Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

luntas non peccandi amplius, et satisfaciendi de bonis operibus tribuit charitati; tum etiam

pro peccato commisso, et utendi mediis ad hunc finem accommodatis; quæ omnia clara sunt ex iis, quæ diximus de objecto hujus virtutis, et ex comparatione ad justitiam humanam, quam ibi sæpe fecimus, et ex connexione, quæ reperitur inter hos actus sub eodem motivo et honestate. Ex hoc enim principio optime colligitur varietas actuum sub eadem virtute, ut sumitur ex D. Thom., 2. 2, quæst. 28, art. 4, ubi ex illo principio colligit gaudium et amorem esse actus charitatis.

Propositum sitne aclus pœnitentiæ.

quia gaudium videtur repugnare dolori, et illum excludere; proprius autem pœnitentiæ actus est dolor. Dicendum est tamen, gaudium de bonis operibus, quatenus cedunt in Dei gloriam, et in illum, ut in finem supernaturalem, vel ut in talem amicum referuntur, sic pertinere ad charitatem; gaudium autem de æquitate justitiæ vel conservata, vel restituta, ad hanc virtutem pertinere, ut ex discursu facto satis constat. Nec verum est omne gaudium excludere omnem dolorem, sed si sint ejusdem rei; hic autem dolor pœnitentiæ est de peccato, ut commisso, gaudium de remissione peccati, vel etiam de satisfactione pro peccato.

5. Occurritur objectioni. Dices: licet tale gaudium non omnino tollat dolorem, minuit tamen, saltem ex generalibus rationibus gaudii et tristitiæ, et ex diversis modis afficiendi subjectum. Respondet Durand., d. 44, q. 4, non esse hoc inconveniens, quia non oportet dolorem pœnitentiæ esse omnibus modis maximum. D. Thom. autem in 4, d. 47, q. 2, art. 1, negat assumptum, quia hoc gaudium est consequens ipsummet dolorem pœnitentiæ. Dico tamen hoc maxime verum esse de ipsa detestatione peccati; hæc enim nullo modo minuitur, neque impeditur propter gaudium consequens ; dolor autem, in rigore sumptus, quamvis non minuatnr ex gaudio consequente, ut sic, potest tamen impediri, ne ulterius progrediatur.

3. Solum potest dubitari de actu propositi, vel desiderii in futurum. Nam quidam negant esse actum hujus virtutis. Quod indicat, licet obscure, Albertus, in 4, d. 14, art. 12; D. Th. etiam, d. 17, q. 2, art. 1, subobscure loquitur, dicens, pœnitentiam non exercere hunc actum nisi prout habet adjunctam prudentiam. Verumtamen ex hoc eodem dicto colligo hunc actum esse hujus virtutis, quia sola prudentia non elicit illum, sed dirigit, vel imperat; ergo pœnitentia est quæ illum elicit, cum sit actus voluntatis et ejusdem honestatis. Dices: eodem modo potuisset dicere D. Thom., pœnitentiam non detestari peccatum, nisi ut habet prudentiam adjunctam; imo hoc commune est omnibus virtutibus voluntatis in exercendis actibus suis. Respondeo in re ita esse, fortasse tamen D. Thom. usum fuisse illo modo loquendi, ut indicaret pœnitentiam non exercere illum actum secundum præcisam rationem seu denominationem pœ- Assertio secunda. De actibus pænitentiæ circa nitentiæ, sed secundum adæquatam rationem talis virtutis, quæ prout habet adjunctam prudentiam, non solum medetur præteritis, et moderatur præsentia, sed etiam præcavet seu providet futuris. Quod clarius docuit Alens., 4 p., quæst. 12, memb. 3, art. 9, § 2. Alias, q. 69, art. 2, memb. 9. Ubi etiam recte advertit omnem virtutem in sua materia et sub honestate sua exercere hunc actum; quia ad perfectionem virtutis pertinet perseverantia in illa; et ideo velle semper castitatem servare, sub hac ratione est actus castitatis, et sic de aliis; idem ergo est cum proportione in hac virtute. Quod etiam supra insinuavimus agentes de objecto, ubi alias rationes, et Conc. Trid. adduximus.

Gaudium quomodo a pænitentia sit.

4. Dubitant etiam aliqui de actu gaudii, tum quia D. Thom. hic, art. 2, ad 1, gaudium

malum.

