Obrázky na stránke
PDF
ePub

ipsa ordinatione sacerdotali. Quod docuit Joan. 22 in Extravag. Quia quorumdam, de Verb. signif., ubi in hoc sensu dicit, claves in collatione sacri Ordinis conferri. Clarius Tridentinum, sess. 14, c. 6, et can. 10, et sess. 23, c. 1, docens sacerdotibus duplicem in ordinatione sua conferri potestatem, scilicet, consecrandi, et ligandi ac absolvendi. Item ob eam causam ordinantur per verba, Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, etc. Item hæc potestas invenitur in omnibus et solis sacerdotibus; ergo signum est dari per Ordinem. Tandem ostensum est hanc potestatem non esse distinctum quid a charactere; character autem sacerdotalis integre ac perfecte confertur in ordinatione sacerdotis; ergo. Statim vero occurrebant hic dubia, quæ attigit Scotus in 4, d. 19, q. 2, art. 8, scilicet, quo modo hæ duæ potestates ordinis in corpus verum et mysticum diversis temporibus conferantur, et consequenter quomodo distinguantur; et an imprimant distinctos characteres, seu distinctos gradus, vel partes reales ejusdem, vel eumdem physice, sub duplici consideratione morali. Hæc tamen omnia pertinent ad sacramentum Ordinis, et ad præsens nihil referunt.

cemus. Est autem breviter advertendum, in Ecclesia duplicem esse jurisdictionem spiritualem: una dicitur in foro exteriori seu contentioso, quæ est ad gubernandam Ecclesiam, ad ferendas leges, censuras, etc., et de hac nunc non agimus, sed infra in materia de censuris. Alia vero est in foro interno et pœnitentiali; et hanc dicimus nunc esse necessariam ad hunc actum.

Quid sit hæc potestas jurisdictionis.

5. Quorumdam opinio. Difficultas vero est, quid sit hæc potestas jurisdictionis, et quando conferatur. Non enim defuerunt auctores Catholici qui dicerent dari in ipsa ordinatione sacerdotis, qui consequenter insinuant in re non esse distinctam a potestate ordinis, nec separabilem ab ipsa. Quam opinionem valde probabilem existimat Durandus, d. 19, quæst. 2; ei tamen adhærere non audet; in eam vero inclinat Almainus, d. 18, art. 4. Illam tamen defendit Armacanus, lib. 11 de Quæstionib. Armenorum, c. 1. Fundari potest, quia Christus per illa verba, Accipite Spiritum Sanctum, etc., contulit Apostolis potestatem ordinis et jurisdictionis in hoc foro. Nam tunc potuit quilibet eorum absque dependentia ab aliis audire confessiones, et absolvere;

Potestatem jurisdictionis necessariam esse ad sed hæc eadem verba dicuntur in persona Chri

peccatorum remissionem.

4. Jurisdictio spiritualis duplex.-De potestate jurisdictionis certum etiam est, illam esse simpliciter necessariam ad effectum hujus potestatis, ita ut absolutio vel sententia data per potestatem ordinis sine jurisdictione nulla sit. Ita definiunt Concilium Florentinum in decreto Eugenii, et Tridentinum, sess. 14, c. 7. Et ratio est clara ex dictis, sect. 1, ubi ostendimus hanc potestatem judiciariam esse; omne autem judicium, ut validum sit, requirit jurisdictionem; nam de his, quæ foris sunt, nihil ad nos. Et confirmatur, nam dicta potestas ordinis non tantum est ad solvendum, sed etiam ad ligandum, in quo verbo includitur etiam potestas ad obligandum, ut infra suo loco dicemus; nemo autem potest obligare nisi subditum. Denique id constat ex differentia inter sacramentum pœnitentiæ, et reliqua; nam in aliis licet sit necessaria aliqua jurisdictio, vel legitima concessio, ut studiose ministrentur, tamen, ut valide conferantur ex vi potestatis, sufficit potestas ordinis; in hoc vero, ut validum sit, præter Ordinem necessaria est jurisdictio, ut dicta Concilia definiunt, et infra, agentes de ministro, latius di

sti in ordinatione cujuscunque sacerdotis ; ergo habent eamdem efficaciam; ergo ex tunc constituitur judex in hoc foro; ergo ex vi talis ordinationis habet jurisdictionem, quia nemo potest esse aut intelligi judex sine jurisdictione.

