Obrázky na stránke
PDF
ePub

clarari ex necessitate ejusdem pœnitentiæ interioris ad remissionem peccati. Nam, quia pœnitentia interior est necessaria necessitate medii ad remissionem peccati, non sufficit existimatio ejus ad supplendum illius defectum; licet enim fortasse talis existimatio excuset a nova culpa, non tamen supplet, neque applicat medium necessarium ad talem effectum. Ita ergo, quia pœnitentia interior, quæ sit vera contritio vel attritio, est necessaria necessitate medii seu materiæ ad constituendum hoc sacramentum, si illa desit, existimatio ejus, quantumcunque excuset a culpa, non potest supplere defectum ejus. Quocirca, potius in hoc est aliqualis similitudo inter confessionem exteriorem et attritionem, quod sicut absque vera exteriori confessione peccati non potest fieri hoc sacramentum, ita nec sine vera attritione interiori; et sicut illa non suppletur per existimationem, ita neque hæc; nam, si quis bona fide, seu absque culpa sua absolvatur sine prævia confessione, non propterea fiet sacramentum. Item, sicut confessio, quæ fit de aliquibus peccatis, aliis justa excusatione omissis, est quidem sufficiens materia, ita etiam attritio de peccatis confessis est per se sufficiens materia, imo illa sola pertinet proprie ad hanc partem materialem, ut statim dicemus. Ac denique sicut confessio illa, quæ ex justa causa fit de quibusdam peccatis et non de aliis, ita est sufficiens, ut non satisfaciat per se pro peccatis non confessis, sed reliquat necessitatem illa confitendi debito tempore, ita etiam interior pœnitentia de omnibus peccatis etiam non confessis, necessaria est, ut remitti possint. Illud ergo exemplum de confessione potius confirmat hanc sententiam, quam illam impugnat.

Satisfit argumentis contrariarum opinionum. 19. Atque ita manet non solum confirmata hæc pars, verum etiam soluta fundamenta opposite sententiæ. Nam præcipuum erat illud, quod sumebatur ex integritate. Cætera vero omnia, quæ in hoc nitebantur, quod homo tunc adhibet humanam diligentiam, et excusatur a culpa, et ex intentione sua facit veram accusationem, hæc, inquam, et similia, parum probant, quia, licet hoc judicium humanum videatur, tamen revera est divinum, nam in eo homo se gerit ut instrumentum et minister Dei; veritas autem et substantia divini judicii non est posita in humana existimatione, sed in conformitate ad rem ipsam; et ideo, licet illa videatur esse vera ac

cusatio, tamen in re ipsa, et apud Deum non est. Et ob eamdem causam, licet illa existimatio excuset a culpa, non sufficit ad veritatem talis judicii seu sacramenti. Denique, non exigit ab.homine existimatam pœnitentiam, sed veram, ideoque qui tantum habet existimatam, licet forte excusetur a culpa, in re tamen non implet illud præceptum, et ideo semper manet obligatio illud implendi, quoties constiterit illam existimationem falsam fuisse; ita ergo dicendum est de præcepto confessionis ita dolorosæ, ut ex vera attritione procedat. Nam hoc est quoddam divinum præceptum determinans modum pœnitentiæ, veram tamen poenitentiam sub tali modo ab homine exigens; et ideo, qui in re illam non exercet, licet per ignorantiam excusetur a transgressione, re tamen vera illud non implet, ideoque per se ex vi talis præcepti semper manet obligatio illud implendi.

