Obrázky na stránke
PDF
ePub

baptismum commissum remittitur nisi per sacramentum pœnitentiæ in re, vel in voto susceptum ; ergo peccata confessa confessione informi debent per se remitti per aliquod sacramentum pœnitentiæ; et non per aliud quam per ipsummet, quod fuit informe (suppono enim neque in re ipsa iterum subjici clavibus talia peccata, neque in voto); potest enim homo habere formale propositum nunquam iterum confitendi illa peccata, et nihilominus illorum remissionem consequi; ergo consequitur ipsam remissionem ratione ipsiusmet sacramenti, quod fuit informe. Et hoc argumentum dissolvit fundamentum contrariæ sententiæ. Nam licet baptismi et confessionis sacramentum simpliciter in hoc differant, quod unum est iterabile, et non aliud, conveniunt tamen in hoc, quod utrumque est medium necessarium ad remittenda peccata sibi subjecta; conveniunt etiam in hoc, quod, sicut non est necessarium iterare baptismum ficte susceptum, ad consequendam remissionem peccati per baptismum, ita non est necessarium iterare confessionem informem ad consequendam remissionem peccati sic confessi per sacramentum pœnitentiæ; et hoc satis est, ut oporteat hoc sacramentum habere suum effectum, recedente fictione. Neque enim dici potest tale peccatum solum remitti per accidens per subsequens sacramentum pœnitentiæ, tum quia omnia peccata, per se loquendo, id est, si memoriæ occurrant, et possint subjici clavibus, debent per se remitti per hoc sacramentum ; tum etiam quia alias idem dici posset de effectu baptismi; tum denique quia fieri potest, ut talis effectus obtineatur sine subsequente sacramento, neque in re, neque in volo, ut si contingat eum, qui sic confessus est, nullum peccatum mortale post talem confessionem commisisse, neque in ipsa confessione peccasse. Confirmatur ultimo hæc sententia ex parte formæ et ex veritate illius, ut a nobis supra explicata est; sacerdos enim tunc vere absolvit, et per consequens etiam Deus, juxta illud: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælo, et quorum remiseritis, etc.; ergo, si illa remissio non fit tunc quoad efficaciam, ratione obicis, fit saltem quoad sufficientiam, atque adeo ablato obice, ex vi illius absolutionis fiet efficaciter illa remissio.

[merged small][ocr errors][merged small]

piat habere suum effectum. In quo primo certum est, contritionem sufficere. Deinde etiam est certum, legitimam confessionem peccati obliti satis esse; tunc enim remittentur simul omnia peccata, quædam, ratione unius sacramenti, quædam, ratione alterius, sicut explicatum est supra in simili puncto de baptismo. Difficultas vero est, an sola attritio vel generalis, vel specialis de peccatis oblitis sine nova confessione sufficiat. Ad quam distinctione respondendum censeo. Aut enim post prædictam confessionem novum peccatum mortale commissum est; et tunc censeo non posse removeri obicem sine contritione, vel confessione talis peccati, quia sacramentum prius susceptum non potest habere efficaciam circa peccatum postea commissum. At vero, si novum peccatum mortale postea commissum non sit, cum neque in ipsa confessione informi committatur, ut nos supponimus, per solam attritionem poterit obex removeri juxta similem doctrinam superius datam de baptismo; quia tunc eadem dispositio, quæ sufficeret cum sacramento præsenti, sufficit cum sacramento jam suscepto, quando non est novum impedimentum, neque novum peccatum. At vero, si posset dari confessio informis, in qua poenitens peccaret mortaliter suscipiendo sic sacramentum, necessaria esset contritio, vel nova confessio ad tollendum obicem; quia illud peccatum est materia alterius confessionis, quia commissum est, et consummatum in ipsa susceptione indebita absolutionis, et ut sic non potuit esse materia eidem absolutioni subjecta, sicut dictum est, quando novum peccatum mortale post illam confessionem committitur; est enim in utroque casu eadem ratio.

[blocks in formation]

firmatur, quia alias semper venialis culpa supponeretur remissa ad talem confessionem, quia talis confessio supponit hominem gratum, in quo sola attritio sufficit ad remissionem venialis peccati.

-

2. In confessione venialium necessariam esse formalem attritionem. Nihilominus dicendum est, etiam in hac confessione necessariam esse attritionem formalem. Quia Concilium Tridentinum absolute et simpliciter loquitur de hoc sacramento, et de partibus ejus; ergo quotiescunque fit, requirit essentiales partes, quarum una est attritio, non virtualis tantum, sed formalis, ut aperte constat ex doctrina Concilii. Et quia alias fere idem dici posset de mortalibus, cum extra hoc sacramentum possint interdum per virtualem pœnitentiam remitti, ut supra dictum est. Item, quia ad veram accusationem necessarius est dolor formalis; est etiam necessaria actualis recogitatio peccatorum, qua posita, nulla esse potest moralis excusatio detestationis formalis. Denique etiam in ea confessione, quæ est de solis venialibus peccatis, requiritur, in suo ordine et ad integritatem, satisfactio; ergo similiter requiritur dolor in gradu suo.

