Obrázky na stránke
PDF
ePub

men pœnitens suum defectum confiteatur. 32. Propositum non peccandi virtuale sufficere ad sacramentum.—In confessione mortalis requiritur formale propositum. — Nec satis est confiteri talem defectum.. Dicendum vero existimo, propositum saltem virtuale esse de essentia hujus sacramenti. Hoc constat ex supra dictis, quia absoluta et efficax detestatio peccati est de essentia hujus sacramenti; constat autem hujusmodi efficacem detestationem includere saltem virtuale propositum nunquam simile committendi. Unde ulterius addo, si confessio sit de mortalibus peccatis, per se loquendo necessarium esse propositum formale vitandi illa, quia revera tale proposi tum est, per se loquendo, necessarium ad babendam veram pœnitentiam et attritionem de tali peccato, ut ex dictis constat. Unde fit, ut si aliquis sciens et videns confiteatur de hujusmodi peccato sine tali proposito, et in ea dispositione velit absolutionem recipere, sine dubio graviter peccet, et consequenter sacramentum sit nullum, juxta principia supra posita. Nec refert quod suum defectum confiteatur (quidquid Soto dicat), quia illa confessio fit cum actuali complacentia, vel commissione mortalis peccati, et ex hac parte est omnino nulla. A posteriori etiam potest sumi morale signum ; nam qui videt se non ha bere propositum, et non vult illud efficere, signum est nec propositum virtuale habere; nam hoc habito, et posita dicta advertentia, facillimum esset habere formale. Unde nihil est magis usitatum in administratione hujus sacramenti, quam exigere a fidelibus propositum cavendi peccata, præsertim mortalia. 33. Formale propositum non est tam necessarium ac dolor, præsertim in confessione venialium.-Ultimo vero addo, formale propositum non videri mihi tam necessarium quam formalem dolorem, et maxime quando materia est venialis. Unde si quis bona fide vere detestetur peccatum quod confitetur, et non advertat ad formale propositum in futurum, ita ut in omittendo non peccet, existimo sacramentum esse validum, et sufficere propositum virtuale in dolore inclusum. Ratio esse

commissi, et cum confessio consistat in accusatione de commisso peccato, maxime intrinsece requirit detestationem ejusdem peccati; unde dispositio in futurum non videtur esse tam intrinseca, et ideo non videtur esse omnino eadem ratio.

An propositum obediendi confessori in omnibus sit de necessitate contritionis, ut est pars sacramenii.

34. Ultimo expeditur ex dictis aliud dubium, quod hic tractari solet, videlicet, an propositum obediendi confessori in omnibus sit de necessitate contritionis seu attritionis, quæ est pars essentialis hujus sacramenti. Ad hoc enim breviter dicendum est, in tantum esse hoc propositum necessarium, in quantum continetur in universali proposito servandi omnia mandata; in iis enim, quæ confessor præcipere potest, pœnitens tenetur obedire, et consequenter habere animum et propositum obediendi et servandi hoc præceptum, sicut cætera. Duo autem sunt quæ confessor præcipere potest : primum pertinet ad satisfactionem pro pœna debita peccatis commissis, de qua potestate et obligatione illi respondente, dicam infra in materia de satisfactione. Secundum est pertinens ad debitam dispositionem vel emendationem in futurum, in quo fere nihil novum potest confessor præcipere, sed explicare potius et proponere pœnitenti id, quod alias ipse facere tenetur, ut quod restituat, vel occasionem tollat, etc., ut bene notavit Sylvest., verb. Restitutio, 5, § 7. Nam, si quid potest confessor ex sua potestate addere, totum reducitur ad impositionem satisfactoriæ pœnitentiæ. An vero in hujusmodi rebus, quas confessor faciendas proponit, teneatur pœnitens sequi judicium vel opinionem confessoris, vel potius e contrario confessor teneatur conformari opinioni pœnitentis, dicemus infra agentes de obligationibus confessoris, et de modo quo se gerere debet circa pœnitentem.

