Obrázky na stránke
PDF
ePub

4. Ratione probatur sententia posita.- Ratio præcipua est, quia Christus Dominus potuit hoc modo instituere hoc sacramentum, ut per se notum est; et ad finem hujus sacramenti erat hoc magis consentaneum ; quia sæpissime accidit, ut pœnitens non possit in præsentia convenire sacerdotem, vel quia uterque graviter ægrotat, vel quia alter eorum in carcere detinetur, ut nunc accidit frequenter in Provinciis hæreticorum, vel propter magnam penuriam sacerdotum, ut potest nunc accidere in India, etc. Unde quoad hoc non est simile de baptismo, quamvis sit æque, vel magis necessarius; quia ejus minister non est solus sacerdos, sed in necessitate quilibet sufficit, et ideo ubique facile reperiri potest præsens. Atque ita non potest fingi necessitas moralis, quæ videtur intervenire in hoc sacramento; et illa maxime attendi debuit in institutione. Accedit præterea, quod baptismus ex parte materiæ requirit præsentiam, quia non potest aqua contingere personam multum distantem; at vero sacramentum hoc ex parte materiæ non requirit præsentiam, ut infra tractabimus; ergo nulla ratio est, cur ex parte formæ postuletur. Patet consequentia, tum quia neque ex generali ratione sacramenti hoc necessarium est, cum videamus in matrimonio non requiri; neque etiam ex speciali ratione, quia hoc sacramentum perficitur per modum judicii, cui connaturale est, ut possit sententia in absentem proferri. Neque hoc magis repugnat absolutioni, quam accusationi; imo, si res moraliter consideretur; magis necessaria videbatur præsentia ad accusationem, ut sacerdos posset examinare pœnitentem, et de ejus disposi tione integrum judicium ferre; ergo, si hoc non obstante, potest in necessitate fieri confessio inter absentes, cur non etiam absolutio? Et confirmatur, quia ob hanc causam speciale est huic sacramento, ut possit confessio multo tempore antecedere, et postea subsequi absolutio, quæ nihilominus moraliter conjungitur cum præcedenti materia, quia hæc est natura et conditio judicii; ergo pari ratione poterit absolutio ordinari ad personam distantem. Quod tandem confirmatur; quia hoc non repugnat veritati formæ, tum quia, dirigendo intentionem ad absentem, etiam vere dicere possumus: Absolvo te; tum etiam quia, ut ait Palacios, pœnitens fit moraliter præsens per suam confessionem; tum quia loco pronominis, te, possumus proprium nomen pœnitentis ponere, scilicet: Absolvo

XXII.

Petrum; et tunc absolutio propriissime dirigitur ad absentem ; ergo.

-

5. Secunda sententia. Nihilominus est alia sententia negans sacramentum hoc consummari inter absentes, etiamsi extrema necessitas interveniat, et consequenter sacerdotem non posse absolvere, nisi quem præsentem habet. Hæc sententia communiter tribuitur D. Thomæ, apud quem expresse non invenio. Nam potius in quodam Quodlibeto docet confessionem posse fieri per scripturam, quamvis de absolutione id non dicat. Favet autem huic sententiæ, in 4, d. 17, q. 3, art. 4, q. 3, ad 3, quatenus dicit, in extrema necessitate utilius esse confiteri laico præsenti, quam sacerdoti absenti; quod non esset verum, si sacerdos absens posset sacramentaliter absolvere. Eamdem opinionem tenet Scotus ibi. Fundantur autem in hoc, quod confessio debet esse secreta; inter absentes autem non potest secrete fieri. Quod fundamentum nullius momenti est, tum quia illa conditio secreti non est essentialis: unde ex sententia omnium potest confessio fieri per interpretem; ut autem fiat inter absentes, unus etiam internuncius sufficere potest; tum etiam quia licet præcesserit confessio secreta inter præsentes, si ex aliqua causa non fuit subsecuta absolutio, adhuc manet quæstio, an ipsa absolutio possit dari absenti. Citantur etiam pro hac opinione Richard., Major, et Alensis, adducti in priori sententia. Sed illi nihil aperte dicunt, sed solum aiunt, non teneri quempiam confiteri absenti; in quo potius indicant posse. Denique in aliis antiquis Scholasticis fere nihil de hac re expressum invenitur.

