Obrázky na stránke
PDF
ePub

ægritudo, vel aliud simile malum, si ex affectu hujus justitiæ acceptetur, erit aptum medium ad satisfaciendum Deo, quod est munus hujus virtutis. Denique colligitur ex dictis, non solum actiones externas corporis, sed etiam aliquas actiones internas voluntatis posse sub hoc objecto comprehendi; nam voluntas, sicut intellectus, est potentia reflexiva; unde potest per unum actum suum velle seu imperare alium; atque hoc modo unus actus voluntatis esse potest objectum alterius, atque ita ex affectu pœnitentiæ, vel voluntate destruendi peccatum, potest eadem voluntas in semetipsa excitare dolorem et tristitiam de peccato commisso, quæ tristitia est quoddam malum pœnæ contentum sub objecto vel materia, circa quam versari potest virtus pœni

tentiæ.

Dices: illa

17. Interrogationi satisfit. tristitia est actus elicitus ab ipsa virtute pœnitentiæ; quomodo ergo contineri potest sub objecto materiali illius? Respondetur primo, fieri posse, ut illa tristitia non sit elicita a virtute pœnitentiæ, sed charitatis, ut aperte docet D. Thomas, art. seq., ad 1. Deinde, quamvis concedamus illam tristitiam posse elici a virtute pœnitentiæ, quod infra videbimus, nihilominus fieri potest, ut actus unius virtutis voluntatis sit objectum alterius actus ejusdem virtutis, quatenus voluntas per unum actum potest velle alium, et hoc modo secundum diversos respectus potest actus unius virtutis contineri sub ejus adæquato objecto

materiali.

18. Alia objectio solvitur.-Contra hanc vero assertionem objici potest communis modus loquendi Theologorum, ut videre licet in D. Thoma in 4, d. 17, quæst. 2, art. 2, quæstiuncul. 1, et aliis ibi, qui dicunt, pœnitentiam veram non esse de malo pœnæ, sed culpæ. Dicendum vero est, illos esse locutos in omni rigore et proprietate de pœnitentia, quantum ad actum retractandi, et quantum ad illud malum, quod destruere intendit: tum quia poena magis consistit in passione quam in actione; retractatio autem est de propria actione; et si interdum est de passione, est in quantum in aliqua nostra actione fundatur; tum etiam quia malum pœnæ non est simpliciter malum, nec per se est offensio Dei; et ideo ex se non est materia detestabilis, ut sic dicam, per virtutem, nisi sub aliqua speciali

ratione actus honestetur.

[ocr errors]

SECTIO II.

Utrum bonum opus, et Deus ipse cadant sub objectum virtutis pænitentiæ.

1. Assert. 1. Supposita distinctione data. in principio sectionis præcedentis, dicendum est primo, considerando adæquatam rationem, et naturam hujus virtutis, non tantum comprehendere sub objecto suo malum, id est peccatum, sed etiam bonum opus. Ad probandam hanc assertionem sumimus aliud principium communiter receptum, scilicet, ejusdem virtutis officium esse, malum fugere, et contrarium bonum prosequi. Hoc in specie de pœnitentia asseruerunt Alexander, 2 p., q. 175, et 3 p., q. 76, memb. 2 et 3; Durand., 4, d. 14, q. 1, n. 7; Cajetan., hac q. 85, art. 2; et sumitur ex D. Thom. ibi, ad 1, quatenus dicit, ejusdem charitatis esse velle bonum Dei, et odio habere peccatum, quatenus illi bono contrarium est. Idem apertius sentit D.Thom., 1. 2, q. 113, art. 5, ad 1. Ex quo sumitur generalis regula communis omnibus virtutibus, scilicet unamquamque habere odio malum sibi contrarium; et e converso omnem virtutem, quæ odio habet aliquod malum, multo magis diligere contrarium bonum. Quod principium supponunt in hac materia Soto in 4, d. 14, q. 2, art. 2; Cano, in relect. de Pœnitentia. Et fundari potest in D. Thom., 2. 2, q. 79, ubi duas dicit esse partes justitiæ, scilicet, declinare a malo, et facere bonum, quas dicit, inveniri non tantum in justitia particulari, sed etiam in universali, et generaliter sumpta, id est, in omni virtute. Cum ergo pœnitentia sit quædam virtus, et quædam justitia, ad eam spectabit, non tantum declinare a malo, id est, peccato, sed etiam facere bonum, seu id velle. Et ratio est clara, quia malum, cum sit privatio boni, non habetur odio, nisi ratione boni. Ergo omni virtus, quæ odit aliquod malum, ideo est, quia inclinat ad aliquod bonum. Et confirmatur a simili de humana justitia, quæ non tantum odit injuriam, sed etiam amat et facit quod justum est. Ergo idem erit in ea justitia, quæ nobis esse potest respectu Dei, quæ est ipsa poenitentia. Confirmatur naturali exemplo, quia omnis facultas, inclinatio, et actio principalius est, et prius ordinatur ad terminum ad quem, quam ad recessum a termino a quo; in virtutibus autem, malum se habet ut terminus a quo voluntas recedit, seu separatur; bonum autem ut terminus ad quem tendit. Ergo, etc.

