Obrázky na stránke
PDF
ePub

materiæ introductione, et ad illius quæstionis declarationem sequentem disputationem præmittemus.

DISPUTATIO I.

DE PENITENTIA IN COMMUNI.

Duo in præsenti disputatione breviter a nobis tradenda sunt. Primum, quæ sint communia virtuti et sacramento pœnitentiæ. Deinde quæ sint unicuique propria, atque adeo in quibus inter se differant. Ita enim utriusque ratio saltem imperfecta et confusa haberi poterit, ut ex illa ad exactam utriusque cognitionem progrediamur.

SECTIO I.

Quæ sint ea, in quibus virtus et sacramentum pænitentiæ conveniunt.

1. Nominis pænitentiæ etymologia et signa. Primum omnium illis commune est pœnitentiæ nomen, de cujus etymologia multa Latini auctores, et D. August., lib. de vera et falsa Poenit., c. 19; Isid., lib.13 Etymol., cap. ult.; qui conveniunt, poenitentiam dictam esse a pœna, ut idem sit pœnitere, quod, pœnam tenere, et pænitentia (inquit Augustinus) sit pænæ tenentia, vel ut Isidorus, idem sit quod punientia; quia vero pœna dolorem ac tristitiam infert, vel potius ipse dolor facti commissi est prima ac præcipua pœnitentia, ideo pœnitentiæ nomen præcipue significare solet dolorem et retractationem prioris facti. Cum vero loquimur de priori facto, omissionem etiam comprehendimus; nam sicut illa esse potest vera culpa, ita de illa esse potest vera pœnitentia. Solet autem interdum hæc vox significare per extensionem, odium et tædium de aliqua re, etiamsi humana operatio non sit; in significatione tamen propria solum versatur circa actionem humanam, Rursus aliquando dicitur pœnitentia, retractatio prioris voluntatis, etiam si mala non fuerit, quomodo per metaphoram tribuitur Deo pœnitentia, Genes. 6: Poenitet me fecisse hominem. Et Jurisperiti distinguunt duplicem pœnitentiam, unam contractus, aliam criminis, ut videre licet in glos. ad 1. Qui ea, 67, ff. de Furtis. Proprio tamen et theologico more poenitentia solum dicitur dolor de peccato commisso. Nam, ut Augustinus notavit, pœna proprie respondet culpæ; et ideo pœnitentia proprie dicta est ab illa pœna, quæ propter culpam sumitur. Quapro

pter hujusmodi pœna voluntaria etiam esse debet, seu voluntarie sumpta; nam quæ ab alio infligitur, et invite sustinetur, non potest dici pœnitentia, sed pura vindicta. Quare Augustinus et Isidorus aiunt, pœnitentiam esse pœnam, qua aliquis in se punit, quod peccando commisit, ut sicut voluntarie peccavit, ita voluntarie se affligat. Unde etiam fit, ut pœnitentia solum dicatur proprie de dolore honesto, et rationi consentaneo. Nam vera pœnitentia est culpæ retractatio; si autem ipse dolor sit iniquus, non erit proprie culpæ retractatio, sed nova potius culpæ commissio; neque igitur erit vera pœnitentia. Debet igitur pœnitentia esse honestus dolor. Atque ita tandem hac voce significari concluditur, virtutem quamdam seu actum virtutis ; nunc enim in hac amplitudine utimur nomine virtutis. Quia vero hic dolor pars est cujusdam sacramenti, ideo hæc vox ad illud sacramentum significandum translata est, a parte totum nominando. Atque ita constat, hoc nomen commune esse et sacramento et virtuti. 2. Calumnia hareticorum refellitur.-Tandem in hoc puncto addendum est, hæreticos hujus temporis non admittere dictam hujus vocis etymologiam et significationem; sed pœnitentiam aiunt, nihil aliud esse, quam novam vitam, seu resipiscentiam. Quod ideo faciunt, ut inducant errorem, quo negant necessitatem doloris et afflictionis ob peccatum commissum. Sed, quod ad rem spectat, improbabimus hunc errorem infra. Quod vero pertinet ad nomen, hæretici gratis loquuntur, et contra omnes auctores Latinos et SS. Patres, ut vidimus, imo etiam contra usum Scripturæ, ut intelligi potest ex verbis Job ult. Idcirco me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Et Matth. 11: In cilicio et cinere pænitentiam egissent. In quibus verbis et aliis conjunguntur cum pœnitentia actiones, quæ vel corpus affligunt, vel tristitiam indicant, ut significetur, pœnitentiam vel includere, vel consistere in dolore animi de peccato commisso. Quamvis etiam ad illam pertineat novæ vitæ propositum, juxta definitiones Gregorii et Ambrosii, quas in d. 14 adducit Mag., et eas inferius ex professo explicaturi sumus, agentes de actibus virtutis pœnitentiæ,