6. Rejicitur. Durandi erasio pracluditur.—Impugnatur. — Alia responsio Durandi. Hæc tamen sententia, intellecta de integra ac sufficiente jurisdictione, falsa est, et hoc tempore nullo modo sustineri potest, quia certum est, absolutionem datam a simplici sacerdote circa peccata mortalia nullam esse ex defectu jurisdictionis ; ergo non potest hæc jurisdictio ex vi ordinationis inseparabiliter haberi. Respondet Durandus, illam absolutionem esse nullam quoad effectum, solum quia ille, qui sic absolvitur, non est dispositus. Sed hæc responsio non satisfacit, quia absolutio data a sacerdote carente jurisdictione, per se et ex parte ministri nulla est tanquam sententia data a non judice; ille autem defectus ex parte suscipientis, ad hanc nullitatem accidentarius est. Cujus sufficiens signum est, quia interveniente ignorantia fieri potest, ut pœnitens non sit indispositus,

nec peccet confitendo tali sacerdoti, et nihilominus absolutio erit nulla, ita ut, si postea constet pœnitenti sacerdotem non habuisse jurisdictionem, teneatur illa peccata proprio sacerdoti confiteri. Respondet Durandus, in eo casu sacramentum esse validum; nihilominus tamen confessionem esse iterandam propter legem Ecclesiæ præcipientis confiteri omnia peccata proprio sacerdoti, qua in re ipsa impleta non fuit, quamvis propter ignotantiam fuerit poenitens a transgressione excusatus. Sed primum est falsum, et contra Concilia, ut videbimus. Secundum vero non est consequenter dictum; quia in cap. Omnis utriusque sexus, ad quod Durandus alludit, non imponitur circa hoc novum præceptum, sed solum circa temporis determinationem, ut infra latius videbimus; in reliquis autem solum explicatur id, quod per se et ex vi sacramenti necessarium est. Imo, si ex vi juris divini per talem confessionem essent remissa peccata, non posset Ecclesia obligare ad illa iterum confitenda, quia illa absolutio simpliciter et absolute data fuit, et bona fide recepta. Præterea ex casuum reservatione sumitur evidens argumentum; nam, si jurisdictio hæc non posset a superiori ecclesiastico dari et auferri, non possent peccata reservari, et confessio de reservatis facta sacerdoti non esset nulla ex defectu jurisdictionis; et consequenter nunquam posset obligari pœnitens, semel absolutus ab inferiori in casu necessitatis, adire postea superiorem, et illi confiteri. Quæ omnia sunt omnino falsa et contra doctrinam Ecclesiæ, ut infra videbimus. Denique hæc sententia ex dicendis contra ultimam a fortiori impugnabitur.

7. Secunda sententia, et vera. -- Secunda sententia huic extreme contraria, quam ego verissimam censeo, est, potestatem jurisdictionis esse distinctam a potestate ordinis tam in essentia quam in modo, seu tempore quo confertur ; nam potestas ordinis, ut diximus, datur per impressionem characteris, ideoque et necessario comparatur per ordinationem. sacerdotis, et immutabilis ac indelebilis permanet. Potestas vero jurisdictionis solum moraliter datur per extrinsecam concessionem, aut alicujus ecclesiastici muneris collationem, per quam aliquis, pastor vel superior aliorum constituitur, alii vero ejus subditi efficiuntur. Ideoque potestas hæc extra sacramentum Ordinis datur, et (infra Summum Pontificem) immediate per hominem confertur. Quæ sententia sic exposita sumi