in

2. Ex hoc autem principio sic probato aperte concluditur assertio posita : quia objectum materiale virtutis est res illa, ad quam virtus tendit, seu in qua versatur; virtus autem pœnitentiæ non tantum versatur circa malum, fugiendo illud, sed etiam tendit in bonum, inclinando in illud. Ergo illud continetur et clauditur sub objecto ejus virtutis. Quod si inquiras, quodnam sit illud bonum, respondetur tam late patere, et tam esse universale, sicut malum culpæ illi oppositum, quod pœnitentia odio habet; hoc enim pari modo sequitur ex principio posito. Quomodo autem possit hæc virtus tam generalem materiam habere, postea declarabo, tractando de formali objecto ejus. Est autem in hac assertione, quod in cæteris annotavimus, considerandum, eam procedere de pœnitentia secundum adæquatam rationem ejus, et considerando in illa omnia munera, quæ exercere potest. Quanquam præcise considerando in illa rationem detestationis, materia ejus sit malum, et non bonum; quomodo frequenter Theologi loquuntur. Sicut respectu misericordiæ, miseria proximi ut expellenda est materia ejus; beneficentia tamen, qua subvenitur proximo, ut a miseria exeat, et multo magis qua prævenitur, ne in miseriam incidat, est etiam materia misericordiæ. Ita ergo virtus pœnitentiæ, et habet pro materia peccatum ut destruendum, et bonum illud, quod confert, vel ad illud peccatum expellendum, vel ad An hæc virtus habeat proprium objectum formale, ipsum vitandum, et præveniendum ne committatur, in ordine ad diversos actus suos, quos infra magis explicaturi sumus.

insinuare, in hujusmodi virtutibus personam illam, ad quam ordinatur, seu dirigitur actus virtutis, non esse proprie objectum, vel materiam talis virtutis; sed intelligendus est, de materia directa et proxima, quæ intelligi solet nomine materiæ simpliciter dicta; negari tamen non potest, quin illa persona, ad quam dicitur esse virtus, pertineat aliquo modo ad objectum ejus, tum quia modo aliquo cadit sub illam voluntatem, per quam homo vult circa illam, vel ad illam operari; tum etiam quia illa est aliquo modo terminus propensionis talis virtutis. Unde Theologi solent materiam proximam vocare objectum, quod vult voluntas et ab ea amatur; ipsam autem personam, objectum cui; quo modo religionis objectum proximum est cultus Dei; remotum vero et obliquum, Deus.

Pænitentiam aliquo modo Deum attingere. 3. Assertio secunda. - Secundo dicendum est, quamvis directe et proxime materiale objectum hujus virtutis contineatur in quibusdam actionibus et passionibus humanis, et rebus creatis, indirecte tamen et quasi in obliquo comprehendere Deum sub objecto suo. Declaratur, nam inter virtutes morales, quædam sunt, quæ dicuntur tendere ad alterum, ut justitia, quæ servat jus et æqualitatem alterius; unde duplex censetur habere objectum: unum est actio ipsa, qua facit æqualitatem; aliud persona illa, cui reddit æquale, seu jus suum. Primum est objectum proxiruum, quia est id, quod proxime, immediate, ac directe voluntas vult. Secundum autem est quasi indirecte objectum, quia ad illud aliquo modo prius objectum terminatur. Verum quidem est, D. Thom. in hac q. 85, art. 3, ad 1,

XXII.

