Obrázky na stránke
PDF
ePub

futura erant forma sacramenti Ordinis ex parte, sed ex peculiari intentione Christi sigaificata etiam illis verbis: Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto ros. Vide Bellarminum, lib. 4 de Summo Pontifice, c. 22 et 23. 32. Solvuntur objectiones contra secundam sententiam.—Fundamentum primæ sententiæ ex proxime dictis solutum est. Specialia etiam fundamenta, quæ pro variis modis explicandi tertiam sententiam retulimus, inter illos confutandos expedita fuere. Solum ergo superest, ut illas objectiones dissolvamus, quas contra secundam sententiam a nobis probatam, proposuimus. Quorum primum sumebatur ex significatione et efficacia illorum verborum Christi, Accipite Spiritum Sanctum, etc.; nos vero dicimus per hæc verba dari sacerdotibus veram potestatem per se, et in suo ordine sufficientem ad remittenda peccata subditorum, quando illos habuerint ; non vero dari jurisdictionem seu subditos. Cum vero dicitur illa potestas esse judiciaria, et per illa verba constitui sacerdotes judices, respondemus, vocari judiciariam, quia non potest suum actum exercere, nisi per modum judicii; non vero quia per se sufficiat ad ferendum judicium sine potestate jurisdictionis; unde ex utraque potestate completur integra facultas ad perfectum actum hujus judicii, qui et prolationem et executionem sententiæ includit, ut supra declaravimus. Et cum eadem moderatione intelligendum est, cum dicuntur sacerdotes constitui judices ex vi ordinationis; solum enim aptitudine id verum est, non actu, quia ex vi solius ordinationis non habent jus ad ferendam sententiam, sed habent præcipuam potestatem operativam in tali sententia, ratione cujus soli sacerdotes sunt deputati ad ferendam sententiam in hoc judicio, si accedat jurisdictio. In quo fatemur, sacerdotes habentes solam potestatem ordinis, quamdam similitudinem habere cum judicibus Chartulariis; tamen illi etiam ex vi solius designationis imperialis non erant simpliciter judices, neque in jure ita appellantur, sed tantum secundum quid, scilicet aptitudine; neque habebant jurisdictionem, cum nullum ejus actum exercere possent, donec partes se illis submitterent. Unde reipsa et in modo jurisdictionis conveniebant cum judicibus arbitris, solumque differebant, quia ex providentia Imperatorum etiam illi designabantur, et quasi approbabantur, qui eligi poterant ad ferendum arbitrarium judicium. Et in hoc est magna dissimilitudo inter eos et sacerdotes,

ut ex dictis constat. (Vide in Codice, etc., de his Judicibus.) Secundum argu

33. Secunda solutio. mentum in eo fundabatur, quod juxta nostram sententiam possent sacerdotes dicere se absolvere auctoritate Summi Pontificis. Sed hoc parvi momenti est, quia solum spectat ad loquendi modum. Unde, si quis per ea verba solum significaret se absolvere per jurisdictionem acceptam a Summo Pontifice, non excludendo præcipuam virtutem, et potestatem acceptam a Christo, nec falsum diceret, nec multum in eo peccaret, secluso scandalo. Respondetur tamen negando sequelam, quia dum sacerdos profert hanc sententiam, non solum profert illa verba ut declarativa juris, ut sic dicam, quod commune est aliis sententiis, sed ut efficacia ejus effectus quem significant, quod habent ex potestate ordinis, quatenus est virtus Christi, cujus personam gerit sacerdos ; et propterea dicere potius debet se absolvere auctoritate Christi. Et ideo non est simile, quod affertur de sententia excommunicationis, et aliis hujusmodi. Accedit etiam, quod potestas jurisdictionis, licet per Pontificem conferatur, principaliter manat a Christo, a Pontifice vero solum ut a Vicario ejus; et ideo etiam simpliciter in Christi auctoritate fit hoc judicium. Tertium argumentum erat de absolutione Summi Pontificis, sed de illo satis dictum est pro hujus loci occasione, nain infra in proprio loco iterum occurret.

SECTIO IV.

Utrum hæc potestas remittendi peccata sit clavis regni cælorum, una, vel plures.