3. Necessitas pænitentiæ. Secundo conveniunt virtus et sacramentum pœnitentiæ in ratione medicinæ utilis ad delendum peccatum actuale, et necessaria, si illud mortale sit, et cum debita proportione applice

tur. Hanc assertionem sumo ex D. Thoma, quæst. 85, articulo 5, quam ipse, præsertim quoad necessitatem, probat ex illo Lucæ 3: Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis.Quæ verba videntur posse exponi de sola virtute, et cum dicta sint a Christo Domino in lege nova, non videntur satis convincere generatim de omni tempore. Quare afferri etiam possunt alia testimonia ex Veteri Testamento, ut Ezech. 18 et 33, et sæpe alias. Item ad necessitatem sacramenti confirmandam uti possumus verbis Christi, Joan. 20: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. De quo testimonio late inferius. D. Thomas autem recte accommodat et exponit illa verba: Nisi panitentiam egeritis, ut intelligantur de pœnitentia a Deo præscripta, et designata in unaquaque lege et tempore. Nam quod pœnitentia sit medicina peccati, non habet sine divina lege, acceptatione, et promissione: et ideo in unaquaque lege talis pœnitentia vel utilis, vel necessaria est, qualis a Deo postulatur. De peccatis ergo venialibus postulat Deus pœnitentiam, non quidem ut omnino necessariam, si de pœnitentia formali sermo sit, sed ut utilem; de mortalibus vero requirit illam ut necessariam ; quia cum mortale avertat a Deo, et convertat hominem ad creaturam,merito exigitur ab homine formalis detestatio talis peccati. Quam necessitatem Christus Dominus in lege nova posuit in sacramento ponitentiæ propter hujus status perfectionem; et ita satis constat tota conclusio pro hujus loci opportunitate. Dixi tamen, servata proportione, quia pœnitentia virtus simpliciter est utilis, vel necessaria ad omnia peccata actualia; sacramentum autem pœnitentiæ solum ad ea peccata, quæ post baptismum susceptum commissa sunt; nam priora non subduntur clavibus Ecclesiæ, quoniam extra Ecclesiam committuntur; at vero virtus pœnitentiæ omnia peccata complectitur, sive antecedant, sive sequantur baptismum. Loquimur autem nunc de virtute pœnitentiæ in communi, ut ab attritione vel contritione abstrahit sic enim necessaria est etiam cum Laptismo in adulto, qui peccatum mortale

commisit.

4. Penitentia secunda tabula cur dicatur. -Tertio communis est utrique illa metaphora, qua pœnitentia dicitur, secunda tabula post naufragium. Per illam enim nihil aliud, quam necessitas pœnitentiæ significatur. Eam vero tradunt Magist., d. 14, et D. Thom., dict. q.

