Obrázky na stránke
PDF
ePub

di proprie et simpliciter ad peccata venialia, sicut ad mortalia; et ideo in eis non procedere rationem factam cum similitudine formæ, ut in prædicta difficultate assumitur. Quia, licet Christus constituerit sacerdotes judices ad remittendum, non vero ad retinendum simpliciter hæc peccata; Concilium autem, ut diximus, non colligit ex potestate judicandi absolute, sed ex potestate judicandi cum facultate retinendi peccata. Interrogabit vero statim aliquis, unde possit hæc differentia colligi, cum verba Christi simplicia sint, et quoad utramque partem indistincte et indefinite cadant in peccata ; ergo vel sub utroque membro comprehenduntur venialia peccata, vel sub neutro. Unde non defecerunt, qui, ne concederent venialia peccata posse retineri a sacerdotibus, negarent posse remitti. Est tamen omnino falsa et erronea sententia; alias peccata venialia non essent materia sufficiens hujus sacramenti, nec sacerdotes possent de illis, præsertim solis, absolvere ; quod est contra universalem sensum Ecclesiæ, ut infra videbimus. Se quela vero patet, quia si ex vi institutionis ibi factæ non sunt materia, ex vi alterius esse non possunt, quia nulla alia postea facta est ; et si in eo loco non est data potestas circa hæc peccata, in nullo alio data est. Dici ergo potest aliter, etiam ibi datam esse potestatem ad retinenda hæc peccata, non tamen simpliciter, sed postquam confessa sunt, et in ordine ad tale judicium, quando sacerdos judicat pœnitentem non esse satis dispositum ad eorum remissionem. Sed, licet hoc verum sit, ut in superioribus est tactum, non tamen solvit præsentem difficultatem ; nam adhuc superest respondendum ad interrogationem, cur illud retinere, circa peccata mortalia intelligat ur simpliciter, circa venialia vero, tantum secundum quid.

23. Vera differentia traditur.-Dicendum est ergo, rationem differentiæ esse, quia hæc potestas per se primo data est propter peccata mortalia, extenditur vero ad venialia. veluti consecutione quadam, et utrisque accommodatur modo illis proportionato. Peccatum enim mortale simpliciter est Dei injuria, et claudit homini januam regni, ad quod aperiendum claves datæ sunt, quod maxime fit tollendo peccatum mortale. Quia vero venialia peccata, quamvis non claudant, impediunt introitum regni, et ad tempus dici possunt claudere, quia nihil coinquinatum illuc intrare potest, ideo clavis illa, quatenus est

potestas remittendi peccata, extenditur ad peccala venialia; nam potestas sufficiens ad tollendum impedimentum perpetuum et remittendam injuriam simpliciter, a fortiori sufliciet ad tollendum impedimentum temporale ejusdem ordinis, et ad remittendam injuriam secundum quid, cujus venia est longe facilior. Secus vero est de actu retinendi, qui, ut dixi, coactionem indicat, quæ minor esse debet circa minores injurias quam circa majores, ideoque actus retinendi non æque extenditur ad venialia peccata, neque in hoc habent tantam connexionem cum mortalibus, sicut in remissione. Quod recte explicatur ex illa ratione temporalis impedimenti, nam institutio hujus sacramenti non mutavit quoad hoc naturam peccati venialis ; ideoque quantumvis illud peccatum per hoc sacramentum non remittatur, semper manet impedimentum temporale, quod in purgatorio poterit auferri, et ideo respectu illius non potuit secundum rerum naturam, aut congruentiam, vel potius non debuit hoc sacramentum ut necessarium medium relinqui, atque adeo nec potestas retinendi eodem modo extendi potuit ad hæc peccata.

