Obrázky na stránke
PDF

Fmdamentum duarum priorum opinionum dtstruitur.

19. Responsioni occurritur. Satisfit ultimce confirmationi primce sententice. Congruentice secundce opinionis rtspondetur.— Accedit, quod duae priores sententiae nullo firrao fundainento nituntur. Nam falsum est, Deum non posse peccatum remittere sineproprio motu peccatoris; estque hoc magis improbabile, intellectum de perfecta conversione peccatoris, et de potentia absolnta, utsupra tractandode virtute prenitenliae ostensum est; de potentia vero ordinaria est id verum extra sacramentum, non vero cum illo. Unde talis conversio per veram contritionem jam non est medium simpliciler necessarium ad salutem, sed tunc solum quando non potest hoc sacramentum applicari, vel quoties de facto non applicatur, ut remissio peccati mortalis statim conferatur. Neque hoc est contra legem naturae, sed est quaedam major gratia, quae propter Christi meritum, jam exhibitum, nobisfit, quam antea facta fuisset, de<qua gratia sufflcienter nobis constat ex verbis Christi dantis sacerdotibus specialetn potestatem ad remittenda peccata. Dices : non obstante hac potestate, est nccessaria aliqua pcenitentia interior ad obtinendam remissionem peccatorum per \\lam poteslatem. Respondetur, poenitentiam aliquam necessariam esse, et propter tollendum obicem, et propter veram accusationem faciendam; ad hos autem fines sufficit attritio : et idco non est exigenda contritio contra vim et efficaciam talis potestatis. Uude ad ultimam confirmationem prima? sententiae respondetur, peccatorem non nccessario supponi ad hoc sacramentum diligentem Deum super omnia , sed per ipsum sacramentum effici, et constilui sic diligentem Deum, non actu, ut secunda opinio dicebat, sed habitu, qui habitus a Deo infusus sufficit ad tollendam illam maculam, et moralem permanentiam prioris peccati, ratione cujus dicebalur peccator diligere creaturam plus quam Deum. Et hoc modo sufficienter intelliguntur testimonia omnia, quae dicunt sine chaiitate neminem salvum fieri. Congruentia vero , quae in fine secundae senteuliae addebatur, quod ille modus justificationis per sacramentum, mutando attritionem iucontritionem, est possibilis, perfeclissimus, etc, parum suadet; quia, qnidquid sit de implicatione contradictionis, iile modus vix est humano modo pos•ibilis, neque etiam juxta generales leges sa

cramentorum, ut explicatum est. Deinde est ille modus nimis rigorosus; alius autem est suavior, magisque commendat misericordiam Dei in peccatores.

Atlritionem cognitam esse sufficientem dispositionem ad efectum hujus sacramenti. Assertio 3.

20. Dico tertio : vera et integra attritio est sufficiens dispositio ad effectum hujus sacramenti, quamvis sit cognita ; neque oportetillam reputare contritionem, ut effectus couferatur. Haec assertio est minus certa quam praecedentes; tamen censeo esse longe probabiliorem quam oppositam, et hoc tempore practice certam. Fundamentum ejus esse debet, quia post institutionem hujus sacramenti nullum extat praeceptum negativum non accedendi ad hoc sacramentum cum conscientia peccati mortalis, nisi post veram contritionem ; nam, secluso hoc praecepto, cvidens est, existimationem contritionis neccssariam non esse, nec per se quidquam conferre ad effectum hujus sacramenti. Probatur, quia existimatio contritionis, quae vera non est, per se nihil boni affert homini; nam potius est quoddam malum, cum .-it error quidam; unde per se non auget dispositionem poenitentis, cum nec sit in voluntate, nec perficiat dolorem ejus; solum ergo posset deservire ad excusandum hominem a culpa omittendi contritionem, vel accedendi sinc illa; secluso autem tali praecepto, non indiget homo tali excusatione, quia jam non erit contra praiceptum omittere contritionem, seu accedere ad hoc sacramentum sine illa; ergo non eril peccatum, etiamsi ex certa scientiaid fiat; ergo propter excusationem a peccato non est necessaria ba?c existimatio ; ergo sine illa obtinebitur effectus sacramenli; quia, si illa nec per se disponit, nectollitimpedimeutum, non est cur sit necessaria.