Aliis ergo non pla

tur ex D. Thoma, 2. 2, q. 39, art. 3, et 4 contra Gentes, cap. 72, et in 4, d. 17, q. 3, art. 3, q. 4, et d. 19, q. 1, art. 3, quæstiune. 1 ; et Bonav. ibi, art. 3, q. 1, præcipue in solutionibus argumentorum; Soto, in 4, d. 18, q. 4, art. 2; Ledesma, 2, p. 4, q. 22, art. 1 ; Cano, relect. de Pon., q. 1; Medin., Cod. de Confessio., q. de alieno sine licentia proprii absolvente; Castro, de Justa hæret. punit., c. 21; Turrecremata, in Summa de Ecclesia, lib. 1, c. 98; Covarruvias, lib. 1 Variar. resol., c. 10, n. 11, ubi in eamdem sententiam refert Albertum Magnum, et Richardum, d. 18; Scotum, Durandum, et Paludanum, d. 19; et Alexandrum Alensem, 4 p., q. 79, 80 et 81. Prius vero quam hanc sententiam confirmemus et declaremus, aliæ propenenda sunt et examinandæ, quoniam ex omnium collatione et aliarum impugnatione hæc magis declarabitur et evidentius confirmabitur. 8. Tertia sententia. cent hæc extrema, et mediam quamdam dicendi rationem invenire conati sunt, dicentes, potestatem jurisdictionis aliquo modo dari vel inchoari in ipsamet ordinatione, et yt sic nec distingui a potestate ordinis, nec auferri, aut immutari posse per Ecclesiam, aliqua vero ex parte compleri extra sacramentum Ordinis per aliquod ecclesiasticum munus, vel hominum concessionem, et secundum eam rationem potestatem hanc mutari posse, et augeri, aut minui, vel omnino auferri. In hae posteriori parte convenit hæc sententia cum præcedenti, ideoque fundamentis ejus confirmatur, satisque ostenditur ex dictis contra primam sententiam. Prior vero pars in hoc fundatur, quod sacerdotes in ordinatione sua constituuntur judices ad ferendam sententiam de peccatis hominum, ut patet ex significatione et efficacia illorum verborum, Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; ergo in ordinatione recipiunt aliquam jurisdictionem, quia jurisdictio nihil aliud est quam potestas ad ferendum judicium seu sententiam; nec per aliud constituitur quis judex, nisi per jurisdictionem. Secundo, quia, si tota potestas jurisdictionis daretur ab Ecclesia extra sacramentum, possent sacerdotes, cum absolvunt, dicere: Ego auctoritate Summi Pontificis, te absolvo a peccatis tuis, sicut quando absolvunt ab excommunicatione possunt id dicere, quia totam jurisdictionem ad illum actum habent ab Ecclesia; nam propter hoc etiam in temporali judicio. gubernator civitatis dicit, se condemnare ali

quem, vel absolvere, auctoritate regis. Consequens autem falsum est, quia sacerdos in hoc foro immediate fungitur auctoritate a Christo data, et vicem Christi gerit, sicut quando consecrat, vel baptizat; et ideo communi usu hujus sacramenti dicere solet minister: Dominus noster Jesus Christus te absolvat, et ego, auctoritate ipsius, te absolvo; ergo a Christo habet jurisdictionem et potestatem per se necessariam ad hunc actum. Tertio, quia alias non posset intelligi, quo modo Summus Pontifex possit per hanc potestatem judicari et absolvi; quia nec per se ipsum, ut constat, neque etiam per alium, quia nullus potest alteri dare jurisdictionem supra se ip

sum.

9. Varii modi jurisdictionis. — In modo vero explicandi hanc jurisdictionem, prout datur per sacramentum, et prout postea completur, varietas est inter auctores hujus opinionis. Ad quam explicandam suppono in aliquo proximo judice duobus modis posse inveniri jurisdictionem ad dicendum jus inter aliquos. Primo, ex partium conventione, ut contingit in judice arbitro; secundo, ex vi proprii muneris sui, seu ex influxu alicujus superioris, ut est in ordinario judice, vel delegato. Rursus jurisdictio, quæ provenit a superiore per delegationem vel commissionem, dupliciter potest emanare: primo, per concessionem, vel delegationem superioris immediate factam circa ipsam personam, quæ judex constituitur; secundo, per designationem seu electionem ipsius rei, seu personæ judicandæ, quæ sibi talem eligit judicem ex facultate sibi facta a superiore, qui jurisdictionem confert statim ac persona designatur, seu eligitur.

Primus modus explicandi tertiam sententiam.

10. Est ergo primus modus dicendi in hac tertia sententia, præter potestatem judiciariam, quæ datur in ordinatione sacerdotis, non esse necessariam aliam jurisdictionem ad exercendum actum ejus, præter eam quæ provenit ex voluntaria subjectione poenitentis; nam, cum idem ipse sit actor et reus, potest se voluntarie subjicere, et quasi judicem arbitrum eligere. Quæ jurisdictio sufficiens est in hoc negotio, quia principium per se remissionis peccati, quæ est actus hujus potestatis, non est jurisdictio, sed potestas ordinis; jurisdictio autem solum requiritur tan