6. Dico secundo virtus pœnitentiæ fugit malum seu peccatum omnibus modis, quibus voluntas solet malum refugere, et ita etiam distinguuntur plures alii actus hujus virtutis. Hæc assertio constat ex dictis de objecto, et ex præcedente, nam omnia ibi dicta possunt hic cum proportione applicari. Ut autem aliquas difficultates expediam, notandæ sunt voces, quibus hi actus significari solent, scilicet odium, detestatio, displicentia, dolor et tristitia; his enim utitur Trid. sess. 14, et communiter Doctores. Est autem in eis observandum, aliquando vel omnes vel aliquas ex his vocibus sumi ut generales. Displicentia enim dici potest, tum de odio, tum de dolore, vel detestatione, et eodem modo quilibet ex his actibus dici potest aversio a peccato, vel. fuga illius; dolor etiam et tristitia in præsenti idem

sunt. Tres ergo voces seu actus explicandi a robis sunt secundum proprias rationes suas, selicet odium, detestatio et dolor, quibus etiam adjungemus propositum, seu intentionem destruendi peccatum.

7. Odium et detestatio peccati quomodo distinguantur. Primo igitur inquiri potest, an odium et detestatio peccati commissi sint actus diversi. Et ratio dubitandi esse potest, quia peccatum commissum jam consideratur, seu apprehenditur ut malum præsens; odium autem tantum potest distingui a detestatione, tanquam fuga mali absolute sumpti, a fuga mali præsentis; ergo solum potest distingui a tali detestatione illud odium, quod versatur circa peccatum absolute, abstrahendo ab hoc quod sit commissum; ergo, si utrumque sumatur, ut cadit in peccatum commissum, non possunt distingui.

8. Nihilominus dicendum est, illos actus esse distinctos, quia etiam odium potest versari circa malum quod jam inest, quia quod insit, non tollit absolutam rationem mali; et ipsamet pœnitentia potest odio haberi, non præcise quia præsens est, sed absolute, quia quoddam malum est. Rursus circa hujusmodi malum potest insurgere desiderium quod non insit, et affectus voluntatis ad hoc ut tale malum non fuerit commissum; hic autem actus diversus est a præcedente, ut patet tum ex modo tendendi et operandi; tum etiam ex effectu, nam ad odium, ut sic, non sequitur tristitia, sequitur autem ex illa detestatione, ut notavit D. Thom. in 4, d. 17, q. 2, art. 1, questiune. 1, ad 3. Denique circa bonum quod possidetur, præter amorem potest homo habere desiderium nunquam carendi tali bono; ergo e contrario hic actus desiderii, velle aunquam peccasse, est distinctus ab odio. Quapropter in hoc actu cernitur propria ratio penitentiæ secundum rigorosam hujus vocis significationem, ut ex D. Thoma supra sumitur, et hic, q. 84, art. 8, et hoc art., ad 3, et infra art. 4; et ex Palud., dict. d. 17, q. 1, art. 4 et 2; Sot., q. 4,art.4; Ledesm., 1, p. 4.q. 32, art. 4, du b. 2; Navarro, in Sum., c. 1, n.2; clarius Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 4, q. 1; qui agentes de contritione, vel de attritione, dicunt proprie consistere in detestatione, et ab effectu declarant, quia dolor proxime sequitur ex detestatione, ut dictum est, et latius infradicemus. Et favet Concilium Trid., sess. 14. e. 2, dicens poenitentiam esse detestationem peccati cum pio animi dolore; et eodem feremodo loquitur Conc. Coloniense, titulo de

Pœnitentia, in principio, et Augustin., lib. 2 ad Simplicianum, q. 2.

9. Quis sit ordo inter dictos actus. Quod si de ordine inter illos actus interrogetur, respondeo, odium esse natura sua priorem actum, quia respicit objectum secundum rationem magis abstractam et absolutam. Non videtur tamen necessarium, ut in executione seu ordine temporis semper odium antecedat; nam considerata turpitudine peccati commissi, potest voluntas statim detestari peccatum, desiderando nunquam illud commisisse; quia in ipso objecto est sufficiens ratio et fundamentum ad talem actum, et in illo includitur virtute ipsum odium, quod satis est.

SECTIO III.

Utrum actus pænitentiæ absolutus sit et efficax.