6. Moderni autem Thomista defendunt hanc sententiam, Cajetan., in Summ., verb. Confessio, conditione 11; Victoria, in Sum., 4, materia de confessione, n. 174; Soto, in 4, d. 18, q. 2, art. 6; Ledesm., 2, p. 4, q. 9, art. 3, dub. 1; Cano, Relect. de Pœnit., part. 5, licet dicat hoc non colligi ex verbis formæ. Rutilius etiam supra ait, hanc partem probabiliorem et tutiorem esse. Ideoque ex scriptoribus nostris eam secuti sunt Cardin. Tolet., lib. 3 Instr. Sacerd., c. 6; Gregor. de Valent., 3 p., disp. 7, q. 11, punct. 1, circa fin.; Emmanuel Saa, in Sum,, verb. Absolutio, n. 10, et verb. Confessio, num. 14, in impressionibus anni 600 et 601, quas solas videre potui; insinuat Emundus Augerius, in Catechismo, c. 4, lect. 7, et nostri Lectores communiter. Quidam sumunt fundamentum ex parte ma

27

teriæ, et ex notitia moraliter certa, quam confessor habere debet de statu poenitentis, ut illum absolvat. Alii fundantur in generali ratione, quod forma sacramenti non potest operari circa rem absentem. Vel etiam quia non potest confessori constare, an persona absens mutaverit voluntatem, vel iterum de novo peccaverit, postquam confessionem ad eum misit. Sed hæ conjecturæ ab aliis dissolvuntur, partim exemplo matrimonii, quod inter absentes perficitur, et suum habet gratiæ effectum; partim in hoc ipso sacramento, quod fit per interpretem; fortius ergo confirmanda et persuadenda est hæc opinio.

Hanc formam non posse in ordine ad personam

absentem valide proferri.

7. Hanc igitur posteriorem sententiam veram censeo, quam anno 1588, Compluti publice docui, et iterum in Primaria lectione hujus insignis Academiæ Conimbricensis anno 1598, nimirum significationem hujus formæ proprie et in rigore non verificari in ordine ad personam absentem; et ideo respectu illius nec perficere sacramentum, nec suum effectum operari. Moveor imprimis, quia video hujusmodi sententiam secundum præsentem Ecclesiæ statum, et sensum, magis probari communiter sapientibus et prudentibus hominibus. Deinde, ex non usu Ecclesiæ sumitur in his materiis argumentum non parum efficax ; nam quod in usu vel administratione alicujus sacramenti Ecclesia nunc non facit, neque aliquando fecisse legimus, signum est fieri non posse; quia fere omnia quæ ad sacramenta spectant, licet in Scriptura fundata sint, præcipue firmantur et declarantur usu et traditione Ecclesiæ; sed hujusmodi est res de qua agimus; nullo enim exemplo ostendi potest, sacerdotem aliquando sacramentaliter absolvisse pœnitentem ab

sentem.

8. Historia de D. Thoma Cantuariensi respondetur. -Loco Cypriani satisfit. -Respondetur Eusebio de facto Serapionis. - Nam quod de Thoma Cantuariensi Scotus refert, imprimis nescimus ex qua historia sumptum sit; neque enim ipse refert, nec ego invenio. Deinde per absolutionem ibi optime intelligimus indulgentiam aliquam plenariam, et pontificiam benedictionem, pro qua fortasse Thomas Romam misit; vel forte etiam pro absolutione a quacunque censura, quæ ad cautelam sæpe peti et dari solet, etiamsi non

agnoscatur. Rursus locus Cypriani potius posset in contrarium induci; nam receptis libellis confessorum, qui absentes erant, non dicit se absolvisse illos, sed commisisse, ut aliquis presbyter ex his qui præsentes aderant, pacem eis daret; ubi omnino videtur requirere præsentiam. Tamen, dum negotium illud committit, dicens, ut, si presbyter non adesset, diaconus id faceret, argumentum est, non loqui de absolutione sacramentali, sed de aliqua reconciliatione ad publicam pœnitentiam pertinente, ut infra suo loco iterum dicemus. Ex quo a fortiori potest induci argumentum; nam si illam reconciliationem commisit ministro præsenti, quanto magis sacramentalem ? Et fere idem responderi potest ad factum Serapionis apud Eusebium; nam ille etiam erat veluti in statu pœnitentium, quoniam coram tyranno propter metum fidem negaverat. Quanquam in eo loco nulla fit mentio absolutionis, sed tantum communionis Eucharistiæ; nullum ergo vestigium illius usus est in tota antiquitate.

