Obrázky na stránke
PDF
ePub

quoad actum exteriorem e t confessio integra; et tamen nou requiritur, ut in re semper sit integra, sed in existimatione inculpabili pœnitentis; nam, si diligentiam moralem adhibeat, et putet se confiteri omnia quæ commisit, licet aliquid omittat, valida est confessio; ergo eadem proportione judicandum est de materia quoad actum internum, nimirum ita requiri actionem, ut, si inculpabiliter existimetur, quamvis in re non sit, sufficiat. Ultimo confirmant hanc sententiam fere omnia fundamenta aliarum opinionum ; et illud præcipue, quod hæc dispositio sufficit ad veram accusationem, ex corde et bona fide factam, propter quam maxime hic dolor postulatur. Atque hæc sententia inter omnes, quas retuli, probabilior est.

Attritionem veram et supernaturalem de omnibus mortalibus esse de essentia hujus sacramenti, vera sententia.

5. Conclusio probatur ex Tridentino. Probatur ratione.-Dicendum nihilominus est attritionem veram, ac supernaturalem de omnibus peccatis mortalibus in confessione declaratis, quorum pœnitens conscientiam habet, esse de essentia hujus sacramenti. Hanc sententiam sub his terminis pauci Theologi proponunt; eam tamen supponunt omnes, qui negant dari sacramentum pœnitentiæ informe, præsertim Gabriel, d. 17, q. 1, art. 1, dub. 2, circa med. ; et Adrian., q. 5 de Confess.; Major, d. 17, q. 9; Medin., Cod. de Confess., q. de Confessione ficta iteranda, et alii citandi sect. seq. Favet etiam interdum D. Thom. et nonnulli alii, ut statim dicam ; et ex parte Sylvest., verb. Confessio, 1, q. 22. Probatur autem primo generaliter ex Conc. Trid., sess. 14. Nam in c. 1 dicit, contritionem esse partem hujus sacramenti, quod supra explicuimus intelligendum esse de parte essentiali. Statim vero in cap. 4 declarans hanc partem illius sacramenti, solum illos modos contritionis ponit, qui per se etiam sufficiunt ad effectum sacramenti, nihil omnino distinguens inter dispositionem ad effectum, et partem sacramenti; ergo sentit eamdem attritionem requiri ad conficiendum sacramentum, quæ ad effectum conferendum sufficiat. Secundo probatur ratione generali, quia materia sacramenti talis esse debet, ut, quantum est ex parte ejus, sufficiat ad veritatem formæ sacramenti; sed in præsenti, ut materia sit talis, necessaria est illa attritio; ergo illa revera pertinet ad essentialem mate

riam. Major ex terminis videtur per se nota, quia veritas formæ est de essentia ejus, et quia ex illa pendet efficacia, et consequenter significatio practica sacramenti, quod etiam in omnibus sacramentis videre licet. Minor declaratur, quia non potest judex juste et efficaciter absolvere reum, nisi ex vi accusationis et dispositionis ille se exhibeat absolutione dignum; sed forma sacramenti illud significat in hoc sacramento; ergo ad veritatem suam requirit, ex parte accusationis et materiæ, illam attritionem, quæ ex se satis sit ad prædictam significationem, et efficaciam formæ. Et confirmatur ac declaratur; nam, cum hoc sacramentum per se primo sit ad remittendum actuale peccatum, illi directe repugnat actuale peccatum, commissum in ipso sacramento; ergo illa dispositio, quæ per se necessaria est, ut ipsa accusatio et confessio fiat sine novo mortali crimine, est etiam per se necessaria ad valorem sacramenti et ad efficaciam formæ; ergo. Tandem confirmo, quia essentialis materia ex Christi institutione petenda est; hæc autem institutio, vel auctoritate certa, vel ratione convenienti ex aliis principiis fidei colligenda est; omnes autem aliæ opiniones nulla nituntur auctoritate certa; huic autem multum favet Concil. Trident., et, spectato fine hujus sacramenti, et formæ ejus, hæc institutio est convenientior, ut rationes factæ declarant; ergo merito credimus hanc fuisse Christi institutionem.

Attritionem ad valorem sacramenti debere includere efficacem voluntatem non peccandi de cætero.

