Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam post institutum sacramentum pœnitentiæ, non potest auferri peccatum sine vera contritione. Et explico vim rationis hoc modo, quia non obstante institutione hujus sacramenti, pœnitentia interior est necessaria ad remissionem peccati, quod non aliunde colligimus, nisi quia Scriptura sacra hanc pœnitentiam postulat, ut necessariam; sed pœnitentia interior, quam Scriptura petit, est vera contritio, tum quia attritio nunquam per se fuit necessaria, ut supra dixi; tum etiam, quia Scriptura, cum necessitatem pœnitentiæ prædicat, loquitur independenter ab hoc sacramento. Denique requirit perfectam cordis conversionem; ergo necessitas hujus pœnitentiæ perfectæ manet etiam post institutum hoc sacramentum. Et confirmari hoc potest, nam qui semel peccavit mortaliter, dilexit creaturam plus quam Deum; ergo donec ejus voluntas ita mutetur, ut diligat Deum plus quam creaturam, semper manet moraliter in eodem affectu priori; ergo manet incapax gratiæ; non enim potest justificari, qui moraliter plus diligit creaturam quam Creatorem. Et hic possent afferri testimonia Patrum dicentium sine charitate neminem justificari, quæ supra suo loco adduxi, et habentur multa de Poen., d. 2, apud Gratianum.

5. Secunda sententia.-Secunda sententia principalis est, contritionem quidem esse per se necessariam, ut licite recipiatur hoc sacramentum, et consequenter etiam ad effectum ejus; nihilominus tamen aliquando posse sufficere ad effectum hujus sacramenti solam attritionem præviam ex parte pœnitentis ad confessionem accedentis; non quia hoc sacramentum justificet hujusmodi hominem manente in illo sola attritione, sed perficiendo in illo ipsum interiorem motum pœnitentiæ, excitando, et faciendo, ut ex attritione transeat in contritionem, sive perficiendo eumdem actum, sive efficiendo, ut homo ex actu imperfecto transeat ad perfectum. Et hoc modo aliqui auctores tribuunt huic sacramento efficaciam faciendi hominem ex attrito contritum, per immutationem ipsius actus attritionis. Ita sentiunt Henric., Quodlib. 1, q. 32; Cajetanus, sup., q. 84, art. 3; Ferrar., 4 contra Gent., c. 72; et idem videtur sensisse Adrian., q. 1 de Poenit., art. 2, in fine, licet Quodlib. 5, art. 2, dubius sit; inclinat etiam Petrus Soto, lect. 8 de Confess. 6. Hæc sententia duobus principiis niti videtur. Primum est, hominem in peccato

mortali existentem nunquam justificari sine vera contritione ; quod probari potest argumentis primæ sententiæ, et aliis etiam, quibus probari solet ab aliquibus hominem non posse justificari, etiam de potentia absoluta, sine interiori motu pœnitentiæ, vel amoris Dei; nam illa vel nihil probant, vel concludunt necessarium esse motum contritionis, vel amoris super omnia. Secundum principium est hoc sacramentum posse hominem efficere ex attrito contritum ; quod nunc supponimus ut certum, infra vero probabitur. Ex his enim evidenter sequitur, non posse aliter hoc efficere, quam immutando attritionem in contritionem, quia non potest id facere per solam extrinsecam informationem gratiæ, juxta prius fundamentum ; non superest autem alius modus, quo id fieri possit. Deinde, hic modus est possibilis; non enim involvit contradictionem; est etiam valde perfectus, nam exaggerat efficaciam sacramenti, nam supplet in homine defectum ejus; supplet autem illum modo perfecto, efficitque justificationem modo illi connaturali, et aliunde non fovet hominum negligentiam iu procuranda vera contritione, nam potius ab eis requirit, ut quantum in ipsis est, ad hoc maxime attendant in ipsa actuali susceptione sacramenti, ne prædictus effectus ejus impediatur; ergo 1.