SECTIO V.

doloris.

potest, quia Concilium Tridentinum, loquens Utrum confessio possit esse informis ex defectu de attritione, non tam expresse requirit formale propositum, sed solum dolorem illum, qui voluntatem peccandi excludat; 1. Variis modis potest dici confessio inforprædictus autem dolor revera excludit hanc mis.-Hæc quæstio annexa est præcedenti, voluntatem, cum excludat virtuale proposi- et ex principiis positis expediri facile potest, tum contrarium. Item, quia attritio formaliter et ideo hoc loco tractanda est, sicut tractatur consistit in dolore, seu retractatione peccati a doctoribus in 4, d. 17. Confessio ergo in

formis variis modis dici potest. Primo illa, quæ non informatur vera sacramentali forma; et hoc modo non est dubium quin possit dari confessio informis, ut si sacerdos post auditam confessionem nolit absolvere, vel non cum debita intentione, etc., ex qua confessione constat non fieri sacramentum. Secundo, dici potest confessio informis, illa, quæ ex quocunque defectu essentiali insufficiens est ad conficiendum sacramentum, sive ex defectu integritatis, sive doloris, sive jurisdictionis, etc., et hoc etiam modo constat confessionem posse esse informem. Sed de his modis nunc non agimus. Tertio potest confessio dici informis, quia dum fit, seu ante absolutionem, non informatur gratia, seu vera contritione perfecta; et hoc modo etiam per se notum est, dari posse confessionem informem. De quo etiam modo non agimus, quia constat confessionem hanc esse sufficientem ad conficiendum sacramentum, et in fine ejus formari per effectum illius. Quarto ergo, et ad rem, confessio informis vocatur, ex qua verum efficitur sacramentum adveniente sacramentali forma, et tamen etiam post illud receptum informis manet, quia non est sufficiens ad effectum sacramenti consequendum; et de hac sunt opiniones.

2. Prima sententia -Primus modus defendendi hanc opinionem.-Secundus defendendi modus.-Prima ergo sententia negat posse dare hujusmodi confessionem informem. Cujus fundamentum est, quia dispositio ipsa, seu attritio, quæ sufficiens est ad consequendum sacramenti effectum est pars essentialis ejusdem sacramenti, et ideo non potest confici tale sacramentum, quin recipiatur in subjecto disposito, et consequenter in illo habeat effectum, atque ita formatum sit. Hæc vero sententia duobus modis defendi potest. Primo asserendo veram et supernaturalem contritionem vel attritionem in re existentem esse de essentia sacramenti, sicut etiam est necessaria ad effectum. Et hoc modo defendunt illam Gabriel, Major, Adrianus et Medina supra citati. Et aperte cam docuit D. Thom. in 4, d. 23, q. 1, art. 4, q. 2. Secundo, asserendo e contrario attritionem existimatam ex ignorantia invincibili necessariam esse, et sufficere, non solum ad substantiam, sed etiam ad effectum sacramenti. Et hoc modo defendit hanc sententiam Veg., lib. 13 in Trident., cap. 26, 34 et 36. Sed hic posterior modus a nobis jam rejectus est.

3. Secunda sententia est, posse dari verum

sacramentum pœnitentiæ validum quoad substantiam, et informe quoad effectum ob defectum contritionis. Hanc opinionem tenuit D. Thom. in 4, 17, q. 3, art. 4, q. 1, ubi idem sentit Capreol., q. 1, art. 3, ad 4 cont. 2 conclus., et ibidem Rich., et Palud., q. 8. Consentiunt etiam Cajetanus, Soto, Cano, Ledesma, Sylvest., Navar. et Covar., citati in fine sect. 3 et in principio sectionis præcedentis. Fundamenta generalia his omnibus auctoribus sunt, vel quia in aliis sacramentis omnibus dari potest aliquando sacramentum validum et informe, vel quia contraria opinio est nimis rigorosa. Nam ex illa sequitur, sæpe obligari fideles ad iterandas confessiones, nunquamque in hoc posse esse quictos, cum non magis certi sint vere fuisse confessos, quam fuisse justificatos. Neutrum autem ex his fundamentis solidum est. Nam quoad primum assignari potest clara differentia, quam indicavit D. Thom., dict. d. 23, quia in nullo sacramento contritio ipsa, quæ est dis positio ad gratiam et removet obicem, est essentialis pars sacramenti, nisi in hoc. Ad secundum vero dicetur, non esse rigorem, qui in veritate fundatur, et hanc esse alia ratione investigandam. Illud vero inconveniens de iteratione confessionum vitari potest eo modo, quo explicavimus sectione præcedente in 4 puncto. Habent præterea dicti auctores specialia fundamenta, juxta diversos modos, quibus dictam sententiam declarant; nam in hoc etiam non conveniunt.

