Obrázky na stránke
PDF
ePub

servandum, esse primarium objectum hujus temperantiæ, justitiæ, et similium, quia nec virtutis. potest esse ejusdem speciei cum omnibus illis, cum illi inter se specie distinguantur;

SECTIO IV.

[ocr errors]

1. Prima opinio. Jam vero superest, ut, quod supra promisimus, explicemus, videlicet, cujusnam virtutis sit detestari peccata omnia sub illa præcisa ac generali ratione, quod contra rationem sunt. Et ratio difficultatis est, nam objectum illud formale non est specificum, sed genericum, et ideo non videtur posse constituere definitam speciem virtutis. Nam si illam constituat, aut erit temperantia, aut justitia, aut alia similis; nulla autem hujusmodi esse potest. Unde dici posset, illum actum ad nullam determinatam virtutem pertinere, sed ab omnibus, et a qualibet seorsim elici posse, quia omnes versantur circa aliquod honestum bonum, in quo communis ratio hones boni includitur, et ideo quælibet potest propter illam rationem, etiam præcise sumptam, operari. Sicut species intelligibilis repræsentans specificam naturam, potest esse principium sufficiens ad cognoscendam naturam genericam, ut sic, supposita virtute, et efficacia potentiæ ad præscindendum.

Quæ virtus detestetur peccata ut rationi contraria. neque etiam potest esse ejusdem speciei cum aliquo illorum tantum, cum non sit major ratio de uno quam de alio, sed æqualis sit distinctio in objectis. Est ergo ille actus in quadam propria et determinata specie ultima actus honesti voluntatis, cujus objectum formale est ratio honestatis, ut sic, quatenus sumitur ut proprium et particulare motivum, sub qua consideratione induit rationem specifici objecti formalis. Et idem est de alio actu, qui huic correspondet circa malum, seu peccatum, detestando illud sub hac præcisa ratione, quia turpe est, et contrarium rationi; sunt enim, ut dixi, hi actus inter se connexi, eademque est utriusque ratio. Unde obiter constat, non esse simile exemplum quod supra adducebatur de specie intelligibili, etiamsi gratis demus id quod assumitur; nam species intelligibilis cum sit quasi semen objecti, cujus vicem gerit, illi secundum se commensuratur, et ideo potest esse principium ad cognoscendum illud, vel adæquate, vel secundum rationem aliquam communem, et quasi partialem; habitus autem commensuratur actibus, a quibus generatur, et non tendit in objectum, nisi sub formali ratione objectiva illorum.

2. Verumtamen hæc responsio sustineri non potest, quia constat ex metaphysica, rationes formales objectorum, quæ in esse rei genericæ sunt, respectu actuum mentis posse assumi ut specificas in ratione objectorum formalium; ut contemplatio hominis, ut sic, individua est et singularis, etiamsi objectum ejus sit natura universalis; et conceptus animalis, prout est formaliter in mente, specificus est, et diversus in specie a formali conceptu hominis ut sic, quamvis ratio objectiva ejus generica sit in re; idemque proportionaliter invenitur etiam in rationibus universalioribus, vel etiam in transcendentalibus. Idem ergo sine ulla dubitatione invenitur in actibus voluntatis; nam illa etiam est universalis potentia, quæ communes rationes præcisas et abstractas attingit; unde illæ objec tive sumptæ comparantur ad actus voluntatis ut specificæ, etiamsi in esse rei sint vel genericæ, vel communiores. Sic igitur actus, quo voluntas amat bonum absolute, vel bonum honestum, ut sic, est quidam actus specificus, quia non potest esse in rerum natura, quin in aliqua ultima specie constitutus sit. Ille autem actus distinctus est in specie ab omnibus actibus virtutum particularium, ut