24. Quocirca, quamvis Christi verba in exteriori specie simplicia sint et uniformia, tamen, quia in ipso nomine, peccata, includunt analogiam quamdam, ideo ex se postulant, ut cum proportione debita ad ea, quæ sub se continent, applicentur juxta materiæ capacitatem. Sicut etiam hæc verba : Nisi pænitentiam peccatorum egeritis, eorum veniam non consequimini, uniformia sunt; et tamen duas propositiones includunt, unam affirmativam Si pænitentiam peccatorum egeritis, eorum remissionem obtinebitis, quæ non minus venialia quam mortalia peccata complectitur; alia est negativa: Si non egeritis pænitentiam, non obtinebitis veniam, quæ non æque comprehendit mortalia ac venialia. Nam in mortalibus simpliciter vera est, in venialibus autem solum secundum quid, scilicet, non obtinebitis ex vi talis dispositionis, aut nisi aliud medium adhibueritis. Sic ergo in præsenti dicendum est; nam, ut supra diximus, prædicta Christi verba, quatenus necessitatem medii continent, ad similes conditionales propositiones revocantur. Atque hæc doctrina fundamentum habet in D. Thoma, q. 84, art. 2, ad 3; et latius eam explicarunt Cano, dict. relect. de Pœnitentia, p. 5, et Ruardus, art. 5, et alii, quos referemus infra agentes de integritate.

Enodatur tertia difficultas circa Concilii

illationem.

25. Dupliciter retinentur peccata per clavium potestatem. -Tertia difficultas erat circa rationem Concilii, scilicet, quia sacerdotes non possunt judicare incognita causa. Nam hæc ratio immediate concludit confessionem esse necessariam, ut sacerdotes actum suæ potestatis exercere possint; quod est verum. Inquiritur autem quo modo inde inferatur necessitas simpliciter confessionis. Respondetur vero ex dictis, optime id colligi, quia judicium sacerdotis est simpliciter necessarium; quod probatum relinquitur a Concilio ex alio principio, quod sacerdotes sunt judi ces habentes potestatem simpliciter retinendi peccata. Unde illa ratio non affertur a Concilio ad concludendam immediate necessitatem totius sacramenti, sed solum ad concludendum confessionem esse necessariam ad usum illius potestatis, ac proinde etiam ad remissionem peccati. Unde obiter adverto, quod licet ad retinenda peccata juridico modo, et proferendo sententiam, ut Concilium loquitur, tam necessaria sit confessio, sicut ad peccata remittenda, nihilominus, ut peccata retineantur seu non remittantur, sufficit negatio confessionis voluntaria, seu in re et in voto, quia est negatio medii necessarii ad remissionem peccati. Ex quo dicere possumus, hanc potestatem clavium duobus modis retinere peccata, uno modo proxime et judicialiter, alio modo remote et per solam negationem remissionis, qualis est circa peccata etiam non confessa; et uterque modus est verus, et virtute contentus in verbis Christi, maxime propter potestatem retinendi.

26. Quarta difficultas diluitur. - Ultima difficultas facile expeditur. Nam quod Concilium supponit, nimirum actum hujus potestatis exercendum esse per modum judicii, in eisdem verbis Christi sufficienter continetur. Primo quidem, si sistamus in potestate remittendi, quia certum est non communicasse Christum Apostolis totam excellentiæ potestatem, quam habebat ad remittenda peccata; et ideo non est verisimile arbitrio eorum reliquisse modum illius remissionis; hoc enim erat proprium ipsius; nullus autem alius de terminatus modus assignari potest, vel ex nsa et praxi Ecclesiæ, vel etiam ex ratione, seu qui sit ita consentaneus justitiæ erga Deum, et humanæ fragilitati et curationi; recte ergo intellexit Ecclesia illum actum sibi

committi per modum judicii. Que ratio optima est, sed aliquid habet congruentiæ et conjecturæ aliquid etiam postulat supplendum et declarandum ex traditione Ecclesiæ. Verbum igitur retinendi, hic etiam mihi videtur includere convincentem rationem. Esset enim ineptissimum, et præter omnem rationem, committere hominibus, ut suo arbitrio sine. causæ examinatione, et absque prudenti et justo judicio possent aliorum peccata remittere; ergo eo ipso quod talis potestas conceditur, evidenter significatur, esse exercendam per modum judicii, nec potest concipi, quo alio rationabili modo fieri possit.