20. Cani evasio. - Præcluditur. — Altritio subsequens confessionem peccatorum non est pars sacramenti. - Respondent vero Cano et alii manere quidem obligationem implen di, quantum ad id quod defuit, nimirum quoad attritionem addendam, non vero quoad confessionem iterandam, quæ jam integra facta fuit. Sed hoc non recte dicitur, tum quia attritio non est utcunque præcepta in lege nova, sed ut pars hujus sacramenti; illa vero attritio, quæ postea haberi potest, non est pars sacramenti; vanum enim et improbabile videtur quod quidam aiunt, illam esse partem sacramenti, ex eo solum, quod cadit in peccata jam confessa; constat enim hoc esse falsum, quia talis attritio nec per se sensibilis est, cum sit mere interna, nec conjungitur alicui signo sensibili, quo manifestetur et sensibilis fiat; nam confessio, quæ præcessit, non indicat dolorem, qui postea subsequitur, cum non sit effectus ejus, sed mere per accidens ad invicem se habeant; et ideo hæc pars talis est, ut natura sua præcedere debeat confessionem, vel comitari; non ergo satis est, ut cadat in peccata jam confessa. Alioqui quoties contritio reperitur circa peccata confessa, semper esset pars sacramenti, haberetque effectum ex opere operato; quod verisimile non est, cum illa confessio mere per accidens se habeat ad illam contritionem, neque sit signum ejus. Igitur non satisfacit quis in dicto

casu

suæ obligationi habendo attritionem, nisi per aliquam confessionem talium peccatorum, eam subjiciat, et conjungat clavibus Ecclesiæ, ut fiat pars sacramenti. Atque si

[ocr errors][merged small]

mile argumentum fieri potest ex parte confessionis, quia non quæcunque confessio præcipitur, sed illa, quæ ex vera attritione procedat, et sit vera accusatio coram Deo; talis autem confessio facta non fuit, licet facta fuerit exterior narratio peccatorum; ergo manet semper obligatio iterandi confessionem. Item præcipitur talis confessio, quæ sit pars sacramenti in actu; non est autem pars actu, quæ non est unita parti essentiali, qualis in præsenti est vera attritio; ergo ob hoc etiam per illam confessionem non impletur hoc divinum præceptum, etiam quoad ipsam confessionem; quia hæc duo, scilicet, confessio, et dolor, ex vi præcepti hujus sacramenti non præcipiuntur ut disjuncta et separata, sed ut conjuncta, et constituentia unam materiam sensibilem, et essentialem hujus sacramenti. Quando ergo confessio non ita fit, licet forte excusatio intercedat per ignorantiam, semper manet, ex vi necessitatis hujus sacramenti, obligatio ad iterandam confessionem eorumdem peccatorum mortalium.

21. Ignorantia excusans a culpa ob confessionem indebite factam frequentius excusat ab iteranda confessione. Dico autem semper, quantum est ex vi præcepti,et necessitate sacramenti; quia in casu, de quo loquimur, moraliter loquendo, frequentius accidit ut ignorantia, quæ prius excusavit a culpa, quando confessio sine debito valore facta est, semper postea excuset ab iteranda confessione illorum peccatorum. Atque hoc sufficit ad vitandum quod contraria sententia nobis objiciebat de turbanda pace, et quiete conscientiarum; nam ad hanc pacem et quietem sufficit illa bona fides, cum qua quispiam confessus est ex inculpabili ignorantia, nam cum eadem potest esse semper quietus absque scrupulo iterandi confessionem, nisi casu accidat postea veriorem rerum notitiam comparare, quæ plane ostendat priorem deceptionem, et bonam fidem auferat; tunc enim nullum est inconveniens, quod ablata excusatione, urgeat obligatio talia peccata confitendi; neque hoc est contra quietem, sed potius ad generandam veram conscientiæ pacem confert. Potest autem hoc facile accidere, quando prior excusatio orta fuit ex ignorantia juris, quia hac potest facile percipi, et mutari; quando vero orta fuit ex ignorantia facti (in quo casu nunc maxime loquimur), rarissime id continget. Est enim homini perdifficile suam internam dispositionem prout in re est cognoscere; et ideo, si eo tem

pore, quo illam exercet, per ignorantiam invincibilem fallitur, et putat essse attritionem cum non sit, quomodo postea, illa jam transacta, melius eam cognoscet, intelligetque se deceptum fuisse? Itaque ob hanc causam, practice loquendo, aut nunquam, aut rarissime insurget illa obligatio absque excusatione, quantum attinet ad necessitatem præcepti ; quantum vero spectat ad necessitatem medii, tollentur per accidens illa peccata per alias confessiones validas, aut per contritionem. Attritionem universalem de mortalibus confessis esse necessariam.