1. Ratio dubitandi oritur ex præcedenti sectione. Nam ex ibi dictis sequitur proprium actum pœnitentiæ esse solum voluntatem quamdam conditionatam, quam velleitatem appellant; consequens est falsum; igitur. Sequela patet, quia objectum illius actus est impossibile, nimirum præteritum non fuisse; circa objectum autem impossibile non potest esse voluntas, nisi conditionata. Minor autem probatur, quia voluntas conditionata est inefficax. Unde non potest omnino avertere voluntatem a peccato, quod est de ratione actus pœnitentiæ.

[ocr errors]

2. Variæ sententiæ. In hac difficultate tres invenio dicendi modos. Primus est, illum actum esse absolutum, qui explicatur hac voce, volo, non illa, vellem. Ita Medin., Codice de Pœnitent., tract. 1, q. 1, et sumpsit ex Alens., 4 p., q. 12, memb. 1, art. 2, § 2, alias q. 54, memb. 2, art. 3, in fine; et Albert. in 4, d. 14, art. 2. Quorum ratio est, quia peccatum commissum non fuisse non est impossibile simpliciter, sed tantum ex suppositione; circa hujusmodi autem impossibile versari potest actus absolutus. Secunda sententia est, illum actum esse conditionatum. Est D. Thom. in 4, dist. 17, q. 2, art. 1, q. 1, ad 3, quem Sot., d. 14, q. 2, art. 1, et d. 17, q. 4, art. 4, et Ledesm., 1, p. 4, q. 32, art. 1, dub. 3, et alii sequuntur. Et ratio est, quia, licet illud objectum tantum sit impossibile ex suppositione, tamen voluntas non versatur circa illud per talem actum, nisi ex prædicta suppositione; et ideo perinde se habet, ac simpliciter impossibile. Tertia sententia est Adriani in 4, q. 1, de Pœnitentia, illum ac

[ocr errors]

tum non esse absolutum, propter rationem vero satisfaciamus difficultati de inefficacia ta

D. Thomæ, neque esse conditionatum, quia jam conditio posita est, et non ignoratur; quando autem cognita est conditio, vel voluntas nullum elicit actum, vel elicit absolutum. Unde concludit illum actum esse simplicem affectum displicentiæ peccati commissi; atque ita parum videtur illum distinguere ab actu odii.

3. Actus voluntatis quomodo absolutus vel conditionatus dicatur. Ut vero caveatur æquivocatio, in qua videtur Adrianus versatus, oportet distinguere illam vocem, conditionatus, cum conjungitur cum actu voluntatis; interdum enim sumi potest ex parte subjecti, seu potius voluntatis, ut cum aliquis profert hanc conditionalem : Si Petrus hoc a me peteret, vellem id facere; tunc enim voluntas de præsenti non vult, sed homo affirmat se voliturum, si id accideret; et ita conditio suspendit, seu tollit omnem actum voluntatis in præsenti; et ideo improprie talis dicitur actus conditionatus, quia revera nullus est, sed esset, si conditio poneretur. Unde in contrario sensu omnis actus voluntatis, qui de præsenti exercetur, potest dici absolutus, quamvis non semper proprie, ut patebit. Alio igitur modo et magis proprio dicitur actus conditionatus ex parte objecti, quia, licet voluntas in præsenti illum exerceat, tamen per il lum non tendit in objectum absolute sumptum, sed vestitum aliqua conditione. Ut cum testator legat centum Petro, si hoc fecerit, revera vult donare, tamen sub ea conditione. Cujus signum est, quia expleta illa conditione, illa voluntas habet effectum sine novo actu. Actus vero absolutus contrarius huic conditionato erit ille, qui nec ex parte subjecti, neque ex parte objecti habet appositam conditionem; et hic est proprius usus illius vocis.