7. Tertia sententia.-Tertia sententia principalis est, esse quidem necessariam contritionem, per se loquendo, ideoque semper esse necessarium, ut homo bona fide accedat, putans se esse contritum, ad hoc saltem, ut excusetur ab actuali peccato, quod committeret, si sciens et videns in statu peccati mortalis ad recipiendum sacramentum accederet ; existente autem hac bona fide, accidere posse, ut homo cum sola attritione in re ipsa existente et durante justificetur, atque ita fiat ex attrito contritus, non per mutationem ipsius actus, sed per solam habituum infusionem. Juxta hanc ergo sententiam sola attritio in re est sufficiens dispositio ad effectum hujus sacramenti ; homo vero ipse habet præceptum accedendi cum contritione. Hanc opinionem tenuit Victoria, in relect.de Potestate Eccl., q. 2; Soto, lib. 2 de Nat. et grat., c. 15, et in 4, d. 18, q. 3, art. 2, in fine, ubi in hoc constituit differentiam inter sacramentum baptismi,

1 Vide Rich., in 4, d. 23, art. 2, q. 1, in corpore, et ad 2; Capreol., in 4, d. 17, q. ult., a. 3, in fin.

et pœnitentiæ, cujus nullam sufficientem rationem assignat, vel assignare potest. Tenuit etiam Ledesma, 2, p. 4, q. 20, art. 1; Vega, lib. 13 in Trident., c. 34, ad 3 objectionem; Corduba, lib. 1 Q. Theolog., q. 2, opin. 3, in 2 puncto illius, et opin. 4, qui bene declarat, quacunque ratione homo excusetur ab actuali peccato, sive per ignorantiam facti, ut quia putat se esse contritum, vel per ignorantiam juris, ut quia invincibiliter credit se licite accedere cum sola attritione, consequi effectum sacramenti. Atque hoc forte sensit Navarr., in Sum., c. 1, n. 30, ubi quoad hoc sequitur opinionem Soti; statim vero, n. 42, ita eam explicat, ut dicat, attritionem solam non sufficere cum sacramento ad justificationem, nisi vel putetur esse contritio, vel saltem futura talis, munita calore absolutionis sacramentalis; quod amplius non declarat ; et potest explicari juxta secundam sententiam, vel etiam juxta interpretationem Cordubæ, nimirum, quod requiratur attritio cum probabili existimatione, quod illa sufficiat ad consequendam justificationem per sacramentum. Quod quidem in re verum est, non tamen juxta mentem horum auctorum, ut explicabimus.

8. Fundamentum hujus sententiæ est, quia imprimis convenit cum præcedenti, hoc sacramentum facere aliquando ex attrito contritum; negat autem hoc facere per intrinsecam mutationem actus, propter ea quæ postea afferemus. Aliunde vero supponit, teneri hominem ex præcepto accedere contritum ad hoc sacramentum suscipiendum, quod potest esse, vel ex naturali præcepto contritionis, quod non est sublatum per institutionem hujus sacramenti, saltem per se loquendo; vel ex naturali præcepto, quo tenemur sancta sancte tractare, ac propterea non accedere scienter ad sacramentum suscipiendum in statu peccati mortalis; vel denique ex speciali præcepto pertinente ad hoc sacramentum, quia in eo debet fieri accusatio exterior, quæ procedat ab interiori proportionata; sed exterior confessio debet esse de peccato, quatenus offensa Dei est; ergo per se requirit interiorem dolorem de peccato, quatenus offensa Dei est; ergo, per se loquendo, requirit contritionem ex proprio, et speciali præcepto. Et ideo, qui sciens et videns sine illa confite