22. Quinto loco probanda est ultima pars in nostra sententia proposita, nimirum necessariam esse talem attritionem, quæ universalis sit de omnibus peccatis mortalibus confessis. Ad quam intelligendam revocandum est in memoriam, quod supra de contritione et attritione traditum est; nam illa prior semper est universalis de omnibus peccatis ex vi motivi; hæc autem ita potest. esse de uno peccato, ut non sit de omnibus. Et ideo de vera contritione, non esset necessaria hæc pars; nam si confessio fiat ex vera contritione, regulariter etiam fiet ex dolore, qui formaliter cadat in omnia peccata confessa, ac proinde ex bac parte sufficiat ad valorem sacramenti, quod statim amplius declarabimus. At vero attritio potest esse de uno peccato, ut dixi, et non de omnibus, neque formaliter, neque virtute; et ideo addimus, necessariam esse universalem attritionem de omnibus peccatis confessis, sive illa habeatur generatim per unum actum sub aliquo generali motivo, sive speciatim de singulis peccatis sub propriis et specialibus motivis. Ratio autem est, quia confessio debet esse integra de omnibus peccatis mortalibus; ita et attritio debet esse integra de eisdem peccatis; quia' sine attritione integra non posset confessio esse integra in ratione veræ accusationis sacramentalis, ut ex hactenus dictis satis patet. Atque ex hac ratione intelligi potest, ex vi materiæ hujus sacramenti solum esse necessariam universalem attritionem de omnibus peccatis confessis, quamvis ad effectum sacramenti requiratur attritio universalis de omnibus peccatis mortalibus commissis, et nunquam per veram pœnitentiam retractatis, ut dicemus sectione sequenti. Sunt autem hæ due universalitates attritionis separabiles. Nam potest quis habere plurima peccata, quam in confessione aperiat,

ut, verbi gratia, quando aliquorum obliviscitur; ergo tunc posset esse attritio universalis de omnibus peccatis confessis, et non de omnibus, quæ in re existunt.

23. Attritio de mortalibus in confessione omissis non est pars sacramenti. Est tamen necessaria ad ejus valorem. - Dicimus ergo, per se loquendo, necessarium esse ac sufficere veram attritionem de omnibus peccatis confessis, quia hæc necessaria est et sufficit ad integram accusationem, etiamsi non se extendat ad ea peccata de quibus non fit confessio. Imo, licet contingat aliqua peccata taceri in confessione, et de illis haberi veram attritionem, illa non erit pars sacramenti, licet sit dispositio ad effectum. Patet, quia neque informat confessionem, nec fit sensibilis per illam, sed mere interior manet; non est ergo pars sacramenti sensibilis, nec conjungitur clavibus, ut per eas elevetur ad significationem et efficaciam sacramentalem. Dices: ergo, si quis ex justa causa taceat aliquod peccatum in confessione, cujus memoriam habet, quamvis illius nullam attritionem habeat, dummodo eam habeat de his quæ confitetur, erit valida confessio; quod est aperte falsum. Respondetur negando sequelam; nam is qui confitetur, ex generali lege sacramentorum tenetur non ponere obicem effectui sacramentali; ille autem, si habet conscientiam peccati, tenetur agere pœnitentiam illius, proportionatam sacramento, et ex illo capite tenetur etiam ille pœnitens dolere de peccato illo, quod in confessione tacet, quia licet tunc non requiratur dolor ad accusationem ejus, eo quod non sit futura, est tamen necessarius ad tollendum obicem, et digne suscipiendum sacramentum; ac proinde, si voluntarie omittatur, in ipsa confessione actuale peccatum committitur, quod repugnat valori hujus sacramenti, ut sæpe diximus. Et ideo solum potest contingere casus ille, quando ex naturali oblivione, et peccatum aliquod in confessione omittitur, et attritio etiam ad ipsum non extenditur, vel formaliter ex intentione operantis, vel virtualiter ex vi motivi, quia videlicet non est universale, sed particulare.