[ocr errors]

1. Ratio dubitandi. Ratio dubitandi esse potest, quia in Evangelio nunquam videtur hæc potestas significari nomine clavis regni cœlorum. Nam Matth. 16, ubi promittuntur claves Petro, sermo est de suprema potestate pontificia ad gubernandam Ecclesiam, quæ alterius ordinis et excellentior est quam potestas ligandi et solvendi, ut late prosequitur Cajet., t. 1 Opusc., tract. 5 de Potest. Summi Pontificis. Et ita illa promissio, non Joan. 20, sed Joan. 21 impleta est illo verbo, Pasce oves meas. Rursus Matth. 18 promittuntur Apostolis, et in eis Ecclesiæ, claves regni cœlorum; tamen, ut ex contextu constat, ibi non est sermo de potestate in foro sacramentali, sed de potestate in foro contentioso ad ligandum per leges, pœnas et censuras, et solvendum ab illis, juxta illa verba: Si Eccle

siam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus, etc. Accedit, quod hæc potestas, de qua agimus, unica tantum est; at vero claves a Theologis plures distinguuntur, et quædam vocatur clavis scientia, alia potentiæ; quæ non videntur posse ad potestatem, de qua nunc agimus, accommodari. Hæc proposita sunt solum, ut explicemus hanc metaphoram, et modos loquendi Theologorum in hac materia. Et ut semel indicemus, materiam de clavibus non indigere speciali expositione, sed partim in hac materia, partim in materia de indulgentiis et censuris declarari, omissis illis, quæ specialiter pertinent ad tractatum de Summo Pontifice, et de quo in materia de fide disseritur.

Potestatem remittendi peccata recte per metaphoram claris significari. Assertio prima. 2. Dicendum ergo est imprimis potestatem hanc ad remittenda peccata in foro pœnitentiæ, recte per metaphoram clavis regni cœlorum significari, seu sub ilta comprehendi, Hæc assertio colligitur ex Conciliis Florentino, Constantiensi et Tridentino, supra citatis, et ex Extravag. Joann. XXII, supra etiam citata, et ex usu Theologorum, et expositorum Matt. 16 et 18. Et declaratur breviter, primo exponendo hanc metaphoram clavis; certum est enim vocem hanc non in significatione propria, sed metaphorica in præsenti usurpari. Est enim clavis veluti facultas quædam ad aperiendum et claudendum, et inde translata est hæc vox ad significandam potestatem ecclesiasticam ordinatam ad regendas et disponendas animas, ut regnum cœlorum consequantur. Et hoc modo dicitur ipse Christus, Apocal. 3, habere clavem David. Et de eodem prædictum fuerat (exponente Hieronymo) Isaiæ 22: Dabo clavem David super humerum ejus; illa enim clavis erat potestas excellentiæ, seu principatus, qui factus est super humerum ejus, Isaiæ 9, cujus participatio est potestas seu clavis Ecclesiæ. Unde Chrysost., hom. 55 in Matth., dicit, claves Petro promissas, significare magnam potestatem et donum ineffabile. Et hom. 83 inquit: Claves regni cælorum ei concessit, totamque potestatem ei commisit. Et ad eumdem modum loquitur S. Maximus, homil. 5 de SS. Petro et Paulo. Unde Beda, Joan. 21, circa finem Ecclesia, inquit, quæ fundatur in Christo, claves ab eo regni cælorum accepit in Petro, id est, potestatem ligandi solvendique peccata. Et Fulgentius, lib. de Fide ad Petrum,

circa medium, dicit, pœnitentiam prodesse, si fiat in Ecclesia, cui Deus in persona S. Petri potestatem ligandi et solvendi tribuit. Et hoc idem (ut obiter notetur) voluit Augustin., tract. 50 in Joannem, cum dixit, Petrum, cum illi commissæ sunt claves, Ecclesiam repræsentasse, scilicet, quia toti Ecclesiæ in ipso datæ sunt, non quia corpori Ecclesiæ immediate sint data, sed capiti propter totum corpus, ut ex eodem etiam sumitur, sermone 124 de tempore. Et de eadem potestate explicuit hanc metaphoram idem Augustinus, libro 20 de Civit., cap. 9, juncto alio loco ex libro 1 contra Adversarium legis et Prophetarum, c. 17.

