Obrázky na stránke
PDF
ePub

risdictionem habent, non solum possunt esse judices in hoc foro, sed etiam, per se loquendo, ad illos necessario spectat tale judicium, tenenturque subditi ad illos accedere, ut judicentur; constat autem non omnes sacerdotes, eo ipso quod ordinati sunt, ita comparari ad omnes fideles; non ergo recipiunt ex vi ordinationis jurisdictionem ordinariam. Neque etiam recipere possunt delegatam; alioquin delegaretur immediate a Christo; quia neque Episcopus ordinans, neque Summus Pontifex habent intentionem delegandi omnibus suam jurisdictionem, ut per se notum est; si autem Christus eam immediate delegaret, nullus inferior posset illam auferre, quia jurisdictio a superiori data non pendet ab inferiori. Sicut nunc non potest Episcopus auferre a religioso jurisdictionem, quam illi Summus Pontifex delegavit.

18. Solutio impugnatur.-Dicetur fortasse, hoc verum esse, nisi ipse superior jurisdictionem delegans concedat illam dependentem a voluntate inferioris Prælati, cui in hoc vices suas committit, et hoc modo Christum ipsum delegare hanc jurisdictionem omnibus sacerdotibus ex vi ordinationis, cum subordinatione tamen ad Vicarium suum, qui eam posset auferre, si expediret. Hæc tamen responsio voluntaria est; nam, licet hoc fuerit possibile, tamen gratis dicitur ita factum esse, tum quia hæc delegatio sic declarata non habet fundamentum in illis verbis formæ sacerdotalis ordinationis: Accipite Spiritum Sanc tum, nam quidquid ex vi illorum datur, immutabiliter et infallibiliter datur; secluso autem hoc fundamento, nullum relinquitur, ut patebit. Tum etiam, quia alias posset aliquis dicere, eodem modo esse delegatam sacerdotibus potestatem consecrandi, vel Episcopis potestatem ordinandi, dependenter a voluntate Pontificis, etiam quoad valorem usus talis potestatis. Tum denique, quia ob hanc causam, ea, quæ sunt in Ecclesia immediate profecta a Christo ex divino jure, censentur esse immutabilia ab hominibus, imo et indispensabilia nisi in aliquo raro casu, qui aliunde ex traditione, vel alio principio satis constat. Quam rationem paulo post circa aliud membrum propositum amplius declarabimus.

19. Posterior pars majoris propositionis suadetur. Nunc probanda superest alia pars proposita, nimirum, si hæc jurisdictio datur per ordinationem, et Ecclesia non potest illam auferre, non posse impedire, quominus

sacerdotes utentes hac potestate validum actum faciant. Quod probatur primo a simili de potestate ordinis, quam ideo non potest Ecclesia impedire, quominus valide operetur, per suam prohibitionem, quia illa sola sufficit ad actum suum. Si enim potestas jurisdictio nis conjuncta cum potestate ordinis circa corpus Christi mysticum per se sufficit ex vi solius juris divini seclusa Ecclesiæ prohibitione, ergo etiam sufficit ad valorem actus, non obstante prohibitione. Secundo, quia non potest Ecclesia irritare actum sacramentalem concurrentibus omnibus, quæ ad illud efficiendum necessaria sunt, quantumvis prohibeat exercitium talis actus; sed ex illa hypothesi hic omnia concurrunt necessaria ex parte ministri, scilicet potestas ordinis et jurisdictionis, et intentio, ut supponimus; ergo, licet Ecclesia prohibeat, erit actus validus.