Sitne confessio nulla, quando attritio vera solum de quibusdam peccatis confessis et non

de omnibus habetur.

24. Sed quæret rursus aliquis, an, si contingat confessionem fieri cum vera attritione aliquorum peccatorum, non tamen omnium

etiam illorum, quæ in confessione dicuntur, confessio nulla sit. Potest autem casus hic moraliter contingere, ut si pœnitens tantum habeat singulares attritiones peccatorum prout ea sigillatim confitetur, et de uno peccato doleat propter turpitudinem ejus, de alio vero propter infamiam, vel aliud temporale detrimentum ; vel de uno efficaciter, et cum absoluto proposito emendæ, de alio vero minime, sed per displicentiam tantum inefficacem. Videtur enim ex dictis sequi talem confessionem semper esse nullam, quia deest illi materia essentialis, quæ est universalis attritio, vera et efficax.

25. Si ex ignorantia culpabili fiat, nullum recipitur sacramentum, secus si ex inculpabili.

Nihilominus dicendum existimo non semper esse nullam talem confessionem, sed distinctione utendum esse. Nam, si pœnitens sciens et videns, vel ex ignorantia culpabili mortaliter talem attritionem omittat hujus peccati mortalis, quod est materia necessaria talis confessionis, tunc confessio erit nulla; si autem illa omissio contingat ex ignorantia, vel inadvertentia inculpabili, confessio non erit simpliciter nulla, sed solum tenebitur aliquis peccatum illud iterum confiteri, cujus veram attritionem non habuit, si defectum commissum postea recognoscat. Existimo enim quoad hanc partem ita esse judicandum de universitate attritionis, et ejus defectu, sicut de integritate confessionis, ejusque defectu. Nam attritio, quatenus est pars hujus sacramenti, confessioni copulatur, quia et per illam sensibilis fit, et propter ejus veritatem requiritur ; igitur cum ea etiam servat proportionem, quantum ad necessitatem in ratione partis. Sicut ergo confessio illa, in qua peccatum aliquod omnino tacetur ob inculpabilem oblivionem, valida est, licet materialiter non sit integra, ita confessio illa, in qua peccatum aliquod absque vera attritione aperitur, mutila quidem est quoad illam partem, quia secundum eam non est vera et sacramentalis confessio; nihilominus tamen mutilatio illa materialis tantum est, quia inculpabiliter fit; ergo non reddit confessionem nullam, quia ea non obstante, quoad cætera manet confessio vera, quia ex vera attritione facta est, et formaliter integra, quia nihil cum culpa tacetur, aut sine debito modo dicitur. Ergo eadem ratione illa attritio est tunc sufficiens ad veritatem sacramenti, quia est vera et supernaturalis, et de omnibus peccatis rite confessis, seu quæ

pœnitens hic et nunc potuit ita confiteri, ut ex sola confessione illorum sacramentalem confessionem, et formaliter integram faciat.

