Obrázky na stránke
PDF
ePub

de omnibus peccatis mortalibus non remissis, saltem per se loquendo; quia unum peccatum non potest sine alio remitti, et per se loquendo, nullum potest remitti sine attritione illius, quia pœnitentia omnium peccatorum mortalium est per se medium necessarium ad remissionem eorum. Atque hinc fit, si quis scienter, vel ex ignorantia culpabili omittat attritionem alicujus peccati mortalis, quamvis cæterorum illam habeat (suppono enim dividi posse), non consequi effectum sacramenti, quia unum peccatum non retractatum est sufficiens obex, sive illud sit in confessione declaratum, sive ex justa causa omissum; quia necessarium est, ut illud peccatum simul remittatur, saltem concomitanter, quod fieri non potest, quando ejus pœnitentia voluntarie omittitur.

12. Sufficiatne attritio ad remissionem mortalis, sine culpa in confessione omissi.-Sententia negans. - Duo vero brevia dubia inquiruntur. Primum est, an in eo casu, quod aliquod peccatum mortale non subjicitur clavibus sine culpa, sufficial attritio illius, simul cum aliis, ad consequendum effectum sacramenti. Quod dubium insinuat Medin., Cod. de Confessione, quæst. de absolutione ab oblitis, et indicat partem negativam. Quæ potest suaderi hac ratione, quia sacerdos directe et per se non absolvit ab oblitis, cum illa non sint facta materia sacramenti; ergo nec potest facere ex attrito contritum respectu illorum. Et potest confirmari quodam exemplo simili. Diximus enim supra in materia de baptismo, si quis peccavit ficte accedendo ad baptismum, non posse postea per solam attritionem incipere habere effectum baptismi, quia cum illud peccatum fictionis non subdatur baptismo, non potest facere ex attrito contritum respectu illius; ergo pari ratione in proposito, quia peccatum oblitum ita est extra efficaciam, et (ut ita dicam) extra jurisdictionem sacramenti confessionis, sicut peccatum fictionis extra efficaciam baptismi. Unde confirmatur secundo, quia alias simplex sacerdos absolvens a solis venialibus confessis, posset indirecte remittere mortalia oblita, quod videtur esse inconveniens.

13. Vera sententia.-Solvuntur argumenta contraria.- Contraria tamen sententia videtur supponi ab aliis auctoribus et sufficienter concludi hac ratione. Quia sine ullo dubio illa attritio, cum confessione formaliter integra, est sufficiens ad conficiendum verum sacramentum confessionis et pœnitentiæ; sed om

ne sacramentum reddit hominem ex attrito contritum respectu cujuscunque peccati, de quo veram attritionem habeat, si bona fide accedat, ut supponimus; ergo hoc idem faciet hoc sacramentum. Unde quamvis ex propria ratione et jurisdictione absolventis non videatur habere efficaciam absolutio sacerdotis circa peccata oblita, tamen ex generali ratione sacramenti novæ legis, quæ est conferre gratiam homini disposito, et non ponenti obicem, habet hoc sacramentum, ut etiam in eo casu conferat gratiam, atque adeo ut indirecte et quasi per accidens remittat peccatum oblitum, et eodem modo faciat hominem ex attrito contritum, etiam respectu illius. Non est autem simile de baptismo respectu peccati fictionis, quia sacramentum habet efficaciam respectu peccati commisi ante susceptionem talis sacramenti, non vero respectu posterioris peccati, ut est peccatum fictionis. Intelligendum vero est, in ea attritione tune includi votum subjiciendi clavibus in alia confessione illud peccatum oblitum; et ideo non est inconveniens posse hoc modo interdum remitti tale peccatum per sacramentum ministratum a simplici sacerdote, quia non remittitur directe; sicut posset remitti per administrationem Eucharistiæ, si attritio esset putata contritio.