84, art. 6, sumptaque est ex Hieron. Isa., 3, epist. 8 ad Demetriad. ; et illam etiam indicat Tertull. in principio lib. de Poen.; et Ambros., ad Virgin. lapsam, c. 18; quam probavit Concil. Trid., sess. 8, c. 14, c. 2, contra hæreticos hujus temporis, qui hanc metaphoram irrident,quia baptismus (inquiunt) non frangitur, ut secunda tabula necessaria sit; illi vero solum intendunt excludere necessitatem pœnitentiæ, quæ per illam metaphoram optime declaratur. Potest autem duobus modis exponi, primo, si per naufragium intelligamus lapsum totius naturæ humanæ in primo parente; sic enim baptismus erit prima tabula, qua liberamur ab illo naufragio; pœnitentia vero erit secunda; quia, licet baptismus in se frangi non possit, in suo tamen effectu amitti potest, quia per peccatum mortale effectus gratiæ in baptismo comparatus amittitur; recuperatur autem per solam pœnitentiam, et ideo optime dicitur secunda tabula. Nec tertia tabula necessaria est, nam licet sæpius homo cadere possit, hæc tabula præsto semper est, cui potest peccator adhærere, si velit, pœnitentiam iterum atque iterum agendo. Quam expositionem indicavit Gabr. in 4, dist. 14, q. 2, art. 3, dubit. 2, et optime convenit sacramento pœnitentiæ. Secundo vero modo exponitur a D. Thoma supra, qui universe intelligit, pœnitentiam quamcunque comprehendi sub illa appellatione, ac per naufragium intelligit quodlibet peccatum mortale. Unde primum remedium, et quasi navem ad consequendam salutem æternam dicit esse vitæ innocentiam et integritatem, quod navigium frangitur per quodlibet peccatum mortale, a quo liberat sola pœnitentia, et ideo dicitur secunda tabula; ita ut illa dictio, secunda, non dicat ordinem ad priorem tabulam, sed ad prius remedium atque navigium; et ideo interdum non secunda, sed simpliciter tabula appellatur. Sic Tertullianus supra : Pœnitentiam ita amplexare, sicut naufragus alicujus tabulæ fidem. Et Ambrosius: Tu, quæ jam ingressa es agonem, pænitentiæ insiste misera, fortiter inhære tanquam naufragus tabulæ. Atque hoc modo, tam virtuti, quam sacramento pœnitentiæ convenit hæc metaphora; et ita generatim loquuntur dicti Patres, et specialiter Hier., epist. 48 ad Sabinianum, ubi hanc posteriorem expositionem magis significa vit.

5. Materia pœnitentiæ, quæ. - Quarto conveniunt virtus et sacramentum pœnitentiæ in materia, circa quam versantur, quia scilicet

utrumque versatur aliquo modo circa peccatum actuale, ut sumitur ex D. Thom., q. 84, art. 2, et q. 85, art. 1, et in 4, d. 17, q. 2, art. 1 et 2. Et probatur facile ex dictis, quia virtus pœnitentiæ detestatur peccatum, quia respicit illud ut materiam, seu objectum materiale, de quo plura disput. sequente; sacramentum autem pœnitentiæ institutum est per modum cujusdam judicii, in quo causæ peccatorum tractantur; in unoquoque autemjudicio causa, vel res de qua agitur, est materia illius. Dixi autem materiam circa quam, non ex qua, quia virtus, cum sit forma simplex, non habet propriam materiam ex qua constet; sacramentum autem, præsertim in nova lege habet propriam materiam ex qua constat, quod etiam convenit sacramento pœnitentiæ; talis autem materia non est peccatum ipsum, sed est confessio peccatorum, ut infra latius dicturi sumus. Unde etiam distingui solet duplex materia sacramenti pœnitentiæ, remota scilicet, et proxima; et peccata dicuntur materia remota, actus vero pœnitentis materia proxima, ut D. Thom. hic etiam indicavit.

6. Pænitentia subjectum. Quinto conveQuinto conveniunt aliquo modo in subjecto, quia utraque habere potest suum actum tantum in homine adulto, quia solus ille esse potest capax actualis peccati. Intervenit tamen discrimen; nam pœnitentiæ virtus locum habet in quolibet homine capaci actualis peccati; sacramentum autem solum in homine baptizato, quia, ut supra dixi, hoc sacramentum solum est medicina peccatorum actualium, quæ post baptismum commissa sunt.