6. Probatur ex Tridentino.--Deinde probatur dicta sententia, per singulas partes in ea propositas discurrendo. Et imprimis, quod talis attritio debeat esse efficax, et includens, non tantum velleitatem, sed etiam absolutam voluntatem non peccandi de cætero, docuit expresse Cajetanus, sibi contrarius, in Summa, verb. Confessio ex parte confessi iteranda. Tenent etiam Gabr., Major, Adrian. et Medina, citati sect. præced., circa fin., et Petr. Soto, lect. 3 de Confess., sumiturque ex eodem loco Concilii Tridentini dicentis, talem esse necessarium dolorem, qui voluntatem peccandi excludat, id est, cum quo voluntas peccandi simul esse repugnet; alioqui, quamvis contingat hominem habere dolorem, et non habere actualem voluntatem peccandi, si tamen dolor talis non est, ut ex se non repugnet simul esse cum tali voluntate, re

vera non est dolor, qui excludit illam voluntatem, sed aliunde contingit illa carere. At vero, quoties displicentia de peccato talis est, ut ex se habeat adjunctam solam velleitatem non peccandi, quantum est ex se, non excludit voluntatem peccandi ; quia voluntas peccandi et velleitas non peccandi optime possunt esse simul; ergo talis displicentia insufficiens est etiam ad valorem hujus sacramenti.

7. Ratione idem ostenditur.-Præterea argumentor ratione, quia incredibile per se est, eam confessionem esse validam, quæ est cum actuali proposito iterum peccandi mortaliter, et cum actuali complacentia peccati commissi; sed hujusmodi propositum et complacentia esse potest cum illa imperfecta detestatione seu velleitate, ut per se constat, quia illi actus non sunt repugnantes; ergo illa non est sufficiens ad valorem hujus sacramenti; si enim illa sufficeret, quidquid cum illa conjungeretur, non esset contra essentiam sacramenti. Secundo, hoc sacramentum institutum est per modum judicii; ergo intelligi debet juxta formam et tenorem veri judicii, de cujus ratione est, ut si sit evidenter injustum, et continens intolerabilem errorem, sententia in illo lata sit prorsus nulla; illa autem confessio facta illo modo talis est, ut in illam non possit cadere forma hujus sacramenti, nisi cum evidenti injustitia et intolerabili errore; ergo talis sententia seu forma erit semper nulla; ergo et illa materia est insufficiens ad hoc sacramentum conficiendum. Tertio, hoc potest probari, quia credendum est, ita instituisse Christum Dominum hoc sacramentum, sicut necessarium et expediens futurum erat ad usum ejus; sed confiteri peccata ex certa scientia cum illo dolore inefficaci, et velleitate, nunquam poterat esse expediens ad usum hujus sacramenti, neque conferre aliquid poterat ad salutem animarum ; ergo.

[ocr errors]

8. Differentia inter baptismum et pænitentiam quantum ad internum dolorem. Dices: hac ratione probaretur, ablutionem ba ptismi susceptam prava intentione, vel cum affectu peccati, non esse materiam sufficientem sacramenti, quia non potest esse expediens ad salutem animæ. Sed hoc non est simile, quia iu baptismo interior dispositio suscipientis non est pars sacramenti, sed sola ablutio exterior, ut est a ministro intendente perficere sacramentum, et ut sic est indifferens, et independens ab affectu ministri, seu suscipientis. At vero in hoc sacramento dis

positio interior est pars sacramenti, et exterior confessio non est sufficiens pars, nisi ut procedens ab interna detestatione peccati; si autem procedit a solo illo dolore imperfecto, præsertim cognito, est per se mala, et insufficiens ad justam absolutionem de peccato; ergo non est verisimile instituisse Christum hanc tanquam sufficientem materiam hujus sacramenti. Tandem confirmo, quia dolor, qui non excludit voluntatem peccandi, revera non sufficit ad veram accusationem. Denique illa sententia non satisfacit dictis Conciliorum et Sanctorum, qui, ubicunque de hac materia loquuntur, hujusmodi confessiones omnino rejiciunt, ut sacrilegas, et insufficientes.