14. Attritio non sufficit ad tollendum peccatum in confessione inculpabiliter omissum, nisi ad illud se extendat.-Secundum dubium est, si in prædicto casu contingat attritionem non extendi ad peccatum in confessione omissum inculpabiliter, an nihilominus aliorum attritio sufficiat ad effectum. Respondeo breviter non sufficere, quia talis attritio non est integra, qualis ad hominis justificationem necessaria est. Item quia ibi deest in re ipsa medium necessarium ad remissionem illius peccati obliti, quod est interior pœnitentia illius; ergo illud remitti non potest; sine illo autem non possunt tolli reliqua; ergo. Item, quia, si quis accedat ad Eucharistiam cum uno peccato mortali, et sine attritione illius, etiam ex naturali oblivione, vel falsa existimatione inculpabili, non justificabitur, ut supra suo loco ostensum est; ergo idem est in præsenti, quia respectu peccati obliti sacramentum hoc non facit ex attrito contritum ex speciali virtute et institutione, sed solum ex generali institutione sacramentorum novæ legis. Denique licet sacramenta faciant ex attrito contritum, non tamen faciunt ex non attrito justum, sive carentia attritionis sit

[ocr errors]

multorum, sive unius peccati tantum; quia pœnitentia de omnibus et de singulis peccatis mortalibus necessaria est.

15. Potest quis nec justificari, nec de novo peccare in receptione hujus sacramenti. Atque hinc tandem concludo contra Cano et Vegam, posse dari statum medium in receptione hujus sacramenti, ita ut nec justificetur, qui de novo illud recipit, nec de novo peccet. Patet, quia potest carere attritione alicujus pec cati ex naturali oblivione, vel potest invincibiliter ignorare motivum suæ attritionis, et existimare esse aliud quam vere sit, vel esse sufficiens quod revera non est; tunc enim non peccabit de novo, propter ignorantiam invincibilem, nec justificabitur, propter rationes adductas. Et propter similem rationem dixi in superiori tomo posse dari similem statum medium in receptione Eucharistiæ; et ex ibi dictis hoc potest confirmari. Tandem ob eamdem causam, quando hæc sacramenta recipimus, certiores sumus nos non committere novum peccatum, quam per ipsa sacramenta justificari.

SECTIO III.

Utrum ad valorem hujus sacramenti sufficiat voluntas confitendi absque alio dolore peccato

rum.

1. De necessitate hujus sacramenti est voluntas confitendi, et obtinendi peccatorum remissionem. — Primo statuendum est, de necessitate hujus sacramenti esse voluntatem confitendi peccata in hoc sacramento, et obtinendi absolutionem eorum. In quo conveniunt omnes doctores statim citandi. Et ratio est, quia hoc sacramentum recipi non potest nisi ab homine adulto ; in omni autem suscipiente sacramentum, si usum rationis babeat, requiritur voluntas seu intentio recipiendi sacramentum. Unde notavit Gabriel, d. 14, hanc voluntatem non requiri ut partem sacramenti, sed ut necessariam conditionem ex parte subjecti; nam intentio dandi vel recipiendi sacramentum, non est pars ejus, licet sit de necessitate. Accedit in hoc sacramento peculiaris ratio, quia, cum sit voluntarium judicium, requirit voluntariam subjectionem rei ad judicem, per quam veluti completur actualis jurisdictio confessoris in pœnitentem, vel potius materiæ applicatio; hæc autem voluntaria subjectio non fit, nisi per voluntatem subjiciendi peccata clavibus, media confessione ; ergo.

pœnitentis respectu hujus confessoris ad receptionem sacramenti. Ex quo inferunt graves auctores, necessarium esse ut hæc voluntas determinata sit respectu hujus confessoris, ita ut, si contingat confessorem decipere pœnitentem sese alium fingendo, cui pœnitens existimat se subjicere et confiteri, nulla fiet confessio, nec talis confessor possit valide absolvere, quia pœnitens revera non se illi subjecit, nec respectu illius fecit voluntariam accusationem. Confirmatur ac declaratur, quia hujusmodi pœnitens, si postea veritatem intelligeret, non teneretur parere tali confessori ; ergo nec potuit ab eo ligari, ergo neque absolvi. Denique talis sacerdos non audit tunc confessionem ut judex, quia hoc judicium non est coactum, sed voluntarium, et ideo non est quis actu judex, donec alius se illi voluntarie subjiciat ; ergo nec potest sacramentum perficere. Atque ita sentit Durand. in 4, d. 21, q. 3, art. 1; Richard., art. 4, q. 3; et Adrianus, materia de Confess., dub. penult.