[ocr errors]

4. Ex hac vero declaratione manifesta est conclusio, quia munus hujus virtutis est, esse quamdam justitiam. Est ergo ad alterum, et non nisi ad Deum, tum quia in hoc distinguitur a justitia humana; tum etiam quia ejus opus est, satisfacere Deo, prout potest, et ita quantum in ipsa est, resarcire et destruere injuriam Dei; vel, quod perinde est, reddere jus suum Deo. Complectitur ergo dicto modo ipsum Deum sub objecto suo. Neque hic occurrit aliqua difficultas præter inferius tractandas.

SECTIO III.

et quod illud sit.

1. Ratio dubitandi. - Prima opinio. - Objectum formale in unaquaque virtute est proximum et intrinsecum motivum ejus, ut nunc suppono ex 1. 2, quæst. 1, art. 3, et proprius q. 18, per totam, quia hujusmodi motivum est proprius et intrinsecus finis virtutis, et finis est, qui in moralibus dat speciem. Hinc oritur ratio dubitandi, quia motivum ad detestandum peccatum multiplex esse potest, interdum quidem honestum, aliquando indifferens, ut cum quis tristatur de peccato ob infamiam vel pœnam temporalem; imo quandoque esse potest turpe, ut si displiceat unum peccatum, quia impedivit aliud delectabilius, vel utilius. Quod si dicas, hic agi de motivo honesto intrinseco, ac per se; nam ea, quæ sunt per accidens, non cadunt sub scientiam, et quia agimus de vera et propria pœnitentia, quæ non est nisi honesta, ut in principio totius materiæ supposuimus; adhuc urget difficultas, quia etiam motivum honestum ad detes

3

tandum peccatum potest esse multiplex pro peccatis mortalibus, et hic etiam numerari po

varietate virtutum et diversitate rationum, quibus potest peccatum existimari contrarium bono. Propter quam difficultatem nonnulli Theologi dixerunt; nullam esse peculiarem rationem detestandi peccatum, quæ proprium et quasi specificum objectum pœnitentiæ constituat, sed hujusmodi rationem communem esse omnibus virtutibus, et ex parte singulis convenire. Ita refert D. Thom., 4, d. 14, q. 2, art. 2, q. 3. Tenet Maj. ibi, quæst. 3; inclinat Scot. ibi, q. 1, et alios referam infra, disput. 7. Alii vero Theologi admittentes hanc rationem specialem, obscure illam explicant; Bonav. et Palud. ibi; Alens., 3 p., q. 12, memb. 4, art. 1, § 2.

2. Assertio prima. Breviter, supposita distinctione de pœnitentia, specialiter, vel generaliter sumpta, dicendum est pœnitentiam sumptam generaliter, non habere unam definitam et specificam rationem formalem objecti, sed generaliter et confuse respondere illi motivum honestum ad detestandum peccatum, sub quo varia continentur. Probatur ratione dubitandi supra posita; et quia objectum debet esse proportionatum virtuti seu facultati cui assignatur. Poenitentia autem illo modo sumpta non est una diffinita virtus, sed plures sub illa confusa ratione complectitur; ergo idem est de objecto. Unde fit, loquendo in communi, duplicem esse rationem honestam detestandi peccatum: unam particularem et propriam alicui virtuti, ut est in intemperantia oppositio quam habet ad honestatem temperantiæ, etc.; aliam generalem et communem omnibus peccatis, ut quod avertant a Deo. Quando ratio est prioris generis, pertinet ad illam peculiarem virtutem, cui opponitur tale peccatum, ex illo generali principio supra posito, ejusdem virtutis esse fugere malum, cujus est prosequi et amplecti bonum. Et hac ratione optime dixerunt multi Theologi, detestationem peccati, quæ est propter specificam malitiam ejus, quæ dici solet malitia conversionis, elici a propria virtute illi vitio contraria, ut patet ex Durando in 4, d. 14, q. 2, et Ruard., art. 4 contra Luther., non longe a principio.

