Obrázky na stránke
PDF
ePub

se consulto præcipi. Igitur nec prudenter recitaret, ne ipsimet pœnitentes cogerentur, posset in Ecclesiasticam consuetudinem in- quod ipsis onerosius esset, per se ipsos sua troduci. Si ergo talis erat Constantinopoli peccata narrare; aut certe (quod verisimile consuetudo, merito illam abstulit Nectarius, est) prudentiæ hujus presbyteri committebacujus factum ita Ruardus, art. 3, interpreta- tur, ut non omnia peccata, quæ ipsi pœnitur. Sed certe ad talem consuetudinem tol- tentes vellent, publice narrari permitteret, lendam non oportuisset specialem illam oc- sed ea tantum, quæ sine scandalo, et cum casionem de scandalo illius matronæ, vel ædificatione aliorum dici possent, et ad coraliam similem expectare, cum per se iniqua rectionem ipsius pœnitentis magis essent esset, et omnino vitanda, ut Leo Papa citato necessaria, vel utilia; cætera vero sub seloco expresse docet. Unde non est verisimile creto retineret. Unde prædictæ historiæ sitalem consuetudinem durasse semper in Ec- gnanter aiunt, observatum fuisse, ut hic clesiis Orientis, in quibus sanctissimi et doc- presbyter esset prudens, et secretum obsertissimi Episcopi præcesserant usque ad tem vans; et hoc ipsum indicavit Origenes, dict. pora Nectarii; cum tamen historia citatæ homil. 2 in Psal. 37, dicens, magno consilio referant, consuetudinem illam, quam Necta opus esse ad manifestandum peccatum pœnirius abstulit, antiquissimam fuisse. tentis in publico. Unde multi existimant hujusmodi presbyterum non sine consilio Episcopi judicium hoc dare potuisse, aut debuisse. Hunc ergo pœnitentiarium Nectarius abstulit, et consequenter etiam abrogavit consuetudinem agendi hanc publicam pœnitentiam in Ecclesia, quoniam illius occasione scandalum illud acciderat. Et quoad hoc fortasse multi alii Episcopi illum imitati sunt, quamvis non defuerint qui graviter illud tulerint et reprehenderint, ut Socrates etiam et Nicephorus referunt, qui non dicunt reprehendisse illum, eo quod abstulerit usum sacramentalis confessionis, sed antiquam consuetudinem honestam et utilem ad frænandos peccatores. In hac enim re poterat esse judiciorum diversitas absque errore, et pro temporum diversitate fieri potuit, ut non expediret consuetudo, quæ antea probabatur. Quocirca, cum Socrates et Sozomenus aiunt, unumquemque relictum esse consilio animi sui, etc., si non est ab aliquo eorum malitiose additum, exponendum est, id factum esse, non ad excludendam confessionem, sed publicam illam satisfactionem, et consultationem presbyteri pœnitentiarii, atque hoc modo libertati uniuscujusque relictum fuisse, ut confiteretur cui vellet sacerdoti jurisdictionem habenti, et juxta illius præscriptum pœnitentiam ageret, atque ita ad sacra mysteria accederet.

37. Verior sententia. Verisimilius ergo est tantum peccata publica solita fuisse in publicum proferri, ut de eis publica pœnitentia ageretur, et fortasse non omnia, sed illa tantum quæ majus scandalum generabant. Sic enim legimus in Concil. Carthagin. III, cap. 32, publicam pœnitentiam agendam esse de publico et vulgatissimo crimine, quod universa Ecclesia noverit. Et similia refert ex Conc. Moguntino, Africano, et ex August., Burchardus, lib. 19 sui Decreti, cap. 36, 38 et 40. Sic etiam August.,in Enchir., cap. 65, dicit, in Ecclesia agi pœnitentiam secundum modum cujusque peccati, id est, de secret's secretam, et de publicis publicam, ut ipse declarat, de Vera et falsa pœnit., c. 11, et lib. 50 Homil., in ult. Imo in epist. 108 significat, eos tantum solitos fuisse publicam pœnitentiam agere, et quasi per antonomasiam pœnitentes appellari, qui post baptismum ita peccaverant, ut prius excommunicari, et postea reconciliari mererentur. Quem morem videmus nunc aliqua ex parte in Ecclesia retineri circa apostatas a fide, et alios similes gravissimos peccatores, quamvis jam non sit in usu per viam voluntariæ confessionis in foro pœnitentiæ; sed per jurisdictionem fori exterioris, seu contentiosi.