quam applicatio materiæ, quæ sufficienter applicatur per illam voluntariam subjectionem. Ita sentit Cajetanus, tom. 1 Opusc., tract. 7, qui in hoc sensu dicit, jurisdictionem in hoc judicio non requiri ex parte principii agentis, sed ex parte materiæ; nec tamen negat in aliquibus sacerdotibus inveniri jurisdictionem ex parte principii, vel ordinariam, vel delegatam; sed negat esse per se ac simpliciter necessariam ad actus hujus potestatis. Nam ad absolvendum a peccatis venialibus necessaria non est, nec etiam ad absolvendum a mortalibus in extrema necessitate; nec denique in judicio, quod in hoc foro exercetur circa personam Summi Fontificis. In his enim tribus casibus sufficit voluntaria subjectio pœnitentis; extra illos vero est necessaria jurisdictio ordinaria, vel delegata, quia sine illa non potest fieri subjectio, neque applicatio materiæ, propter Ecclesiæ ordinationem.

11. Rejicitur. Hæc vero sententia falsa est, primo, quia in hoc foro non potest jurisdictio ullo modo manare a pœnitente, quia hoc judicium agitur inter Deum et hominem, et Deus est principalis actor tanquam persona offensa, idemque est unicus et principalis judex peccatorum; ergo nullus potest dare jurisdictionem in tali judicio, nisi vel Deus, vel qui ad hoc habeat vicem ejus; pœnitens autem hic non gerit vices Dei; ubi enim est hoc illi concessum ? Voluntaria ergo subjectio necessaria est ad hoc judicium, ut in illo fiat proportionata accusatio; quomodo dicitur poenitens esse actor et reus, quia illi commissum est, ut se accuset, non vero, ut jurisdictionem conferat, etiam circa venialia peccata. Unde est magna diversitas inter hoc judicium et humanum, quod judici arbitro committitur ex conventione partium; nam ibi partes consentientes habent jus suum proprium, cui cedunt, illudque suo modo transferunt, seu ponunt in judicio arbitri. In præsenti vero totum jus ferendi judicium de peccatis supernaturale est, propriumque solius Dei, a quo tantum manare potest, vel immediate, vel per ministros suos. Quod si fortasse Cajetanus non sensit pœnitentem dare jurisdictionem sacerdoti, sed solum applicare, seu proponere materiam, falsum est quod ait, præter hanc applicationem non requiri aliam jurisdictionem ad ferendum hoc judicium, cum repugnantiam involvat, judicium valide exerceri sine jurisdictione, quantumcunque consentiat qui judicandus est,

nisi vel jurisdictionem conferat aliquo modo, vel supponat.

12. Unde argumentor secundo, quia falsum etiam est, ad efficiendum validum actum hujus potestatis non esse simpliciter necessariam jurisdictionem ordinariam, vel delegatam; id enim repugnat Concilio Florent. dicenti, ministrum hujus sacramenti esse sacerdotem habentem auctoritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris; non ergo sufficit habere ex subjectione pœnitentis. Et Concilium Trident., sess. 14, c. 7, ait, absolutionem illam nullam esse, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut delegatam non habet jurisdictionem; ergo alterutra est omnino necessaria. Innocentius etiam III, cum Concil. Lateran., in c. Omnis utriusque sexus, de Pœnit. et remiss., ait, alienum sacerdotem non posse absolvere sine licentia proprii, sentiens, jurisdictionem proprii, quæ ordinaria est, vel delegatam ab illo, simpliciter necessariam esse. Et ponderandum est verbum non posse; non enim dicit non posse licite, sed simpliciter non posse, scilicet, etiam valide. Quod si non potest, aliqua potestas illi deest omnino necessaria, quæ non est, nisi potestas jurisdictionis; ergo, sive hæc dicatur per se concurrere physice ad actum, sive per accidens, tamen negari non potest, quin moraliter sit per se ac simpliciter necessaria, atque adeo ordinaria, vel delegata, ut dicunt dicta Concilia, qualis non est illa arbitraria, quæ a partibus interdum procedere dicitur, quæ etiam in judicio humano tam impropria est, ut in jure civili non appelletur jurisdictio, sed notio, in leg. Ait Prætor, ff. de Re judic., et in leg. Notionem, ff. de Verb. signif.