-

3. Dicta peccati detestatio ad particulares virtutes non spectat. Si ergo hic actus aliquem habitum in voluntate producit, talis habitus non poterit esse aliqua virtus particularis, seu quæ versetur circa particularem rationem boni honesti, ut temperantia, justitia, etc. Sed erit specialis quidam habitus bonus distinctus ab his omnibus. Quod facile patet, tum quia actus generat habitum sibi commensuratum; tum etiam quia ratio facta de actu applicari potest ad habitum, scilicet, quod nec potest esse ejusdem speciei cum omnibus virtutibus simul, cum illæ inter se distinguantur, nec potest esse ejusdem speciei cum una potius, quam cum aliis. Denique quia ille actus non tendit in objecta aliarum virtutum secundum proprias rationes. earum. Ergo non potest inducere habitus proprios talium virtutum. Unde ulterius e converso concluditur, hujusmodi actum non elici ab habitibus aliarum virtutum, sed si ab aliquo habitu elicitur, solum est a proprio et specifico habitu sibi commensurato. Primum, quia talis actus ab illo tantum habitu elicitur, qui per similes actus introduci potest. Secun

dum, quia talis actus nec potest elici ab omnibus virtutibus simul, cum illæ solum operentur sub propriis rationibus et motivis, quæ sunt varia et distinctissima; neque etiam elici potest ab aliqua determinata virtute ex omnibus illis, tum quia non est major ratio de una quam de alia, tum etiam quia motivum operandi longe diversum est in illo habitu et actu, quam sit in cæteris virtutibus particularibus. Unde propriam etiam habet difficultatem, quam nulla particularis virtus habet, eo quod confuse saltem, et implicite, omnia complectatur.

4. Secunda opinio.-Non est hæc detestatio actus charitatis. Hinc vero sumpserunt aliqui occasionem dicendi, illum actum elici a virtute charitatis, quia illa est virtus universalis, virtute complectens omne bonum, unde proprius illius actus est, velle placere Deo in omnibus, qui actus ejusdem rationis est cum eo, de quo agimus. Cui sententiæ favere videtur D. Thom., art. seq., ad 1, dum ait, diligere bonum, et gaudere de illo, et tristari de opposito malo, esse actus elicitos a charitate. Sed contra hanc sententiam æque procedunt rationes factæ, quia charitas, licet virtute et causalitate sit aliquo modo universalis, tamen in ratione objectiva respicit determinatam rationem boni divini, ut sic; unde actus proprius charitatis non minus distinguitur ab actu, qui versatur circa bonum honestum in communi, quam actus justitiæ, temperantiæ, et similium virtutum. Ergo non potest charitas elicere talem actum. Et confirmatur primo, nam charitas essentialiter est amicitia; unde, quidquid per se proxime operatur, est sub ratione amicitiæ, et consequenter cum habitudine ad Deum, quem respicit, ut supremum bonum et amicum; ille autem actus, de quo agimus, nullo modo pertinet ad amicitiam, sed solum ad rationem boni honesti, quatenus honestum est. Ergo non potest hic actus a charitate elici. Alioqui (quæ est secunda confirmatio) talis actus amandi bonum, ut sic, et detestatio peccati, quia repugnat rectitudini rationis, aut fidei, esset sufficiens ad charitatem obtinendam, sine proprio et peculiari respectu ad Deum, quod est plane fal

[blocks in formation]

universales, quatenus versari possunt circa quascunque materias virtutum, aut vitiorum. Nam hæ virtutes in his materiis respiciunt propria et specialia motiva contenta sub generali ratione boni honesti, ut particularia sub universali, qualia sunt subdi superiori, et præcepto ejus, quod est formale motivum. obedientiæ, et servare communia jura seu commune bonum reipublicæ, quod est formale motivum justitiæ legalis, si recte intelligatur. Et ideo æque distinguuntur hæ virtutes ab habitu operante ex sola ratione boni honesti, ut sic, ac aliæ virtutes particulares, quamvis in quadam universalitate habeant majorem convenientiam, quæ solum materialis est, quatenus in eisdem fere materiis versari possunt, licet sub diversa ratione formali.