1 Vide Durandum, d. 17, q. 13, n. 5; Bonav., 2 p., d. 15, art. 2, q. 4 ; et Rich., art. 1, J. 8, ad 5.

tur, indigne confitetur, et eo ipso graviter peccat, ideoque non potest effectum sacramenti consequi; si autem propter ignorantiam a peccato excusetur, jam non ponit obicem sacramento, ideoque obtinebit effectum. 9. Quarta sententia. Quarta sententia est, ut hoc sacramentum conferat effectum suum, sufficere veram et integram attritionem peccatorum, sive illa cognita sit, sive non. Ita tenet D. Thom., in 4, d. 17, q. 3, art. 5, q. 1, et d. 18, q. 1, art. 3, q. 1, ubi in hoc æquiparat hoc sacramentum baptismo, et d. 22, q. 2, art. 1, q. 3, et d. 24, q. 1, art. 3, q. 1, ad 3, et Opusc. 22, c. 2, ad 7, et expresse in 3 p., q. 80, art. 4, ad 2, ubi constituit discrimen inter baptismum et pœnitentiam ex una parte, et Eucharistiam ex alia, nam baptismus et pænitentia sunt quasi medicine purgativæ, quæ dantur ad tollendam febrem peccati: Eucharistia vero est medicina confortativa, quæ non datur, nisi liberatis a peccato. In quo plane sentit, pœnitentem esse absolvendum, etiamsi constet nondum esse liberatum a peccato, dummodo sit sufficienter attritus. Idem sentit Scotus, in 4, d. 14, q. 4, art. 3, dum ait, quod, licet pœnitens accedat parum attritus, justificatur vi sacramenti. Clarius tenet hanc sententiam Palud. in 4, d. 19, q. 1, art. 2, et d. 17, q. 8, ubi idem sentit Capreolus, art. 3, ad 4 Durandi; Adrianus, materia de Confess., q. 5, sub. 5; Anton., 3 p., tit. 14, c. 19, § 5; Sylvest., Confessio 1, q. 21, et Contritio 1, q. 1; Ruardus, art. 3, non longe a principio; et Cano, Relect. de Pœnit., p. 5, ad 2. Atque hanc sententiam omnino veram esse censeo; est tamen per partes explicanda et confirmanda. Hoc sacramentum justificare hominem solum attritum, et illum contritum reddere. Conclusio prima.

sacramentum hoc

10. Dico ergo primo habet virtutem ad justificandum peccatorem per solam veram, supernaturalem, et integram attritionem dispositum; et in hoc sensu efficaciam habet ad efficiendum hominem ex attrito contritum. Hanc conclusionem existimo hoc tempore adeo certam, ut non possit absque errore negari, loquendo, ut loquimur, absolute de efficacia, abstrahendo a modo quo id fit. Et probatur primo ex Concil. Trid., sess. 14, c. 4, ubi de contritione imperfecta, quæ attritio dicitur, declarat, quamvis sine sacramento pœnitentiæ per se perducere peccatorem ad justificationem nequeat, tamen eam ad

Dei gratiam in sacramento impetrandam, disponere. In quibus verbis observandum est, Concilium loqui de dispositione ultima per se sufficiente cum sacramento. Quod probari potest primo ex phrasi locutionis. Simili enim modo dixerat idem Concilium paulo superius in eodem capite, contritionem fuisse omni tempore necessariam ad impetrandam veniam peccatorum, cum tamen constet fuisse necessariam, ut dispositionem ultimam. Secundo probatur, quia, si esset sermo de dispositione remota, etiam extra sacramentum disponit attritio ad impetrandam Dei gratiam. Concilium autem expresse dicit, aliter disponere intra sacramentum, quam extra; ergo intelligit respectu sacramenti non esse solum remotam, sed proximam, seu ultimam dispositionem. Imo, cum Concilium ait, attritionem per se ad justificationem non sufficere, et subdit, in sacramento disponere ad impetrandam gratiam, plane intelligit per se in ratione dispositionis sufficere respectu sacramenti; ergo e contrario docet etiam Concilium, habere hoc sacramentum efficaciam ad dandam gratiam sanctificantem (de hac enim loquitur), atque adeo ad justificandum peccatorem per solam attritionem dispositum.