9. Respondetur ad c. Qualis, 30, q. 5.-Solet autem afferri et objici c. Qualis, 30, q. 5, ubi dicitur, confessionem quamdam suscipiendam esse per scriptum. Tamen textus ille non est ad rem: primo, quia non agitur de absolutione, sed de confessione; deinde, quiá illud scriptum non postulatur propter absentiam judicis, sed propter majorem fidem et certitudinem. Unde est mihi evidens ibi non esse sermonem de absolutione sacramentali, sed de alia judiciali. Denique quod aliqui dicunt, hunc modum confessionis esse in usu inter Catholicos viventes in terris hæreticorum, quando oppressi persecutione non possunt aliter confiteri, hoc, inquam, mihi non constat, et quomodo salvari possit, inferius dicam; absolute vero non confirmat veritatem alterius sententiæ secundum se, seu in re ipsa; quia forte, si talis usus nunc invenitur, ipsemet ex opinione processit.

[blocks in formation]

firmat illa particula, te, nam voce prolata dirigitur tantum ad personam præsentem. Simili enim argumento docent Theologi, sacerdotem non posse consecrare panem absentem, quia illud signum, hoc, in forma contentum, ex vi suæ significationis indicat rem præsentem. Unde etiam concludunt, si in illa forma mutetur signum illud in aliud, quod dirigatur ad rem absentem, ut est, illud, mutationem esse substantialem, et ideo nihil fieri. Ergo simili modo in præsenti, ut maneat virtus hujus formæ, non potest illa particula ita mutari, quin præsentia requiratur. Nam in formis sacramentorum observanda est præcipue significatio illius formæ, quæ est in communi usu Ecclesiæ, quam scilicet ipsa Ecclesia ut essentialem amplexa est; nam ex illa sumendus est sensus essentialis formæ. Unde si fiat mutatio, et ille sensus non retineatur, substantia sacramenti mutatur, et nihil fit. In præsenti ergo ex usu Ecclesiæ, et expressa definitione Conciliorum habemus, hanc formam, Ego te absolvo, ut essentialem; et illa requirit præsentiam ex vi suæ significationis; ergo signum est, hanc præsentiam esse de necessitate sacramenti, et nullam formam, quæ illam excludat, posse esse sufficientem.

11. Evasio rationis. - Præcluditur. -Dicere quis posset, verum quidem esse verba hæc debere proferri in præsentia pœnitentis, tamen posse hoc fieri per interpositam personam, cui sacerdos committat, ut suo loco et nomine verba absolutionis proferat in præsentia pœnitentis. Tamen hic modus est omnino falsus, et improbabilis; quia actio sacramentalis, præsertim illa quæ est a ministro consecrato, et specialiter deputato ad illam præstandam, est actio mere personalis, et non delegabilis; ideo enim ad illam consecratur minister, quia per se debet illam exercere, alias pari ratione posset sacerdos consecrare per alium, committendo illi vices suas. Confirmatur et declaratur; nam vel illa interposita persona deberet esse sacerdos, vel laicus; hoc secundum improbabile est, quia actus characteris sacerdotalis non potest committi laico, alias pari ratione posset etiam illi committi, ut confessionem audiret, et per se totum sacramentum perficeret in persona alterius, verbi gratia, Summi Pontificis. Quod si dicatur primum, ille sacerdos absolvere poterit per se audita confessione; nam, si est casus extrema necessitatis, habebit jurisdictionem; si vero non audiat confessionem, non

potest absolvere; quia non potest proferre verba absolutionis tanquam referens sententiam ab alio datam (hoc enim et est impertinens, et per laicum fieri posset), sed tanquam judicans; non potest autem judicare, causa inaudita.