[ocr errors]

6. Quarta opinio negans dictum actum elici ab habitu. Posset vero aliquis dicere, his rationibus potius concludi illos actus ad nullum omnino habitum pertinere, neque illum in voluntate generare, quia sicut voluntas per sese, et natura sua, est satis propensa ad amandum bonum in communi, et fugiendum malum, ut sie, ita etiam est propensa ad bonum honestum in communi, et ad detestandum contrarium; neque in his objectis vel actibus, ut sic, invenitur difficultas, ob quam vincendam habitus necessarius sit. Omnis enim difficultas provenit ex particularibus objectis, seu materiis, quæ per proprios habitus virtutum particularium tollitur; unde, si quis habeat justitiam, temperantiam, et similes virtutes, nullam certe difficultatem sentiet in amando bono honesto quatenus tale est, et contrario malo detestando. Tribuiturque hæc sententia D. Thomæ, q. 16 de Verit., art. 1, ad 7. Sed ibi nihil dicit, potiusque favet oppositæ sententiæ, quatenus ponit in intellectu habitum syndæresis a potentia distinctum, quamvis illum ponat naturalem, de quo alias. Citatur etiam in 3, d. 27, q. 2, art. 3, ad 5, ubi ait, philosophos non posuisse in voluntate virtutem moralem in ordine ad ultimum finem, quorum sententiam probare videtur. Tamen, ut vera sit, intelligenda est de ultimo fine formali, seu de bono in communi, nam respectu particularis finis ultimi, veri, et efficaciter prosequendi, revera est aliquis habitus necessarius, etiam infra terminos finis naturalis, ut alibi latius ostendendum est. Aliis vero locis docet generatim D. Thom., in voluntate non esse virtutes, nisi vel ad supernaturale bonum, vel ad illud, quod est ad alte

rum, ut patet in 1. 2, q. 56, art. 6, et q. 1 de Virtut., art. 5. Verumtamen hæc sententia D. Thomæ quoad hanc partem magnam habet difficultatem alibi tractandam. Et præterea dici potest, bonum honestum, ut sic, extendi etiam ad illud, quod est ad alterum, et ex hac parte postulare habitum. Itaque D. Thomas in hac parte nihil expresse locutus est. Ille autem modus dicendi, quantum spectat ad presentem quæstionem de objecto formali pœnitentiæ, non multum refert, quia sive principium talium actuum, ex parte voluntatis, semper sit sola potentia, quatenus per se est satis propensa ad illos, sive sit habitus acquisitus per tales actus, semper verum est, objectum formale talium actuum, esse ipsum generale motivum honestatis, secundum se, ac præcise sumptæ.

7. Refellitur.- Difficile tamen creditu est, per hujusmodi actus nullum habitum generari. Primo, quia videtur hoc experientiæ repugnare, nam ex ipso usu et exercitio interiorum actuum virtutis constat, hos actus universales multum conferre ad facilitatem acquirendam in operatione virtutis; signum est ergo, relinquere habitum, nam hoc indicio probamus per alios actus acquiri habitus. Deinde objectum horum actuum per sese consideratum, est difficile, nam respectu illius est quædam repugnantia inclinationum et propensionum voluntatis. Ergo hoc satis est, ut acquiratur habitus. Antecedens declaratur, nam licet in voluntate sit magna propensio naturalis ad honestum, ut sic, tamen etiam est naturalis inclinatio ad bonum commodum et delectabile ipsi naturæ, et ipsi corpori. Nam cum anima rationalis, ut sic, sit forma corporis, ad ipsius commodum est propensa, etiam per voluntatem, quæ est proprius appetitus animæ rationalis quatenus talis est. Ex hac autem inclinationum diversitate oriri solet difficultas in operando, et inde etiam oritur necessitas aliarum virtutum moralium. Unde probatur etiam prima consequentia, quia habitus bonus, et virtutis, circa objectum bonum, et difficile, necessarius est. Nec refert, quod hæc difficultas ex materiis, seu objectis particularibus oriatur; hoc enim verum est in exercitio particularium actionum; provenitque ex eo, quod rationes universales non existunt, neque exercentur nisi in particulari; nihilominus tamen, sicut ex objectis particularibus colligimus difficultatem objecti specifici, ita etiam colligere possamus difficultatem objecti in genere, seu in