27. Objectio. Solvitur. Dices: etiam potestas baptizandi est potestas remittendi peccata, quæ consequenter est etiam potestas retinendi, quia per negationem baptismi retinetur peccatum, sicut per negationem absolutionis. Et ideo multi Sancti intelligunt in his verbis Christi etiam esse contentam illam potestatem, ut supra retuli; et tamen illa po-testas non exercetur per modum judicii, ex vi prædictorum verborum. Respondetur, hæc verba ad litteram, et in omni rigore ac proprietate non comprehendere baptismum; et supra dixi, Patres, qui interdum aliud signficare videntur, pie exponendos esse, et locu tos esse per quamdam extensionem, vel accommodationem, ad explicandam unam potestatem per aliam, vel ut alteram ex altera credibilem facerent. Potestas ergo baptizandi non est potestas ad retinenda peccata; nec Christus Dominus eo modo illam contulit, sed absolute dixit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Unde, sicut potestas prædicandi non est potestas retinendi tenebras infidelitatis, sed illuminandi, ita cum proportione dicendum est de potestate baptizandi, quia per se primo est ad tollendum originale peccatum. Et ideo actus illius potestatis nulla justa ratione potest negari infantibus, ut propterea dicatur potestas retinendi peccata; adultis vero interdum posset negari per accidens, propter defectum necessariæ dispositionis. Hoc vero commune est omnibus sacramentis, unde non est ex speciali actu illius potestatis, sed ex natura rei sequitur, quia sanctum non est dandum canibus. Multoque minus possunt ministri baptismi ex vi illius potestatis ligare aliquo positivo modo, qui ad vindictam de peccato sumendam pertineat. Eo tamen modo quo possunt negare baptismum, necesse est, ut aliquam rationem judi

cii observent, quia non suo arbitrio, sed juxta rationem et æquitatem judicii id facere pos

sunt.

riar., c. 1, circa med., inquit: Qui non prius suorum peccatorum cognoverit mala, ac proprii oris confessione prodiderit, is absolvi non poterit. Basilius etiam, in id Psal. 32: Miseri

Testimoniis Patrum roboratur assertio po- cordia Domini plena est terra, dicit, Deum

sita.

28. Ex his ergo satis constat proposita veritas, tam ex verbis Christi, quam ex doctrina Concilii Tridentini; constat etiam totam rationem hujus necessitatis positam fuisse in voluntate Christi, quamvis multæ illius congruentiæ dari possint, quæ in hac et præcedenti disputatione tactæ sunt, et infra tractando de præcepto confessionis iterum occurrent. Nunc ad doctrinæ complementum superest, ut Patrum consensionem et traditionem adjungamus. Clemens Romanus, in epist. 1, admonet, ut si forte alicujus cor malum aliquod latenter irrepserit, non erubescat hoc confiteri ei, qui præest, ut possit æterni ignis poenas effugere, et ad perpetuæ vitæ præmia pervenire. Ubi verbum illud, ut possit, necessitatem satis indicat. Et notandum est obiter quod ait, etiam cogitationes internas esse de necessitate confessionis. Sic etiam Fabianus Papa, ep. 2, post medium, dicit, peccatores in barathrum delabi, nisi sacerdotali auctoritate illis subventum fuerit. Lactant., lib. 4, c. ult., ubi signa hæc ponit veræ Ecclesiæ In qua, inquit, est religio, confessio, et pœnitentia, quæ peccata salubriter curat; et c. 17, prius dicit necessitatem confessionis significatam fuisse in circumcisione, et infra subdit: Si cor nudaverimus, id est, si peccata confessi satis Deo fuerimus, veniam consequemur, quæ contumacibus, et peccata sua celantibus denegatur. Quod verbum ultimum aperte indicat necessitatem. Idem habet Origenes, hom. 2 in Psal. 37, a princ., et specialiter circa illa verba: Quoniam iniquitatem meam ego pronuncio; ita enim ipse legit, et addit Pronunciationem vocat confessionem peccati; docet enim Scriptura, quoniam oportet peccatum non celare intrinsecus. Nam sicut ii, qui habent intrinsecus occultam escam indigestam, si evomuerint, elevantur, ita qui peccaverunt, si occultant et retineant intrinsecus peccatum, suffocantur humore peccati; si autem ipse fiat accusator sui, dum confitetur, omnem morbi digerit causam. Et ut explicet se loqui de confessione homini facta, subdit: Tantum circumspice cui debeas confiteri, proba prius medicum, etc. Idem hom. 2 in Levit., inter alia, inquit: Cum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum suum; et lib. 3 Pe

velle remittere peccatum, si tamen contritio et confessio adsit. Et regul. 288 ex brevioribus dicit: Necessario iis peccata aperiri debent, quibus credita est dispensatio. Idem in epist. 15 ad Amphil., c. 73, et lib. de Vera virgin.