21. Non dari prceceptum negatimm non recipiendi hoc sacramentum cnm conscientia mortalis sine contritione, suadetur. — Superest, ut probemus non dari tale praeceptum negativum non accedendi ad hoc sacramentum cum conscientia mortalis sine contritione. Quod ita pstenditur, quia vel illud pra?ceptum ex natura rei consequitur ex institutione hujus sacramenti, vel specialiter est additum a Christo Domino (Ecclesia enim per se id addere non potuisset, cnm sit de actn mere interno); neutrum autem illorum dici potest. Probatur prior pars; nam potius ex instituiione hujus sncramenti sequitur, non esse necessariam contritionem, ut digne et laudabililor ad hoc sacramentum accedatur; nam hoc sacramentum institutum est ad suscitandos mortuos; ergo hoc ipso ex se non requirit talem dispositionem, quo?, mortem expulerit, sed talem quae sufficiat, ut sacramentum ipsum raortem expellat. Unde uon potest dici aliquis indigne accedere ad hoc sacramentum, eo quod in peccalo accedat, si venit ita dispositus, ut in gratia consummetur; sic enim non indigne, sed sancte tractat quae sancta sunt. Quod aperte confirmatur exemplo baptismi, in quo veritas haee certior est, ut in proprio loco declaravimus. Est autem quoad hoc eadem ratio de hoc sacramento, quia etiam est sacramentum mortuorum; secus vero est de reliquis, quae dicuntnr sacramenta vivorum, et specialiter in Eucharistia id late declaravimus, et infra circa extremam unctionem aliquid attingemus.

22. Posteriorautempars sufficienter probatur ex eo quod neque ex Scriptura, nec traditione, neque aliquo Ecclesiasticodecreto ostendi potesttale Christi pioeceptura; nam, ex hisomnibus principiis solumhabemus, poenitentiam interiorem esse necessariam ad consequendam veniam, etiam persacramentum. Concilium autem Tridentinum salis declarayit nomine poenitentia? non solam contrilionem, sed etiam attritionem comprehendi; evidenterque id ostenditur eodem exemplo baptismi, de quo Aposloli preedicabant: Pcenitentiamagite, et baptizetur unusguisgue testrum; et nihilominus certissimum est, ibi non esse propositum speciale prseceptum habendi contritionem, ante susceptionem baptismi; ergo neque anle absolutionem. Nullum ergo extat de hae re pra;eeptum ; nulla ergo necessariaestexcusatio de non habita contritione; impertiuens ergo est existimatio contritionis. Et confirmai i hoc potest, quia juxta probabilem opinionem D. Thomae Eucharistia (et fortasse idem est de caeteris sacramentis) confert gratiam homini attrito, quando bonn fide accedit, putans se esse contrilum; ergo aliquid amplius dandum est huic sacramento, quod per se institutum est ad remittendum peccatum mortale.

Objecliones contra prtecedentem assertionem.

2Ii. Sed objicies, quia sola attritio non est vera detestatio offensae divinae; ergo non potest esse sufficiens dispositio ad justitiam, si cognita sit. Item, quia actuale peccatum, ad

quod delendnm hoc sacramentnm est institutum, est voluntaria aversio a Deo; ergo per se requirit perfectam conversionem in ipsum Deum, qua?. fit per solam contritionera; ergo non potest digne accedere, qui illam conversionem voluntarie omittit. Deuique, quia alias posset homo esse tam certus de remissione peccatorum in hoc sacramento, quam est certus de suacontritione;potest autem de sua attritione esse certissimus, quia manifcsto experimento illam novit; ergo et de sua justificatione, quod est absurdum.