3. Quare ad remissionem venialis in hoc sacramento sit necessaria attritio formalis. Quocirca, quamvis propter remissionem venialis peccati, ut sic, extra hoc sacramentum non sit necessaria formalis attritio, tamen in hoc sacramento necessaria est, quia est necessaria ad constitutionem ipsius sacramenti. Sicut ad consequendam remissionem peccati venialis ex se non est necessaria ablutio, vel unctio ; tamen ad consequendam illam remissionem per baptismum aut extremam unctionem (idemque est proportionaliter in cæteris sacramentis) necessaria est talis materia. Idem ergo est cum proportione in hoc sacramento; est enim sacramentum hoc quasi determinatio quædam propriæ ac formalis pœnitentiæ, et primario est institutum propter mortalia peccata tollenda, ideoque ex parte materiæ institutum est in formalibus actibus pœnitentiæ, seu doloris ac detestationis; et quia una ac generalis debuit esse institutio, sine illis perfici nunquam potest.

4. Satisfit rationi dubii. -Ex quo satis responsum est ad rationem dubitandi. Non enim per hoc sacramentum est absolute coarctatum medium hujus remissionis ad formalem dolorem, sed solum quando per tale sacramentum obtinenda est. Quomodo autem nihilominus contingere possit remitti veniale peccatum

quoad culpam per absolutionem, dictum est supra tractando generaliter de remissione venialium peccatorum, et statim addemus alium casum, in quo id potest contingere.

5. In confessione venialium requiritur propositum vitandi illa. - Atque hinc constat primo, idem dicendum esse de confessione, quæ fit de mortalibus peccatis rite confessis, propter easdem rationes. Secundo sequitur, eadem proportione loquendum esse de proposito vitandi peccata. Nam etiam in hac confessione requiritur propter easdem rationes, quanquam hic regulariter sufficere videatur virtuale propositum in absoluta detestatione peccati inclusum; securius autem est illud adhibere, maxime quando de illo cogitatio occurrit; nam si quis ad illud non advertat, et bona fide procedat detestando talia peccata, non est cur de valore talis sacramenti dubitet.

An universalis pœnitentia de omnibus venialibus confessis requiratur.

6. Pars affirmans. - Majorem sane dubitationem habet, an requiratur hæc pœnitentia universalis de omnibus peccatis venialibus, quæ in confessione dicuntur; nam de aliis certum est non esse necessariam, eo quod possit unum veniale peccatum sine alio remitti. Tamen de peccatis confessis videtur id esse necessarium ; quia absolutio in omnia cadit, et in omnibus debet vera esse; ergo et habcre effectum. Item, quia confessio singulorum est partialis materia; ergo debet esse vera accusatio; ergo requirit attritionem de omnibus. Unde, quamvis absolute non sit necessarium illa peccata confiteri, tamen, supposito quod in judicium afferuntur, debent digne proferri per veram accusationem et absolutione dignam, alioqui, quantum est ex parte pœnitentis, forma efficietur falsa; quia sensus illius est, sacerdotem absolvere ab omnibus. peccatis confessis.

7. Dupliciter potest fieri confessio de veniali sine dolore. -ResPars negans præfertur. pondeo, duobus modis posse intelligi peccatum veniale dici in confessione sine vera attritione, vel proposito emenda. Primo aperiendo confessori hunc ipsum defectum, et tunc nec ipse sacerdos debet absolvere a tali peccato, nec pœnitens, si prudens sit, illud dicere, ut ab eo absolvatur, nec ut sit materia sacramenti, cum re vera esse non possit ; potest tamen licite dici, vel ob humilitatem, vel ob consilium, vel ob excitationem ad ve