13. Tertio, quia alias, stando in jure divino, et nulla interveniente prohibitione, vel determinatione Ecclesiæ, quilibet sacerdos posset valide absolvere quemlibet fidelem a quibuscunque peccatis mortalibus quolibet tempore ex sola voluntate pœnitentis, quia tunc esset voluntaria subjectio, et consequenter jurisdictio sufficiens. Consequens autem est falsum, quia alias non potuisset Ecclesia hanc Christi institutionem, seu concessionem limitare, vel annullare, ut statim dicemus latius contra sequentes opiniones. Unde etiam verum non est in illis tribus casibus supra positis jurisdictionem consistere in sola subjectione pœnitentis, seu ab illa provenire; nam in articulo mortis, et circa venialia omnes sacerdotes habent illam, vel a Christo,

vel ab Ecclesia; circa ipsum vero Summum Pontificem, licet jurisdictio fortasse ab ipso manet, non tamen ut a peccatore se subjiciente, sed ut a supremo Christi Vicario, ut infra suis locis latius explicabimus.

14. Secundus modus dicendi est Navarri in Summa, c. 4, n. 20, et latius, c. 7, n. 259 et 260, et in c. Placuit, de Poenit., d. 6, a principio, et præsertim n. 48. Et eum prius indicavit Palud., in 4, d. 17, q. 3, art. 3, casu 4; et Sylvester, verbo Confessor, 1, q. 2; et Abulensis, in suo Defensorio, p. 2, c. 62 et sequentibus. Navarrus vero, ut eum explicet, distinguit duplicem jurisdictionem, scilicet, in habitu et in actu; et priorem ait dari in ipsa ordinatione sacerdotis, esseque omnino immutabilem per Ecclesiam, et non distingui a potestate ordinis; de posteriori autem ait haberi a sacerdotibus, cum eliguntur, vel deputantur ad munus absolvendi. Addit tamen, stando in jure divino, omnes sacerdotes habuisse jurisdictionem expeditam et actualem ex vi suæ ordinationis, quandiu nulla intervenit Ecclesiæ prohibitio, sive quia ipsis directe datur per ordinationem, ut ipse indicat; sive quia, per solam electionem, seu voluntariam subjectionem pœnitentis, quicunque sacerdos habet hanc jurisdictionem in actu, non quia datur ab ipso pœnitente, sed quia ad ejus electionem, vel designationem datur a Christo; sicut nunc quando Pontifex dat alicui potestatem eligendi confessorem, confessor electus statim habet jurisdictionem, non tamen a poenitente qui illum eligit, sed a Christo, vel Pontifice. Hanc sententiam quoad hanc posteriorem partem, quæ est propria ejus ( nam de priori infra dicam) præcipue confirmat Navarrus ex usu primitivæ Ecclesiæ; nam usque ad tempora Urbani II omnes sacerdotes habebant potestatem ad absolvendum quoslibet pœnitentes, qui vellent ipsis voluntarie subjici, donec crescente malitia, et urgente necessitate, id prohibuit Urbanus in illo c. Placuit, de Pœnit., d. 6. Confirmari etiam hoc potest ex illis trihus casibus tactis a Cajetano; nunc enim omnes sacerdotes possunt absolvere a venialibus, et a mortalibus in extrema necessitate, quia Ecclesia quoad hos casus non limitavit illam concessionem a Christo factam ; similiter Summus Pontifex illa utitur, quando confessorem eligit, quia ipse est supra omnem ecclesiasticam prohibitionem seu limitationem. Ac tandem confirmari potest ex verbis Christi, Joan. 20: Quorum remiseritis peccata,

remittuntur eis; nam ex vi illorum, si Ecclesia nihil vetuisset, possent sacerdotes efficere illum actum circa quemlibet pœnitentem, sicut ex vi illorum verborum, Hoc facite, possunt consecrare quemlibet panem, si alias non impediatur, ne illis applicetur; quod hic fieri dicit per hanc prohibitionem, quia materia hujus potestatis est pœnitens legitime subjectus, et tunc applicatur quando, legitime subjicitur; prohibitio autem Ecclesiæ impedit hanc legitimam subjectionem. Et ideo, stante prohibitione, jurisdictio manet impedita; et hac de causa dicitur manere in habitu, quia si auferretur prohibitio, statim esset expedita; in actu vero dicitur esse, quando, secundum ordinem ab Ecclesia statutum, habet materiam sufficienter subjectam.