12. Probatur conclusio argumento desumpto ex parte materiæ proxima.-Tertio potest addi probabiliter ratio illa, addi probabiliter ratio illa, quæ desumitur ex parte materiæ proximæ. Quia cum hoc sacramentum institutum sit per modum judicii, ante absolutionem requirit perfectam causæ cognitionem, et cum sit judicium internum et voluntarium, in quo sola persona pœnitentis habet vicem accusatoris, testis, et rei se aliquo modo defendentis, et ostendentis dispositionem suam, per se, et ex natura rei postulat præsentiam judicis ; quia in absentia non potest ullo modo hujusmodi notitiam causæ comparare. Quæ quidem ratio convincit hanc præsentiam, per se loquendo, esse necessariam. Tamen de casu extraordinario, et extremæ necessitatis non videtur convincere, tum quia etiam integritas confessionis propter dictam rationem est per se nccessaria, et tamen in extrema necessitate non est ita necessaria ; tum etiam, quia in aliis casibus re vera non potest confessor perfecte examinare causam, ut quando pœnitens jam non intelligit, vel quando confessio fit per interpretem. Nihilominus tamen dici potest, aliud esse loqui de conditione requisita ex parte judicis, aliud de facultate, seu possibilitate poenitentis; hoc enim judicium primo, et per se institutum est a Christo Domino ex parte judicis, dando illi potestatem ad remittenda peccata ; unde ex parte illius etiam designavit modum, et signum, quo uti debet ad remittenda peccata, et pari etiam modo determinavit conditionem necessariam ex parte ipsius judicis ad talem causam definiendam, quæ quidem est præsentia ejus. At vero ex parte pœnitentis requisita est confessio, veluti consecutione quadam ; quia non poterat judex ferre judicium non cognita causa; et ideo ex parte pœnitentis non est omnino definitus modus, aut signum ad confessionem necessarium, sed solum, ut suam conscientiam aperiat integre, prout moraliter potuerit. Ac proinde, major determinatio requiritur ex parte formæ, et consequenter major præsentia ex parte sacerdotis absolventis, seu examinantis causam, quam ex parte pœnitentis. Ideoque non sunt similia alia exempla, quæ afferuntur; nam omnia illa sumuntur ex

parte pœnitentis, et supponunt aliquam im- satisfactum sufficienter est; negamus enim potentiam ejus.

[ocr errors]

13. Ab incommodis confirmatur conclusio. Et confirmatur ultimo ab incommodis, quæ simul etiam declarant congruentiam hujus institutionis, quia alias sequitur confessionem et absolutionem, factas nunc inter personas absentes, quoad substantiam et essentiam validas esse, nulla etiam necessitate interveniente; consequens est absurdum; ergo. Sequela probatur, quia essentia sacramenti semper est eadem; ergo, si absolutio essentialiter non requirit præsentiam, quacunque ratione feratur in absentem, etiam sine necessitate, valida erit, et efficax. Responderi potest, ex parte absolutionis verum quidem esse, id enim convincit argumentum ; tamen peccari mortaliter, si ita fiat, et ex hac parte deesse in ipso pœnitente attritionem necessariam in hoc sacramento, ex defectu materiæ, quod est peculiare in illo, ut infra dicam. Sed contra; nam fieri potest, ut poenitens excusetur a culpa per bonam fidem, putans se illo modo rite confiteri. Unde fit, sacerdotem posse decipere pœnitentem, ut hoc modo illi confiteatur, etiamsi absens sit, et tunc validæ essent confessiones et absolutiones, quia malitia ministri non potest impedire essentiam vel effectum sacramenti, dummodo habeat intentionem conficiendi illud; ex parte autem pœnitentis excusatur malitia, seu indispositio, per bonam fidem; ergo nihil potest impedire veritatem illius formæ. Ad tollendum ergo hoc incommodum, et multa alia, quæ ex eo sequi possent, convenientius fuit institutionem esse stabilem et firmam, quod absolutio daretur in præsentia, et non admitti exceptiones propter raros eventus cum majori incommodo ipsius sacramenti. Præsertim cum ejus necessitas tanta non sit, quin possit per votum in contritione inclusum suppleri. Quanta vero esse debeat hæc præsentia, vel propinquitas inter pœnitentem et confessorem, morali et prudenti judicio pensandum est, sicut in genere de sacramentis, et in simili quæstione de Eucharistia latius dictum est. Illa ergo propinquitas, quæ sufficit ad sensibilem designationem, et locutio nem cum alio, ad hujusmodi formam valide et efficaciter conferendam satis erit; nam, cum ratio hujus præsentiæ præcipue fundetur in forma, ex illa etiam colligendus est modus ejus.