24. Soltuntur objectiones, simulgue fandamenta tertice sententiw. — Haec vero difficultatem non habent. Nam primtim et secundum argumentum, si valida essent, probarent attritionem nunquam esse sufficientem dispositionem, eiiamsi intercedat existimatio contritionis ; quia, ut dixi, haec existimatio non redditipsam dispositionem meliorem. Probarent etiam, attritionem cognitam non sufficere in baptismo. Nam quod ait Soto, baptismum esse institutum propter delendum originale peccatum, propter quod contritio necessaria non est, et ideo non esse similem ratiouem de illo, non recte dictum est; tum quia, licet baplismus sit primario institulus propter originale peccatum, non tamen propter solumillud, sed etiam propter mortalia; ergo tunc eadem est de illoratio. Tumetiam, quia, licet baptismus per se non requirat altritionem, quando homo adultus non debet nisi originale peccatum, tamen secluso ipso sacramento necessaria esset in tali homine conversioin Deum per amoiem superomuia, ut posset justificari, et nihilominus quamvis quis sciens et videns baptizetur sine tali amore, per baptismum justificabitur; ergo est eadem pi opoi tionalis ralio.

25. Solutio ad primum.Ad secundum. Ad tertium. — Respondetur ergo ad primum, attritionem, quamvis non sit formalis detestatio peccati quatenus offensa Dei est, esse tamen veram detestationem ipsiusmet offensoe divinae, sub aliqua ratione honesta, et supernaturali, ut postea dicemus. Ideoque, quamvis ex se non sit snfflciens, liabet sufficientem proportionem, ut ab ea procedat vera accusatio peccati; nam in confessionem exteriorem non cadit proprie illa formalitas, seureduplicatio, quod sit deoffensa Dei, quatenus offensa Dei est; nam confessio exterior non respicithoc motivum, neque hoc spectat ad externos actus, sed ad internos; est crgo confessio de ipsa Dei offensione, quara homo recognoscit et fatetur ; sufficienter ergo procedit ab attritione. Ad secundum respondetur, pcrfectam conversionem in Deum per pioprium actum peccatoris necessariam esse, seclusa institutione, vel usu hujus sacramenti; quando vero illud applicatur, per ejus efficaciam suppleri, quia Deus per id infundit suam justitiam, quae hominem interius rectificat, et habitualiter convertit in Deum. Tertium argumentum nullius momenti esl, qnia veritas sacramenti, a qua justificatio pendet, ex multis aliis capitibus potest esse incerta, ex intentione ministri, ex jurisdictione, ex vera ordinatione, ex veritate baptismi, quae ex parte utriusque, scilicet pcenitentis et absolventis, necessario supponi debet, ac denique ex debita diligentia ad integram confessionem faciendam. Quod si haec omnia supponantur certa, nullum est iuuonveniens, quod pcenitens sit tam cSrtus de sua justificatione, quam est certus de sua attritione; hajc enim certitudo nunquam est tanta, quin admittat formidinem, quia homo non intuetursuam attritionem, nec evidenter discernit qualitatem, aut motivum sui doloris ; sed est quaedain certitudo, quae ad pacem conscientias possit sufficere, et ad prudenter deponendos scrupulos et tollendam conscienlice anxietatem; hic autem certitudinis modus etiam de ipsa justificatione per sacramentum haberi potest. Nam, sicut non obstante efficacia sacramentorumanusquisque potest de sua dispositione formidare, ut Tridentinuxn dixit sess. 6, c. 9, ita ex hujus sacramenti efficacitate, si pcenitens moralem diligentiam adhibeat, consequi solet pax et conscientiae serenitas,ut idem Concilium dixit sess. \A, c. 3.

26. Et per haec satisfaclum est fundamentis tertiae senteniiae. Et ex concessis a Navarro, etaliis quimagis consequenter loquuntur, practicum arguraentum desumere possumus. Nam negare non possunt, quin haec opinio, quam defcndimus, practice ac moraliter probabilis sit; ergo qui juxta illam confitetur cum attritione cognita, non peccat; ergo recipit effectum sacramenti; ipsi enim concedunt, et merito, quacnnque ratione excusetur peccatum, non impediri effectum sacramenti.

SECTIO II.

Qux attrilio necessaria sit et sufficiat ad hujus sacramenti effectum.

i. In resolutione praecedentis scctionis diximus, veram et supernaturalem attrilionem

peccatorum omnium esse sufficientem dispositionem ad effectum hujus sacramenti consequendum. Nunc explicandum a nobis est, an talis attritio sit etiam necessaria, quod recte faciemusdiscurrendo perillas tres particulas, vera, supernaturalis et intcgra; nam in singulis aliquid dicendum occurrit.