20. Solutioni óccurritur. Alteri responsioni satisfit. — Dices, necessariam esse applicationem materiæ, et hanc posse Ecclesiam impedire. Sed contra, quia per solam prohibitionem non potest Ecclesia tollere materiam; sicut in Eucharistia, licet prohibeat hunc, vel illum panem, non potest efficere, quin, si assumatur ad consecrandum, sit sufficiens materia; solum ergo posset impedire consecrationem per subtractionem materiæ, si efficeret, ut nullus panis corporaliter applicaretur, aut fieret præsens sacerdoti, quod per vim potius quam per legem fieri deberet, et a quocunque habente sufficientes vires fieri posset. Sic ergo in præsenti, si peccator de facto, aut per vim ipsi aut sacerdoti illatam impediatur, ne tali sacerdoti sua peccata confiteatur, tunc vere impedietur sacramentum per subtractionem materiæ; tamen, si de facto peccator confitetur, et subjicit se et sua peccata tali sacerdoti bona intentione ac dispositione, non video quomodo per subtractionem materiæ possit irritari illud sacramentum, aut quo modo sola prohibitio materiam subtrahat, si sacerdos jurisdictionem retinet. Dicetur fortasse, rationem esse, quia licet pœnitens voluntarie se subjiciat, tamen re ipsa non fit subditus, Ecclesia id impediente; materia autem est peccator subditus. Sed hoc non dicitur consequenter; quia, si in uno extremo manet jurisdictio, in altero manet sufficiens subjectio aptitudinalis (ut sic dicam); ergo, si additur actualis applicatio et subjectio, nihil deest. Antecedens patet, quia, ut Concilium Tridentinum in d. cap. manifeste supponit, illa duo correlativa sunt, sicut do

minium, et servitus; nam omnis jurisdictio, in aliquem est jurisdictio, et ille alius necessario habet respectum subjecti, seu subjicibilis in ordine ad actum talis jurisdictionis. Denique hoc totum efficaciter confirmatur ex Conciliis Tridentino, Florentino, et Lateranensi supra citatis, quæ tunc solum aiunt sententiam a sacerdote prolatam nullam esse, quando sacerdoti deest aliqua potestas, ut ex e. Omnis utriusque sexus, supra ponderavimus; vel quando nullam jurisdictionem habet, scilicet nec ordinariam, nec delegatam, ut Concil. Trident. dixit; ergo jurisdictione permanente, non potest usus ejus ita impediri, ut actus ejus invalidus fiat. Ubi etiam est advertendum, Concilium aperte loqui de jurisdictione delegata ab homine, et significare in hoc judicio tantum esse jurisdictionem, vel ordinariam, vel ab homine delegatam, et ideo posse sacerdotes omni jurisdictione in hoc foro privari, et hoc tantum modo posse sententiam illorum irritari.

21. Jurisdictionem hanc non dari jure divino media electione pænitentis, ostenditur. Atque ex his facile demonstrari potest aliud membrum, scilicet, hanc jurisdictionem non dari jure divino media electione poenitentium, alioqui ablata omni ordinatione Ecclesiæ, quilibet fidelis haberet a Christo potestatem eligendi sibi in confessorem quemcunque sacerdotem; hoc autem dici non potest, alias non posset Ecclesia facultatem hanc auferre, vel coarctare, cum tamen constet nunc de facto fideles illam non habere, nisi quando specialiter a Prælato conceditur. Sequela patet eisdem fere argumentis supra dictis, quia non possunt Prælati Ecclesiæ auferre quod Christus ipse contulit, sicut, si Pontifex dat alicui facultatem eligendi confessorem, non potest inferior Episcopus illam auferre, vel limitare, quia inferior non habet potestatem in legem superioris. Dices, hoc esse verum, nisi ipse superior sub tali conditione id concedat, et Christum hoc constituisse sub conditione, ut Ecclesia posset auferre, vel limitare illud. Sed hoc est gratis et sine fundamento dictum; alioqui in omnibus, quæ sunt de jure divino, idem dici posset, et ita nihil esset firmum, vel stabile. Item, quando aliquid est de jure divino, si aliquando admittitar interpretatio, vel dispensatio, est in aliquo raro casu, et ex causa extraordinaria; hic autem hæc potius est lex ordinaria Ecclesiæ, quæ ad ordinariam gubernationem ejus expedit; ergo incredibile

XXII

est jure divino fuisse aliter statutum, et hanc esse veluti derogationem, aut dispensationem juris divini. Unde confirmatur; nam esset magnum inconveniens et pessimum Ecclesiæ regimen, si omnibus liberum esset eligere quemlibet sacerdotem simplicem in confessorem, et ideo, quantum ex historiis et decretis colligitur, nunquam ita factum est in Ecclesia; ergo non est verisimile Christum reliquisse ordinarium jus, quod neque Ecclesiæ expediebat, neque servandum unquam erat. Nam illud servare, fuisset contra convenientem providentiæ modum; si autem erat revocandum, superfluum fuisset illud concedere. Cum ergo ordinarium jus Ecclesiæ sit ut fideles non habeant indifferenter hujusmodi facultatem, signum sufficiens est oppositum non fuisse positive, ut sic dicam, a Christo concessum. Tandem in cap. Si Episcopus, de Poenit. et remiss., in 6, dicitur, nulla consuetudine præscribi posse, ut aliquis valeat sibi eligere confessorem sine licentia superioris; ergo signum est hanc prohibitionem non esse tantum humanam. Ratio enim illius textus est, quia sine jurisdictione non potest fieri hoc sacramentum; et hæc non datur ab eligente, neque ex vi electionis ejus, nisi a superiore detur.