ram pœnitentiam de tali peccato; hic vero modus ad rem præsentem non pertinet. Alio ergo modo potest quis confiteri peccatum veniale sine dolore, vel proposito efficaci, simpliciter præbendo illud, sicut cætera, ut materiam absolutionis. Et tunc multi putant esse peccatum mortale, propter rationes factas, quæ non carent apparenti probabilitate; et inde plane fit, talem confessionem esse nullam, juxta principium sæpe a nobis repetitum. Sed licet negari non possit, quin illud sit aliqua culpa, nihilominus non censeo esse mortalem, quia materia talis culpæ levis est. Quia defectus illius doloris, vel propositi, per se et natura sua non est contrarius gratiæ, et justificationis, qui est primarius effectus hujus sacramenti, per formam significatus, ut supra declaratum est; neque etiam impedit remissionem aliorum peccatorum venialium, de quibus vera fit accusatio capax veræ absolutionis, non obstante obice alicujus peccati venialis. Ob hanc ergo causam censeo hoc non esse peccatum mortale, et consequenter assero, quando confessio est de solis venialibus peccatis, non esse de substantia ejus, ut propositum, vel dolor efficax et absolutus sit universalis de omnibus peccatis. Probatur, quia quando confessio est de solis venialibus, non est de necessitate ejus, ut sit integra, propter aliud principium, quod unum veniale potest remitti sine alio, et quia peccatum veniale non est materia necessaria, ut supra diximus; ergo pari ratione quando confessio fit de multis venialibus, quod non sit integre dolorosa, seu ex vera pœnitentia, non erit contra valorem ejus. Patet consequentia a paritate rationis, imo et a fortiori; nam, si peccatum tacitum non obstat veritati sacramenti, peccatum insufficienter dictum non etiam obstabit.

Deturne venialium confessio valida et informis.

8. Casus in quo confessio venialium potest esse valida et informis. Ultimo circa hanc confessionem quæri potest, an possit in ea accidere confessionem esse validam et informem. Videtur enim ex proxima resolutione sequi, hic non posse habere locum ; quia supra diximus, solum posse esse confessionem informem ex defectu integritatis in dolore; sed hic defectus in dolore de peccatis venialibus, non impedit effectum gratiæ, ut per se notum est; ergo talis confessio sicut est valida, ita et est formata; nunquam ergo poterit esse informis. Atque hæc ratio evidenter con

cludit, quando persona pœnitentis supponitur esse in gratia. Potest autem aliquando contingere, ut aliquis habens peccatum mortale, licite de solis venialibus confiteatur, vel quia mortale non occurrit memoriæ absque culpa, vel quia, licet occurrat, non tamen potest ilInd dicere huic confessori sine gravi nocumento, et alterius copiam non habet. Rursus potest in eodem casu accidere, ut hujusmodi pœnitens non habeat veram attritionem de tali peccato mortali, etiam sine mortali culpa, ex simili naturali oblivione,vel ignorantia invincibili. In tali ergo casu confessio illa erit valida et informis: valida quidem, quia est formaliter integra, et ex sufficienti dolore de venialibus, ut supponimus; informis vero, quia sine attritione peccatum mortale remitti non potest; illo autem non remisso, nec venialia, quæ cum illo conjuncta erant, possunt remitti, nec gratia infundi. Secus vero esset, si pœnitens attritionem de illo peccato mortali habuisset, nam tunc saltem concomitanter remitteretur per absolutionem. Neque est inconveniens peccatum mortale concomitanter remitti cum venialibus, quia hæc tunc non remittuntur sine infusione gratiæ, quæ necessario excludit peccatum mortale. Atque in hujusmodi casu constat, quod supra tactum est, quamvis attritio de venialibus peccatis præcesserit, nihilominus illa non fuisse remissa, donec per absolutionem virtute clavium auferantur.

DISPUTATIO XXI.

DE SECUNDA PARTE MATERIÆ HUJUS SACRAMENTI, QUÆ EST CONFESSIO, QUID SIT, ET QUALIS ESSE DEBEAT.

1. Distingui solet a Sanctis Patribus confessio in confessionem laudis, et peccatorum, rium, exponentem verba illa Psal. 66: Confiseu accusationis, ut videre licet apud Hilateantur tibi populi, Deus; et apud August., epist. 120, cap. 24, et in id Psal. 94: Præveniamus faciem ejus in confessione. Et communiter notant interpretes in id Matth. 41: Confiteor tibi, Pater. In quibus locis sermo est de confessione laudis divinæ, quæ proprie actus est religionis, tamen etiam pertinet ad exteriorem fidei professionem, quæ in universum etiam solet confessionis nomine significari, juxta illud ad Rom. 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hic, omissa confessione laudis, nobis de confessione peccatorum sermo est, quæ ul

terius distingui potest in confessionem mere internam, quæ soli Deo fit, juxta id Psal. 31: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei; et in confessionem exteriorem, quæ fit homini, de qua dicitur Jacob. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra. Hæc est, quæ ad hanc secundam partem materiæ hujus sacramenti spectat; nam prior ad contritionem potius pertinet, ut in superioribus visum est.

cepta, quædam quæ pertinent ad specificationem, seu modum actus, quæ traduntur sub conditione, scilicet, si confessio facienda est, ut cum hac, vel illa conditione fiat. Alia vero sunt præcepta pertinentia ad exercitium actus, quia obligant ad confessionem faciendam. Priora ergo præcepta explicabuntur simul cum conditionibus confessionis, quia non potest intelligi, an sint de necessitate confessionis, nisi explicetur simul quanta sit obligatio illas observandi. Posteriora vero præcepta explicabimus in fine hujus partis, sicut in aliis sacramentis observare solemus.