majori abstractione aut universalitate propositi. Atque ita bonum honestum, ut sic, difficile concipitur, non ex solis rationibus particularibus, sed ex hac communi, quod repugnat aliquo modo sensui, et inferiori naturæ. Loquimur autem de bono honesto comparatione actus voluntatis efficacis, et propositi absoluti exequendi illud, et vitandi, ac detestandi oppositum, solum quia turpe est. Nam respectu alicujus simplicis affectus et complacentiæ, nulla apparet in illo objecto difficultas, et propter hunc actum non esset forte necessarius habitus; at vero respectu absoluti propositi arduum est et difficile objectum, ut experimento etiam intelligi potest. Sicut amor simplicis complacentia ad Deum difficilis non est; amor autem obedientialis, cum absoluto proposito placendi illi in omnibus, satis difficilis est; idemque fere est de aliis actibus universalibus.

8. Nihil autem refert quod hæc difficultas possit minui per alias particulares virtutes, tum quia respectu horum actuum universalium unaquæque ad summum potest moderari difficultatem, quæ ex propria materia nascitur, non vero illam, quæ est quasi adæquata his actibus; tum etiam quia, licet omnes illæ virtutes simul sumptæ videantur ad hoc concurrere, tamen id est quasi per accidens, seu per aliud, non vero immediate, et ex vi talium actuum, neque unquam ita omnino tollunt illam difficultatem, quin multum juvari possint per proprium habitum commensuratum his actibus universalibus. Sicut e converso quamvis voluntas sit naturaliter propensa ad delectabilia, potest hæc inclinatio magis ac magis augeri per habitus vitiorum, quibus propensio ad virtutem quodammodo minuatur. Unde si homo vitiosus exercet universales actus sequendi suum appetitum in omnibus, quamvis ad particulare objectum non descendat, acquiret sine dubio aliquem habitum, quasi universalem, quo et propensior ad vitia, et ad virtutem difficilior reddatur. Denique si consideremus hos actus in ordine supernaturali,non videtur dubium, quin etiam sub illis rationibus universalibus possint actus honesti et supernaturales fieri, quorum principium proportionatum et intrinsecum non invenitur in sola voluntatis natura. Ergo necesse est, ut in illo ordine talibus actibus aliquis habitus respondeat, quia voluntas per se ac nuda non est intrinsece proportionata aliquibus actibus supernaturalibus. Ille autem habitus non erit charitas, neque alia vir

DISPUTATIO III.

tus, quæ versetur circa aliquam particularem rationem boni honesti; ergo in ordine habituum infusorum datur specialis habitus attingens hujusmodi rationes universales. Ergo DE ACTIBUS VIRTUTIS POENITENTIÆ IN COMMUNI. similis dari poterit in ordine habituum acquisitorum.

9. Vera sententia. - Est ergo valde probabilis sententia, quæ affirmat hos actus generare habitum proprium et particularem, habentem propriam speciem sumptam ex habitudine ad tales actus, et tale objectum, sub præcisa ac generali ratione sumptum, quod in ratione objecti induit specialem rationem distinctam a particularibus bonis et objectis aliarum virtutum; sicut in scientiis contingit, aliam esse circa transcendentalem rationem, et aliam circa genericam, et aliam circa specificam. Atque hanc sententiam de illo habitu indicavit Medina, Cod. de Pœnitent., tract. 1, q. 1, ad 4. Neque obstat, quod Aristoteles, D. Thom. et alii Philosophi morales tractando de virtutibus nullam mentionem de hoc habitu fecisse videntur; fortasse enim causa fuit, quod hic habitus non videatur esse perfecta virtus, sed quasi inchoata, eo quod ad executionem propriarum et particularium virtutum non descendat, vel certe quia ex propriis rationibus singularum virtutum poterat hæc quasi universalis intelligi; neque enim necesse est, ut omnia fuerint ab aliis auctoribus distincte explicata.