Non sufficere ad valorem hujus sacramenti do

lorem ex motivo mere humano conceptum. 9. Prima ratio. Secundo loco probatur non sufficere dolorem conceptum ex motivo mere naturali, sed necessariam esse attritionem supernaturalem. Quod sentiunt Doctores paulo antea citati. Et non obscure indicavit Concilium Tridentinum, cum dixit esse Spiritus Sancti donum. Et idem sentit D. Thom., q. 84, art. 1. Nam postquam in solut. ad 1, dixit, materiam essentialem hujus sacramenti consistere in actibus pœnitentis, subdit in solut. ad 2, hos actus originem ducere ex inspiratione interna; quia in hoc sacramento materia non exhibetur a ministro, sed a Deo interius operante. Ratio vero imprimis esse potest, quia, si dolor procedat ex motivo mere naturali et humano, quantum est ex se, non avertit voluntatem ab affectu culpæ, sed ad summum continet ab actu externo; unde non sufficit ad veram accusationem coram Deo, sed potius videbitur illa esse narratio quædam periculi proprii, aut incommodi. Si vero actus ille est ex aliquo motivo honesto, et virtutis, tamen mere naturali, etiam est insufficiens ad veram attritionem, quam describit et requirit Concilium Tridentinum, quod est in hac materia potissimum fundamentum. Est etiam insufficiens ad propriam accusationem de peccato, Deo factam ; nam, licet proxime fiat confessori, tamen revera principaliter Deo fieri debet. Præterea hæc pars videtur manifesta, quando pœnitens suam dispositionem bene novit (de illo enim, qui ignorat, postea dicemus). Nam ille, qui hoc modo confitetur, accedit cum actuali conscientia, et vo luntate peccandi mortaliter; ergo non est sufficienter dispositus ad hoc sacramentum

suscipiendum. Antecedens probatur ex supra dictis, quia ille accedit indispositus ad effectum sacramenti; ergo peccat mortaliter ita accedendo voluntarie, sicut dicto modo accedit. Consequentia vero probatur ex dictis; quia de ratione et essentia hujus sacramenti est, ut pœnitens accedat detestando efficaciter omne peccatum mortale, atque adeo sine actuali complacentia alicujus peccati mortalis.

[ocr errors]

10. Secunda ratio. Tertia ratio. Secundo ex Cajetano supra confirmatur et explicatur hæc ratio, quia hujusmodi pœnitens sciens et videns repræsentat se sacerdoti tanquam inabsolubilis, seu omnino absolutione indignus; ergo de se non sufficit illa dispositio ad valorem sacramenti hujus. Cujus rationis vis ita explicatur. Quia, cum pœnitens accedit ita dispositus, vel occultat confessori hanc dispositionem, seu potius indispositionem suam, et sic confessio est nulla, quia non est integra; vel proponit confessori suam dispositionem, et sic suamet confessione testificatur se esse indignum absolutione ; ergo incredibile est hujusmodi accusationem et testificationem in hoc sacramento factam sufficere ad valorem absolutionis in eodem foro. Sicut enim impœnitens coram Deo est incapax remissionis peccati, ita impoenitens in hoc foro, est incapax absolutionis in eodem foro; ergo talis absolutio nulla est, et consequenter ipsa materia est insufficiens. Tertio, quia vel hæc sententia intelligit esse necessariam absolutam et efficacem detestationem omnium omnino peccatorum; et sic est impossibilis, quia illius peccati, quod pœnitens committit accedendo cum tali dispositione a se cognita, non potest habere efficacem detestationem, quandoquidem est in actuali voluntate illius; vel intelligit esse necessariam hujusmodi detestationem de peccatis præteritis, non vero de illo quod actu committit; et hæc est voluntaria distinctio, quia non est major ratio de uno quam de alio, cum non minus sit materia hujus sacramenti unum, quam aliud.