3. Aliud vero motivum generale subdistingui potest, nam quoddam est generale per informationem, ut sic dicam, scilicet, quia est malitia aliqua vel deformitas, in se quidem una, et quasi specifica, generaliter tamen afficiens omnia peccata, ut est, verbi gratia, aversio ab ultimo fine, quæ est in omnibus

test dignitas pœnæ. Et virtus, a qua elicitur
actus detestationis sub hoc motivo potest es-
se vel charitas, vel spes, aut alia similis vir-
tus, quæ licet in se una sit specie, causalitate
autem, imperio, et materia est universalis, et
aliquo modo generalis. Aliud vero motivum
generale esse potest per solam abstractionem
et præcisionem mentis, ut si quis detesta-
tur peccatum, solum quia turpe est et contra
rectam rationem; hoc enim motivum includi-
tur in omnibus peccatis, tanquam quædam
generalis ratio, et confusa, de qua difficile est
ad explicandum, ad quam virtutem pertineat.
Dicendum vero est, hunc actum pertinere ad
illum habitum, per quem homo redditur fa-
cilis ad exercendos actus circa bonum hones-
tum in communi, et quibus vult secundum
rectam rationem operari præcise et abstracte
propter conformitatem ad illam. Nam hic
etiam cum proportione applicandum est illud
principium, detestationem mali consequi ex
amore boni, et ideo in eodem principio seu
habitu radicari. Quis vero sit ille habitus,
quanquam ad hujus loci materiam admodum
necessarium non sit, tamen quia difficultatem
habet, et ad multa utile esse potest, neque
habet certum aliquem locum in Theologia,
ideo in fine hujus sectionis illud adjungemus.

Formale objectum pœnitentiæ exponitur.

4. Assert. 2.-Dico secundo: loquendo de speciali et propria pœnitentia, motivum specificum ejus et proprium est divinum jus, quatenus ex peculiari debito justitiæ servandum est; per quæ verba explicatur hoc objectum in ordine ad hanc virtutem, secundum adaquatam rationem suam ; si tamen velimus illud declarare respectu ejusdem virtutis, ut exercet peculiare munus detestandi peccata commissa, sic proprium motivum erit, resarcire divinam injuriam. In hac assertione necessario convenire debent omnes Theologi, qui cum D. Thoma, q. 85, art. 2, docent pœnitentiam esse specialem virtutem, quos infra suo loco afferemus. Et magis sumitur ex eodem D. Thoma, art. 3, dicente, virtutem pœnitentiæ esse quamdam justitiam. Constat enim ex eodem D. Thoma, 2. 2, q. 57, jus esse objectum justitiæ. Ergo servata proportione, objectum proprium determinatæ justitiæ esse debet determinatum jus. Ergo cum hæc virtus poenitentiæ sit quædam justitia ad Deum, objectum ejus erit jus divinum. Et ad eumdem modum intelligendum est, quod D.

Thom. ibidem, ad 2, et in 4, d. 14, q. 1, art. 1, quæstiunc, 3, et Palud. ibid., q. 2, Soto et Cano supra, et passim Thomistæ dicunt, peccatum ut destruendum, ut expiabile, vel ut compensabile, esse objectum formale pœnitentiæ. Loquuntur enim primo de pœnitentia secundum præcisam considerationem, et habitudinem ad peccatum præteritum, quam vox pænitentia in rigorosa significatione ineludit. Deinde exponendi sunt de expiatione peccati, quam ratio injuriæ ex proprio debito et ratione requirit, quæ melius explicatur illa voce recompensationis. Injuria enim, quantum est ex se, non tollitur nisi per satisfactionem, vel propriam, vel qualem exhibere potest is, qui injuriam intulit, sicut inæqualitas non tollitur nisi per æqualitatem. Dico autem, quantum est ex se, quia potest is, qui passus est injuriam, eam mere liberaliter condonare, nihil ab offensore exigendo; sed hoc extrinsecum est, præter rei debitum. Virtus ergo pœnitentiæ inclinat ad destructionem peccati, faciendo quantum est in potestate peccatoris cum auxilio Dei, ut postea dicam; et hoc modo intendit recompensare, vel resarcire injurian; nam alias, ut recte Cano supra notavit, intendere destructionem peccati pertinere posset ad amorem concupiscentiæ, atque etiam præcise ad amorem amicitiæ divinæ. Et hoc idem videntur voluisse Alens. et Bonavent. supra, licet obscure. Recte ergo exponitur dicto modo objectum formale hujus virtutis. Eo vel maxime quod nullus alius occurrit modus, quo possit commode hoc objectum explicari. Unde suppositis quæ diximus, potest a sufficienti partium enumeratione prædicta sententia concludi.