26. Peccatum autem sic confessum sine dolore debet iterum pœnitens confiteri. — Carentia ergo attritionis circa alia peccata solum est defectus quidam materialis integritatis, qui non est contra substantiam sacramenti. Etenim, si peccata illa fuissent omnino oblita tam in confessione quam respectu doloris, quia videlicet ad illa nullo modo extenderentur, confessio fuisset valida, ut supra dictum est; ergo a fortiori, licet fuerint oblita, ut sic dicam, respectu veræ attritionis, et non respectu exterioris confessionis, seu narrationis, si oblivio æque naturalis et inculpabilis fuit, confessio erit valida. Eadem vero ratione ac proportione tenebitur quis, per se loquendo, iterum confiteri illa peccata, quæ sine ulla vera attritione narravit, non minus quam si illa omnino dicere omisisset propter oblivionem; quia perinde est non confiteri aliquod peccatum debito modo essentiali, et ad veritatem accusationis necessario, ac omnino non confiteri illud. Unde, si omnia peccata illo modo dicta fuissent, omnium confessio iteranda esset; ergo idem est proportionaliter quoad partem, quia quoad illam, ut dixi, non fuit sacramentalis confessio, neque ad integritatem ejus pars illa pertinuit. Denique quia ille pœnitens tenetur postea habere attritionem talis peccati, non tantum absolute, sed ut partem sacramenti; non potest autem esse sacramenti, quod præcessit, propter rationes supra in simili puncto tactas; ergo oportet ut iterum conjungatur confessioni peccati, quæ sit vera pars alterius sacramenti. Ex his ergo satis constat qualis dolor sit de substantia hujus sacramenti, et quid de aliis opinionibus adductis sentiendum sit, quomodove illarum fundamentis sit satisfaciendum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Primo necessarium esse, ut formalis dolor, qui sit contritio, vel attritio, qualis a nobis descripta est, concurrat ad sacramentalem confessionem mortalium peccatorum; hoc enim ut minimum probant omnia, quæ hactenus adducta sunt, et sine dubio Concilium Florentinum et Tridentinum, cum assignant materiales partes hujus sacramenti, aperte loquuntur de formali dolore, seu detestatione per pœnitentiam. Item est optima ratio, quia hic formalis actus pœnitentiæ est per se necessarius ad remissionem mortalis peccati, ut supra ostensum est; quæ necessitas maxime occurrit, quando quis justificari vult de peccatis, quæ actu recogitat; hoc autem fit in hoc sacramento, quia confessio non fit sine recogitatione peccatorum, et in ordine ad eorum remissionem; ergo merito ita est institutum, ut formalem aliquam pœnitentiam essentialiter requirat, maxime cum vera accusatio de peccato apud Deum sine pio animi dolore fieri non possit. Ex quo obiter colligo contritionem, vel attritionem propter pœnas inferni, aut aliud universale motivum, licet formaliter terminetur ad unum peccatum particulare, virtute comprehendere omnia peccata mortalia; nihilominus tamen in ordine ad confessionem necessariam csse contritionem, vel attritionem, quæ formaliter terminetur ad omnia peccata, de quibus fit confessio, quia hujusmodi formalis pœnitentia est per se necessaria de peccatis commissis, et ad eorum veram accusationem. Non oportet tamen, ut ad singula peccata specialiter terminetur per repetitionem plurium actuum; quia hoc nec ad veram pœnitentiam, neque ad veram accusationem necessarium est; sed sufficit dolor universalis de omnibus peccatis confuse conceptis, qui virtute extendatur ad singula, prout de illis accusatio fit in virtute talis doloris.

28. Potest dolor tempore antecedere confessionem.Debet tamen formaliter, vel virtualiter ad confessionem referri. Secundo est certum posse quidem dolorem hunc tempore antecedere ipsam confessionem, non tamen id esse necessarium, sed aliquando posse comitari confessionem ipsam. Prior pars constat, quia juxta communem usum, confessionem antecedit cogitatio peccatorum, quæ optime fit, si cum vero animi dolore fiat; postea vero fit confessio in virtute talis recogitationis et doloris. Contingere autem potest, ut in actuali confessione ita homo attendat ad peccatorum explicationem, ut nullum inter

[ocr errors]

num dolorem tunc actu exerceat. Item potest accidere, ut dum absolutio conceditur, nullus iteretur dolor, vel ob naturalem distractionem, vel ob aliam causam, et nihilominus sacramentum illud sine dubio validum est, et confessio sufficiens, quia moraliter illi conjungitur dolor, qui præcessit, et virtute sua illam confessionem informat; potest ergo interdum dolor tempore antecedere confessionem. Solum oportet advertere semper esse necessarium ut talis dolor internus ex intentione pœnitentis formali, vel virtuali, ad confessionem referatur; quod fit quoties quis peccata recogitat, et de cis dolet, ut ea confiteatur, vel præbet signum sui doloris in ordine ad confessionem facicndam, seu absolutionem obtinendam, ac denique quoties quis dolet de peccatis cum expresso proposito illa confitendi, ex cujus virtute postea confessionem facit, nam quilibet ex his modis sufficit ad veram accusationem; aliqua vero hujusmodi relatio necessaria est, quia intentio sacramenti, et partium ejus in ordine ad constitutionem illius, necessaria est ad sacramentum conficiendum.