7. Iteratur pænitentia. - Ultimo conveniunt, quia utraque pœnitentia iterari potest. Sumitur ex D.Thom., dict. q., a. 10, et Magist., dist. 14. Et ad eam explicandam advertendum est, duobus modis intelligi posse, pœnitentiam iterari: primo circa unum et idem peccatum semel tantum commissum. Et hoc modo per se notum est, virtutem pœnitentiæ quoad actus suos iterari posse circa idem peccatum; quælibet enim potentia, et quælibet virtus potest repetere actus suos circa idem numero objectum, ut patet; idem ergo potest virtus pœnitentiæ. Et quidem fructuose, quia, licet forsan tale peccatum per primum pœnitentiæ actum ablatum sit, tamen secundus deservire potest ad majorem satisfactionem, velad majorem certitudinem de consccuta venia, vel certe ad majus meritum. Sacramentum pœnitentiæ versari quidem po

test sæpius circa idem numero peccatum, non tamen circa eamdem confessionem ejus ; nam cum confessio sit materia proxima, ut tale sacramentum iteretur, necesse est confessionem ejusdem peccati iterari, quod utiliter fieri potest, propter easdem, quas diximus, causas. Secundo autem modo potest intelligi, pœnitentiam esse iterabilem, quia iterum committuntur peccata, vel eadem, vel specie diversa. Et hoc etiam modo est de fide certum, pœnitentiam tam virtutem, quam sacramentum, iterum atque iterum exerceri posse, quoties nova peccata fiunt, quia misericordia Dei nunquam deest agentibus pœnitentiam peccatoribus. Quæ res longiorem postulat disputationem contra Novatianos et alios hæreticos; et ideo inferius ex professo tractanda est.

SECTIO II.

Quibus modis differant sacramentum et virtus pœnitentiæ.

1. Pænitentia sub quo genere sit. Principio assignare possumus differentias inter hæc duo juxta omnes convenientias adductas in sectione præcedente. Nam, si illæ attente considerentur, ita se habent illa omnia in virtute et sacramento, ut simul ibidem declaravimus. Præter hæc vero primum discrimen assignari potest in ipsis rationibus sacramenti et virtutis; nam sacramentum ut sic constituitur in genere signi, ut supra in principio tertii tomi cum D. Thom. tradidimus; virtus vero constituitur in genere actus, vel habitus. Unde D. Thom., q. 84, art. 1, probat, pœnitentiam esse sacramentum, quia pœnitentia, prout in Ecclesia agitur, scilicet ex Christi institutione, est signum quoddam sensibile interioris satisfactionis et remissionis peccati, quam præcipue significat et perficit absolutio sacerdotis; et ideo illa est forma talis sacramenti, ut art. 3 docet. Simul tamen significatur ille effectus per confessionem et actus poenitentis, qui propterea sunt materia, ut docet art. 2. Tota autem significatio et efficacia in his duobus consistit, et ideo hæc pertinent ad constitutionem ejus; reliqua vero, ut impositio manuum, et similia, accidentalia sunt, ut docet D. Thom., art. 4. At vero inferius, q. 85, art. 1, probat idem D. Thomas, pœnitentiam esse virtutem, non quatenus significare potest dolorem, vel passionem sensibilem, sed quatenus est libera et voluntaria detestatio peccati commissi; sic enim est hu

manus actus rectæ rationi consentaneus; et ideo et ipse est actus virtutis, et habitus illi respondens est virtus. Constat igitur, hæc duo primario differre in propriis rationibus sacramenti et virtutis.

2. Pænitentia interior et exterior. - Unde fit, ut etiam differant in aliquibus proprietati bus, quæ has rationes comitantur; atque ita Magister, d. 14, docet, in eo etiam differre, quod pœnitentia, ut sacramentum, est actus exterior; ut virtus, est actus interior. Quod etiam docuit Vincentius in 3 tomo seu in Specul. moral., lib. 2, p. 10, d. 1. Nam cum sacramentum sit signum sensibile, necesse est ut consistat in exteriori actu, quia solus interior non objicitur sensibus; virtus autem in interiori actu animæ potissimum consistit. Hoe vero discrimen aliqua explicatione indiget, nam virtus pœnitentiæ ita est in interiori actu cordis, ut etiam in exteriorem prodeat, illum imperando; dicitur autem esse interius, tum quia in solo interiori actu salvatur perfecta ratio hujus virtutis; tum etiam quia tota bonitas et honestas virtutis dimanat ab actu interiori in exteriorem, ita ut exterior actus non habeat rationem virtutis, nisi prout subest interiori, et ab eo informatur. Simili modo sacramentum pœnitentiæ non ita dicitur esse in exteriori actu, ut nullo modo interiorem includat; nam etiam contritio est pars hujus sacramenti. Dicitur ergo esse in exteriori actu, quia solus interior nunquam sufficit ad rationem sacramenti constituendam; imo ut ipsa contritio interior aliquo modo sit pars sacramenti, necesse est ut ad exteriorem actum extendatur, per illum aliquo modo fiat sensibilis, et exterius manifestetur.