11. Evasio.-Accedens ad sacramentum sine dispositione ad effectum non recipit sacramentum. Sed dicet aliquis, hæc argumenta non procedere in eo casu, quo pœnitens actualiter non peccat accedendo ad confessionem cum tali dispositione cognita. Quod accidere potest altero e duobus modis. Primo, si invincibiliter existimaret illam dispositionem esse sufficientem, non tantum ad sacramentum, sed etiam ad effectum sacramenti; secundo si

existimaret non esse peccatum accedere ad sacramentum sine dispositione ad effectum. Respondetur, hujusmodi confessionem factam cum hac ignorantia, præsertim priori modo, pertinere potius ad punctum sequens, ubi disputabimus, an hæc materia hujus sacramenti necessario sit attritio vera, vel sufficiat putata. Nam in dicto casu illa detestatio, cum existimetur sufficiens dispositio ad effectum sacramenti, merito dici potest existimata attritio, vel etiam contritio, saltem extrinsece, seu per informationem gratiæ acquirendæ per sacramentum; itaque de hoc modo dispositionis ibi dicemus. Posterior autem modus ignorantiæ, præterquam quod moraliter vix accidere potest, ita ut a peccato excuset, omnino est per accidens, et nihil refert ad valorem confessionis; quia nec moraliter confert ad modum doloris, neque ad modum accusationis. Quod dupliciter declaratur. Primo, quia ille dolor de peccato, mere humanus et naturalis, per se est insufficiens duplici titulo sæpe tacto, scilicet, quia non avertit de se voluntatem a peccato, seu ab affectu peccati; quod autem hic et hunc propter ignorantiam, vel existimationem aliquam voluntas actu non peccet, est per accidens, et non mutat qualitatem materiæ, vel dispositionis ; et quia hujusmodi dolor non sufficit ad veram accusationem peccati coram Deo; non enim omnis narratio peccati proprii cum aliquo dolore habet rationem accusationis, ut per se constat; ergo ille modus doloris intrinsece est insufficiens ad valorem hujus sacramenti, neque propter illam ignorantiam potest fieri sufficiens. Quæ rationes, licet efficacius procedant de secundo modo ignorantiæ, etiam ad primum possunt applicari. Denique hæc conclusio ex omnibus dicendis magis constabit. Attritionem veram esse necessariam ad hoc sacramentum, et non sufficere existimatam, præsertim vincibiliter.

12. Principium notatu dignum. - Tertio probatur altera pars assertionis, nimirum hanc attritionem veram et realem necessariam esse, et non sufficere existimatam, præsertim existimatione vincibili, quæ non excuset a culpa mortali. Quam partem, præter auctores supra citatos, indicavit Bonav., d. 17, 2 part., art. 2, q. 3. Nec Durand. aut Richard. supra citati contradicunt, nec etiam Navarr., nam in Sum., c. 9, n. 16, affirmat, eum, qui confitetur, non adhibita debita diligentia, et ob id aliquod peccatum omittit, teneri ad

confessionem iterandam, quia culpa sua integritatem omisit, quod verissimum esse infra ostendam. Unde colligo hoc generale principium, qui culpa sua, præsertim mortali, omittit aliquid per se necessarium ad valorem hujus sacramenti, committere essentialem defectum, ideoque facere confessionem nullam et iterandam; hac enim de causa qui culpabiliter omittit integritatem,tenetur confessionem iterare; eadem enim vel major ratio est de quacunque alia parte necessaria. Constat autem veram attritionem, per se loquendo, necessariam esse; nam hoc ut minimum probant, quæ hactenus circa præcedentes partes diximus. Et Concilium Florentinum et Tridentinum hoc satis expresse docent. Nam quod Florentinum ait, dolorem de peccato commisso esse primam partem sacramenti, non de putato dolore, sed de vero loquitur; dolor enim tantum putatus, non est dolor; sicut quando ait, confessionem et satisfactionem esse partes, de vera confessione et satisfactione loquitur. Concilium idem Tridentinum hoc diserte declaravit, definiens hunc dolorem, et assignans ejus motivum et originem, quam ex dono Spiritus Sancti habet, et alia similia, quæ non cadunt nisi in talem dolorem de peccato, qui vera supernaturalis attritio, vel contritio sit; ergo hæc necessaria est, saltem per se loquendo. Imo, si hoc modo necessaria non esset, neque illius existimatio necessaria esset, sed sufficere posset alius dolor, etiamsi de illo cognosceretur non esse veram attritionem; quia, ut supra in simili dicebam, falsa illa existimatio per se non est bona dispositio, neque auget illam ; unde neque etiam est pars sacramenti; ergo per se non potest postulari, sed ad summum ut excuset ab aliqua culpa. At vero, si attritio vera non esset per se necessaria ad hoc sacramentum, non esset ulla culpa illam omittere etiam voluntarie; ergo existimatio ejus non esset necessaria ad excusandum a culpa; ergo sine causa postularetur.