lis actus, advertendum est, actum conditionatum voluntatis, quamvis non sit efficax quoad omnia, quandiu conditio non est impleta, esse tamen posse efficacem quoad aliqua, respectu quorum habet vim actus absoluti. Quod variis modis contingere potest pro actuum et objectorum diversitate. Aliquando enim potest conditio posita in objecto esse possibilis, occulta tamen et pendens ex futuro. Et tunc potest esse voluntas efficax de se; si autem conditio sit de futuro, erit suspensa quoad effectum usque ad talem conditionem, ut cum volo dare centum, si hoc feceris; et ideo talis voluntas non per vellem, sed per volo explicatur. Si vero conditio in re sit posita, et ignoretur, voluntas statim habet effectum, ut cum volo absolvere, si es dispositus. Et de tali volitione verum est, quod ait Adrian., si conditio sit in re posita, et cognoscatur, non posse volitionem esse conditionatam. Et e converso etiam verum est, si sciatur talem conditionem non esse in re, vel non esse futuram, non posse haberi voluntatem illam conditionatam ita efficacem, sed ad summum per modum velleitatis. Unde in divite hic actus, vellem dare eleemosynam, si possem, licet videatur esse sub conditione, quæ illi nota est, re tamen vera plus includit, videlicet, si possem vincere meum affectum, vel possem sine difficultate, vel aliquid simile; necesse est enim, ut talis conditio ex aliqua parte, vel non sit posita, vel saltem sit ignorata, aut non considerata; alias actus necessario transibit in absolutum.

6. Detestatio peccati commissi quomodo efficax. Aliquando vero contingit objectum esse impossibile, vel simpliciter, ut me esse Deum, vel ex suppositione, ut præteritum non fuisse, vel hominem salvari sine observatione mandatorum. Et in his omnibus semper sub4. Resolutio de actu pænitentiæ. - Actus intelligitur, vel expresse additur conditio, si ergo pœnitentiæ non potest dici conditionatus fieri posset, et actus non est volo, sed vellem, priori modo; alioqui non esset verus et realis ut recte D. Thomas dixit, et experientia doactus; et si hoc tantum voluit Adrianus, recte cet, Ideoque talis actus est simpliciter ineffidixit; debuisset tamen vocare illum actum cax respectu objecti impossibilis, ut sic taabsolutum, ut cum proportione et sine æqui- men si quantum ad aliquid possibile sit, resvocatione vocibus uteretur; debuisset etiam pectu illius potest habere aliquam efficaciam. mentionem facere actus conditionati ex parte Atque ita contingit in præsenti actu detestaobjecti. Unde si de hoc sit sermo, recte D. tionis, de quo loquimur; nam est quidem ille Thom. dixit actum pœnitentiæ esse conditio- actus inefficax, quantum ad hoc ut efficere natum; quia vel expresse, vel implicite inclu- possit quominus illud peccatum factum non dit hanc conditionem, si mihi esset possibile. fuerit; et quoad hoc dixit D. Thom. hic, ad 3, Et hoc recte concludit ratio D. Thomæ. stultum esse conari ad hoc, ut peccatum com5. Actus conditionatus quid operetur. Ut missum non fuerit. Est autem efficax ille actus

4

ad separandam et avertendam voluntatem ab affectu peccati. Unde impossibile est cum tali actu, si ex plena determinatione voluntatis fiat, simul esse affectum peccandi. Et ideo etiam includit ille actus efficaciam ad destruendum peccatum commissum, quatenus aliquo modo permanet habitualiter seu moraliter, ut in dicta solutione ad 3 D. Thom. addit. Et hoc satis est ad veram et perfectam rationem actus pœnitentiæ, qui vel formaliter, vel virtute includit propositum emendandi Deo illud, quod contra ipsum commissum est, ut sumitur ex D. Thom. infra, art. 4. Nam per hujusmodi detestationem ita abominatur homo peccatum commissum, ut ex vi illius vellet, si posset, facere ut non fuisset; ergo etiam vult illud destruere saltem quantum ad rationem culpæ, quæ moraliter manet; quantum ad hoc enim objectum possibile est, et ideo respectu illius potest talis

actus efficaciam habere. Sicut etiam ob eamdem causam talis actus efficaciter avertit voluntatem a peccato futuro, quantum est ex se, quia habet cum illo formalem aut virtualem incompossibilitatem, quam significavit Concilium Trid., sess. 14, cap. 4, dicens: Si veluntatem peccandi excludat.

q. 85, art. 2, ad 1, ubi distinguit illos actus per modum imperantis et imperati. Et (quod difficilius est) illos tribuit diversis virtutibus, nimirum intentionem pœnitentiæ, detestationem autem charitati. Quod etiam est contra ea quæ diximus; nam inter actus elicitos pœnitentiæ detestationem posuimus.