38. Hac ergo supposita consuetudine, munus illius presbyteri pœnitentiarii non videtur fuisse omnium fidelium confessiones sa. cramentaliter audire; vix enim credi potest unum tantum ministrum ad hoc munus pro tota aliqua Ecclesia aut civitate constitutum fuisse, nec enim suo muneri satisfacere potuisset. Aut ergo munus illius fuit libellos eorum omnium, qui publicam pœnitentiam acturi erant, suscipere, ut ea in publicum

Objiciuntur varia testimonia Patrum.

39. Secundo objiciuntur varia Patrum testimonia, præsertim Chrysostomi, qui hom. 2 in Psal. 50, in fine, sic inquit: Peccata tua dicito, ut deleas illa; si confunderis alicui ea dicere, dicito ea quotidie in anima tua, non dico ut confitearis conservo tuo, ut exprobret,

dicito Deo, qui curat ea. Similia habet, homil. de Pharisæo et publicano, quæ habetur tom. 1, et tom. 2, homil. 4 de Lazaro, satis post medium, tractans illud Isaiæ 43: Dicito tu peccata tua, ut justificeris: Cave, inquit, homini dixeris, ne tibi exprobret ; et infra: Sed ei qui Dominus est, qui tui curam gerit; neque enim ignorat, etiamsi non dixeris. Quod ultimum verbum est valde difficile, et notandum. Et tom. 5, homil. de Pœnitentia et confessione, circa principium: Solus te Deus confitentem videat; neque enim necesse est præsentibus testibus confiteri. Sed hoc facile est; quod sequitur valde difficile: Cogitatione fiat delictorum exquisitio, etc. Et hom. 21 in Epist. ad Hebræos, in parte morali, postquam multa dixerat de confessione, subdit: Obedire te volo Prophetæ dicenti : Revela Domino viam tuam; ante Deum ergo tua confitere peccata, non lingua, sed conscientiæ tuæ memoria. Quod etiam ultimum verbum difficillimum est. Denique homil. 8 de Pœnitentia, circa finem, nullam videtur pati expositionem; tractans enim illud: Probet autem seipsum homo, inquit: Non in commune theatrum accusationem producit, non deliclorum testes statuit, intus in conscientia stante nemine præter eum, qui cuncta videt, Deum, judicium peccatorum statuens, reforma quod deliquisti; atque sic pura conscientia sacram attinge mensam. Similia multa habet, homil. 5 de Incomprehensibili Dei natura, circa finem, et homil. 21, 24, 40 et 41 ad Populum. Nec videtur dissimile, quod habet Ambrosius, Luc. 22, c. de Negatione Petri, et repetit, serm. 46, et habetur de Pœnitentia, d. 1, cap. 1 et 2: Lacrymæ, inquit, lavant delictum, quod ore pudor est confiteri; lacrymas Petri lego, satisfactionem non lego. Et simili modo Cassianus, collat. 20, c. 8, postquam posuerat multa remedia ad peccatorum remissionem obtinendam, subdit circa finem: Si verecundia retrahente revelare ea coram hominibus erubescis, illi, quem latere non possunt, confiteri ea jugi supplicatione non desinas, et dicere: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Et alia referuntur in Decreto, de Pœnit., d. 1, a princ., usque ad c. 36.