13. Objectio.. Enodatur.-Dices, quamvis non sit per se necessaria ad substantiam sacramenti, esse per se necessariam ad effectum, et ex hac parte cadere sub obligationem, et propterea etiam, quando illa in re deest, necessariam esse existimationem ejus, quæ excuset a culpa. Sed contra hoc est, nam licet de invincibili existimatione id posset sustineri, tamen de vincibili, de qua nunc agimus, nullo modo, quia hæc non excusat a culpa, ut supponimus; ergo sine causa postu

latur. Nam quod excuset a tanta vel tanta culpa, id est, magis seu directe voluntaria, parum refert, si semper sistimus in latitudine culpæ mortalis. Alioqui idem esset in integritate, et quolibet alio defectu simili, quod est contra principium positum, et contra omnem rationem, absque ullo probabili fundamento; nam cum hujusmodi pœnitens sit notabiliter negligens in examinanda sua conscientia et pœnitentia, nullam habet legitimam excusationem, ob quam dicamus dolorem illum acceptari a Deo, vel a Christo institutum esse, ut sufficientem, cum alias Concilia absolute requirant veram attritionem.

14. In moralibus idem est aliquid ex negligentia culpabili, ac cognitione omittere.-Confessio sine vera attritione culpabiliter vera putata, non est integra. — Quod enim alii auctores aiunt, hoc deservire ad pacificandas conscientias, nullius momenti est, tum quia non est bona pax, quæ in errore fundatur; tum etiam quia potius potest esse occasio negligentiæ in præparanda conscientia ad confessionem debito modo. Accedit præterea, quod in moralibus et apud Deum ejusdem culpæ est aliquid committere ex negligentia culpabili, et ex cognitione; solum enim differt in voluntario magis vel minus perfecto; si ergo ille dolor imperfectus et cognitus non est verus, nec sufficiens, nec culpabiliter ignoratus sufficiens erit. Cur enim ex illa negligentia debet peccator illud commodum reportare, ut sibi sufficiat imperfectus dolor, qui satis non esset, si post examinatam conscientiam suam illum cognosceret? Præterea, in moralibus non minus excusat passio vehemens, quam ignorantia negligens; at vero, si pœnitens ob vehementem passionem et affectum ad peccatum, solum habeat displicentiam imperfectam, et hoc ipsum fateatur, non proplerea facit confessionem validam ; ergo nec propter ignorantiam vincibilem esse potest valida talis confessio. Maxime, quia necesse est, ut talis confessio sit non integra, quia ille ho. mo dum sic confitetur, actu mortaliter peccat, et cum alioqui non advertat culpam, quam tunc committit, non potest illam confiteri, cumque totum hoc fundetur in negligentia et ignorantia culpabili, non fit sine culpa; ergo talis confessio est etiam culpabiliter non integra, et consequenter insufficiens, ut postea videbimus. Adde quod de illo peccato vix potest ullus dolor, etiam imperfectus, haberi. Denique hæc pars a fortiori constabit ex sequenti.

Confessionem ex attritione humana factam, etiamsi invincibiliter supernaturalis existimetur, esse nullam.