11. Probatur conclusio ex fine et institulione sacramenti. Secundo hoc probatur ex fine et institutione hujus sacramenti; est enim per se institutum ad suscitandos homines baptizatos a morte peccati, et ideo dicitur sacramentum mortuorum, sicut baptismus; ergo accepit vim ex institutione ad conferendam gratiam primam, et expellendum peccatum mortale; alioqui nec esset medium proportionatum fini, nec recepisset virtutem illi accommodatam; ergo ad suam efficaciam et actionem non requirit necessario, quod peccatum sit jam expulsum. Alioqui nunquam posset facere effectum propter quem institutum est; vana autem esset medicina instituta ad tollendum morbum, quæ non posset illum auferre, si non supponeret illum ablatum; ergo sacramentum hoc ad suam actionem non postulat contritionem, ut necessariam dispositionem præviam, alioqui supponeret semper, ac necessario peccatum ablatum; ergo sufficit hoc sacramentum cum sola attritione ad gratiam dandam, et peccatum expellendum. Atque hoc etiam confirmant, quæ supra dicta sunt de potestate clavium ad remittenda peccata. Ostendimus enim, potestatem hanc talem esse, ut se extendat ad culpam tollendam, ut verba Christi præ se ferunt;

quod non esset verum, si actio hujus potestatis supponeret semper peccata remissa per

contritionem.

[ocr errors]

12. Præcluditur evasio. Foasio alia impugnatur. Nec enim satis est dicere, contritionem includere ordinem ad actum hujus potestatis, et per hunc actum quasi consummari priorem effectum remissionis peccati collatæ per contritionem, et hoc modo operari illam potestatem ad remissionem ipsius culpæ. Hoc enim sufficienter refellitur ex dictis supra de sensu et efficacia formæ hujus sacramenti, quia illud re vera non esset remittere peccatum, neque absolvere a culpa, si sacramentum non haberet actionem aliquam de se expulsivam culpæ, sed esset tantum vel declarare absolutum, vel absolvere solum ab obligatione confitendi. Nec etiam satisfacit, quod alii dicunt, contritionem ipsam esse partem sacramenti, et in voto ejus remittere culpam, et hoc satis esse, ut sacramentum sit institutum ad hunc effectum quamvis non conferatur unquam sine ipsa contritione. Præsertim, quia possunt aliquando contritio et absolutio simul concurrere; et tunc etiam absolutio per seipsam operabitur ad remissionem peccati. Hoc, inquam, non satisfacit, nam, ut Concilium Tridentinum dixit, præcipua vis hujus sacramenti in verbis formæ posita est; unde, antequam illa proferatur, non confertur effectus hujus sacramenti ex opere operato; quod etiam in cæteris sacramentis videre licet. Unde contritio, prout antecedit hoc sacramentum, et justificare dicitur in voto sacramenti, non confert ad remissionem peccati ex opere operato, et virtute clavium, sed ex dispositione operantis, sicut ante institutionem hujus sacramenti justificabat; ergo ex hoc non salvatur, quod peccatum ipsum remittatur virtute clavium. Deinde parum refert, quod contritio et absolutio possint simul concurrere, tum quia illud est rarissimum, et moraliter vix potest contingere; tum etiam quia, si talis contritio supponitur saltem ordine naturæ ad efficaciam ipsius sactamenti tanquam dispositio prævia, nullum remedium datum est per institutionem hujus sacramenti ad facilius obtinendam remissionem peccati, sed potius additum est onus, semperque ipsa remissio culpæ supponetur saltem ordine naturæ ad actionem sacramenti. Tum denique quia veritas formæ non fundatur in hoc quod contritio cum illa concurrat, sed in hoc quod ipsa habet vim ad justificandum hominem ; ergo

[blocks in formation]