3. Quæ sententia vera erit, si moraliter intelligatur pœnitens ita determinare voluntatem suam ad hunc judicem, ut absolute nolit coram alio agere causam suam; tunc enim recte procedunt rationes facte. Tamen si ponitens, quando hic et nunc confitetur, licet existimet hanc personam esse Petrum, vel Paulum, nihilominus absolute velit huic sacerdoti, qui præsens adest, confiteri, illud sufficiet, ut perficiat sacramentum. Sicut in genere dicitur de sacramentis, quando occurrit talis error circa materiam, ut non excludat intentionem operandi circa id, quod præsens est, non impediri sacramentum. Unde quoties non constiterit de expressa voluntate contraria et absoluta, ita videtur interpretanda intentio pœnitentis; nam hæc est rationabilior et favorabilior ipsi pœnitenti, qui semper intendit, ut valide perficiatur sacramentum, quantum fieri possit. Addit præterea Adrian., in eo casu, in quo sacerdos audit peccata pœnitentis eo invito, posse illum absolvere postea illo consentiente, absque iteratione confessionis. Verumtamen, si solum fuit invitus modo a nobis explicato, neque novus illius consensus requiritur; quia, ut dixi, licet erret, vel decipiatur materialiter circa personam, non excludit formalem intentionem recipiendi sacramentum ab hoc sacerdote. Tamen, si supponatur prius nullo modo velle huic confiteri, postea, per se lo

2. An sit necessaria determinata voluntas quendo, necessaria esset iteratio confessionis.

XXII.

28

434

Quia vero narratio facta moraliter præsens
est, ideo per solam voluntatem, quolibet si-
gno
indicatam, subjiciendi omnia illa peccata
huic judici, fit quædam virtualis iteratio con-
fessionis; et hoc sensu verum est, non esse
necessariam aliam confessionem, quod in
multis aliis casibus accidit, ut videbimus infra
tractando de integritate.

4. Sufficiatne voluntas confitendi propter humanum motivum, ad sacramenti valorem. Sententia negans.—Sententia affirmans, per se loquendo, vera. Solet autem circa hanc voluntatem inquiri, an debeat esse honesta, et specialiter, an voluntas confitendi propter humanum motivum, scilicet inanem gloriam, vel commodum temporale, sufficiat ad valorem sacramenti ; nam in cæteris sacramentis certum est sufficere. In hoc vero id negant Sylv., Confessio 1, q. 7; Angel., Conf. 1, § 4, et verb. Vana gloria, § 1; Armilla, verb. Confessio, n. 4, et nonnulli alii Summista; quia putant talem confessionem esse peccatum mortale, quod actu commissum in susceptione hujus sacramenti repugnat valori ejus, quod est speciale in illo, ut dicemus. Contrarium tamen lenet Soto, d. 18, q. 3, art. 3, circa finem, et Navarr. in Sum., c. 21, n. 40. Negant enim illam voluntatem ex illo fine esse peccatum mcrtale, sed veniale tantum, quod non repugnat valori sacramenti. Quae sententia, per se loquendo, vera mihi videtur.

5. Itaque, ut valida sit confessio, necessarium est ut illa voluntas non sit peccatum mortale, ut efficaciter probat ratio facta. Nec satis est addere limitationem, quam Sylv. significat, scilicet, nisi pœnitens hanc ipsam voluntatem et culpam confiteatur; nam tunc, inquit, jam confessio est integra, et consequenter valida. Verumtamen, ut jam dicam, ad valorem confessionis non satis est, quod sit integra, sed etiam oportet ut sit aliquo modo dolorosa, et ex pœnitentia, quod repugnat, si illa voluntas actu habetur, et est peccatum mortale; tunc ergo sine dubio nullum fit sacramentum, non tam ex defectu intentionis, quam ex defectu essentialis materiæ, qui inde consequitur. Est autem hoc singulare in hoc sacramento, et ideo non tenet in hoc argumentum ab aliis sumptum.