3. Sicut potestas ecclesiastica multiplex, ita multiplex metaphora clavis regni cœlorum. -Potestas clavium definitur. - Objectio solvitur. Deinde observandum est, sicut potestas hæc ecclesiastica multiplex est, ita etiam metaphoram clavis varie accipi posse, seu in ordine ad diversos actus. Quia vero hæc dicitur esse non quæcunque clavis, sed regni cœlorum, ideo ex varia significatione, vel acceptione regni cœlorum, etiam metaphora clavis diversam significationem habet, ut dicemus. Seclusis vero aliis significationibus, regnum cælorum in omni proprietate et rigore significat Ecclesiam triumphantem, seu ælernam beatitudinem, quæ clauditur homini per mortale peccatum, aperitur autem per remissionem ejusdem peccati; et ideo potestas remittendi vel retinendi hæc peccata optime per metaphoram clavis regni cœlorum significatur, quia clavis est potestas seu facultas quædam, cujus actus sunt aperire et claudere. Unde potestas clavium sic definiri solet ex decreto Joan. XXII supra: Est potestas, qua judex ecclesiasticus dignos admittere valet ad regnum cœlorum, et repellere indignos: quæ definitio optime in hanc potestatem convenit. Dices, eadem ratione posse hanc potestatem, clavem inferni appellari. Respondeo imprimis, in metaphoricis locutionibus non esse inconveniens, ut sub diversis rationibus voces, quæ videntur contrariæ, eidem rei accommodentur, sicut Christus et leo et agnus dicitur. Deinde non est similis ratio, quia quod per se intenditur per hanc potestatem, est apertio regni cœlorum; unde hoc tantum fit directe per se, ac positive per illam : claudere autem regnum solum fit privative, non aperiendo, idque quasi præter intentionem, ad hoc cogente malitia ipsa peccatoris. Præterea regnum cœlorum est tanquam terminus

ad quem tenditur ex vi hujus potestatis; infernus autem est terminus a quo receditur; et ideo magis ab illo quam ab hoc denomi

natur.

Potestatem hanc, licet adæquate sit una, secundum diversos conceptus nomine plurium significari. Assertio secunda.

4. Distinctio clavium scientiæ et potentiæ. -Secundo dicendum est, licet hæc potestas adæquate et complete una sit, tamen secundum diversos respectus seu conceptus nomine plurium clavium significari. Prior pars asseritur ab Ambrosio, lib. 4 de Poenit., cap. 2, et est per se nota ex dictis de actibus hujus potestatis. Altera vero posita est ad explicandos Theologos qui communiter ita loquuntur; quod fortasse inde ortum est, quia Christus Dominus de clavibus regni cœlorum semper in plurali locutus est. Posset autem illa distinctio breviter declarari per ordinem ad actus aperiendi et claudendi; sed hoc non est adeo in usu, quia revera non est ita proprium, nam una et eadem clavis materialis ad utrumque actum deservire solet. Aliter ergo Theologi distinguere solent in hac potestate clavem scientiæ et potentiæ: quæ distinctio solet maxime accommodari ad universalem potestatem spiritualem, quæ est in Ecclesia; et sic clavis scientiæ dicitur in Summo Pontifice potestas illa, quam habet ad definiendas veritates fidei et interpretandam sacram Scripturam. Nam illa etiam clavis dici potest regni cœlorum, vel quia fides est fundamentum vitæ et tendentiæ ad regnum cœlorum; vel quia ipsa Scriptura sacra solet aliquando regnum cœlorum appellari, ut, Matth. 21, Hieronymus et Origenes testantur.

5. Alio vero modo regnum cælorum solet significare Ecclesiam militantem, ut passir est in Evangelio; et hoc modo potestas iri tualis data a Christo ad regendam Ecesiam, et recipiendi intra illam vel separa-di ab illa quos oportuerit, clavium nomi significari potest. Et est acceptio valdeurpata a Sanctis Patribus, ut videre e in Augustino, et aliis supra citatis. Nam quia per traditionem clavium solet dari ssessio vel domus, vel civitatis, aut regr; ideo etiam per hanc clavium tradition in potestas hæc merito significari dicit: quæ varios habet actus, nempe ferre leges dispensare, et alia hujusmodi. Et ideo in &mmuni de illa tractari solet in materia legibus, et in particulari in variis materis, ut de voto, de matrimonio, et simi