29. Multa etiam habet Tertull., lib. de Pœnit., præsertim a c. 7; et c. 10, habet hæc verba: Nunquid si aliquid humanæ notitiæ subduxerimus, propterea et Deo celabimus, an melius est damnatum latere, quam palam absolvi? Sic etiam Cyprianus, lib. de Lapsis, c. 11, circa fin: Etiam malas cogitationes, inquit, apud Dei sacerdotes dolenter, et simpliciter confitentes exomologesim conscientiæ faciunt, animi sui pondus aperiunt, salutarem medelam exquirunt, scientes scriptum esse, Deus non irridetur. Quæ ultima verba necessitatem significant. In epistolis etiam Cypriani quamplura sunt de hac re testimonia; præsertim videri potest epist. 52 et 54, et in 31, quæ est Cleri Romani ad ipsum. Quibus locis hoc notat Pamelius, et alia congerit; et similia fere habet Irenæus, lib. 1, c. 9, ubi Feuardentius hoc ipsum, et alia notat. Idem etiam indicavit Dionysius, epist. 8 ad Demophilum, non longe a principio, ubi refert sacerdotem quemdam ad pedes alterius sacerdotis procidisse, ut remedium peccatis suis quæreret. Idem sentit Ambrosius, libris de Pœnit., præsertim lib. 1, c. 2. Eamdem veritatem indicat Gregor. Nyssen., hom. 2 in Ecclesiast.; August., expresse lib. 50 Hom., in 49 et 50, et serm. 8 de Verbis Domini, et serm. 66 de tempore, et tract. 49 in Joan.; Anastasius Synaita, Orat. de sacra Synaxi, inter alia: Christo Domino per sacerdotes tua confitere peccata. Idem sumitur ex Leone Papa, ep. 69; Chrysost., hom. 20 in Genes., et homil. 3 Imperfect. in Matth.; Gregorio, hom. 16 in Ezechielem, in principio, ubi dicit, confessionem esse portam angustam, per quam intratur ad regnum; et hom. 26 in Evang., in hunc sensum explicat dictum locum Joannis. Et alia ex eo sumi possunt, 26 Moralium, c. 23, alias 28; et hoc ipsum confirmari potest testimoniis Patrum, quos citavi sect. præced. et disputat. præced. ; ita enim semper exponunt institutionem hujus sacramenti, et judiciariam potestatem in hoc foro

Ecclesiæ concessam. Et nonnulla peti possunt ex Decreto Gratiani, de Poenit., d. 1, præsertim a cap. 87. Et hoc tandem indicant Patres illa metaphora, qua vocant poenitentiam secundam tabulam post naufragium, ut D. Thom. supra explicuit, q. 84, art. 6. Nam, licet intelligi possint, ut revera sæpe loquantur de pœnitentiæ virtute, tamen suppositis iis, quæ aliis locis docent de pœnitentia legis gratiæ, recte etiam intelliguntur de pœnitentiæ sacramento; unde expresse Hieronymus, tom. 2, epist. 64 ad Pamachium et Oceanum: Secunda, inquit, post naufragium tabula est culpam confiteri.

lib. 9, c. 13, et sumitur ex eodem Socrate, lib. 6 suæ Historiæ, cap. 19. Atque ita fere respondet Cæsar Baronius, 1 tom., an. 56, qui de Nicephoro nihil dicit. Potuit autem decipi ex aliorum narratione. Sed quanquam fieri potuerit, ut dicti auctores minus fideliter in re aliqua factum Nectarii narraverint, tamen negari non potest, quin aliquid ille sustulerit ad hoc negotium spectans. Tum quia non potuisset facile mendacium confingi in re tam publica et manifesta, si non fuisset in re aliqua fundamentum; tum maxime, quia non solum in historiis pervulgatum est illud factum, sed etiam ex Chrysostomo in variis locis colligitur, ut ex sequente objectione

Faclum Nectarii Constantinopolitani Patriar- constabit. Fatemur igitur, Nectarium aliquid

chæ objicitur.