14. Fundamentis contraria sententiæ fit satis. Ad fundamenta contrariæ sententiæ

talem fuisse Christi institutionem. Unde enim id ostendi potest, cum nec scripta sit, nec tradita, sed potius Ecclesiæ consuetudo contrarium ostendat? Negamus deinde illum modum institutionis fuisse magis congruentem; multis enim rationibus et conjecturis oppositum ostensum est. Denique ad usum, qui referebatur, præterquam quod est incertus, licet esset certus, non faceret fidem, cum paucorum sit, qui potuerunt decipi, Theologorum, quos citavimus, auctoritate, et ita practice excusari; in posterum autem jam non poterunt, ut dicam.

15. Qua censura digna sit prior opinio. Tandem etenim quæri potest, quam censuram contraria opinio mereatur. Respondeo: hactenus ego non audebam aliam inferre, præter cam quæ ex assertione sumitur (scilicet esse falsam) idque præcipue propter auctoritatem Thomistarum antiquorum. Nunc autem verbis S. D. N. Clementis VIII respondendum est. Ille enim auctoritate sua illi opinioni sequentem censuram apposuit speciali declaratione ad hoc facta die XIX Julii, his verbis: S. D. N.,etc., re mature, ac diligenter considerata, hanc propositionem, scilicet licere per litteras, seu internuncium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem obtinere, ad minus uti falsam, temerariam et scandalosam damnavit ac prohibuit, præcipitque, ne deinceps ista propositio publicis, privatisve lectionibus, concionibus et congressibus doceatur, neve unquam tanquam aliquo casu probabilis defendatur, imprimatur, aut ad praxim quovis modo deducatur. Et adjungit excommunicationem ipso facto incurrendam, et sibi reservatam contra violantes hoc decretum, præter alias pœnas a judicibus injungendas.

16. In quo decreto directe solum videtur Pontifex prohibere dicere, aut docere licitum esse absentem absolvere in aliquo casu, vel id facere; an vero, si fiat, factum teneat, non declarare. Credo tamen mentem ejus fuisse hoc etiam declarare, et contrarium in eodem gradu damnare, tum quia in hoc sacramento hæc duo per se non separantur; tum etiam quia hic erat cardo controversiæ; nam si ex se non licet, ideo est quia sacramentum non potest ita perfici. Quapropter neutrum licet jam opinari, neque illa opinione in praxi uti, etiamsi fingatur quicunque casus extrema necessitatis, maxime propter hanc prohibitionem Pontificis ; nam

ita illam restringit illis verbis: Neque unquam tanquam aliquo casu probabilis defendatur. Quod fuit valde conveniens,ne uniuscujusque arbitrio relinqueretur fingere casum necessitatis ad utendum alia opinione tanquam probabili. Est igitur jam dicta sententia certa, in gradu a Pontifice definito.

DISPUTATIO XX.

sumendum est ex his, quæ supra dixi de necessitate interioris poenitentia; nam illa necessitas non est ablata in lege nova, cum in illa etiam prædicata sit, et ad baptismum. etiam requisita, ut late probavi superiori tomo, disp. 28, sect. 1. Nec vero satis est, ut quidam aiunt, quod pœnitens displicentiam habeat quod de peccato non dolet. Quod si gnificavit Palud., d. 17, q. 1, art. 5; et Nav., in Summa, c. 21, n. 1, et c. 10, n. 4 ; quia,

DE INTERIORI DOLORE AD SUBSTANTIAM, ET EFFEC- si illa displicentia est efficax, non erit sola,

TUM HUJUS SACRAMENTI NECESSARIO.