22. Quod a Navarro adducitur de consuetudine usque ad Urbanum impugnatur. - Denique nullum fundamentum est ad asserendum hoc veluti divinum privilegium omnibus fidelibus esse concessum. Nam quod Navarrus ait de antiqua consuetudine usque ad Urbanum II, falsum est, quia Calixtus Papa antiquior fuit Urbano; et tamen ejus tempore non erat talis consuetudo, ut constat ex epist. 2 decretali ipsius, et habetur in c. 1, 9, q. 2. Idem constat ex Dionysio Papa, etiam antiquiore, in epist. 2 ad Severum, et habetur in c. 1, 13, q. 1. Quæ decreta ait Navarrus non fuisse recepta ; sed gratis ac sine probatione; præsertim cum illi Pontifices non primo diviserint Episcopatus, vel parochias, sed supponant semper fuisse divisas, juxta Ecclesiarum frequentiam et necessitatem. Quod etiam colligitur ex Felice III, epist. 1 decretali, cap. 6, et apud Burchardum, 1. 19 sui Decreti, c. 72. Item colligi potest ex illo facto Apostolorum, qui Jacobum Episcopum Hierosolymitanum statim crearunt; constat autem cum Episcopatibus et parochiis divisas fuisse jurisdictiones, quia alias non potuissent pastores oves suas commode gubernare. Unde recte etiam addit Cajetanus si aliquando omnes presby

23

teri alicujus Ecclesiæ habuerant hanc potestatem, non fuisse ex concessione Christi ipsis, vel pœnitentibus facta, sed ab Episcopis, qui facile hanc jurisdictionem committebant suis presbyteris, quia pauci tunc et selecti ordinabantur. Nam quod illa jurisdictio ab Episcopis manaret, sufficiens argumentum est, quod semper erat ab eis dependens, poteratque vel limitari, vel tolli,

23. Neque Urbanus, in illo c. Placuit, novum circa hoc jus condidit, sed vel antiquum instauravit, ut Dionysius fecerat post Calixtum, et ipse novam poenam addidit; quia fortasse aliqui presbyteri antiquum jus non servabant; vel certe Urbanus non loquitur de presbyteris alienis, seu non habentibus jurisdictionem; sed de illis, qui circa eumdem pœnitentem jurisdictionem habent. Nam inter eos voluit Urbanus servari ordinem debitum, ita ut si alter eorum prius judicium tulerit, et pœnitentiam injunxerit, alius eam non mutet, neque in co negotio se intromittat; hunc enim sensum videntur indicare illa verba: Sine ejus consensu, cui prius se commisit; et illa, Nisi pro ignorantia illius, cui pœnitens prius confessus est. De qua exceptione dicemus plura infra agentes de ministro, ubi illum textum latius explicabimus.

24. Ad confirmationem.-Neque etiam colligi potest hoc divinum jus, seu facultas a Christo data, ex illis tribus casibus, supra numeratis, quia eos longe alia ratione infra suis locis explicabimus. Et quamvis in eis admitteremus aliquod divinum jus, esset speciale propter peculiarem casum necessitatis, vel consecutionis ex alio jure divino; nec propterea esset generaliter extendendum. Nec denique ex verbis Joan. 20 talis facultas colligi potest pœnitentibus concessa, quia ibi non cum illis, sed cum sacerdotibus sermo est. Quid autem per illa verba, Accipite Spiritum Sanctum, sacerdotibus detur, partim explicatum est, partim in sequenti puncto dicetur.

Tertius modus explicandi tertiam sententiam.