[blocks in formation]

postea secuti sunt moderni scriptores; et præcipue videri possunt Ruardus, dict. art. 5, et Baronius, dict. anno 56. Qui consequenter aiunt, quando Chrysost. dicit confitendum esse soli Deo, non excludere sacerdotem, qui non ut homo, sed ut gerens vices Dei, confessionem audit. Plurimum vero obstant huic expositioni nonnulla verba Chrysostomi, quæ in objectione advertimus, quibus videtur excludere ministerium linguæ, et dicere sola cogitatione sufficienter fieri confessionem. Ad quam objectionem videtur Gratianus his verbis respondere: Neque enim est necesse, ut quæ semel sacerdoti confessi fuerimus, denuo confiteamur, sed lingua cordis, non carnis apud judicem verum ea jugiter confiteri debemus. Videtur enim Chrysost. in dictis locis alludere ad antiquam consuetudinem, et ad mutationem a Nectario factam ; solebant enim fideles, ut diximus, etiam post sacramentalem confessionem aliqua peccata publice confiteri, vel certe ad presbyterum pœnitentiarium accedere, ut de eis eum consulerent. Hoc ergo prædicabat postea Chrysostomus non necessarium, sed apud Deum pœnitentiam agere sufficere sola cogitatione, scilicet, post confessionem sacramentalem rite factam. Secunda vero expositio, et mihi valde probabilis est, Chrysostomum, licet in illis locis tractet de confessione sacramentali, et secreta, non tamen negare absolutam necessitatem confessionis pro eo tempore, quo præceptum ejus obligare potest; sed solum intendere confessionem non esse necessariam semper in re ipsa ad justificationem et remissionem peccati, sed per solam interiorem conversionem posse statim hominem justificari. Hujus autem rei signum esse potest, quia in multis ex dictis locis tractat Chrysostomus de quotidiano examine conscientiæ, et hortatur fideles, ut statim exeant ab statu peccati, ad quod ait non esse necessarium statim confiteri. Cui expositioni consonat canon. 33 Concilii Cabilonens. II, qui sic habet: Quidam solummodo Deo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent; quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit Ecclesiam, ita duntaxat, et ut Deo, qui remissor est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et secundum institutionem Apostoli confiteamur alterutrum peccata nostra. Id est, ita confiteamur Deo, ut non excludamus confessionem sacerdotis suo tempore faciendam, juxta ea quæ sectione sequente declarabimus. Denique, Chrysostomum in bac

parte recte sensisse, ideoque altero ex his modis exponendum esse, constat ex variis ejus locis supra citatis, disput. præced., cum de potestate remittendi peccata ageremus, in quibus claves Ecclesiæ optime declarat. Idem sumitur ex hom. 20 et 30 ejusdem in Genesim, et ex hom. 10 et 33 in Matth.

[ocr errors]

41. Ambrosius explicatur. Explicatur Cassianus. - Ad Ambrosium facilis est responsio, quamvis Glossa in c. 1 et 2 de Poenit., d. 1, male illa verba interpretetur, et alii multa de illis dicant, ut videre licet in Navarro ibidem, et Cano supra. Nam in prioribus verbis non ait Ambrosius, si quis pudorem habeat confitendi delictum, lacrymas posse sufficere ad lavandum illud; sed sensus potius est lacrymas lavare delictum, quod cum pudore confitendum est. In verbis autem posterioribus cum ait Ambrosius: Satisfactionem non lego, non loquitur de propria satisfactione pro peccato; nam satis legitur satisfactio Petri cum legitur flevisse amare. Satisfactionem ergo vocavit excusationem peccati, quæ de Petro non legitur. Unde, quod defendi, inquit, non potest, fleri potest; recte flevit, et tacuit, quia quod fleri solet, non solet excusari. Unde potius sensit, propter pudorem neminem debere hoc modo excusari a confessione peccati; et ideo subdit: Lacrymæ verecundiæ consulunt, et saluti, non erubescunt in petendo, etc. Ad Cassianum cum aliis applicandæ sunt responsiones ad Chrysostomum datæ. Nam Cassianus aperte loqui videtur de confessione publica. In aliis vero locis sæpe dicunt Patres internam confessionem sufficere, scilicet ad justificationem; non excludunt tamen confessionem suo tempore faciendam, ut statim amplius declarabimus.