Inter materiales partes hujus sacramenti primum locum tenet contritio. Estque peculiare in hoc sacramento, ut hæc pars materialis sit dispositio ad effectum ejus ; et ideo sub utraque ratione est nobis consideranda, suppositis, quæ de actu doloris in ratione virtutis supra tractavimus. Quamvis autem prior sit substantia sacramenti, quam effectus, tamen ut a notioribus procedam, incipiam ab effectu.

SECTIO I.

sed secum afferet dolorem de peccato; si vero solum sit quædam velleitas, non sufficit ad mutandam voluntatem, et consequenter neque ad veram pœnitentiam. Quod si fortasse homo sit attritus, et habeat illam displicentiam, quia non est contritus, dispositio, ut dicemus, erit sufficiens ratione attritionis, velleitas autem illa parum conferet.

Qualis et quanta esse debeat formalis pænitentia peccati ad sacramenti effectum.

3. Prima sententia.-Hoc ergo fundamento supposito, videlicet aliquem actuin formalis pœnitentiæ esse necessarium ad effectum

Utrum contritio sit necessaria ad effectum hujus hujus sacramenti, gravis difficultas est qua

sacramenti.

1. Quorumdam sententia. Quorumdam sententia fuit, nullam formalem pœnitentiam requiri ad hunc effectum, sed sufficere voluntatem confitendi, et recipiendi absolutionem, dummodo pœnitens nullum actum habeat, quo formaliter vel virtualiter peccato adhæreat ; nam ipsa voluntas confitendi est quædam virtualis pœnitentia; quia est voluntas abjiciendi peccatum, et recuperandi divinam gratiam. Ita sentit Sylv., verb. Confes., 1, q. 21, et tribuit Scot., qui in 4, d. 14, q. 4, art. 3, id clare affirmavit de baptismo; de pœnitentia vero solum ait, quod licet homo accedat parum attritus, justificabitur.

-

[ocr errors]

2. Improbatur. Non sufficit displicentia negativa peccati ad sacramentum recipiendum, sed positiva. Hæc vero sententia improbabilis est, et hoc tempore etiam temeraria; nam præterquam quod repugnat omnibus aliis Theologis et Doctoribus, ut referam, aperte videtur damnata in Concilio Tridentino. Nam sess. 6, c. 7 et 14, requirit ad remissionem peccati proprium dolorem pœnitentis, etiam cum sacramento; et sess. 14, C. 4, concludit, Ecclesiam nunquam docuisse, aut sensisse sacramentum hoc dare gratiam sine proprio motu pœnitentis. Et fundamentum

lis, et quanta esse debeat hæc pœnitentia. In qua difficultate plures sunt Theologorum sententiæ. Prima requirit verum, et perfectum motum contritionis. Quæ duobus modis asseritur. Primus est, hunc motum ita esse necessarium, ut si in re ipsa non habeatur, etiamsi pœnitens bona fide accedat, putans se esse contritum, nihilominus non justificetur, quamvis in ejus susceptione non peccet. Hanc opinionem tenent Magister Sentent., Hugo et Richardus de S. Victore, Alensis, et Bonaventura, quos supra, disput. 13, citavi, qui negant potestatem clavium extendi ad remissionem culpæ mortalis. Maxime vero defendit hanc sententiam Gabriel,in 4, d. 14, q. 2, not. 2, et art. 2, et d. 18, q. 2, art. 2; et Major, eisdem locis ; Supplementum Gabr., d. 23, q. 2, art. 2; Medina, tract. 2 de Confess. fict. iter., et q. de Effectu absolut.; Adrianus, q. 1 de Confessione, licet Quodlib. 5, art. 3, dubius sit; Petr. Soto, lect. 7 de Pœnit., et 4 de Confessione. (Vide Altisiod., 1. 4 Sum., a. 6, c. 8; Abul., in 1 p. sui Defens., c. 6.)

4. Fundamentum est, quia contritio, ex lege connaturali gratiæ, est medium necessarium ad salutem, ut supra tractando de virtute pœnitentiæ ostensum est; lex autem gratiæ non destruit naturam, sed perficit; non ergo abstulit medium necessarium; ergo

« PredošláPokračovať »