13. Evasio ad locum Concilii diluitur. Dico secundo: hoc sacramentum confert gratiam homini attrito immediate, et absque immutatione intrinseca, seu perfectione interioris doloris ; unde attritio manens intrinsece attritio est sufficiens dispositio proxima ad effectum hujus sacramenti; et tunc solum dicitur homo fieri contritus per informationem gratiæ habitualis. Hæc assertio non est tam certa, sicut præcedens; est tamen ita certa, ut contraria non sit probabilis. Primo, propter testimonium Concilii Tridentini quod, ut probavi, loquitur de dispositione ultima. Responderi potest, loqui quidem de dispo sitione ultima, non tamen immediata gratiæ habituali, sed actioni sacramenti, quod non solam habitualem gratiam, sed etiam contritionem dat homini attrito. Sed contra hoc est primo, quia Concilium non dicit, attritionem disponere in sacramento ad impetrandam contritionem, sed ad impetrandam Dei gratiam. Deinde, Concilium loquitur de impetratione infallibili, qualis est illa quæ confertur per efficaciam sacramenti; per attritionem vero impetrari contritionem in sacramento, non solum infallibile non est, verum etiam est rarissimum; posset enim hæc mutatio experimento agnosci, vel saltem conjectari; rarus autem vel nullus est, qui in se experiatur hanc mutationem specialiter ac præcise ex vi absolutionis. Item doctrina Concilii generalis est in omuibus; multi autem absolvi possunt vere attriti, qui non possunt ad contritionem excitari; ergo vel in eis non habet locum doctrina Concilii, quod dicendum non est, vel asserendum est, juxta Concilii mentem, attritionem per se sufficere ad impetrandam gratiam sanctificantem immediate in sacramento et per sacramentum.

14. Præterea supra ostensum est, actum ipsum contritionis, vel amoris, vel alium similem, qui requirit consensum liberum nostræ voluntatis,non posse esse infallibilem effectum ex opere operato, quia sacramentum non determinat efficaciter nostram voluntatem ad consensum, sed ad summum posset dari infallibiliter ratione sacramenti aliqua gratia excitans sufficiens, quantum ex parte Dei; at

Concilium non loquitur de gratia excitante, sed sanctificante, ut ostendimus. Neque illa excitatio posset esse semper, et in omnibus menti, quia hæc est uniformis et æqualis rescongrua, et efficax, ex generali lege sacrapectu omnium, supposita æquali dispositione; vocatio autem eadem sæpe est congrua et efficax respectu unius, et non respectu alterius; gratis autem et sine fundamento diceretur, dare Deum omnibus, et singulis accedentibus ad hoc sacramentum cum sola attritione auxilium unicuique congruum ad contritionem, etiamsi varium et multiplex illud sit, cum de hoc nulla extet promissio, neque sit consentaneum generali institutioni sacramenti.

15. Ex Augustino probatur conclusio. Præterea potest hæc sententia probari ex Augustino, epist. 180, et ex multis decretis, quæ referuntur 26, q. 6, et in seq. disp. a nobis tractabuntur; in quibus asseritur, æternam salutem peccatoris interdum pendere ex absolutione sacerdotis, re ipsa exhibita; ideoque sacerdotem, qui eam indiscrete negat homini existenti in extrema necessitate, vel negligens est in subveniendo illi per absolutionem, sæpe esse posse causam damnationis ejus. Hæc enim vera esse non possunt, nisi quia hoc sacramentum aliquando confert gratiam et remissionem peccati, sine qua homo damnaretur. Nam si ante absolutionem et ejus effectum semper esset supponenda contritio, jam homo haberet gratiam ante absolutionem; ergo, quamvis non absolveretur, non propterea damnaretur, et consequenter ob eam causam sacerdos dici non posset reus animæ ejus. Neque possunt hi Patres explicari de gratia contritionis, et remissione peccati, quæ mediante illa datur; quia loquuntur sæpe de pœnitentibus, qui jam sunt in eo extremo articulo constituti, in quo amentes, aut furiosi jam sunt, vel omni sensu carent, qui profecto non possent nisi miraculose per sacramentum excitari ad pœnitentiam seu contritionem; ergo, ut verum sit, hunc hominem damnari ob non datam absolutionem, necesse est ut per absolutionem possit dari gratia, absque interventu contritionis ; nam, si talis homo erat contritus, non condemnabitur, etiamsi non absolvatur; si vero erat tantum attritus, quamvis absolvatur; non salvabitur, nisi absolutio possit dicto modo gratiam conferre. Imo etiam sequitur, si contingit (quod in praxi potest sæpe evenire) sacerdotem in principio confessionis intelligere pœnitentem solum esse attritum, et ex timo

re pœnarum tantum dolere, et interim hujusmodi poenitentem amittere sensum et usum rationis, priusquam possit ad contritionem excitari, sequitur, inquam, tunc sacerdotem non posse licite illum absolvere, quia non potest illum justificare, cum non possit ad contritionem excitare, nec possit licite aut debeat expectare miraculosam aliquam excitationem; consequens autem valde absurdum est, et in praxi periculosum.