An requiralur vera attritio aiefftctum sacramenti.

2. Prima sententia. — Nam imprimis aliqui sentiunt, ad hunc efiectum non esse necessariam veram attritionem in re existentem, sed inculpabiliter et probabiliter putatam sufficere. Quod sensit Cano, dicta Relec. de Poenit., part. 5, dicens, quamvis imperfectus dolor per se non sufficiat, si tamen existimet pcenitens se praestitisse quod necessarium erat, justificari, etiam si in re ipsa imperfectum dolorem habeat, et insufficientem, si cognosceretur. Ratio ejus est, quia tunc pcenitens non ponitobicem etfectui sacramenti; ergo consequitur effectum ejus. Eamdemque opinionem sequitur Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 34. Et ex illa inferunt aliqui, nunquam dari statum mediumin receplione hujus sacramenti, id est, in quo nec poenitens de novo peccet , nec gratiam recipiat.

3. Veram atlritionem esse necessariam. Probatur primo analogia baptismi.Secundo ex Conciliis. — Haec vero sententia sine dubio falsa est ; nam ad consequeudam remissionem peccati mortalis per hoc sacramentum, necessaria est vera attritio in re ipsa existens. Unde, si aliquis sine attritione illud recipiat, cum quacunque ignorantia inviucibili, sive juris, sive facti, excusabitur quidem a nova culpa, non tameu consequetur effeclum. Quod potest primo probari a fortiori, quia baptismus non potest peccatum morlale tollere sine vera attritione in re ipsa existentc, ut supra suo loco ostensum est; multo ergO minusid potesthocsacramentum efficere. Secundo probatur exConcilioTridentino et Florentino dicentibussimpliciter, dolorem, seu contritionem,velattritionem esse partem, et a fortiori dispositionem necessariam in hoc sacramento; loquuntur de vera contritione, yel attritione, tum quia. attiitio tantum existimata simpliciter non est attritio, sicut homo pictus non est homo. Tum etiam, quia attritio tantum existimata nonest donum Spiritus Sancti, nec est concepta ex gehennse metu, vel turpitudinc pcccati, nec habet alias peifectiones et propriutates, quas Concilium tribuithuicattritioni.Tumdenique, quiaalias, quando Concilium Tridentinum dicit contri tionem fuisse omni tempore necessariam ad remissionem peccati, posset exponi de contritione vera vel existimata, et consequeuter dici posset justificari hominem etiam extra sacramentum per contritionem existimatam, quamvis in re vera non esset, quod est dictu absurdissimum.

i. Tertio ratione a priori. Confirmatio Concilii Tridentini. — Tertio esl ratio a priori, qnia existimatio invincibilis, licet excuset a culpa, tamen in re ipsa non adhibet medium nccessarium, sicul existimatio fidei non ponit fidem ; et ideo talis existimatio nunquam sufficit ad illum finem, vel effectum, ad quem tale medium est necessarium. Unde gentilis, qui habel infidelitatem negativam, quamvis existimet se bene credere, et excusetur ab speciali culpa infidelitatis, non salvabilur, sed propter alia peccata damnabitur, quia sine vera fide, et in re ipsa existente, impossibile est placere Deo. In praesenti autem, poenitentia interior est medium necessarium ad remissionem peccati, ut supra late ostensum est, quae necessitas etiam in lege gratiae durat, quamvis cum moderamine aceommodata effieacitatisacramentorum, ut in superioribus et in materia etiam de baptismo late ostensum est; ergo existimatio talis pcenitentiae, nisi in re ipsa supponat aliquem verum gradum ejus, licet excuset a novo peccato, non tamen ponit remedium necessarium ad remissionem talis peccati; ergo non sufficit ad hunc effectum obtinendum etiam per sacramentum. Et confirmari hoc potest ex eodem Conc. Trid., sess. 6, c. 7, dicente, in justificatione adulti (de hac enim loquitur), etiam quando per sacramentum fit (hanc enim aperte comprehendit) necessariam esse aliquam dispositionem ex partehominis, secundum quam gratia infundatur. At vero sola existimatio non est dispositio, neque illain perficit, ut saepe dictumest; ergo oportet vere et in re illam supponere, alias deest medium, seu causa necessaria justificationis.