15. Quarto probandum est, adeo esse necessariam veram attritionem supernaturalem ad substantiam hujus sacramenti, ut illa deficiente, existimata non sufficiat, etiamsi invincibilis ignorantia intercedat. Quod, præter auctores supra citatos, docuit Ruard., art. 3 contra Lutherum. Et præcipue suadetur argumento sumpto ex Concilio Tridentino, et his quæ supra dixi. Nam Concilium eamdem attritionem, et eisdem verbis requirit, ut partem sacramenti, et ut dispositionem ad effectum ejus; sed supra ostendimus in ratione dispositionis non sufficere attritionem solum existimatam, etiam invincibiliter; ergo neque in ratione partis sufficit. Deinde, quia Concilium dicit illam attritionem, quæ est pars, esse donum Spiritus Sancti, quod etiam dixit D. Thomas supra citatus; at vero in attritio ne existimata, neque ipse dolor est donum Spiritus Sancti, quia supponitur esse imperfectus, et mere naturalis, neque etiam existimatio, quia est deceptio quædam ; ergo. Præterea, quia Concilia dicunt, vinum, verbi gratia, esse materiam Eucharistiæ, némo dicere potest, acetum invincibiliter putatum vinum, aliquando sufficere. Neque solum in materia quæ est res sensibilis, sed etiam in materia quæ est actus humanus, hoc verum habet; ut in sacramento Ordinis, si materia essentialis est tactus calicis, vel patenæ, etiam si quis invincibiliter putet se tetigisse, si revera non tetigit, nihil factum est; quia ignorantia humana non mutat materiam, nec Deus supplet essentialem defectum ob privatum errorem; ergo idem cum proportione est in præsenti dicendum. Ratio vero seu congruentia institutionis illa est præcipue, quia ad veritatem formæ hujus sacramenti per se necessaria est attritio vera, et non putata quomodocunque, quia sine illa non potest homo revera, et cum effectu absolvi.

16. Ad veritatem formæ pœnitentiæ non sufficit aptitudinalis significatio. - Nec sufficit respondere, ad veritatem hujus formæ satis esse aplitudinalem significationem, id est, absolvere, quantum est ex se. Nam, licet hoc sit verum respectu alicujus impedimenti, seu causæ extrinseca, aut per accidens, tamen respectu propriæ materiæ, et per se, requirit actualem efficaciam gratiæ, et hanc significat (per se etiam loquendo) ex vi verbi,

absolvo; ergo ex se requirit materiam proportionatam ad veritatem talis verbi et significationis. Denique confirmatur, quia ignorantia invincibilis solum potest operari excusationem culpæ ; quod hic non est satis, nam quærimus veritatem materiæ; alias etiam ignorantia invincibilis juris sufficeret, quod nemo dicet. Nam, si quis sciens et videns confiteretur sine vera attritione, cum dolore aliquo ex solo motivo humano, quantumvis excusaretur a culpa, putans illam confessionem sufficere, nihilominus verum sacramentum non reciperet, quia ex certa scientia veram materiam non apponit; ergo excusatio a culpa non satis est.

17. Differentia inter dolorem et integritatem confessionis. Unde in hoc est magna differentia inter dolorem et integritatem confessionis, ex qua argumentum in contrarium sumebatur, eo quod integritas interdum videtur suppleri per ignorantiam invincibilem; est autem longe diversa ratio, quia essentialis materia est confessio formaliter integra, non materialiter, seu quæ sit de omnibus peccatis, solum quatenus post debitam diligentiam memoriæ et conscientiæ occurrunt tanquam necessario confitenda, quæ integritas per hanc negationem recte explicatur, ut in ea nullum peccatum mortale culpabiliter taceatur; cujus signum est, quia ex quacunque alia causa excusctur homo a culpa tacendo aliquod peccatum, sive illa causa sit vera, sive ex invincibili ignorantia juris existimata, sufficit, eliamsi peccatum, quod omittitur, non sit oblitum, sed cognitum. At vero in interiori dolore non ita est, sed materia necessaria quoad hanc partem est attritio vera, et in re ipsa existens. Et ratio differentiæ assignari potest, quia confessio per se et natura sua pendet, tum ex memoria peccatorum, tum etiam ex aliis circumstantiis moralibus, quas concurrere oportet, ut necessaria sit; nam ille actus absolute et nude sumptus, non est semper expediens, neque aptus, ut sub necessitate præcipiatur, nisi debitis circumstantiis vestiatur. Et ideo formalis integritas materiæ multum pendet ex conscientia, et memoria pœnitentis. At vero pœnitentia interior absolute et simpliciter bona est, expediens, imo et per se necessaria ad remissionem peccatorum; et ideo non ita pendet ex pœnitentis opinione, ut per illius existimationem etiam inculpabilem suppleatur.

18. Similitudo inter confessionem exteriorem et attritionem. - Quod potest a simili de

« PredošláPokračovať »