[blocks in formation]

dixerunt aliqui in peccato mortali duo esse, scilicet maculam culpæ, et reatum pœnæ æternæ; et quantum ad primum, posse remitti peccatum ante confessionem, quia potest contritio charitate formari, ut Tridentinum dixit; charitas autem excludit maculam peccati. Quantum ad secundum autem negant peccatum dimitti ante sacramentalem confessionem peccati, propter difficultatem tactam. Quo fit, ut ex horum sententia sacramentum hoc non sit medium necessarium ad remissionem peccati quoad culpam, sed solum quoad æternam pœnam.

2. Hæc sententia sumitur ex Richardo, et Hugone de S. Victor., et Medina, citatis disputatione præcedenti, sect. 2. Tamen ex ibidem dictis sufficienter impugnantur, tum quia, sicut ibi ostensum est, potestatem clavium non solum respicere pœnam, sed etiam culpam, ut talis est, ita est certum, sacramentum hoc non solum esse medium necessarium ad remissionem pœnæ, sed etiam ad remissionem culpæ, quia hæc necessitas in illa potestate fundatur, ut dictum est. Et ideo Concilium Tridentinum de peccatis quoad culpam loquitur, cum de illa potestate, et de necessitate hujus sacramenti sermonem habet. Tum etiam, quia ostensum est remissionem pœnæ æternæ non separari a remissione culpæ mortalis, et e contrario; ergo repugnat hoc sacramentum esse necessarium ad remissionem pœnæ æternæ, et ad remissionem culpæ non. Et declaratur manifeste; ponamus enim, eum, qui sine hoc sacramento justificatus est, paulo post mori sine nova culpa : an ergo ille consequetur regnum coelorum, necne? hoc posterius dici non potest, alias homo in gratia constitutus, et in ea mortuus, non salvaretur; quod dicere erroneum est. Ergo consequetur homo æternam salutem sine reali susceptione hujus sacramenti; ergo remittitur illi pœna æterna; ergo non magis est medium necessarium hoc sacramentum ad remissionem culpæ, quam pœnæ æternæ.

3. Sacramentum hoc in voto sufficere. Vera resolutio.-Modus loquendi Medina improbatur. Vera ergo responsio est, sacramentum hoc in re ita sumptum non esse semper medium necessarium ad justificationem vel remissionem peccati, sed sufficere in re vel in voto. Quæ est certa conclusio, et communis Theologorum cum Magistro, d. 17, et D. Thom. ibi, et supra, q. 86, art. 2. Ubi de hac re dictum est. Idem D. Thomas, 4 contra Gent, e 72; Gabriel, d. 14, q. 2, art. 2, et

luntarie omittatur, advertendum est duobus modis hoc intelligi posse. Primo ut effectus illius remissionis, seu duratio ejus vere pendeat ab illa conditione, ita ut, illa non impleta, revocetur facta remissio. Et hic sensus est omnino falsus, et, quoad culpam, apertam repugnantiam involvens; quoad pœnam vero æternam, vel etiam temporalem semel remissain, est saltem impossibilis secundum legem ordinariam, ut in superioribus declaratum, et ostensum est. Secundo potest dici id fieri sub conditione, non quia fiat cum dependentia ab executione talis conditionis, sed quia fit sub onere, seu cum obligatione implendi talem conditionem. Et hic sensus verus est; tamen quia locutio est ambigua et impropria, dicendum non est remissionem esse conditionatam, sed cum obligatione postea confitendi talia peccata.

d. 16, q. 1, art. 3. Et nunc est definita in Tridentino, sess. 6, c. 14, et sess. 14, cap. 4; et de illa videri potest Leo Papa, ep. 91 ad Theodorum, cap. 3. Ratio vero est, quia veræ conversioni in Deum per contritionem promissa est remissio peccati, et cum sacramentum non possit statim adhiberi, propositum ejus sufficit, quia apud Deum voluntas pro facto reputatur. Nec mihi placet modus loquendi Medinæ, tract. 2 de Confessione, q. 4 de confessione necessitatis, qui dicit ita remitti peccatum per confessionem in voto tantum, ut possit homo dici aliquo modo manere in peccatis, quandiu non absolvitur. Quod ideo videtur dicere, quia probabilem existimat opinionem jam improbatam. Cum ergo per contritionem cum voto sacramenti perfecte tollatur culpa, et reatus pœnæ æternæ, et solum manere possint reliquiæ peccati, et reatus pœnæ temporalis, quæ non habent rationem culpæ, nullo modo dici potest, hominem sic justificatum manere aliquo modo in peccatis, magis quam illum qui justificatus est per confessionem, in quo etiam possunt manere reliquiæ peccati, et reatus pœnæ temporalis. Quid sit peccatum remitti per sacramentum in ptum confitendi peccata mortalia, quod sem

τοίο.