libus; et specialiter de actu hujus potestatis quatenus potestas coercitiva est, et potest ligare et solvere per censuras, tractandum est infra in materia de censuris. Et hæc maxime dicitur clavis potentiæ, quia nihil aliud est Et hoc modo videntur Ambrosius, serm. 66, quam potestas præcipiendi, gubernandi, etc. et Augustinus, serm. 27 de Sanctis, accommodasse Petro clavem potentiæ, Paulo vero clavem scientiæ; nam, licet uterque utramque habuerit, tamen per quamdam eminentiam sic appropriantur. Rursus hoc modo etiam in lege veteri fuerunt claves, licet minus perfectæ. Unde Luc. 11 ait Christus Dominus: Væ vobis, Pharisæis, qui accepistis clavem scientiæ. Et de potestate gubernandi res est manifesta.

--

6. Eadem divisio accommodatur potestati remittendi peccata. Alio modo accommodatur illa divisio ad potestatem remittendi peccata, in cujus actu vel usu duo distingui possunt, quæ in omni judicio sunt necessaria. Unum est cognitio seu examinatio causæ, aliud est sententiæ prolatio. Dicta ergo potestas ad utrumque est sufficiens, et secundum priorem rationem vocatur clavis scientiæ. Non est enim hæc scientia privata, quæ requiritur in confessore, ut putavit Magister Sententiarum; illa enim non est potestas; unde esse potest in eo, qui claves nou habet, et e converso claves esse possunt sine tali scientia. Est ergo potestas et auctoritas ad examinandam conscientam pœnitentis, et interrogandum juridice in illo foro, ita ut ille teneatur veritatem fateri. Clavis autem potentiæ dicit facultas absolvendi et remittendi peccatum ferendo sententiam. Quam explicatiem optime insinuarunt Ambrosius et Augustinus in dictis sermonibus: Clavis, inquiunt, dicenda est, qua peccatorum corda reserantur, mentis secreta panduntur, et quidquid intrinsecus clausum tenetur, in palam rationabili manifestatione producitur: clavis, inquam, est quæ et conscientiam ad confessionem peccati aperit, et gratiam ad æternitatem mysterii salutaris includit. Et hæc etiam expositio est communis Theologorum, d. 18, 19 et 20. Scotus, d. 19, q. 1, art. 3, quem sequitur Conradus, tract. 1 de Contractibus, q. 2, contendunt has claves scientiæ et potentia significare in proposito non solum diversos actus, sed etiam potestates realiter distinctas, quarum una separabilis est ab alia, de potestate absoluta. Sed hæc quæstio nullius momenti mihi videtur, quia, ut dixi, hæc potes

tas, et consequenter claves, præter characterem, nihil reale et physicum ponunt in homine; et ideo non possunt in re habere distinctionem, nisi quatenus a Deo deputantur ad varios actus, et ita in ordine ad illos est distinctio secundum rationem, et secundum quamdam extensionem moralem; tamen potestas in se una est, integra et perfecta; quod si daretur ad unum actum et non ad alium, esset eadem potestas, inchoata tamen et imperfecta.

vero claves non tantum hos actus judiciales habent, sed etiam alios, scilicet illuminare, dispensare, regere, etc., qui omnes bene comprehenduntur sub metaphora claudendi et aperiendi. Unde infert, claves secundum actus suos adæquatos esse tantum in Summo Pontifice, et ita soli Petro fuisse promissas, Matth. 16; quoad actus vero inadæquatos ligandi et solvendi, communicari aliis. Quæ doctrina in re quidem vera est, quia non est dubium quin claves universales, et quæ ad omnes actus se extendunt, specialiter datæ

An inter has claves numeretur potestas juris- sint Petro et successoribus ejus. Verum etiam

dictionis.