10. Objectio.-Responsio.-Dices: hoc modo possunt multiplicari habitus circa rationes universales, quasi subalternas; ut unum esse habitum circa bonum honestum, ut sic; alium circa bonum justum, quod est magis contractum et condistinctum a bono temperantiæ, et similibus, abstrahit vero ab objecto justitiæ commutativæ, distributivæ et legalis; et sic de aliis. Respondetur, idem fere in scientiis reperiri; unde sicut in illis id admittitur, quando rationes formales objectorum convenienter sumuntur et abstrahuntur, ita etiam n habitibus voluntatis id admitti posset, nulilum enim est inconveniens. Nam ubi actus multiplicantur ex distinctione formali objectorum, possunt etiam habitus multiplicari, præsertim loquendo de habitibus, qui sint simplices qualitates, ut ex principiis metaphysicæ constat. Sed de hoc habitu hæc sufficiat obiter dixisse.

De his actibus sub hac ratione pauca scribunt Theologi, sed fere solum de contritione, et attritione in particulari; mihi tamen res necessaria visa est, tum ad melius cognoscendas rationes particulares dictorum actuum, tum ad comprehendendam naturam hujus virtutis. Dicam igitur, cujus facultatis sit hic actus, quotuplex, qualis, et quam efficax, et quam universalis sit.

SECTIO I.

Utrum actus pænitentiæ sit actus voluntatis et quotuplex.

1. Variæ sententiæ.-Vulgi opinio esse videtur, actum pœnitentiæ esse appetitus sensitivi; nam si dolorem sensibilem non sentiant, vel etiam lacrymas non fundant, nunquam putant se verum actum pœnitentiæ elicuisse; e contrario vero hæretici hujus temporis asserunt, fere nullum esse actum pœnitentiæ, nisi intellectus tantum, illum videlicet, quo homo resipiscit, et cognoscit ac judicat se male egisse. Quibus occasionem præbuit Erasmus circa id Matth. 3: Pœnitentiam agite, contendens non pænitentiam, sed resipiscentiam fuisse vertendum. Quod si hæretici aliquem actum voluntatis adjungunt, solum est propositum bene vivendi in posterum, nam detestationem præteriti, ut otiosam, vel præsumptuosam reprobant, ut potest videri in Roffensi, art. 6, 7, et Bellarm., lib. 1 de Pœnitentia, cap. 7. Catholici vero, licet conveniant hunc esse actum voluntatis, in ejus tamen qualitate explicanda dissentiunt, ut videbimus.

2. Assertio prima.-Dico primo: actus pœnitentiæ est actus a voluntate elicitus, supponens actum intellectus sibi proportionatam, et regulariter habens conjunctum actum appetitus sensitivi, ut consequentem ipsum. Prima pars conclusionis est certa ex D. Thoma hic, art. 4, et in 4, d. 17, q. 2, ubi communiter Theologi idem docent. Sumitur ex Tridentino, sess. 6, c. 6, ibi: Dum peccatores se esse intelligentes, moventur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, etc.; et can. 4, definit liberum arbitrium effective cooperari in conversione peccatoris; liberum autem arbitrium est ipsa voluntas. Idem colligitur ex

sess. 14, cap. 4. Et ex Scriptura exigente ab homine conversionem seu pœnitentiam ex toto corde, Joel. 2, nam nomine cordis voluntatem intelligit, juxta id Matth. 2: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Rationes sunt manifestæ. Prima, quia actus pœnitentiæ est quidam actus justitiæ; at justitia voluntatis est..Secunda, actus pœnitentiæ aliquo modo attingit Deum quatenus peccatis offenditur; hoc autem objectum solum potest attingi per rationem superiorem, atque adeo per voluntatem. Tertia, quia actus pœnitentiæ opponitur peccato, quatenus peccatum est; at peccatum voluntatis est actus, et contraria versantur circa idem.