4. Quorumdam opinio rejicitur.- Duo vero explicanda supersunt. Primum est, quid sit peccata remitti per hoc sacramentum in voto. Secundum est, quale debeat esse hoc votum. Circa primum dicunt aliqui, peccatum remitti in voto sacramenti pœnitentiæ, esse remitti sub conditione suscipiendi sacramentum. Sed hæc locutio vitanda est, et quando in aliquo Catholico auctore invenitur, pie explicanda. Nam quando peccatum remittitur per contritionem, vere et absolute remittitur, quia statim justificatur homo vere ac proprie; in homine autem justificato nihil damnationis manet, teste Paulo; ergo in homine sic contrito peccatum non manet; ergo absolute remittitur. Nam si solum esset remissio sub conditione, non haberet effectum, donec impleretur conditio, quia conditionalis nihil ponit in esse, donec conditio impleatur. Unde scqueretur ulterius, nullius fructus esse contritionem, quia sub illa conditione, etiam non habenti contritionem promissa est remissio peccati, si digne confiteatur. Quod si forte dicatur, per contritionem statim dari remissionem peccati, tamen sub ea conditione, ut postea sequatur confessio, vel saltem non vo

5. Alia opinio. - Improbatur.-Hinc vero colligunt alii, contritionem tollere peccatum quatenus includit hoc sacramentum in voto, nihil aliud esse, nisi quod propositum confitendi necessarium nunc est ad remissionem peccati, et ad contritionem habendam, eo quod nunc datum nobis sit divinum præce

per obligat, etiamsi contritionem eorum habuerimus. Quod si objicias, quia hoc modo etiam remittetur peccatum per Eucharistiam in voto, et per omnem alium actum virtutis, qui sit in præcepto; nam etiam propositum implendi quodcunque præceptum est de necessitate contritionis, atque adeo necessarium ad remissionem peccati; responderi potest, hanc esse differentiam inter hoc sacramentum et Eucharistiam, vel alios actus virtutis, quod hoc sacramentum de se est remedium peccati, et in hunc finem per se institutum; quod non habet Eucharistia, vel alii actus. Et ideo propositum confitendi est propositum suscipiendi quoddam remedium talium peccatorum, cui per accidens est, quod circa remissionem horum peccatorum nihil operetur, quia jam invenit factum. Sed hoc totum non satis declarat necessitatem medii, sed præcepti tantum, respectu peccatorum, quæ per contritionem ablata sunt; nam quod hoc sacramentum sit remedium peccatorum, nimis materiale est respectu illorum, quia non intenditur sub hac ratione, cum circa illa nihil operari possit; ergo solum intenditur ut quid præceptum.

[blocks in formation]

tum remedium peccatorum, ut etiam ipsa contritio, vel auxilium ad illam, in virtute hujus sacramenti et per votum ejus conferatur. Quod significavit Ferrariensis, 4 contra Gen., c. 72. Non potest tamen recte intelligi, quia anxilium ad contritionem est prius ipsa contritione, et consequenter, per se loquendo, est etiam prius quam votum suscipiendi sacramentum ; non ergo potest illud auxilium dari ratione ipsius sacramenti in re vel in voto suscepti. Et eadem ratione nec contritio ipsa dari potest propter votum sacramenti, tum quia contritio non aliter datur quam dando auxilium ad ipsam; tum etiam, quia votum, vel in ipsa contritione includitur, vel esse potest quid posterius ipsa; ergo, sicut votum ipsum non potest dari ratione sacramenti, ita nec contritio datur ratione sacramenti in voto suscepti. Denique in superiori tomo generatim ostendimus, sacramenta nihil operari proprie et ex opere operato, in voto vel desiderio tantum suscepta, donec re ipsa appli

centur.