7. Cajetani responsio.-Mariani responsio. Sed dicet aliquis: cur potestas jurisdictionis non numeratur inter has claves? Responderi potest primo ex Cajet., tom. 1 Opuscul., tract. 3 de Roman. Pont., cap. 5, quod Theologi tantum diviserunt claves, ut pertinent ad potestatem ordinis, quia illa est propria et per se potestas; jurisdictio autem magis videtur quasi conditio necessaria, et applicatio materiæ. Aliter Marianus Victor, in lib. de Confessione, c. 12, concedit jurisdictionem significari nomine clavis; et ita ipse tres claves distinguit, scientiæ, potentiæ et jurisdictionis. Et non est dubium quin metaphora clavis in Scriptura et Sanctis se extendat ad potestatem jurisdictionis; nam potestas ligandi et solvendi per excommunicationem, tantum est potestas jurisdictionis, et passim significatur Lamine clavis; et potestas Ecclesiæ Petro promissa ub nomine clavium, maxima ex parte in jurisdictione consistit. Unde ego dicerem, hanc divisionem clavis scientiæ et potentiæ applicatam ad puestatem remittendi peccata, de qua agimus, tamonvenire in potestatem ordinis quam in potès tatem jurisdictionis, quia utraque est, et ad inquirendam conscientiam peccatorum et ad absolvendum vel ligandum; et ita potest dari hæc divisio de tota integra potestate, ut ordinem et jurisdictionem comprehendit.

8. Qui sint actus istarum clavium.—Ex dictis ergo constat qui sint actus istarum clavium; sicut enim ha claves supradictam potestatem significant, ita eosdem actus habere videntur, scilicet ligare et solvere, et hos illis communiter tribuunt Theologi. Cajetanus vero, dict. Opusc., etc., dicit, hos non esse actus adæquatos clavium, sed aperire et claudere, qui metaphorice amplius significant et comprehendunt. Ligare enim et solvere proprie tantum significant actus judiciales; at

est, illas claves varios habere actus, ut explicatum est, eosque sub dicta metaphora aperiendi et claudendi posse comprehendi. Addo vero etiam posse significari per actus ligandi et solvendi, ut Christus Dominus significavit Matt. 16, et explicant ibi Hieron., Chrysost. et alii; et August. supra citatis locis, et 1 de Doctr. christ., c. 17 et 18; et Gregor., lib. 4 epist., c. 76, et est epist. 32. Nam hæc potestas clavium est potestas aliquo modo superioris; quidquid autem superior per suam polestatem operatur, potest optime ad illos actus revocari; nam si dispensat, solvit ; si præcipit, ligat, Matt. 23: Alligant onera gra via et importabilia. Quare absolute etiam est verum, has claves esse communicatas aliis a Petro, quoad potestatem quidem ordinis perfecte, quoad potestatem vero jurisdictionis ex parte, et dependenter a capite, ut suo loco infra dicetur. Unde Euseb. Emissen., hom. in natali S. Petri, circa id: Tibi dabo claves : Petro, inquit, principaliter dicitur; cæteris tamen Apostolis etiam dictum esse intelligi debet, et Episcopis et sacerdotibus; istis enim et clavis et potestas a Deo data est, ut non solum Ecclesiam, sed etiam cælos aperiant.

9. Rationibus dubitandi satisfit. — Ad ration ergo dubitandi facile respondetur ex dictis. Nam in locis illis Matth. 16 et 18, verum quem est nomine clavium aliquid amplius cobrehendi præter hanc potestatem de qua nue agimus, nam supra etiam diximus potestates ordinis et jurisdictionis generaliter sumptam alia comprehendere, præter potestates ad he sacramentum pœnitentiæ necessarias. Et o non dixi, solam hanc potestatem remittens peccata esse claves, sed ipsam sub clavibus contineri. Si vero in illis objectionibus asseratur, in pradictis locis Matthæi claves ita significare aliam potestatem, ut hanc non comprehendant, sic falsum est quod sumitur, cum illa verb

ge

neralia sint de potestate ligandi et solvendi, aperiendi et claudendi regrum coelorum, ut in sect. 2 satis expendimus.

10. Atque hinc tandem intelligitur, has claves, prout nunc sunt in Ecclesia, esse proprias legis gratiæ; nam, licet in lege veteri aliquo modo fuerint claves, ut diximus, proprie tamen illæ non erant claves regni colorum, quia tunc non erat propria potestas remittendi peccata, nec dandi gratiam, ut supra dictum est in materia de sacramentis in genere; et quia tunc nondum erat per Christum aperta janua regni cœlorum. Cætera quæ de subjecto, usu et effectu clavium tractari solent, partim in præcedentibus sectionibus tacta sunt, partim dicentur infra, cum agemus de ministro hujus sacramenti et de actibus ejus, scilicet de absolutione et satisfactione seu pœnitentiæ impositione.