9. Ad priorem partem hujus difficultatis respondeo negando sequelam, et simpliciter cum D. Thoma concedendo illos actus secundum formales rationes suas esse distinctos, quamvis in virtute vel efficacia convenire videantur, ut probat ratio facta. Ratio vero distinctionis est, quia unus est per modum fugæ et aversionis voluntatis, scilicet detestatio; alter est per modum prosecutionis et intentionis. Unde ille prior immediate versatur circa peccatum commissum, ut sic; posterior vero propinquius tendit ad resarciendam divinam injuriam, ideoque versatur circa satisfactionem, seu recompensationem peccati. Et ita D. Thom. hic, art. 3, ad 4, et sæpe alias, vocat illum actum intentionem, seu propositum satisfaciendi, seu emendandi quod commissum est. Unde etiam illi duo actus ita sunt inter se connexi, ut invicem possint unus ab alio oriri secundum diversas rationes, seu causalitates; nam si detestatio peecati consideretur ut medium accommodatum ad satisfaciendum Deo aliquo modo pro offensa, sic potest imperari ab illo proposito, sicut electio ab intentione. At vero, si consideretur ille actus ut dispositio quædam subjecti, sic potest præcedere et præparare voluntatem, ut efficaciter conetur ad destruendum peccatum. Sicut in humanis, quia ægritudo displicet, ideo intendit homo, et conatur illam expellere; et utroque modo potest intelligi D. Thomas citato

7. Et quantum ad hæc, in quibus actus ille est efficax, potest in bono sensu verum esse, quod Alensis ait, actum illum non tantum esse nollem, sed etiam nolo. Quanquam sub hoc verbo indicativi melius explicatur ille actns in ordine ad peccatum, ut sic. Recte enim dicet aliquis, nolo peccatum, non autem sic, nolo peccasse, sed nollem. Et idcirco respectu talis objecti, id est, peccati commissi, ut sic, recte appellatur ab Adriano ille actus simplex affectus absolutus aliquo modo, quatenus actu inest; imo et aliquo modo efficax, quatenus per illum voluntas ex vero et toto affectu avertitur a malitia peccati, et eo modo An detestatio peccati sit actus elicitus a pœnitenquo potest vult illam non esse. Nihilominus tamen simpliciter non caret omni conditione, neque habet efficaciam quantum ad proprium objectum, quod est facere, ut peccatum com

loco.

SECTIO IV.

tia, vel charitate.

1. Hæc quæstio proponitur propter alteram partem difficultatis positæ, in qua aliqui absolute concedunt hanc detestationem peccati non posse esse actum a pœnitentia elicitum, Delestatio peccati, et intentio destruendi illud sed à charitate. Quod sentit D. Thomas citato

missum non fuerit.

quomodo differant.

8. Hinc vero suboritur difficultas, nam videtur ex dictis sequi hunc actum detestationis peccati non esse diversum ab actu intentionis seu propositi destruendi peccatum, quia totam hanc vim et efficaciam includit ille actus, ut dixi. Consequens autem repugnat D. Th.,

loco, et expresse in 1. 2, q. 113, art. 5, ad 1, quia ejusdem virtutis est detestari mala, cujus est gaudere de bonis; hoc autem charitatis est. Verumtamen si ejus sententiæ sensus esset, posse charitatem sub proprio motivo, et ratione elicere aliquam detestationem peccati, eamque perfectissimam, probanda omnino