16. Ratione probatur assertio. Præterea argumentor in hunc modum, quia attritio ex doctrina Concilii est ultima et sufficiens dispositio ad effectum hujus sacramenti; sed non est ultima dispositio ad contritionem; ergo est ultima dispositio ad infusionem gratiæ habitualis. Probatur minor (cætera enim clara sunt) tum ex dictis circa explicationem Concilii; tum etiam quia ultima dispositio ad effectum sacramenti, per se loquendo, non destruitur per actionem ipsius sacramenti, sed manet in eodem instanti, in quo perficitur sacramentum, et datur effectus ejus; ergo attritio quando est dispositio ad effectum hujus sacramenti, non destruitur per actionem ejus, sed manet, seu manere potest, quantum est ex parte ipsius sacramenti; quod majori ratione in hoc sacramento verum est, quia non solum est dispositio ad effectum, sed etiam materia, ex qua intrinsece componitur ipsum sacramentum; ergo per se non est dispositio ad ipsam contritionem. Patet consequentia, quia contritio excludit attritionem, quia neque idem actus, qui erat attritio, potest fieri contritio, ut supra ostensum est; nec voluntas potest simul et in eodem instanti, perseverando in motu attritionis, motum contritionis elicere; neque intellectus potest simul attendere ad motiva adeo diversa, et cum ea efficacia, quæ necessaria est ad perfectam contritionem eliciendam; quod saltem de possibilitate practica et morali videtur manifestum.

[merged small][ocr errors][merged small]

corde, prius saltem natura quam justificetur per habituum infusionem. Sed hæc responsio, licet impossibilis forte non sit, est tamen voluntaria, quia nulla potest ostendi promissio talis effectus, neque auctoritas in qua fundetur; et præterea est moraliter difficillimum, quod dum homo habet actualem attritionem et considerationem alicujus motivi inferioris, in quo illa fundetur, simul erigatur ad considerandum Deum secundum se, prout necessarium est ad illum propter se super omnia amandum.

18. Solutio alia. Rejicitur. Dici vero etiam potest, non oportere, ut in illo ultimo instanti attritio duret, sed ex efficacia sacramenti fieri, ut relicta attritione, homo ascendat ad contritionem, vel dilectionem super omnia, satisque esse ad rationem dispositionis moralis, quales sunt dispositiones sacramentorum, quod immediate antea, vel tempore proximo præcesserit, et relinquat dispositum subjectum ad effectum sacramenti recipiendum. Verumtamen hæc etiam responsio eadem ratione, qua præcedens, rejicienda est. Nam licet id, quod affirmat, simpliciter non repugnet, tamen etiam est sine fundamento dictum, et præter communem legem sacramentorum, quæ licet non requirant actualem dispositionem in instanti, quo conferunt effectum, nunquam tamen postulant carentiam, vel mutationem talis dispositionis, ut suos effectus operentur. Et præterea, propter difficultatem supra tactam circa infallibilitatem talis effectus. Item, quia alias tenerentur homines, vel non accedere ad hoc sacramentum, nisi cum vera contritione, quod falsum esse statim ostendemus; vel, si accedant attriti, magnam diligentiam adhibere, ut non distrahantur tempore absolutionis, ut non impediant efficacem motionem ad contritionem, vel amorem super omnia, alias ponerent obicem effectui sacramenti. At hoc etiam falsum est, tum quia communiter in Ecclesia non agnoscitur talis obligatio; tum etiam quia alias attritio jam non esset sufficiens dispositio ad efficaciam sacramenti; nam, præter illam, esset necessaria specialis advertentia et attentio pœnitentis. At e converso, si attritio per se esset sufficiens dispositio ad totam efficaciam sacramenti, ipsum sacramentum sua virtute deberet dare et attentionem, et omnem motionem necessariam ad efficaciam contritionis.

« PredošláPokračovať »