DISPUTATIO XVII.

DE INSTITUTIONE ET NECESSITATE SACRAMENTI POENITENTIÆ.

Explicata potestate remittendi peccata, quæ est fundamentum sacramenti pœnitentiæ, agendum est de ipso sacramento. Et in hac disputatione tractamus an sit, dicturi postea de essentia et partibus ejus. Ne autem multiplicemus quæstiones, eadem inquirendo prius de sacramento, postea de confessione, suppono his vocibus apud Sanctos Patres eamdem rem significari. Aliquando enim vocatur hoc sacramentum absolute Pænitentia, scilicet sacramentalis, seu propria Christianorum, ut est apud Symmachum Papam, Apolog. contra Anastasium Imperatorem, ut refert Marianus Victor, lib. de Confessione, cap. 2. Aliquando vocatur Confessio seu ExomoLogesis, ut apud Cyprian., epist. 10 et 15. Vocatur etiam Reconciliatio seu Absolutio, ex Augustino, epist. 180; nominatur enim sæpe totum a partibus. Unde non est necesse agere de institutione singularum partium, sed totius; nam postea explicando, quibus partibus hoc totum constet, sufficienter erunt demonstrata.

SECTIO I.

Utrum Christus Dominus in lege nova sacramentum pœnitentiæ ab aliis distinctum instituerit.

1. Primus error.-Hic sunt duo errores extreme oppositi. Prior asserit hoc sacramenexterioris confessionis antiquissimum esse, et institutum esse, vel ab ipso Deo in

paradiso terrestri, statim post peccatum Adæ, quando illum interrogavit : Quid fecisti ? vel in lege veteri, quando fuerunt instituta sacrificia pro peccatis, quæ offerebantur præmissa quadam confessione. Unde et de Joanne Baptista legitur, quando cœpit pœnitentiam prædicare, Judæos ad ipsum accedentes confessos illi fuisse peccata sua. Hanc sententiam refert Glossa de Pœnitentia, d. 5, in principio. Referunt etiam quemdam Petrum de Osma hunc tenuisse errorem, et damnatum fuisse in quodam Concilio Complutensi, confirmato a Sixto IV. Favereque illi videtur Waldensis, 2 tom. de Sacramentis, c. 140, dicens, confessionem non fuisse a Christo primo institutam, nam antea erat in lege veteri; Christum vero aliquid supplevisse. Ille vero fortasse loquitur de confessione non sacramentali.

2. De hac ergo confessione intellecta illa sententia omnino falsa est, quia potestas remittendi peccata non fuit data hominibus ante Christum Dominum. Neque in lege veteri aut naturali erant sacramenta conferentia gratiam, aut culpas remittentia, præter remedium originalis peccati, ut in superiori tomo est ostensum. Item decuit, ut in lege gratiæ liberalius fieret peccatorum remissio, quam antea, et ideo illius est proprium hoc beneficium, ut etiam Concilium Tridentinum docuit, sess. 14, c. 1. Illa ergo confessio Adami magis fuit interior ad Deum quam exterior ad hominem; sicut illa Davidis, Psalm. 31 : Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Confessio autem, quæ fiebat in lege veteri, solum erat generalis et cæremonialis, neque ad internam remissionem peccatorum, sed ad irregularitates tollendas; nec de aliis peccatis, sed solum quantum in ipsa oblatione sacrificii pro peccato manifestabantur; licet fuerit umbra et figura hujus sacramenti; quod etiam de confessione Judæorum ad Joannem Baptistam dici potest. De hoc errore plura legi possunt in Medina, tractatu 2 de Confessione, in principio, et Navarro, de Poenit., d. 5, a principio.

3. Secundus error. Alter error est hæreticorum hujus temporis, qui negant sacramentum pœnitentiæ distinctum a baptismo, quia ad salutem sufficere putant credere et baptizari, juxta illud Marci ult. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Quamvis enim Lutherus ipse non tam aperte negaverit hoc sacramentum, tamen discipuli ejus expresse negarunt in confessione Witember

« PredošláPokračovať »