4. Primus modus defendendi hanc sententiam.—Improbabilis reputatur.—Primus ergo modus asserendi hanc sententiam est, confessionem integram omnium peccatorum semper esse validam, etiamsi absque dolore fiat, et proposito non peccandi formali vel virtuali. Et fundamentum est, quia dolor, præsertim efficax, non est de essentia, et absoluta necessitate hujus sacramenti. Etita omnes auctores, qui hoc principium tenent, hunc modum sequuntur. Facilius tamen id docent, quando talis defectus ab ipso pœnitente percipitur; nam, si illum percipiat, et non confiteatur, jam tunc sacramentum non erit validum, non tamen ex defectu doloris, sed integritatis; quia velle recipere sacramen. tum cum ea dispositione cognita, grave peccatum est, quod in eadem confessione tacetur. At vero, si etiam illud peccatum in confessione dicatur, et nihilominus iniquus sacerdos det absolutionem, quidam dubitant, ut Paludanus et Capreolus. Alii vero conse

quenter loquendo,non dubitant, sed aiunt illud esse sacramentum validum et informe, ut Cajetanus, Cano et alii, quia in tali confessione nullus est defectus essentialis. Nam, licet requiratur aliqua displicentia cum vellcitate non peccandi, totum hoc esse potest cum illo actuali peccato, ejusque confessione. Hic vero dicendi modus tam est improbabilis, quam fundamentum ejus; neque est utilis ad pacem conscientiarum, sed potius valde noxius, et ad corruptionem earum.

5. Secundus defendendi modus.-Rejicitur. -Est ergo secundus modus, dicens, tunc fieri sacramentum hoc validum et informe, quando in re ipsa fit sine sufficienti dolore ad gratiam obtinendam; tamen defectus hic non percipitur a pœnitente, etiamsi sit ex ignorantia ita culpabili, ut non excuset pœnitentem a novo peccato mortali in tali confessione commisso. Quod tenent Navar. in Summ., cap. 9, num. 13, et Soto, d. 18, q. 3, art. 3, quamvis d. 17, q. 1, art. 2, oppositum sentire videatur, ut in fine præcedentis sectionis retuli. Hæc vero opinio etiam nititur falso fundamento, ut ex ibi dictis constat ; imo talis confessio non solum habet essentialem defectum contritionis, sed etiam integritatis; quia illud peccatum de novo commissum in confessione non declaratur, idque non absque culpa, cum ex culpabili negligentia hoc

fiat.

6. Tertius modus.-Refellitur.-Est ergo tertius modus, dicens, tunc solum dari hoc sacramentum validum et informe, quando fit sine dolore sufficiente ad gratiam consequendam, et sine novo peccato propter ignorantiam invincibilem. Quem modum tenet Petrus Soto, lect. 8 de Confess., qui loquitur de dolore illorum peccatorum quæ in confessione declarantur, et de defectu illius, quantum ad perfectionem intensivam, seu qualitatem ejus. Nam certum est aliquem dolorem definitæ perfectionis, quam Deus novit, ad minimum esse necessarium ad gratiam in hoc sacramento obtinendam. Certum etiam est, teneri hominem ex præcepto non recipere hoc sacramentum cum minori dolore, quia tenetur non pónere obicem effectui sacramenti; ideoque, si cum minori dolore accedat, vel ex certa scientia, vel ex ignorantia culpabili, negat hæc opinio fieri sacramentum informe, quia cum actuali peccato non potest fieri sacramentum validum. Existimat autem Petrus Soto minorem dolorem etiam intensive, ut sic dicam, sufficere in re ipsa