esset; nam hoc ad minimum docet D. Thom., et hoc convincit ratio ejus. Imo fortasse si sermo esset de contritione, quæ per se sit sufficiens dispositio ad gratiam, probabile est requirere hanc detestationem a charitate elicitam. At vero si hæc sententia intelligat nullam detestationem peccati, et sub nulla ratione posse esse actum elicitum a propria virtute pœnitentiæ, nullo modo eam probare possumus; quia in superioribus satis ostensum est, esse in peccato aliquam rationem malitiæ, sub qua potest virtus pœnitentiæ illud detestari. Et hoc ipsum convinci potest ex alio actu pœnitentiæ, quem prædicti auctores admittunt; nam si hæc virtus potest intendere destructionem peccati et recompensationem ejus, ergo aliquam propriam rationem mali invenit in illo peccato, ratione cujus illud destruere conatur; ergo ob eamdem rationem potest illud detestari. Et confirmatur a simili ex justitia humana, cujus officium est intendere recompensationem injuriæ factæ proximo; nam hinc fit, ut ipsam injuriam detestetur, et ut illi virtuti talis malitia displiceat. Imo hoc ipsum videtur natura sua prius, nam ob eam causam vult injuriam destruere, et compensare illam, quia displicet; ergo idem est dicendum in præsenti; est enim eadem omnino ratio. Denique alias virtus pœnitentiæ non haberet illum actum, qui in propria et rigorosa significatione per hanc vocem significatur, nam, ut supra ostensum est, proprie significat retractationem prioris facti. Item ex proprio actu hujus virtutis non sequeretur dolor et poena, nisi valde remote; nam dolor proprie comitatur detestationem, ut dixi, et iterum dicam. Unde non solum Theologi, sed etiam Concilia et Patres pœnitentiam per detestationem et dolorem definiunt, ut patet exTridentino, sess. 14, c. 2, dicente, pœnitentiæ actum esse detestationem cum pio animi dolore. Et eodem fere modo loquitur Concilium Coloniense, titulo de Pœnitentia, in principio, et Augustinus, lib. 2 Quæstionum ad Simplic., q. 2: Opus (inquit) pænitendi est cum reperitur voluntas mutandi cum animi dolore. Propter quod in lib. de Vera et falsa pœnitent., cap. 2 et 3, pœnitentiam simpliciter dolorem vocat, et similia multa leguntur in decretis, de Pœnitent., dist. 1.

Dolor et detestatio quomodo distinguantur.

2. Sed tunc insurgit ultima difficultas de actu doloris comparato ad actum detestatio

nis, quomodo ab illo distinguatur. Videtur enim esse idem actus; teste enim Aug., 14 de Civit., c. 15, dolor nihil aliud est, quam displicentia de his, quæ nobis nolentibus accidunt; hujusmodi autem est detestatio peccati commissi; est enim displicentia, et de re nobis involuntaria, non quidem secundum eam voluntatem, qua peccatum commissum est, sed secundum eam, qua est affectus pœnitens, quando peccatum detestatur, ut notavit D. Thom. in 4, d. 17, q. 2, art. 1, quæstiunc. 1, ad 2. Unde idem Augustin., lib. de Vera et falsa pœnit., c. 2 et 3, hunc dolorem displicentiam vocat. Et eodem modo loquitur D. Thom. hoc art. 1, ad 3, et Durand. in 4, dist. 14, q. 2, et ibi alii. Et denique Trident., sess. 14, cap. 4, dicit, contritionem esse detestationem et dolorem, indicans has duas voces unum actum significare, quia contritio unicus actus est.

3. Nihilominus dicendum est, physice loquendo, hos duos actus esse distinctos, quamvis moraliter ita sint conjuncti in homine viatore, ut per modum unius reputentur. Hoc probatur primo ex communi sententia Theologorum tractantium de actibus humanis, et passionibus animæ ; distinguunt enim amorem a gaudio, et gaudium a desiderio, eademque ratione distinguunt dolorem ab odio, et desiderio fugiendi malum; hic autem dolor comparatur ad detestationem tanquam ad fugam, seu desiderium carendi illo malo. Quod adeo verum existimavit Scot, ut crediderit dolorem non esse actum elicitum a voluntate, sed meram passionem in illa exortam ex priori actu. In quo non probamus ejus sententiam, quia dolor est actus vitæ ; et ideo necesse est, ut a facultate vitali effective prodeat. In hoc autem quamdam similitudinem habet cum passione, quod non est per se primo existens in facultate voluntatis, seu appetitus, sed resultat semper mediante actu fuge, seu displicentiæ, non tamen sine concursu actuali ejusdem voluntatis. Hinc vero satis cernitur distinctio inter illos affectus. Unde confirmatur, nam detestatio est causa doloris ; ergo distinguuntur inter se. Antecedens docuit D. Thom. in 4, d. 17, q. 2, art. 4, q. 1, ad 3. Et bene Cajet., tom. 1 Opuscul., tract. 4, q. 1; et patet ex dictis, quia non resultat in nobis nisi media detestatione. Imo hic effectus talis est, ut impediri possit ex indispositione subjecti, ut notavit D. Thom., q. præced., art. 8, ubi inquit, in beatis esse displicentiam, seu delestationem absque dolore, quia sunt incapaces

•│ |

« PredošláPokračovať »