15. Improbatur hic dicendi modus. Hæc sententia falsa item est, multumque favet opinioni Armachani. Nam, si sacerdotes omnes ex vi ordinationis suæ et divini juris ita recipiunt jurisdictionem in hoc foro pœnitentiæ, ut seclusa ecclesiastica lege, vel prohibitione, illa sit jurisdictio actualis, et sufficiens ad ferendum validum judicium de peccatis, vix potest intelligi, quomodo propter solam Ecclesiæ prohibitionem illa jurisdictio dicatur habitualis fieri, seu ita impediri, ut validum effectum habere non possit. Quod declaratur, sive hæc jurisdictio dicatur directe et a principio concedi ipsis sacerdotibus cum ordinantur; sive dicatur concedi ex parte pœnitentium, quibus data est facultas eligendi suo arbitrio confessorem, ut ei, statim ac eligitur, detur jurisdictio ab ipso Christo. Prior pars probatur primo, quia, si sacerdotes illo modo habuissent jurisdictionem, non possent ab Ecclesia illa privari; si autem illa non priventur, non potest Ecclesia ita illam impedire, ut actum ejus reddat invalidum; constat autem hoc fecisse Ecclesiam; ergo. Major quoad priorem partem probatur, nam ideo potestas ordinis auferri non potest ab Ecclesia, quia datur ex vi ordinationis per impressionem characteris; ergo, si potestas jurisdictionis eodem modo datur, auferri non potest per Ecclesiam. Item, quia, si Ecclesia per prohibitionem abstulit hanc potestatem a sacerdotibus, qui jam nunc erant ordinati, quando facta est prohibitio, ergo pari ratione ex vi illius prohibitionis fecit, ut sacerdotibus, qui postea ordinati sunt, non detur illa potestas; nam hæc duo ejusdem rationis sunt neque est verisimile nunc dari hanc potestatem ex virtute sacramenti, et imme

diate post auferri per Ecclesiam; frustra enim daretur, gratisque diceretur, posse Ecclesiam auferre quod datum est, non tamen posse impedire ne detur. Quod si concedatur utrumque Ecclesiam posse, plane sequitur hunc non esse effectum sacramenti Ordinis, et consequenter, nec dari ex vi ordinationis. Probatur illatio, quia Ecclesia per solam vo. luntatem suam non potest impedire aliquem effectum sacramenti rite et recte suscepti ; et eadem ratione non potest illum auferre, postquam receptus est; ergo, vel hic non est effectus sacramenti Ordinis, aut per Ecclesiam auferri, vel impediri non potest.

16. Evasio.-Eluditur.-Dicetur fortasse, hanc jurisdictionem non dari, tanquam proprium effectum sacramenti Ordinis, sed dari quasi concomitanter cum illo (stando in solo jure divino); et consequenter etiam dicetur hanc potestatem jurisdictionis non esse formaliter ipsummet characterem sacerdotalem, etiam ut est potestas in corpus Christi mysticum; sed esse quid morale infallibiliter concomitans illum characterem, nisi per Ecclesiam impediatur. Sed hoc imprimis non potest dici consequenter in hac opinione; quia, si hæc potestas datur ex vi ordinationis sacerdotalis, ideo est, quia continetur in ɛignificatione et efficacia illorum verborum, Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; nam, si ibi non continetur, sine fundamento dicitur dari ex vi ordinationis, quia neque alibi hoc revelatum est, nec sacramentorum formæ ex generali ratione sua plus efficiunt, quam significent; et, si aliqua forma per concomitantiam quidquam efficit, ut in Eucharistia, illud ipsum revelatum est, et fundamentum habet in necessaria rerum connexione; neutrum autem hic intervenit. Ac præterea, licet hoc daremus, non satisfacit responsio: quia neque id, quod fit concomitanter per sacramentum, potest Ecclesia impedire, ut patet in exemplo allato de forma Eucharistiæ.

17. Sacerdos ex vi ordinationis non habet jurisdictionem ordinariam vel delegatam.—Et præterea declaratur magis practice, quia vel hæc jurisdictio, quæ datur in ipsa ordinatione, est ordinaria, vel delegata; hæc enim duo tantum membra distinguunt jura, et Concilia supra citata. Non est autem ordinaria, quia non omnes sacerdotes ex vi suæ ordinationis et divini juris constituuntur pastores animarum, seu Episcopi, vel parochi, quorum est hæc jurisdictio ordinaria. Item, qui hanc ju

« PredošláPokračovať »