[ocr errors]

3. Pænitentiæ virtus pars sacramenti. Hinc potest tertia dfferentia constitui, quoniam virtus et sacramentum pœnitentiæ comparantur ut totum et pars, nam virtus per actum suum est pars sacramenti pœnitentia, quod componitur ex actibus pœnitentis et absolutione sacerdotis. Sicut autem sacramentum non habet suum esse ex natura rei, sed ex impositione divina, ita virtus pœnitentiæ non habet quod sit pars sacramenti ex natura sua. Unde ante legem gratiæ non erat pars, neque etiam nunc est in homine non baptizato; tamen ex divina institutione habet hane habitudinem, quia sacramentum est veluti quoddam artificiale; sæpe tamen contingit, ut quod ex natura sua est quoddam totum, fiat pars alicujus entis arte facti.

4. Quomodo det gratiam. Ex eodem etiam principio differunt quarto in modo causandi remissionem peccati et gratiam; utrumque enim, ut notat Magister supra, est causa gratiæ et remissionis peccati, tamen diverso modo: nam virtus tantum est causa disponens; sacramentum vero est causa efficiens. Unde dicitur conferre gratiam ex opere operato; virtus vero proprie non dicitur conferre gratiam, qua remittitur peccatum, sed obtinere, et quasi impetrare illam ex dispositione operantis ; non tamen proprie ex merito, scilicet de condigno, nam de congruo probabile est, ut alibi latius tractandum est.

5. Origo pænitentiæ. - Ultimo differunt in origine, antiquitate, et quodammodo in diuturnitate. Primam partem sumo ex D. Thom., dict. q., art. 7, ubi hoc discrimen ponit, quod sacramentum pœnitentiæ ortum habuit ex institutione divina, virtus autem (inquit) est de jure naturæ, quod etiam habet Vincent. ubi supra. Et primum quidem per se notum est ex generali doctrina sacramentorum ; omnia enim sunt ex Christi institutione. Item, quia potestas remittendi peccata non poterat hominibus convenire ex natura rei, nisi a Christo data fuisset. Secundum autem, scilicet, quod virtus pœnitentiæ sit ex jure naturæ, difficile visum est Cajetano, art. 6, et ideo nonnulla explicatione opus est.

6. Sitne pænitentia de lege naturæ. - Advertendum ergo est, jus naturæ duobus modis sumi posse: primo pro dictamine rationis naturalis pure sumptæ, absque illustratione gratiæ; secundo pro dictamine connaturali ipsi gratiæ, seu rationali naturæ, ut illuminatæ lumine fidei; quomodo distinguuntur a Theologis tres status, scu leges humani generis, scilicet status legis naturæ, et veteris, ac legis gratiæ. Primus enim status gratiam et fidem includebat. Dicitur autem fuisse legis naturæ, quia in ea tantum erant præcepta connaturalia gratiæ et naturæ. Si ergo in prædicta differentia lex naturæ hoc posteriori modo sumatur, res est facilis ; ita enim pœnitentia dicitur esse de lege naturæ, sicut fides et charitas ; nam ratio illustrata lumine fidei et prudentiæ infusæ, connaturaliter dictat, honestum et rectum esse agere pœnitentiam de peccatis commissis; dictat etiam hujusmodi pœnitentiam non solum esse honestam et rectam, sed etiam esse debitam, ut infra dicemus, agentes de præcepto contritionis. Denique dictat esse utilem et convenientem dispositionem ad obtinendam a Deo veniam de of

fensa commissa in ipsum; et ideo agere pœnitentiam cum spe veniæ semper fuit hominibus necessarium, etiam in statu legis naturæ. Hoc vero jus, quamvis dicatur connaturale gratiæ, non excludit divinam ordinationem, et promissionem de remittendo peccato homini veram pœnitentiam agenti; hæc enim ordinatio necessaria simpliciter est, ac pendens ex speciali gratia Dei, ut infra suo loco dicam; est tamen consentanea et proportionata tali dispositioni, et quasi connaturalis illi; et ideo dicitur esse de jure naturæ in prædicta significatione.