25. Tertius modus explicandi hanc tertiam sententiam est, sacerdotes in ordinatione sua accipere veram potestatem jurisdictionis, inchoatam tamen et incompletam; eam vera compleri in ratione jurisdictionis per applicationem, seu subjectionem materiæ. Et in his fere convenit hæc opinio cum præcedentibus. Differt tamen, quia prædictam applicationem

materiæ non dicit esse positam in sola voluntate pœnitentis, neque ex jure divino esse factam, seu commissam omnibus sacerdotibus, vel pœnitentibus, etiam ante omnem Ecclesiæ ordinationem et prohibitionem; sed dicit esse commissam Summo Pontifici et Prælatis Ecclesiæ, ita ut nisi ipsi applicent materiam, seu conferant subditos, non possint sacerdotes ex vi solius ordinationis validum actum hujus potestatis efficere. Hunc modum dicendi insinuat Major in 4, d. 19, q. 1, ad finem. Antonius, 3 p., tit. 17, c. 4; Angelus, verb. Confessio, 3, n. 4. Et videtur facere Panormitanus, in Clement. 1 de Privil., n. 16; et Hostiensis (quem refert) in Summ., tit. de Pœnit. et remiss., § Cui. Paludanus etiam videtur ita interpretari sententiam suam, si considerentur quæ dicit in 4, d. 19, q. 2. Fundamentum quoad priorem partem est supra tactum, quia potestas ad remittenda peccata, quæ in Ordine confertur, judiciaria est, et principium per se dicendi jus, et ideo est vera jurisdictio. Unde per illam constituuntur judices, quos prædicti auctores, atque etiam Navarrus et Paludanus comparant cum judicibus, qui in jure vocantur Chartularii, qui non erant mere arbitri, sed ab Imperatoribus designabantur et accipiebant potestatem, ut judicare possent eos, qui vellent se subjicere, quamvis non possent eos ad judicium cogere, ut notavit etiam Sylvest., verb. Judex, 1, q. 1, et Gloss. Bartol., et alii in leg. 1, ff., de Judiciis. Sicut ergo illi judices Chartularii habebant potestatem ab Imperatoribus, ita nunc sacerdotes habent illam a Christo; et sicut illi ex sola concessione Imperatorum non habebant subditos, nec materiam applicatam, ita neque sacerdotes habent a Christo ex vi solius ordinationis. Differt tamen juxta hanc sententiam ( quæ in hoc discrepat a Navarro et Paludano) quod in judicibus Chartulariis applicatio materiæ et subjectio commissa erat ab Imperatoribus voluntati, et electioni judicandorum, a Christo vero Domino commissa est Summo Pontifici et Prælatis Ecclesiæ. Et hæc est altera pars hujus sententiæ, quæ non aliter probari potest, quam argumentis contra Navarrum et Armachanum factis.

26. Fertur judicium de hoc dicendi modo.Hic modus dicendi, quantum ad rem intentam ab auctoribus ejus, verus est; solumque differt a secunda sententia supra recitata in usu vocabulorum; nam in re neque aliam, neque majorem potestatem dicit conferri sacerdo

tibus ex vi solius ordinationis, aut ex divino jure, quam secunda opinio; neque aliud dicunt per Ecclesiam dari, nec minus necessarium esse ad valorem hujus judicii. Differentia ergo est, quia quam priores auctores vocant potestatem ordinis supra corpus mysticum, posteriores appellant jurisdictionem inchoatam vel incompletam, et quam illi vocant potestatem jurisdictionis in foro pœnitentiæ, hi appellant applicationem materiæ, seu complementum actualis jurisdictionis; quare non multum est de vocibus contendendum, quando de re constat. Ego tamen semper elegi priorem loquendi modum, non solum propter auctoritatem D. Thom. et graviorum Theologorum, qui frequentius ita loquuntur; sed etiam quia est maxime consentaneus modo loquendi Conciliorum, quæ supra retuli, et præsertim Concilii Tridentini, in quo solum invenio jurisdictionem ordinariam, vel delegatam; potestas autem ordinis per se sumpta neutra jurisdictio est. Deinde invenio in his Conciliis absolute dictum, sacerdotem posse carere omni jurisdictione ad absolvendum, cum tamen potestate ordinis carere non possit. Tandem invenio in Conc. Trid., jurisdictionem, et subjectionem, seu subditum, esse correlativa, seu tanquam relationem et terminum. Rursus invenio, sacerdotes ex vi suæ ordinationis non habere subditos: unde concludo, juxta modum loquendi Concilii, id, quod sacerdos ex vi ordinationis recipit, non esse jurisdictionem proprie loquendo et e converso, Ecclesiam cum dat subditos, tunc dare jurisdictionem. Totum hoc argumentum roboratur ex verbis Concilii Trid., sess. 14, c. 7, ubi sic ait : Quoniam igitur natura, et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos duntaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse synodus hæc confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut subdelegatam non habet jurisdictionem. In quibus verbis ex necessitate subditorum colligit Concilium necessitatem jurisdictionis; quæ collectio in hoc solum fundatur, quod illa duo se habent tanquam relatio et terminus. Supponit autem sacerdotem posse carere omni jurisdictione, et ideo etiam posse carere subditis, in quos sententiam ratam proferre valeat, etiam si omnem potestatem in ordinatione acceptam retineat. Video responderi posse, hæc omnia intelligi de jurisdictione completa et actuali, non vero de incompleta et habituali. Sed ego