30. Contra hanc veritatem est vulgaris objectio, quia in Ecclesia Constantinopolitana Nectarius, ejus Patriarcha, prædecessor Chrysostomi, abstulit usum sacramentalis confessionis ; ergo signum est non esse medium ad salutem necessarium; fuisset enim intolerabilis error, medium salutis auferre. Neque satisfaciet, qui dixerit, errasse Nectarium, quia et privatus Episcopus erat, et non admodum eruditus in Ecclesiasticis rebus; nuper enim baptizatus ex præfecto urbis factus est Patriarcha, ut refert Ruffinus, lib. 2, c. 21, et Niceph., l. 12, c. 12. Hoc, inquam, non satisfacit, tum quia eadem historia refert fuisse virum sanctum, de quo credibile non est, rem adeo gravem absque consilio sapientium, et prudentum attentasse; tum etiam, quia illum imitati sunt alii Prælati, et Ecclesiæ Orientales, et (quod amplius est) Chrysostomus Nectarii successor eamdem consuetudinem retinuit; hoc enim totum, cum facto Nectarii, referunt Socrates, lib. 5 Historiæ, cap. 49; et Sozomenus, lib. 6, cap. 16; et Nicephorus, lib. 12 Historiæ, cap. 28. 31. Aliquorum responsio. Non admittiNon admittitur. De hac difficultate multa dicuntur a modernis scriptoribus propter hæreticos hujus temporis, apud quos majus pondus habet incerta hæc historia de facto Nectarii, quam Scriptura et perpetua Ecclesiæ traditio. Respondent ergo aliqui, non adhibendo fidem huic narrationi; quia Sozomenus, ut ait Gregor., lib. 6, epist. 195, multa mentitur, et ideo Ecclesia Romana ejus historiam non recepit. Socrates etiam fidem non facit in hac causa, quia hæreticus Novatianus fuit, ideoque sacramentum pœnitentiæ odiosum habuit, ut Nicephorus testatur, lib. 6, c. 37, et

[ocr errors]

spectans ad Ecclesiam, et exteriorem pœnitentiam sustulisse; quid vero illud fuerit, incertum est.

32. Aliorum responsio. — Aliqui ergo concedunt, illum sustulisse usum sacramenti pœnitentiæ. Ex quibus nonnulli fatentur illum errasse, ut Waldensis, tom. 2 de Sacramentis, cap. 141. Soto vero et Cano, ut excusent Nectarium, aiunt, non abstulisse simpliciter, sed ad breve tempus ad sedandum scandalum in Ecclesia subortum ex confessione cujusdam nobilis matronæ, quæ cum Diacono peccaverat. Adduntque suspensionem illam confessionis usque ad tempora Chrysostomi durasse, ipsumque etiam illam tolerasse, quia propter idem scandalum ausus non est morem pristinum suæ Ecclesiæ restituere.

33. Rejicitur. Sed hæc profecto nulla excusatio est, quia res jure divino præcepta et tam necessaria ad salutem, suspendi etiam ad breve tempus, vel licite, vel valide, non potuit, præsertim propter scandalum ortum ex singulari facto unius personæ, et ex re valde remote pertinente ad hoc sacramentum, non ex confessione ipsa. Item, quia illud non potest dici breve tempus, si Nectarius simpliciter abstulit pro toto tempore vitæ suæ, et in eo statu suam Ecclesiam reliquit. Denique medium illud necessarium non erat ad tollendum scandalum, quod sufficienter tolli poterat majorem diligentiam adhibendo circa secretum confessionis ; aliunde vero erat illud medium perniciosissimum Ecclesiæ, non solum supposita necessitate juris divini, sed etiam supposita sola institutione, et utilitate talis sacramenti. Sicut nunc esset intolerabilis error auferre etiam ad breve tempus ab aliqua Ecclesia usum sacramenti confirmatio

nis, vel extremæ unctionis, etiamsi demus non esse sub præcepto juris divini. Propter quod, si exemplum Nectarii aliquid valet, non solum probat illum sensisse usum confessionis non esse necessarium ad salutem, sed etiam ignorasse esse utilem ad sanctificationem animarum, et remissionem peccatorum, quod verisimile non est, et ideo incredibile mihi est illum abstulisse usum confessionis sacramentalis etiam ad tempus, nisi concedamus Nectarium fuisse a Novatianis deceptum; a qua sententia non longe abest Baronius supra. Non invenio tamen sufficiens fundamentum, ut hanc notam illi vere imponamus; præsertim cum falsum esse constet, vel Chrysostomum, vel alias Ecclesias Orientis talem confessionis suspensionem, aut probasse, aut tolerasse, ut statim ostendemus. Item quia Ecclesia Constantinopolitana nunquam apud veteres de hoc errore male audivit, neque a Summis Pontificibus de illo reprehensa est.