venientius, seu semper utilius. Quod intelligo, per se loquendo, nam interior pœnitentia ratione suæ honestatis et utilitatis, et quia est internus cultus Dei, exerceri potest usque ad mortem et moraliter loquendo potest ita fieri secundum rectam prudentiam; quod non ita est in exteriori, vel sacramentali pœnitentia, quæ requirit semper aliquam vel necessitatem, vel peculiarem occasionem, et convenientem etiam mensuram, ut exerceatur. Et ideo pœnitentia virtus, seu interior, diuturnior existimatur. Quæ et continua dici potest, quia semper habenda est, non quidem in actu, sed saltem in habitu, ut D. Thom. declarat, dict. art. 9.

7. At vero, si jus naturæ alio modo sumatur, multa quidem sunt in virtute pœnitentiæ, quæ non possunt esse illo modo de jure naturæ, præsertim loquendo de pœnitentia infusa; illam enim nuda ratio naturalis cognoscere non potest, ut possibilem homini, DE SACRAMENTO POENITENTIÆ, IN DECEM ARTI

nedum ut utilem et necessariam. Item satis incertum est, an sola ratione naturali cognosci possit, peccatum hominis esse injuriam et offensam Dei, ratione cujus sit illi necessaria pœnitentia. Nihilominus, si pœnitentia late sumatur pro quacunque displicentia, vel dolore commissi peccati, cadere potest sub cognitionem rationis naturalis. Primo, quia talis displicentia naturaliter existimari potest et possibilis et honesta; quia eadem ratio, quæ dictat bonum esse amare vel exercere justitiam, dictat etiam honestum esse odisse vitium contrarium, et consequenter detestari illud, si commissum sit; item quod possit esse utilis ex natura rei ad bonos mores et ad vitæ

emendationem. Atque ita simpliciter qualibet pœnitentia dici potest suo modo de jure naturæ, et habere in ipsa natura fundamentum aliquod, ratione cujus habet maximam proportionem cum illa.

8. Antiquitas pænitentiæ. - Ex quo etiam constat, cur hæc dicantur antiquitate differre; nam virtus pœnitentiæ longe antiquior est sacramento hoc enim in lege nova, etiam post Christi mortem, initium habuit, ut infra ostendam; illa vero ab initio mundi, etiam ipsum primum hominem eduxit a delicto suo, ut sumitur ex Sapientiæ 10, et in omni lege permansit, ac necessaria fuit, et cum ipso etiam sacramento permanet. Unde etiam addidi, differre diuturnitate seu permanentia, propter ea præsertim, quæ docet D. Thom., dict. q., art. 8 et 9, ubi ait, interiorem pœnitentiam debere durare usque ad finem vitæ ; de exteriori vero, sub qua sacramentum præcipue intelligit, negat id esse necessarium, aut con

QUÆSTIO LXXXIV.

CULOS DIVISA.

Consequenter considerandum est de sacramento pœnitentiæ. Circa quod primo considerandum est de ipsa pœnitentia; secundo de effectu ipsius; tertio de partibus ejus; quarto de suscipientibus hoc sacramentum; quinto de potestate ministrorum, quæ ad claves pertinet; sexto de solemnitate hujus sacramenti.

Circa primum quæruntur decem. 1. Utrum pænitentia sit sacramentum. 2. De propria materia ejus. 3. De forma ipsius.

hoc sacramentum. 4. Utrum impositio manus requiratur ad

5. Utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis.

6. De ordine ejus ad alia sacramenta
7. De institutione ejus.

8. De duratione ipsius.
9. De continuitate ejus.
10. Utrum possit iterari.

ARTICULUS I.

Utrum pœnitentia sit sacramentum1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pænitentia non sit sacramentum. Gregorius enim dicit, et habetur in Decreto, 1, q. 12: Sa

14, d. 14, q. 1, a. 1, q. 1, et d. 22, q. 2, art. 3, q. 2, corp.

2 C. Multi sæcularium circa medium.

« PredošláPokračovať »