6. At vero, si voluntas illa tantum sit veniale peccatum, et non excludat sufficientem altritionem peccatorum mortalium, non repugnabit valori sacramenti, quia nihil essentiale tollit; et quoad hoc procedit optime ar

[ocr errors]

gumentum sumptum ex aliis sacramentis. Potest autem recte fieri, ut licet quis moveatur ad confessionem ex motivo humano, nihilominus, supposita illa applicatione, velit omnia necessaria ad sacramentum adhibere, quia non vult in eo actu peccare mortaliter. Ad hoc autem non movebitur ex illo motivo humano, sed aliunde, et ita motivum illud nunquam erit totale in hujusmodi actu quoad specificationem ejus, ut sic dicam, quamvis sit primum movens in illo genere quoad exercitium et usum. Unde, quod Angelus supra ait, semper esse peccatum mortale facere ob inanem gloriam id, quod per se in Dei gloriam institutum est, ut est usus sacramenti, valde rigorosum est, et absolute falsum, nisi addatur constitui ultimum finem in ea inani gloria, aut ea de causa omitti aliquid, quod est de substantia actus; nam his sublatis, ille finis non est per se objectum grave, quod ad peccatum mortale sufficiat, nec est unde tantam malitiam actioni conferat.

Sitne aliquis internus dolor de essentia hujus

sacramenti.

[ocr errors]

7. Opinio negans. - Fundamentum. - His ergo suppositis de hac voluntate, difficultas est, an præter illam sit aliquis dolor internus de necessitate et essentia hujus sacramenti. Multi enim Theologi negant. Quam opinionem a fortiori tenent, qui putant illam voluntatem sufficere ad effectum, ut de Scoto et aliis supra diximus. Idem sentiunt Major, 4, d. 14, dum negant q. 2, et ibi Gabriel, q. 2, art. 1, dolorem esse partem essentialem, quod etiam dicit Durand., d. 16, q. 1, et d. 17, q. 13, et ibi Paludan., q. 8, quamvis Paludanus de rigorosa contritione loqui videatur; Durandus antem solum de nomine partis disputare videtur; nam alioqui docet confessionem, sine dolore factam, esse iterandam, et hoc sacramentum non posse esse informe. Idem censeo de Gabriele et Majore; de Soto vero jam dixi, illum non negare esse necessarium aliquem dolorem in hoc sacramento. Et quamvis doceat hoc sacramentum in absolutione consistere, non tamen negat esse necessariam confessionem et accusationem, atque adeo dolorem aliquem, ut perfici possit. Quocirca pauci sunt Theologi, qui hanc sententiam expresse doceant. Nihilominus tamen fundari potest, quia hic dolor non requiritur, ut causa extrinseca sacramenti, sicut de præcedenti voluntate dicebamus; nam in co genere causæ sufficit prædicta voluntas. Neque etiam re

quiritur, ut intrinseca pars sacramenti, quia vel non est pars, cum non sit sensibile signum, vel non est essentialis, cum Concilia tantum integralem appellent. Et confirmatur, quia non debemus confessionem reddere onerosam, et obligare homines ad iterandas confessiones sine evidenti ratione; hic autem nulla est; nam sacramenta solent esse valida, si exteriora signa integre perficiantur cum voluntate conficiendi sacramentum, neque est obligatio iterandi illa, etiamsi non habuerint effectum; ergo idem dicendum est in hoc sacramento.

9. Discrimen inter dolorem et satisfactionem.-Unde est magnum discrimen inter d lorem et satisfactionem; nam satisfactio solum est necessaria ad quamdam perfectionem hujus judicii, quæ est punitio seu compensatio delicti quoad reatum pœnæ temporalis; dolor vero requiritur ad substantiam ipsius. judicii, et ad primarium finem ejus, qui est absolutio a culpa. Deinde satisfactio non necessario supponitur ad formam hujus sacramenti, sed regulariter post sacramentum essentialiter perfectum adjungitur; dolor vero, sicut accusatio, necessario supponitur ad sacramentalem formam, estque natura sua necessaria ad veritatem ejusdem formæ ; in omni autem sacramento, materia, quæ hujusmodi est, necessaria ac essentialis existit; idem ergo erit in hoc sacramento. Unde ad confirmationem illius sententiæ respondemus, satis evidenti ratione ostendi, necessitatem alicujus doloris ad veritatem confessionis; ideoque neque frustra, neque gratis hanc obligationem imponi pœnitenti. Neque oportet in hoc servari omnimodam similitudinem inter hoc sacramentum, et alia, quorum materia est mere exterior et sensibilis, quia non consistit in aliquo actu humano, qui ad suum esse et ad formalem rationem suam requirat aliquem actum interiorem, qui conjunctus exteriori, constituat sensibile signum tali sacramento proportionatum; in hoc autem sacramento hoc invenitur, quia materia ejus in hujusmodi humanis actibus posita est.