XXII

ad valorem sacramenti, quam ad effectum ejus; ideoque si cum illo fiat confessio, et aliunde excusetur peccatum propter bonan fidem, sacramentum fieri validum et informe; verumtamen illud principium, quod hæc opinio supponit, videlicet, minorem dolorem de peccatis confessis sufficere in re ipsa ad valorem sacramenti, quam ad effectum ejus, falsum est. Et primo nec a P. Soto, nec ab aliis auctoribus aliquo testimonio, vel efficaci ratione probatur. Secundo videntur repugnare Concilium Florentinum et Tridentinum, quæ indistincte unum et eumdem dolorem constituunt, ut partem sacramenti, et ut dispositionem ad effectum ejus. Ex quo principio supra probavimus, dolorem, qui est pars sacramenti, debere esse veram et supernaturalem attritionem, quam etiam ostendimus esse sufficientem dispositionem ad effectum. Aliis etiam rationibus, ex modo et institutione hujus sacramentalis judicii ostendimus, per se, et ex vi institutionis non requiri minorem dolorem ad valorem hujus sacramenti, quam ad effectum ejus. Cum ergo dicti auctores neque alios modos assignent ad hanc secundam sententiam defendendam, nec probabiliora afferant fundamenta, videri potest illa secunda opinio rejicienda.

Posse dari confessionem validam, et informem ex defectu extensiro contritionis, vera sententia.

7. Nihilominus tamen censeo posse dari aliquam confessionem validam ad sacramentum constituendum, et informem quoad effectum ex defectu attritionis, extensivo, non intensivo, seu ex defectu integritatis, non qualitatis ipsius attritionis et proveniente ex inculpabili inadvertentia, vel ignorantia; quamvis enim hic modus non ponatur a prædictis auctoribus, tamen ex dictis in superioribus sectionibus colligi videtur. Nam, in secunda sectione ostendimus attritionem sufficientem ad effectum gratiæ impetrandum in hoc sacramento debere esse universalem de omnibus peccatis mortalibus, quæ homo commisit et nunquam retractavit; quia sine aliqua interiori pœnitentia, nullum peccatum mortale remittitur, etiam per sacramentum. Rursus in superiori sectione ostendimus, posse aliquando pœnitentem sine nova culpa confiteri cum vera attritione aliquorum peccatorumn, non vero omnium quæ commisit, et tunc confessionem cum tali attritione factam esse sufficientem ad conficiendum validum sacra

29

mentum; talis ergo confessio et valida erit juxta hanc posteriorem doctrinam, et informis juxta priorem.

8. Dicet vero aliquis, quamvis talis attritio præcise considerata ex objecto et motivo suo sit particularis, et non extendatur etiam virtualiter ad peccata oblita, nihilominus, ut hic et nunc conjungitur voluntati suscipiendi sacramentum et redeundi ad divinam amicitiam, virtualiter extendi ad omnia peccata, ideoque sufficere etiam ad effectum sacramenti. Sed hoc non recte dicitur; quia illa voluntas suscipiendi sacramentum per se non est formalis nec virtualis attritio aliorum peccatorum, quia nec formaliter, nec virtualiter opponitur peccato, neque etiam illa vo luntas recuperandi divinam amicitiam est virtualis attritio, nisi sit ita efficax, ut applicet media necessaria ad talem effectum, quod non habet talis voluntas in prædicto casu. Sicut qui orat, aut audit sacrum petendo divinam amicitiam, non propterea justificabitur, nisi alias habeat contritionem de peccato. Ergo hinc non suppletur sufficienter ille defectus; quapropter talis confessio informis manebit, quamvis valida sit.