distinctionem hanc in Conciliis non reperio, nec in præsenti necessitatem ejus invenio, nec ad rem declarandam confert; sed potius obscuritatem, et æquivocationem afferre potest, ut patet ex opinione Navarri proxime tractata.

27. Et præterea solus character Ordinis, ut extenditur ad corpus Christi mysticum, valde improprie appellatur jurisdictio, etiam habitualis, vel inchoata, quia solum est quasi quædam potestas ad sanctificandos fideles, qui in peccato existunt; quæ tamen non potest exercere suum actum, nisi per modum judicii et sententiæ, et ideo requirit conjunctam potestatem jurisdictionis, ut efficaciter operetur; ipsa tamen proprie non est jurisdictio, imo neque est simpliciter necessaria ad habendam potestatem jurisdictionis in hoc foro; nam parochus non sacerdos habet integram jurisdictionem, quamvis non habeat potestatem remittendi peccata, quæ in ordinatione confertur, et ideo non possit per se actum illius jurisdictionis exercere, sed solum eam alteri delegare; quia ad exercitium talis actus est simpliciter necessaria potestas ordinis. Unde possumus considerare, talem esse actum harum potestatum, ut simul sit et sententia, et executio seu effectio illius remissionis, qua sacerdos judicat dignum eum, in quem sententiam profert; et ideo et jurisdictionem requirit ad moralitatem sententiæ, ut sic dicam, et potestatem sanctificativam, seu remissivam peccati, ad efficacitatem sententiæ. Est enim necessaria ad hanc executionem supernaturalis efficientia conferendi gratiam, ad quam accipiunt vim supernaturalem ministri, qui ad hoc officium consecrantur, ex vi suæ ordinationis; ubi hanc tantum recipiunt potestatem, quam ut exerceant, jurisdictione indigent, quæ est potestas moralis ad dicendum jus. Optime ergo hæ potestates his nominibus discernuntur, et potestas, quæ ex vi characteris datur, dicitur potestas ordinis, non jurisdictionis.

28. Unde e converso illa applicatio materiæ, de qua hi auctores loquuntur, revera est, et propriissime dicitur collatio jurisdictionis, ut patet ex communi usu loquendi, et ex Conciliis supra citatis, et ratione, quia est collatio subditorum. Item quia, quando non sacerdos recipit beneficium parochiale, non recipit applicationem materiæ, nec complementum jurisdictionis, quam inchoatam habebat, sed absolute recipit jurisdictionem. Et similiter, quando aliquis in Summum Ponti

ficem eligitur, non recipit a Christo applicationem materiæ respectu hujus sacramenti, sed recipit veram potestatem jurisdictionis in omnes fideles; applicatio autem materiæ, si proprie loquamur, postea fit per voluntariam subjectionem pœnitentis. Denique ipsimet Doctores, cum quibus disputamus, extra quæstionem hanc, frequenter hanc vocant jurisdictionem, ut cum aiunt approbationem confessoris, nunc requisitam a Conc. Trid., non esse collationem jurisdictionis, sed quasi proximam idoneitatem ad illam; item appellant ordinariam et delegatam jurisdictionem, cum de reservatione, seu restrictione, aut ampliatione jurisdictionum loquuntur. Juris dictionem autem, et potestatem jurisdictionis pro eodem usurpamus; non enim dicitur potestas jurisdictionis, quia sit potestas ad jurisdictionem exequendam ; sed quia est potestas in jurisdictione consistens, sicut est jurisdictio in quolibet alio foro. Potestas autem ordinis, licet possit appellari jurisdictionis in priori sensu, quia est ad exequendam jurisdictionem, quando habeatur, tamen ad tollendam æquivocationem, et ut more Conciliorum loquamur, non ita loquimur.