8. Sententia affirmans vera. —Explican tur verba Concilii Tridentini et Florentini.Nihilominus dicendum est, aliquem dolorem esse de essentia hujus materiæ. Quod supra ostensum est, et est fere communis consensus Theologorum, ut videre licet in D. Thom., 3 part., q. 84, art. 1, ad 1, et q. 86, art. 6, q. 90, art. 2, et in 3; et 4, d. 14, q. 1, art. 1, quæstiunc. 1, ad 1; clarius d. 17, q. 3, art. 4, q. 4, ubi dicit dolorem et accusationem esse de necessitate hujus sacramenti. Capreol., 4, d. 16, q. 2, art. 3, quem cum aliis refert Covar., in c. Avila, par. 1, § 4, n. 13; idem tenet Nav. in c. Fratres, n. 33, de Poenit., d. 5; et D. Antonin., 3 par., tit. 14, c, 19, § 5; et alios referunt Vega, lib. 9 in Tridentinum, c. 17; et Corduba, lib. 1, q. 2, opin. 3, et referemus eos sect. seq. Pauci etiam ex auctoribus citatis in contraria opinione contradicunt, ut ibi vidimus. Neque etiam fundamenta illius sententiæ sunt alicujus momenti; quod enim contritio, vel aliquis dolor internus sit pars hujus sacramenti, supra osten- Quisnam dolor seu attritio sit de necessitate et vasum est; cum autem sit pars omnino necessaria, sine qua sacramentum validum esse non potest, merito essentialis dicitur. Neque Concilium Tridentinum aut Florentinum dicunt hanc partem ita esse integralem, ut non sit etiam essentialis. Sed dicunt id quod est certum et generale omnibus partibus materialibus hujus sacramenti, scilicet, requiri integritatem sacramenti, et perfectam peccatorum remissionem; non tamen propterea negant, aliquam, vel aliquas ex his partibus esse essentiales, seu simpliciter necessarias ad valorem sacramenti. Alias etiam confessio peccatorum non esset essentialis, quod aperte falsum est, cum accusatio sit de essentia judicii de peccatis; atque eadem ratione con tritio est essentialis tanquam omnino necessaria ad veram accusationem huic judicio necessariam.

SECTIO IV.

lore hujus sacramenti.

1. Prima sententia. Prima sententia est non esse necessariam detestationem efficacem cum absoluto dolore et proposito non peccandi, sed displicentiam quamcunque cum velleitate non peccandi sufficere ad valorem sacramenti. Ita tenet Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 5, q. 5, quem sequuntur Victoria, in Sum., n. 144; Cano, par. 5 Relect.; Ledesma, 2, p. 4, q. 8, art. 1, dub. 4, et q. 31, art. 2; significant Palud., d. 17, q. 8; Sylvest., Confessio, 1, q. 23. Fundamentum est, quia de essentia confessionis ex parte pœnitentis solum est, ut confessio habeat veram rationem accusationis integræ ; ergo solus dɔlor requiritur, qui necessarius est, ut confessio fiat per modum veræ accusationis; sed ad hoc sufficit quæcunque displicentia, etiamsi

inefficax sit; ergo. Addit Cajetanus contritio- tis carentia dispositionis etiam ex culpa non est contra substantiam sacramenti; neque in nem non esse partem hujus sacramenti secundum se, sed ut relatam ad confessionem, hoc semper erit. et ut est spontanea voluntas recompensandi ad arbitrium sacerdotis; sed ad hoc sufficit ille imperfectus dolor; ergo, etc.