5.Objectio. Dices: in peccato tantum est malitia conversionis, quam detestatur unaqueque privata virtus, ut dictum est cum Durando, et aliis, et malitia aversionis ab ultimo fine, quam detestatur charitas, ut cum D. Thom. hic, art. 2, ad 4, affirmant Soto, d. 14, q. 2, art. 2, et Cano, relect. de Poen., conclus. 2, et reatus etiam pœnæ, quem fugit timor, vel spes, ut ex eodem principio supra posito, quod est omnium fundamentum, colligitur, scilicet, quia ejusdem virtutis est fugere malum, cujus est diligere bonum oppositum; nulla ergo superest malitia, quam secundum propriam rationem detestetur pœnitentia. Et confirmatur, nam ad observanda singula præcepta non obligat justitia, sed vel propriæ leges singularum virtutum, vel generalis lex charitatis aut obedientiæ. Ergo e converso in

peccato, quod est transgressio legis, non est peculiaris ratio injuriæ, cujus detestatio sub hac speciali ratione ad propriam virtutem poenitentiæ, vel justitiæ pertineat.

6. Responsio.-Respondetur, in omni peccato, quatenus est contra Deum, inveniri propriam quamdam rationem injuriæ altioris rationis, quam sit omnis injuria humana, sicut jus divinum altius et excellentius est. Id quod confirmat modus loquendi Scripturæ, quæ frequenter vocat peccatum injuriam et offensionem Dei. Debet autem Scriptura proprie intelligi, cum commode potest. Et ideo ab homine exigit satisfactionem et conversionem in Deum, non utcunque debitam ex lege solius charitatis, sed etiam ex justitia. Ac propterea Christus ex perfecta justitia pro peccatis hominum satisfecit, ut omne illorum debitum plenissime solveret. Denique declarari hoc potest quodam proportionali exemplo; debet enim subditus principi tributum et honorem ex justitia; multo ergo magis homo debet Deo recognitionem et honorem ultimi finis, quem illi denegat dum peccat; imo quantum est in affectu peccatoris, privat Deum dignitate ultimi finis, et alium constituit, si mortale peccatum sit. Igitur infert Deo propriam et magnam injuriam. Quocirca hæc ipsa malitia et ratio injuriæ in aversione a Deo includitur, vel potius hæc est propria ratio formalis illius malitiæ. In ea vero continetur oppositio ad charitatem ex generali ratione illius virtutis, sicut injuria proximi etiam est contra charitatem proximi; non tamen hæc est proxima et formalis ratio illius malitiæ, sed est contra justitiam. Atque hoc modo servare unumquodque præceptum ad aliam virtutem pertinens, sub peculiari ejus ratione spectat ad aliam virtutem privatam; nihilominus ratio generalis servandi præcepta, ut jus suum Deo servetur, ad hanc virtutem pertinet.

Quomodo pænitentia vindictam intendat.

7. Sed superest difficultas, quia etiam pertinet ad pœnitentiam, velle satisfacere pro poena, et tamen ibi non intervenit motivum illud resarciendi divinam injuriam, nam hæc jam supponitur ablata. Propter hoc Scotus, 4, d. 24, q. 1 et 2, constituit, ad eliciendum hunc actum, peculiarem virtutem pœnitentiæ, quam vocat justitiam vindicativam specialem, eique nullum alium actum tribuit, et significat præ. ter hanc nullam aliam esse rationem ad specialem virtutem pœnitentiæ assignandam.