[ocr errors]

29. Potestatem ordinis et jurisdictionis esse reipsa distinctas. Potestatem jurisdictionis non dari ex vi ordinationis. Sed ab homine conferri. Ex his ergo satis constat primo, has potestates esse in re ipsa distinctas, eo modo, quo in his rebus moralibus potest inveniri hujusmodi distinctio. Patet, quia sunt mutuo separabiles; nam et potestas ordinis potest sine jurisdictione inveniri, et jurisdictio sine potestate ordinis, ut satis declaratum est; hoc autem est signum realis distinctionis, ut ex metaphysica constat. Secundo, constat ex dictis, potestatem jurisdictionis non dari ex vi ordinationis sacerdotis; in quo etiam a potestate ordinis differt, quæ per sacramentum datur, et ideo potestas sacramentalis appellatur a D.Thom., 2.2, quæst. 39, art. 4, ubi alteram potestatem, quam vocat jurisdictionalem, ex simplici injunctione hominis conferri dicit, et ideo esse mutabilem, quod non habet prior potestas. Hoc autem intelligendum est de potestate jurisdictionis quatenus est in omnibus inferioribus Summo Pontifici; nam in illo non est per injunctionem hominis, sed immediate a Christo. Quanquam enim Summus Pontifex ab hominibus eligatur, et ante illam electionem jurisdictionem non habeat, nihilominus illam non recipit ab electoribus, sed a Christo, facta

legitima electione. Et ideo, quamvis illa etiam jurisdictio Summi Pontificis non detur per impressionem characteris, nec per aliquod visibile signum, vel sacramentum, præter hominum electionem, nihilominus immutabilis est per omnem humanam potestatem, eo quod et ab ipso Christo, et super omnes homines collata sit. De qua re in materia de fide disputari solet, et fortasse in materia de Ordine illam attingemus, explicando ecclesiasticam hierarchiam. At vero infra Summum Pontificem, verissimum universaliter censeo, quod D. Thom. dicit, dari hanc potestatem per injunctionem hominum secundum ordinarium Ecclesiae cursum, sive detur per delegationem, in qua est res manifesta; sive detur ex officio, et tanquam ordinaria potestas, ut datur Episcopis, vel parochis, de quibus iterum dicemus infra, agentes de ministro.

Apostoli unde jurisdictionem in foro pæniten

tie habuerint.

30. Prima opinio.- Dixi autem, secundum ordinarium Ecclesiæ cursum, quia de Apustolis, qui extraordinarie fuerunt electi ad illam dignitatem, dubitari solet, an illi habuerint hanc jurisdictionem immediate a Christo, an mediante Petro. Multi enim existimant, eliam Apostolos tantum accepisse a Christo potestatem ordinis immediate, vel in corpus Christi verum in nocte cœnæ per illa verba: Hoc facite; vel in corpus Christi mysticum, post resurrectionem, per illa: Accipite Spiritum Sanctum; jurisdictionem autem non recepisse immediate a Christo. Non enim per illa verba: Accipite Spiritum Sanctum, etc.; alias omnes sacerdotes per hæc verba illam reciperent; nec per alia, quia soli Petro dictum est, Joan. 21: Pasce oves meas; per quæ verba solus Petrus jurisdictionem in universam Ecclesiam accepit.

31. Apostolos immediate accepisse a Christo potestatem jurisdictionis, vera sententia. Ego vero probabilius censeo, omnes Apostolos immediate habuisse a Christo potestatem jurisdictionis, non jure ordinario permansuram in Ecclesia, quod proprium fuit Petri; nam hæc fuit specialis promissio illi facta, Matt. 18, et impleta, Joan. 21, sed jure quasi delegationis, et Apostolatus, quod munus immediate a Christo acceperunt; et ad illud inter alia pertinet hæc jurisdictio. Unde etiam probabile est hoc factum esse in illo loco Joan. 20, non quidem ex vi illorum verborum: Accipite Spiritum Sanctum, etc., ut

« PredošláPokračovať »