3. Satisfit objectioni. - Pana, quæ est in pænitentia, quomodo voluntaria. — Dices: pœnitentia est quædam pœna; pœna autem esse debet involuntaria; ergo et poenitentia; ergo non potest esse actus voluntatis, qui est intrinsece voluntarius. Respondetur, potius esse de ratione pœnitentiæ, ut pœna per illam assumpta voluntaria sit, juxta Augustinum, de Vera et falsa pœnitentia, cap. 18 et 19. Quia debet pœnitentia esse proportionata culpæ; hæc autem voluntaria fuit. Nec est de ratione pœnæ, ut sit simpliciter vel omnino involuntaria, sed satis est, ut sit repugnans sensui, vel commoditati naturæ, etiamsi assumatur voluntarie, vel acceptetur.

fectum, cum fiat in corpore, sæpe posse vel omnino, vel magna ex parte impediri ob corporis dispositionem; et ideo carentia hujus affectus in sensu, non est signum certum impœnitentiæ voluntatis, id est, quod voluntas careat pœnitentia, sicut e contrario, lacrymæ et aliæ motiones sensibiles non semper sunt certa signa veræ pœnitentiæ voluntatis, quia possunt ex variis causis oriri.

6. Dico secundo: omnibus modis, quibus voluntas potest tendere in bonum, potest etiam actus virtutis pœnitentiæ exercere; et ita possunt varii actus in hac virtute distingui. Possumus autem hos actus in voluntate distinguere vel ex modis operandi communibus appetitui sensitivo, quos prosequitur D. Thom., 1. 2, q. 23 et sequentibus, et sic distinguuntur amor, desiderium et delectatio; vel juxta modos magis proprios ipsi voluntati, et sic distinguitur simplex voluntas, intentio, et electio, ex D. Thom., 1. 2, q. 8 et sequentibus. Rursus per hos actus interdum tendit voluntas in bonum, quod per se tale est, et nullum malum supponit; interdum vero ad tollendum, vel impediendum malum, nam hoc etiam sub ratione alicujus boni comprehenditur. Virtus igitur pœnitentiæ omnibus his modis potest operari, et ita varios actus elicere, quos paulatim explicabimus.

SECTIO II.

bonum, et recedendi a malo.

1. Ratio dubitandi oritur ex communi modo loquendi de pœnitentia; dicitur enim esse displicentia peccati commissi, unde nec circa bonum, nec circa omne malum versari videtur, sed solum circa pravum actum jam fac

tum.

4. Hinc faciles sunt aliæ partes assertionis, nam omnis actus voluntatis supponit propor- Utrum virtus pœnitentiæ habeat actus tendendi in tionatum actum intellectus. Naturale etiam est animæ humanæ conjunctæ corpori, ut dum operatur per vires superiores, secum moveat inferiores; sic enim verum est illud: Necesse est intelligentem phantasmata speculari; ita ergo voluntas, dum de peccato dolet, secum trahit appetitum inferiorem, ut aliquem dolorem concipiat. Sicut etiam dicitur Psalm. 83 : Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum tirum, nam devotio voluntatis etiam redundare solet in appetitum sensitivum. Idem ergo est de dolore. Et hunc dolorem appetitus vocavit passionem pœnitentiæ D. Thom. hoc art., ad 4. In 4 vero, d. 14, q. 2, art. 1, et d. 17. q. 2, art. 1, illum vocat actum virtutis; sed illud prius habet intrinsece et secundum se; hoc vero posterius per denominationem extrinsecam, et ut subest studiosæ electioni voluntatis, ut recte Palud., d. 14, q. 2, art. 2, et constat ex generalibus principiis primæ secundæ.

5. Poenitentia non semper habet effectus in corpore. — Advertendum est autem, hunc ef

2. Nihilominus dicendum est primo, pœnitentiam posse elicere omnes actus, quibus voluntas in bonum tendit. Probatur sigillatim. Nam imprimis potest pœnitentia elicere simplicem voluntatem seu amorem circa honestatem justitiæ ad Deum; deinde desiderium operandi hujusmodi justitiam, ad quod pertinet propositum servandi mandata; præterea gaudium de tali justitia, vel observatione mandatorum, vel etiam de satisfactione exhibita pro peccatis, juxta id Aug., de Vera et falsa pœnitentia, c. 13: Pœnitens de peccato doleat, et de dolore gaudeat. Similiter huc pertinet intentio destruendi peccatum, ut docet D. Thom. hic, art. 2, ad 1, et art. 4, et vo¬

« PredošláPokračovať »