5. Fundamento Cani salisfit. — Ad fundamentum ergo Cani respondetur negando aslumptum; nam, licet in eo casu recipiens sacramentum non ponat obicem actualis peccati, ipsummet peccatum prius commissum, et non satis retractatum, est sufficiens obex gralise, cum in eo slalu non possit remitti secundum ordinariam legem.

6. Corollarium de proposito non peccandi.

— Atque hic fit, ut omnis dolor, qui uon est absolutus et efficax, ita ut voluntatem peccandi excludat, seu (quod idem est) propositum absolutum non peccandi includat formaliter, vel virtualiter, nunquam sit sufficiens dispositio ad effectum hujus sacramcnti, quanquam ipse poenitens falso existimet se habere talem dolorem, cujus oppositum senserunt, Cano supra, et pro cadem sententia Corduba, hb. I, q. 2, opin. 3, puncto 3, refert Durand., Palud., Capreol. et Antoninum, non tamen ad mentem illorum, ut existimo. Nam illi de substantia tantum sacramenti loquuntur, non de effectu. Cujuscunque tamen fuerit illa opinio, mihi improbabilis videtur, propter rationes adductas, et quia Concilium Tridentinum expresse requirit attritionem , qua-. voluntatem peccandi excludat, nou negative tantum, per solam cessationem a tali volunlate; hoc enim modo quaelibet cogitatio alterius rei voluntatem peccandi excludit; sed posilive, per formalem, aut virtualem repugnantiam, veramque mutationem voluntatis dissentientis peccato, et consentientis gratiae Dei. Haec autem dispositio non habetur sine efficaci deteslatione, et absoluto proposilo nonpfccandi; nam cum sola velleitate seu simplici affectu non repugnat simul esse voluntatem peccandi; ergo in intrinseca ratione verae attritionis includitur, quod sit actus absolutus et efficax modo explicato; ergo, nisi in re talis sit, non est sufficiens ad effectum hujus sacramenti.

De necessitate supernaturalis altritionis ad efectum sacramenti.

7. Soti opinio,— Circa secundam particulam tractanda est opinio Soti in h, d. 18, q. 3, art. 3, dicentis, ad effectum hujus sacramenti sufficere attritionem naiuralem, id est, solis viribus naturae elicitam, sive illa sit concepta ex motivo aeterno et honesto, ut est fugere poenas inferni vel turpitudinera peccati, sive ex motivo temporali et indifiereute, ut est vitare infamiam vel aliud temporale detrimentum, quia haec etiam temporalia damna dantur a Dco propter nostra peccata. Et ex parte consentit in hanc sententiam Cano supra ; nam pulat dolorem de peccalo propter Deum naturaliter dilectum, ut finera naturas, esse sufficientem attritionem ad obtinendam gratiam, etremissionem peccati cum hoc sacramento; inio idem dicit de dolore ex motivo temporali, quando non cognoscitur a poenitente. Sed hanc ultimam partem jam improbavinius. Hujus autem sententiae non invenio in his auctoribus alia fundamenta, nisi qnia non aliter vidcntur distinguere contritionem ab attritione; et fortasse ex quadam pietate moti sunt, ut faciliorem redderent justificationem a peccato mortali in hoc sacramento.