2. Secunda sententia. Secunda opinio est, requiri quidem efficacem detestationem peccati, sufficere tamen naturalem, seu ex motivo humano. Quam tenet Soto, d. 18, q. 3, art. 2, et Navarr., in Summ., c. 9, n. 10, et in c. Fratres, de Poenit., d. 5, n. 35. Fundamentum est idem, quod præcedentis. Nam talis dolor sufficit ad veram accusationem, et sicut confessio naturale quid est, ita potest sufficere dolor naturalis ad substantiam sacramenti, sicut in aliis materia et forma naturale quid est. Requiritur tamen efficax dolor, quia alias posset esse cum illo placentia peccati. 3. Tertia sententia.- Hæ vero duæ sententiæ ita ab aliquibus limitantur, ut intelligendæ sint, quando pœnitens ex ignorantia cum illo solo imperfecto dolore confitetur; nam, si ex certa scientia ita confiteatur, dicunt, fieri non posse, ut talis confessio valida sit, cum pœnitens videat se accedere ponendo obicem sacramento, et consequenter peccando mortaliter. Quæ sententia seu limitatio duobus adhuc modis intelligi potest, juxta duos ignorantiæ modos, scilicet, vincibilis et invincibilis. Erit ergo tertia sententia, per se loquendo, necessariam esse veram attritionem ad valorem sacramenti, per accidens autem posse sufficere existimatam, etiamsi ex ignorantia vincibili illa existimatio proveniat, quæ a nova mortali culpa non excuset. Ita videntur sentire Paludanus et alii, d. 17, ubi Capreolus, q. 2, art. 3; Rich., art. 2, q. 8, ad 5; Durandus, q. 13, licet non satis se explicent. Sentiunt etiam Soto, Sylvester et Cano supra; et Navarr., in Sum., c. 9, n. 2; et Covarr., in c. Alma mater, 1 p., § 4, n. 3. Fundamentum præcipuum est, quia non sunt obligandi pœnitentes ad iterandas confessiones, ubi non constat evidenter de obligatione. Atque ita fundantur, quia hæc sententia est benignior et favorabilior. Et potest ita explicari, quia sententia, quæ non continet intolerabilem errorem, etiamsi injusta sit, non est nulla; sed ahsolutio, quæ cadit in ejusmodi confessionem, non continet intolerabilem errorem, quia ex ignorantia profecta est; ergo non est nulla; ergo ad valorem sacramenti sufficit ille modus doloris, existimationis et confessionis. Accedit, quod in aliis sacramen

Quarta et ultima 4. Quarta sententia. sententia erit, attritionem existimatam sufficere, dummodo adhibita sit sufficiens diligentia, et conscientiæ examinatio, ac propterea ex ignorantia inculpabili existimatio orta sit. Ita sentit Petr. Soto. Aliique auctores, qui putant dari posse sacramentum pœnitentiæ validum, et informe, ut minimum hoc affirmant. Et significat D. Thom., in 4, d. 14, q. 3, art. 4, ad 1, et alios referam sect. seq. Fundamentum hujus opinionis est fere idem, quod præcedentis, addendo, oportere illam ignorantiam esse invincibilem, ut excuset hominem ab actuali culpa mortali; nam cum illa non potest esse validum hoc sacramentum, ut sæpe in superioribus tactum est. Nec potest dici, non continere intolerabilem errorem illam sententiam, quæ absolvit hominem peccantem actu mortaliter; merito autem id dicitur de illa sententia, quæ absolvit hominem bona fide, et cum morali diligentia confitentem; nec verisimile est Christum Dominum amplius postulasse ab homine ad valorem bujus sacramenti. Et declaratur amplius in hunc modum. Nam sententia, quæ fertur secundum allegata et probata, bona fide, valida est; sed supposita hac confessione, fertur absolutio secundum allegata et probala, bona fide, quantum humano modo fieri potest; ergo erit valida. Nam licet hoc judicium quodammodo divinum sit, tamen quatenus fit inter homines, humano modo perfici debet. Confirmatur secundo, nam qui sic confitetur, non tenetur postea illam confessionem iterare; ergo implevit præceptum divinum de confessione ; ergo fecit confessionem validam, verumque sacramentum recepit, quia præceptum divinum ad hoc obligat. Antecedens patet, quia non potest humano modo aliter impleri præceptum, quam cum hac existimatione probabili, et inculpabili, alias, nunquam conscientiæ possent esse pacatæ et securæ de confessione rite facta. Unde, cum materia hujus sacramenti consistat in actibus humanis, et partim internis, de quibus non potest homo habere evidentiam, non videtur verisimile impositum esse præceptum de tali actu, nisi quatenus cadit in humanam coguitionem probaverisimile bilem, facta morali diligentia ; ergo est non aliter fuisse institutam materiam hujus sacramenti. Et confirmatur tertio a simili; nam essentialis materia hujus sacramenti

« PredošláPokračovať »