9. Sed statim occurrit objectio, quia fundamenta præcipua, propter quæ alios modos rejecimus, æque videntur hunc impugnare. Primum ac præcipuum erat, quia Concilium Tridentinm non distinguit inter attritionem, quæ est pars, et quæ est dispositio; at nos jam hic distinguimus: dicimus enim aliquam attritionem esse sufficientem partem, non vero sufficientem dispositionem. Secundum erat, quia, cum hoc sacramentum sit judicium, illa confessio, quæ sufficit, ut aliquis absolvatur in tali judicio, debet etiam sufficere ad effectum; et e converso quæ est necessaria ad effectum, debet esse necessaria ad valorem judicii; hoc autem fundamentum æque procedit contra nos. Quod confirmatur et explicatur: nam qui ita confitetur, ut valide absolvi possit quoad substantiam sacramenti, ita est dignus absolutione, ut ei debeatur, nec possit judex eam juste negare; ergo est etiam dispositus sufficienter ad effectum sacramenti, quia in nullo judicio amplius requiritur ad effectum absolutionis, quam quod reus illa sit dignus. Tertio, argumentor in hunc modum, quia hic defectus tantum est integritatis, ut nos diximus; defectus autem integritatis, quando inculpabilis est, sicut non est contra substantiam sacramenti, ita neque impedit effectum ejus, ut de integritate confes

sionis constat; idem ergo erit de integritate contritionis. Confirmatur, quia facienti quod in se est per auxilium supernaturale, dat Deus sanctificantem gratiam ; sed ille facit quod in se est, nam dolet supernaturaliter, et confitetur, quantum moraliter potest; ergo consequitur gratiam; non est ergo illa confessio informis, sed formata.

--

10. Solvuntur objectiones. Prima. Explicatur Conc. Trid. - Hæc argumenta ostendunt sententiam hanc non esse æque certam quoad duas partes, quas includit: prior est affirmans talem confessionem esse validam ; alia negans per illam hominem justificari. Ex quibus prior videtur satis certa, cum ibi nihil desit, quod sit de substantia sacramenti; posterior autem videri potest dubia propter rationes factas. Nihilominus tamen argumentum sumptum ex necessitate pœnitentiæ omnium peccatorum ad eorum remis sionem, partem hanc probabiliorem esse ostendit. Ad primam ergo objectionem respondeo, juxta nostram sententiam, illam attritionem esse sufficientem dispositionem ad gratiam, quantum est ex se, et respectu eorum peccatorum de quibus est. In quo multum differimus ab aliis sententiis, et non admittimus alium modum attritionis, etiam ad substantiam sacramenti, præter eos quos posuit Concilium Tridentinum. Nihilominus tamen fieri potest, ut aliunde ponatur obex, et quod respectu peccati obliti talis attritio non sit. sufficiens dispositio. Unde, cum Concilium ait, attritionem esse sufficientem dispositionem ad gratiam in sacramento impetrandam, primum intelligit, si habeat omnia requisita, scilicet, ut universalis sit; vel, loquendo in ordine ad sacramentum, intelligit per se, et quantum est ex parte talis dispositionis. Sacramentum enim hoc per se remittit ea peccata, quæ quis confitetur, et ad hunc effectum per se sufficiebat illa attritio, si aliud non obesset; per accidens autem, quia in subjecto est obex peccati, quod nullo modo removetur, impediri potest talis effectus.

11. Secunda solvitur.-Confirmationi satisfit.-Confessor non potest licite absolvere quem scit, non esse dispositum ad effectum. - Ad secundam eodem modo respondendum est, illam confessionem per se quidem sufficere ad effectum sacramenti absque perfectiori dolore, vel intensive, vel extensive, si nullum per accidens lateret peccatum. Et propter hoc ratio illa non ita procedit contra hunc modum confessionis informis, sicut contra

substantiam sacramenti, ex ea parte sufficit etiam ad effectum. At vero pœnitentia interior de quocunque peccato mortali, seclusa institutione et necessitate hujus sacramenti, est per se dispositio, et medium necessarium ad remissionem cujuscunque peccati mortalis; et ideo, licet ex parte confessionis et sacramenti adhibeatur attritio sufficiens ad substantiam ejus, si tamen respectu alicujus peccati desit sufficiens poenitentia interior, quæ ex se est dispositio, et medium necessarium ad remissionem ejus, potest ex eo capite impediri effectus sacramenti absque ulla culpa pœnitentis, quia carentia medii necessarii sufficit ad impediendum gratiæ effectum, etiam sine nova culpa. Hac igitur ratione potest hoc sacramentum esse informe ob defectum attritionis seu pœnitentiæ interioris. Nec dici potest homo ille facere quod in se est ad consequendam peccatorum remissionem, cun de aliquo peccato mortali non doleat, de quo, simpliciter loquendo, dolere posset. Nec etiam refert quod in ea omissione novum peccatum non committat; quia satis est, quod medium ad justificationem necessarium non adhibeat, cujusmodi est integra pœnitentia peccatorum, formalis, aut virtualis. Hac ergo ratione sacramentum illud validum et informe esse videtur.