8. Attritionem supernaturalem esse necessariam ad effectum hvjus sacramenti.—Nihilominus tamen cerlum esse existimo, attritionem illam, quae est sufflciens dispositio in hoc sacrameuto ad gratiam consequendam, debere esse supernaturalem, et ex principiis gratiae provenicntem. Similem assertionem probavi in snperiori tomo tractando de dispositione ad effectum baptismi; ex quo a fortiori concluditur idem dicendum esse de hoc sacramento. Brevilertamenhicinsinuabo praecipunm fundamentum, quod sumendum est ex doctrina Conciliorum, maxime Tridentini, sess. 14, cap. 4, ubi imperfectam contritionem, quae attritio dicilur, et disponit hominem ad gratiam in hoc sacramento impetrandam, dicit esse donum Dei, et Spiritus Sancti impulsum ; et sess. 6, tractans de justificatione quae fit per baptismum, requirit dispositionem procedentem ex gratia excitante et adjuvante, ut aperte patet c. 6 et 7, et c. 14, idem dicit de eo, qui gratiam baptismalcm peccando perdidit, ad quam rccuperandam dicit oportere divina gratia excitari; et can. 3 concludit, neminem sinegratiaposse pasnitere, sicut oportet, ut ei justificationis gratia coaferatur. Quod non potest exponi de sola justificatione extra sacramentum, cum in tota illa sessione loqualur de justificatione, qiiaj lit etiam per sacrainentum, ut patet ex doctrina tradita in citatis capitibus, quibus respondentcanonum definitiones. Ostendimus etiam in superioribus, hanc gratiam non solum requiri ad pcenilentiara propter fidem, quam supponit, vel propter spem veniae, quam debet habere conjunctam, sed propter ipsam pcenitentiam; oportet ergo ut ipsa in se sit supernaturalis.

9. Concilium Arausicanum.Ratione proiatur.—Quod etiam confirmari potestexConcilio Arausicano II, definiente voluntatem efficacem, qua volumus purgari apeccato, esse in nobis ex Spiritus Sancti inspiratione; et idem dicit c. 5 et 8 de illa volunlate, qua homo ita se corrigit, ut iii baptismo ab statu peccati ad statum graliae traducatur; et cap. 7, nihil, quod ad salutem vita? aeternae pertineat, dicit posse fieri sine gratia; sed dispo

sitio, per quam homo sufficienter se praeparat ad comparandam gratiam in hoc sacramento, raullum confert ad salutem a?ternam. Et eodem modo fere omnia, quae in illis decretis docet, praeserlim 24, hanc veritatem confirmant. Et ad idem faciunt orania, quibus in materia de gratia probatur, ad justificationem impii necessariam esse dispositionem supernaturalem ; et quibus supra probavimus, pcenitentiam veram esse supernaturale donumDei. Ratioautem breviter reddi potest, quia dispositio ad formam semper debet esse proportionata, et ejusdem ordinis cum forma, a quocunque agente introducatur; forma ergo, etiamsi gratia fiat per sacraraentum, semper requirit dispositionem supernaturalem, quaeilli praeparet, et accommodet subjectum. Quodsi haec dispositioconsideretur, ut removens contrarium obicem peccati. etiam ex hac parte requirit, ut ad ordinem supernaturalem aliquo modo pertineat ;quia peccatum mortale etiam a fiue et ordine supernaturali hominem avertit.

10. Attritio debet esse ex motivo divino et supernaturali. — Atque hinc ulterius colligo, hujusmodi attritionem debere esse ex aliquo motivo divino et snpernaturali. Et imprimis, quod non sutliciat motivum temporale et humanura, satis colligitur a Concilio Tridentino supra, nam describit vera et propria motiva hujus attritiunis. Deinde est aperta ratio, quia tale motivum revera non avertit voluntatem ab effectu peccati, ut supra, tractando de attrilione secundum se, late declaravi. Quod autem hoc motivum debeat esse supernaturale, probandum est ex generali principio horum acluum ita supernaturalium, ut ad illos efliciendos gralia excilans, et adjuvans simpliciter necessaria sit; nam tales actus in se, et non solum per aliquam deterrainationera extrinsecam, supernaturales sunt, quales esse non possunt sine motivo aliquo modo supernaturali, ut ex materia de £ratia suppono; attritio autem hsec hoc modo supcrnaturalis est, et ad illam est simpliciter gratia necessaria, ut omnia dicta probant; debet ergo esse ex motivo supernaturali. Quale aulem sit hoc motivum, et quomodo supernaturale sit, supra disputando de attritione secundum se, satis declaratum est.

De integritate attritionis ad effectum hujui sacramenti.

11. Circa tertium de integritate hujus attritionis certum est, necessarium esse, ut sit

« PredošláPokračovať »