; Major, q. 2, d. 18, q. 1; et ibi Thom. de Argent., art. 3; Okam, 4, q. 9; Abulens., 1 p. Defensorii, cap. 6; et Adrianus, Quodlib. 5, art. 3, probabilem censet hanc opinionem, licet dubiam.

2. Fundamentum ejus duplex est. Primum, quia remittere peccatum quoad culpam, est proprium solius Dei, nam præcipua ratio culpæ consistit in injuria Dei, et ideo ad illum solum spectat culpam remittere. Secundum ac præcipuum est, quia hæc potestas ante actionem suam semper supponit culpam remissam; ergo non est data, neque instituta ad culpas remittendas; quia nulla potentia activa ordinatur ad aliquem effectum, quem semper supponat jam factum, alioqui superflua esset; hæc autem est quædam activa potentia; non est ergo propter effectum, quem semper supponit factum. Antecedens patet, quia hæc potestas, ut aliquid agat, supponit in subjecto interiorem pœnitentiam, et contritionem, sine qua non potest remitti peccatum, et ea posita, statim tollitur; utrumque enim est in superioribus a nobis probatum. Unde potestatem hanc, et actionem ejus inquiunt dicti Doctores significatam esse a Christo Domino, Joan. 11, ubi prius ipse solus suscitavit Lazarum, deinde tradidit discipulis solvendum; sic, aiunt, solus Deus suscitat animam per contritionem, remittendo culpam; committit autem Ecclesiæ potestatem solvendi vincula pœnarum quæ manent. Et videtur expositio D. Augustini, tract. 22 et 49 in Joan.,et serm. 8 de Verbis Domini; Cyrilli, vel potius Clictovai, lib. 7 in Joan., c. 24; et Greg., homil. 26 in Evang.; Bedæ, Joan. 11; et ibi D. Thom. et aliorum.

3. Secunda opinio. Secunda vero opinio convenit cum præcedenti in negando huic potestati effectum remissionis culpa, propter eadem fundamenta; differt tamen, quia non solum affirmat esse ad remittendas pœnas temporales, sed etiam æternas. Ita tenet Hugo Victorinus, in Summa sentent., tract. 5, cap. 11, et lib. 2 de Sacramentis, p. 14, c. 8; Richardus de S. Victore, lib. de Potestate ligandi et solvendi, c. 12. Et fere idem tenet Medina, Cod. de Pœn., tract. 2. quæst. de Effectu absolutionis sacramentalis. Nam, licet dicat, per contritionem supponi remissam poenam æternam, addit tamen adhuc esse clausum regnum coelorum, donec per hanc potestatem aperiatur, et subdit, si ex negligentia peccatoris hoc omittatur, perpetuo excludi a regno, non tantum propter negligentiam illam, sed etiam propter peccata prius remissa per contritionem: unde sentit pœnam sensus æternam simpliciter tolli, cum remittitur culpa per contritionem, pœnam vero damni nonnisi in ordine ad hoc sacramentum.

4. Fundamentum hujus partis est, quia hæc potestas ad remittenda peccata, ut sit clavis regni cœlorum, oportet, ut cœlum ipsum aperiat; ergo est potestas ad tollendum peccatum, quatenus impedit ingressum regni colorum; impedit autem per æternam pœnam damni; ergo est potestas ad tollendam illam. Addit Medina, hoc modo sufficienter intelligi verba Christi: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; nam sæpe pœna peccati peccatum appellari solet, quod maxime verum erit de pœna æterna et damni. Sic etiam optime quadrat metaphora clavis regni cœlorum. Sic denique salva manet necessitas et efficacitas, tam confessionis quam contritionis, et ita facile omnia conciliantur; ita ergo sentiendum est. Quia vero Hugo et Richard. de utraque pœna æterna damni et sensus loqui videntur, fortasse eos movit, quod hæ pœnæ cum proportione sumptæ nunquam separantur; et ideo, si æterna pœna damni non remittitur, nec poena sensus absolute remittitur.

Primarium effectum hujus potestatis esse remittere peccatum quoad culpam, et consequenter quoad pœnam.

5. Nihilominus dicendum est, proprium, primarium, ac per se effectum hujus potestatis esse remittere peccatum quoad culpam, et consequenter etiam quoad pœnam æter

« PredošláPokračovať »