Ego vero existimo hunc actum esse ejusdem virtutis, cujus est, velle resarcire injuriam Deo, atque ita esse actum propriæ virtutis pœnitentiæ, quamvis secundarium. Idque sumo ex Augustino, de Vera et falsa poenit., c. 8, ubi ait: Pœnitentia est doloris vindicta puniens in se, quod dolet commisisse. Ubi non solum dolorem, sed etiam vindictam ex dolore dicit pertinere ad hanc virtutem, et consequenter ad formale motivum ejus. Et sumitur etiam ex D. Thom., q. 85, art. 1, ad 3, ubi ait: Dolor pænitentiæ est reprobatio prioris facti cum intentione expellendi sequelam, scilicet, offensionem et reatum; hoc autem ultimum non expellitur nisi per vindictam et poenitentiam. Idem sentit in art. 3, ad 3. Igitur hæc voluntas satisfaciendi pertinet ad virtutem pœnitentiæ. Necesse est ergo, ut per eam aliquo modo intendatur recompensatio divinæ injuriæ integra, et, ut ita dicam, omni ex parte; nam punitio ejus, qui injuriam intulit, redundat in honorem et ampliorem satisfactionem ejus, qui injuriam passus est. Nam, si aliquis velit satisfacere pro pœna, solum ut illam evitet et fugiat, esse poterit actus spei, vel ad summum charitatis propriæ, non tamen specialis virtutis pœnitentiæ. Et ex humanis declarari potest: nam inter homines vindicare delictum pertinet, vel ad justitiam commutativam, vel quoad servandam æqualitatem pœnæ ad culpam, vel quatenus judex ex officio ad hoc tenetur; licet possit pertinere ad legalem, ut respicit bonum commune, vel habere modum distributionis, in quantum fit inter plures; ita respectu Dei, quod homo vindicet in se injuriam, quam Deo fecit, pertinet ad eam justitiam, quæ esse potest hominis ad Deum, quæ assimilatur commutativæ in hoc, quod servat proportionem pœnæ ad culpam, et legalem æqualitatem inter illas. Hic vero non habet locum ratio justitiæ legalis, quia nullum esse potest altius, magisque commune bonum, quam sit divinus honor, seu plena recompensatio divinæ injuriæ. Quod vero hic actus ordinetur ad exemplum, vel emendationem aliorum, est valde extrinsecum, magisque pertinet ad munus superioris et gubernatoris, quam ipsius privati hominis de se sumentis vindictam. Sic igitur constat, licet primarium motivum pænitentiæ sit destructio culpæ, secundario vero etiam ad illam pertinere destruere omnem reatum pœnæ, et utrumque adæquate contineri sub hoc motivo plene compensandi divinam injuriam.

Censura prioris opinionis.

8. Ex his igitur facile est, judicium ferre de priori sententia superius relata, negante dari speciale motivum pœnitentiæ, sub quo una virtus omnia peccata detestetur. Duobus enim modis potest id intelligi. Primus est, nullum esse motivum, in se quidem unicum et speciale, generale autem quasi per informationem, sub quo possit aliqua virtus una, peccata omnia detestari quasi unico motu. Et hic sensus est plane falsus et improbabilis, alias nunquam posset homo unico simplici actu omnia peccata detestari; et ita moraliter loquendo, non possemus habere in uno momento universalem pœnitentiam omnium peccatorum; quod esse falsum experimento constat, et infra latius tradetur. Sequela patet, quia non posset homo simul tam varios actus detestandi peccata, et sub variis motivis perfecte elicere. Unde eadem experientia docet, quando homo simul detestatur omnia peccata, uno simplici motu ab illis averti, et alicui rationi omnibus communi inniti. Tandem in ipsis peccatis constat reperiri aliquam convenientiam, vel in ordine ad rectam rationem, cui opponuntur; vel in ordine ad Deum, a quo avertunt, et cujus legem transgrediuntur; vel in ordine ad pœnam, etc. Et secundum quamcunque convenientiam ex his potest consurgere sufficiens ratio communis omnibus peccatis ad detestanda illa. Et hoc modo diximus supra, virtutem charitatis, et spei sub propriis motivis posse detestari omnia peccata.

9. Alter sensus esse potest, non dari motivum speciale in se, et generale dicto modo, quod specialem virtutem requirat distinctam a charitate, spe, religione et obedientia. Et hoc sensu, magis probabilis est illa sententia; sed nobis etiam videtur esse falsa, ut diximus, et distinctius concludemus infra, disp. 7. Alter vero sensus excogitari posset, qui non est ab illis auctoribus intentus, scilicet, motivum illud, quod præcise inducit ad detestationem peccati, et intentionem destruendi illud, non esse ita proprium alicujus virtutis, ut non supponat aliud primarium, in quo virtute contineatur. Qui sensus recte declaratus verus erit, juxta secundam assertionem positam, et juxta illud principium, quod virtus, quæ est ad tollendum malum, vel resarciendam injuriam, per se primo est ad aliquod bonum prosequendum; sicut in præsenti dicimus jus divinum, ut tuendum, seu illæsum

« PredošláPokračovať »