7. Vera sententia.- Dico ergo, peccata remitti per hoc sacramentum in voto, quia hoc sacramentum ita est nunc institutum, ut ejus susceptio pertineat ad integram dispositionem seu satisfactionem ex parte nostra necessariam ad remissionem peccati; nam hinc fit, ut quamvis remittatur peccatum existente sola contritione, semper id fiat in ordine ad confessionem. Ad eum modum, quo in emptione alicujus rei ante solutum integrum pretium, dominium et possessio rei confertur; quamvis tunc absolute detur, tamen id fit cum ordine ad futuram solutioncm; unde quando hæc postea fit, licet non acquiratur novum, aut majus dominium talis rei, solvitur tamen, el prior contractus in suo ordine completur. Sic ergo intelligendum est id, quod tractamus; datur enim per contritionem remissio peccati in ordine ad futuram confessionem quasi ad futuram solutionem; unde, cum postea fit confessio, completur contractus prior, quantum ex parte nostra potest, et debitum est. Accedit præterea, quod etiam tunc per sacramentum completur quodammodo justificatio prior, quæ minus perfecta fuerat ob defectum sacramenti; postea autem perficitur, et infunditur gratia per se sufficiens ad remissionem talium peccatorum, quæ gratia sacramentalis, per se etiam loquendo, erat necessaria, et cum ordine etiam ad illam data fueral prior remissio. Et ideo, licet quoad ablationem peccati in re nihil ei addatur, ta

men quoad positivam formam expulsivam peccati aliquid ei additur. Et propterea fortasse Alens., 4 p., q. 18, memb. 2, art. 1, hoc sacramentum dixit esse veluti formam perficientem contritionem, et effectum ejus, quoad remissionem peccati, quia complet modo explicato hunc effectum. Et sub ea ratione votum ejus est necessarium, non tantum necessitate præcepti, sed etiam medii, quamvis hæc duo separabilia non sint in hoc sacramento, ut diximus.

An votum hujus sacramenti debeat esse explicitum, an sufficiat implicitum.

8. Cani opinio. -Circa secundum, difficultas est in hac conclusione, an oporteat hoc votum sacramenti esse explicitum, vel sufficiat implicitum. Cano enim supra, dict. relect., p. 5, post medium, dixit requiri explicitum. Quam sententiam tribuit Magistro et D. Thomæ. Sed re vera antiqui non sunt usi tali distinctione, licet interdum dicant requiri propositum, seu desiderium sacramenti, ut videre est in Bonav., d. 17, art. 1, q. 4; Durando, q. 2; Palud., q. 2, art. 3. Fundamentum Cani est, quia alias contritio nunc sufficeret ad justificationem per se, et vi sua sine ordine ad claves; quod est contra Trid., sess. 6, c. 14, et sess. 14, c. 4, et contra Concilium Complutense, et definitionem Sixti IV,quæ ibi refertur. Sequelam non probat. Probari vero potest, quia si sufficit propositum implicitum, id solum erit propositum servandi omnia mandata, et quia nunc unum ex iis mandatis est præceptum confessionis, etiam hoc in illo universali proposito continebitur, sicut alia; ergo non magis justificabit contritio in voto hujus sacramenti, quam in voto Eucharistiæ, vel restitutionis, aut similium. Confirmatur, quia hæreticus, vel schismaticus non potest consequi remissionem peccati, nisi explicite proponat reconciliari Ecclesiæ, teste Augustino, libro de Vera et falsa religione, c. 12; ergo similiter, etc.

9. Votum implicitum sufficere, vera sententia. - Contraria nihilominus sententia, et communis est, et vera, et mihi practice certa, sufficere scilicet votum implicitum, quale includitur ex natura rei in amore Deisuper omnia, et proposito servandi omnia mandata, supposita institutione, et necessitate hujus sacramenti. Hoc sentit D. Thom., d. 17, q. 3, art. 5, q. 1; Richard., art. 1, q. 1, ad 4; Bonav., art. 2, q. 4, in ultimo argumento cum solutione; Major, d. 14, q. 2; et Gabriel

« PredošláPokračovať »