34. Hæc vero omnia maxime procedunt, si in eo sensu credatur Nectarius confessionem abstulisse, ut usum ejus prohibuerit ; nam si quis diceret illum non prohibuisse, sed solum statuisse, ut fideles non cogerentur ab Ecclesiæ ministris confiteri, vel ut nulli sacerdotum esset hæc cura peculiariter commissa, sed uniuscujusque conscientiæ reliquisse, ut jus a Christo institutum servaret, vel illo uteretur ut vellet (si quis, inquam, hoc diceret) quidpiam minus incredibile assereret; inde tamen nullum argumentum sumi posset contra veritatem Catholicam supra fundatam, quia necesse non est ut Ecclesia semper et in omni tempore, hoc loco adhibuerit peculiarem determinationem huic præcepto divino, aut coactionem aliquam, per quam ad illius observationem fideles compelleret. Unde addunt aliqui, Nectarium non abstulisse simpliciter confessionis usum, sed solum quatenus præmitti solet, ut necessaria dispositio ad Eucharistiam, quia facilius ignorari potuit talem dispositionem, seu præparationem necessariam esse jure divino. Quod etiam historia citatæ significant, dum aiunt, a Nectario fuisse permissum unicuique, ut secundum consilium conscientiæ suæ ad divina participanda posset accedere. Verumtamen hoc etiam facile posset intelligi absque admistione erroris, nimirum, Nectarium nec prohibuisse dispositionem ad Eucharistiam, nec docuisse non esse necessariam ex Christi mandato; sed uniuscujusque conscientiæ, et judicio hoc reliquisse.

35. Vera solutio.- Quorumdam opinio de munere pœnitentiarii quod abstulit Nectarius. -Verius tamen videtur Nectarium nihil abstulisse, quod ad substantialem usum hujus sacramenti, ut sic dicam, vel ad illius obligationem pertinuerit, sed tantum vel abstulisse, vel moderatum fuisse ritum aliquem pertinentem ad pœnitentiam publicam, quæ tunc in Ecclesia agebatur post sacramentalem confessionem, ut ex eisdem historiis colligere licet, et ex Gregorio Nysseno, in epist. ad Latoium, Mitylenes Episcopum, quem refert Baronius supra, et ex Chrysostomo etiam multa statim afferemus. Abstulit ergo Nectarius presbyterum pœnitentiarium, ejusque munus prohibuit, ut expresse dicunt eædem historiæ. Quale autem fuerit illud munus, non satis constat ; et ideo etiam incertum est quid Nectarius vetuerit. Dicunt ergo aliqui munus illius presbyteri fuisse omnium sacramentales confessiones prius audire, et postea in publico Ecclesiæ conventu peccata narrare, et corripere, sive publica essent, sive etiam secreta, et pro eis pœnitentiam imponere. Similem enim consuetudinem aliquando cœptam esse introduci in Campania, colligitur ex Leone Papa, in Ep. 78, alias 80, cap. 2, ubi graviter illam reprehendit, et merito. Repugnat enim talis consuetudo divino juri, si id fiat contra, vel sine voluntate pœnitentium; nam repugnat sigillo confessionis, quod de jure divino est, ut infra videbitur; nec minus eidem juri repugnaret obligare, vel quovis modo cogere pœnitentes, ut suum consensum ad hoc præstent.

36. Si vero intelligatur illa consuetudo fuisse quasi sub conditione, scilicet, narrandi publice peccata, si pœnitentes consentirent, non esset tam directe repugnans prædicto juri de servando sigillo confessionis; tamen etiam esse valde contraria fini ejus, quia non posset talis consuetudo non reddere difficillimam confessionem, et ab illius usu homines plurimum retardare; nam ipsamet consuetudo esset virtualis quædam, et tacita coactio, quia nemo auderet resistere, nec putaret suam pœnitentiam esse admittendam, ut veram et sufficientem, nisi consentire!. Et præterea, talis consuetudo sæpe cederet, aut in aliorum injuriam, aut contra charitatem, vel propter aliorum scandalum, vel propter propriam infamiam gravem, sine ullo fructu, vel necessitate. Unde Concilium Tridentinum, sess. 4,,c. 5, asserit, confiteri publice peccata secreta, nulla humana lege pos

« PredošláPokračovať »