alios. Nam in aliis dicitur aliquis dolor per se sufficere ad veritatem sacramenti, et absolutionis, qui intrinsece etiam, ac per se est insufficiens ad effectum absolutionis, quod nos credimus repugnare; non vero, quod dolor, qui per se sufficeret ad veritatem absolutionis, et ad effectum, ex accidenti possit impediri propter aliud peccatum omnino oblitum, vel (quod idem est) propter defectum doloris alterius peccati. Unde ad confirmationem concedimus totum quod intendit, quantum ad sufficientiam per se talis dispositionis, qua non obstante, potest aliunde impediri effectus, servata æquitate judicii. Addo præterea, si sacerdoti constaret de tali defectu, non solum non teneri, verum etiam non posse licite absolutionem dare; quia licet respectu talium peccatorum pœnitens sit sufficienter dispositus, et ideo, si alia peccata non haberet, posset ab eis digne absolvi, tamen, quia alia habet, respectu quorum non est dispositus,ut remittantur, et aliunde unum peccatum sine alio auferri non potest, ideo sacerdos, cui constaret de tali defectu, non posset licite absolutionem præstare; quia non potest dare sacramentum ei qui obicem ponit, seu non est simpliciter dispositus ad effectum. Nunc vero, quia talis defectus omnino latet (hoc enim tanquam necessarium supponimus)et aliunde sententia juste fertur in judicio secundum allegata, et probata in An sacramentum validum et informe habeat tali foro, ideo contingere potest, ut sententia juste feratur, et pœnitens, quantum est ex vi præsentis confessionis et dispositionis, sit dignus absolutione talium peccatorum in hoc foro, et nihilominus, ut propter extrinsecum impedimentum non consequatur effec

tum.

12. Tertiæ objectioni respondetur.- Diffe rentia inter integritatem contritionis et materialis confessionis. - Ad tertiam respondetur, non esse simile de integritate confessionis et attritionis. Defectus enim integritatis materialis confessionis, quando inculpabilis est, nec substantiam, neque effectum sacramenti tollit; defectus autem integritatis in interiori pœnitentia, licet non sit contra substantiam sacramenti, impedit tamen effectum. Et ratio differentiæ est, quia confessio exterior, seclusa necessitate proveniente ex institutione, et præcepto hujus sacramenti, non est per se dispositio, aut medium necessarium ad remissionem peccati; et ideo, quacunque ratione præceptum confessionis sufficienter impleatur, quantum necesse est ad

effectum, recedente fictione.

13. Opinio negans. - Statim vero occurrit inquirendum, an tale sacramentum habeat suum effectum, recedente fictione. Quidam negant, ut Soto, Covar. et alii, quia putant hoc esse proprium sacramentorum, quæ iterari non possunt, et præcipue baptismi; at vero hoc sacramentum iterari potest; ergo, quamvis fuerit validum, si non habuit effectum, non propterea illum habiturum est postea. Confirmant, quia hac ratione sacramentum Eucharistiæ ficte susceptum, non habet effectum recedente fictione, etiamsi inter omnia sacramenta, sicut perfectissimum est, ita et efficacissimum sit.

14. Opinio affirmans probatur. - Dissolvitur fundamentum contrariæ opinionis. — Contraria tamen sententia, consequenter loquendo, mihi videtur probabilior et vera,quam tenet D. Thomas, in citato loco ex dist. 17, ubi etiam inclinat Durandus, q. 13, et sequitur Palud., q. 8, Cajetan., Cano, Petrus Soto, Ledesma, et alii supra citati. Et probatur breviter, quia nullum mortale peccatum post

« PredošláPokračovať »