29. Non est necesse ut attritio tempore antecedat confessionem.-Altera vero pars, scilicet, quod hæc temporalis antecessio doloris simpliciter necessaria non sit, probatur facile, quia non est de necessitate hujus sacramenti ut recogitatio illa tempore antecedat; potest enim in rigore fieri in ipsa confessione, si ob eam causam non timeatur periculum oblivionis alicujus materiæ necessaria. Item, quamvis recogitatio antecedat, potest fieri sine ulla interna pœnitentia, quæ haberi postea potest in ipsa actuali narratione peccatorum, quod satis omnino est ad veram confessionem faciendam ; ergo potest contritio tempore comitari confessionem, etiamsi nullo modo præcedat duratione. Nam ordine naturæ dici potest hic præcedere, quia illa confessio, quatenus est accusatio, a tali dolore procedit.

An necesse sit ut dolor saltem natura confes

sionem antecedat.

30. Satis esse ut habeatur ante absolutionem.-Hinc vero difficultas oritur, an hæc antecessio secundum naturæ ordinem necessaria sit ad valorem confessionis, et conse quenter, an omnino necessarium sit, ut contritio non sit posterior confessione, sed ad minimum cum illa tempore concurrat. Videtur enim ex dictis sequi, necessarium esse ut contritio de peccato saltem natura sit prior,

quam ejus confessio; quia necessitas contritionis in præsenti est, ut confessio veram rationem accusationis habeat; ad hoc autem necesse est, ut confessio ex contritione procedat; ergo oportet ut contritio ordine naturæ antecedat. Unde ulterius videtur sequi, necessarium esse ut contritio non subsequatur confessionem, sed ad minimum 'coexistat illi, quia prioritas naturæ saltem requirit coexistentiam causæ cum effectu; nam hæc causalitas ad quamdam efficientem pertinet. In contrarium vero est, quia juxta communem usum fidelium tam pœnitentium, quam confessorum, post absolutam confessionem peccatorum omnium, solent excitari ad generalem contritionem peccatorum eorumdem, et ad exhibenda signa ejusdem contritionis, seu doloris, idque censetur ex hac parte sufficiens, ut rite et recte detur absolutio, sive dolor antea præcesserit, sive non. Dico ergo, hoc etiam satis esse ad veritatem sacramenti. Ratio est, quia, licet tota prior narratio peccatorum, quatenus tempore antecessit contritionem, nondum habuerit completam rationem accusationis, ut ratio prius facta convincit, tamen, quatenus postea informatur per consequentem contritionem, et ut sic informata subjicitur clavibus ab ipsomet pœnitente postulante, vel expectante absolutionem, sufficienter consummatur in ratione accusationis sacramentalis; hoc ergo satis est. ad veritatem sacramenti.

Sitne propositum non peccandi de ratione at

tritionis necessariæ ad valorem sacramenti.

31. Prior opinio affirmans.-Medina.Posterior opinio negans.-Ulterius vero dubitabit aliquis an propositum non peccandi sit etiam de ratione hujus attritionis necessariæ ad sacramentum. In quo duæ videntur esse extremæ sententiæ. Prior est affirmans æque necessarium esse propositum ac dolorem. Quod sentit Medina, Cod. de Confes., q. de Confessione ficta iterauda. Et favent illi Concilium Florentinum et Tridentinum. Nam Florentinum ait, primam partem hujus materia esse contritionem, ad quam pertinet dolor de peccato cum proposito non peccandi de cætero; quod etiam dicit Concilium Tridentinum, cap. 4. Alia vero sententia nec virtuale propositum requirit. Quod sentiunt auctores citati in opinione impugnata, sectione præcedente, circa finem; et aperte Soto, dist. 17, q. 1, art. 2, dum ait, confessionem nunquam esse fictam ex defectu propositi, si ta

« PredošláPokračovať »