SECTIO I.

tiones habere debeat.

2. De hac ergo confessione primum occurrebat dicendum de his, quæ pertinent ad quæstionem, an sit aliqua exterior confessio, quæ sit pars essentialis hujus sacramenti, ubi dicendum esset de institutione et necessitate ejus, tam ad constitutionem hujus sacramen- Quid sit sacramentalis confessio, et quas conditi, quam ad remissionem peccatorum, seu salutem fidelium. Verum hæc a nobis tradita jam sunt. Nam declarando institutionem et essentiam hujus sacramenti, ostendimus cum Conc. Trid., sess. 14, c. 5, ex illa evidenter coiligi, eamdem esse institutionem et necessitatem confessionis; quia judicium inter homines perfici non potest, nec sententia proferri, causa non audita; auditur autem per confessionem externam et sensibilem propriam ipsius poenitentis; nam quia hoc judicium non est forense et coactum, sed voluntarium ac medicinale, ideo accusatio in illo voluntaria etiam esse debet.

3. Atque hinc facile colligitur quid sit hæc confessio, saltem quoad nominis descriptionem, quæ sumitur ex D. Thom., in 4, dist. 17, q. 3, art. 2, et aliis Theologis ibi; est enim legitima, et sacramentalis accusatio de propriis peccatis, ad eorum veniam virtute clavium obtinendam, coram sacerdote facta. Cujus descriptionis explicationem trademus sect. seq., discurrendo per eas conditiones, quæ sunt de necessitate hujus confessionis, ut verum sacramentum ex ea confici possit. Nam cum harum rerum essentia moralis sit, et ex institutione procedens, tota consistit in hoc, quod confessio habeat conditiones omnes quas juxta suam institutionem requirit, quas in sequenti sectione ad nonnulla capita revocabimus. Deinde sigillatim de illis disseremus. Atque ex his etiam intelligitur, disputationem de præceptis pertinentibus ad hanc confessionem, conjunctam esse cum illius cognitione quia necessitas confessionis et conditionum ejus ex præcepto nascitur; et ideo non possunt hæc commode disputatione separari. Majoris tamen claritatis gratia, distinguere possumus in præsenti duplicia præ

1. In confessione datur substantia et qualitas. In hac confessione aliquid intelligi potest per modum substantiæ, et aliquid per modum accidentis. Substantia ejus videtur consistere in signo sensibili, quo manifestantur peccata sacerdoti in hoc foro; per modum autem accidentium erunt conditiones aliæ, quæ ad hanc confessionem requiri solent. Quia vero multæ ex his conditionibus substantiales sunt, ideo videntur potius esse per modum differentiæ, et illud signum esse substantiam per modum generis; et ideo fortasse solent auctores conditiones illas vocare qualitatem confessionis, quia, differentia prædicatur in quale, genus autem in quid. Circa substantiam ergo hujus partis declarandum occurrebat, quodnam debeat esse signum, quo facienda est confessio. Sed quia hoc pendet ex cognitione aliquarum conditionum confessionis, ideo prius de illis dicemus; sæpe enim cognitis accidentibus, facilius substantia declaratur.

2. Conditiones confessionis. - Solent igitur Doctores communiter decem et sex confessionis conditiones assignare, quas his versibus comprehendunt:

Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis,
Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda,
Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata,
Fortis, et accusans, quæ sit parere parata.

3. Confessionis definitio et substantia.-Hæ vero conditiones sine methodo et vulgari modo positæ sunt, et plures illarum non pertinent ad substantiam confessionis, et aliquæ non tam respiciunt modum vel qualitatem uniuscujusque confessionis, quam convenien

tem usum seu consuetudinem ejus, ut quod sit frequens, et accelerata. Ut igitur ad meliorem ordinem et pauciorem numerum redigantur, recolenda est descriptio confessionis superius data, scilicet, quod sit legitima accusatio propriorum peccatorum, coram sacerdote locum Dei in judicio sacramentali habente, ad veniam peccatorum per virtutem clavium oblinendam. Nam ex ea intelligi potest, unam ex prædictis conditionibus, scilicet, accusans, continere substantiam hujus confessionis tanquam genus ejus; reliquas autem omnes positas esse ad explicandam specificam rationem hujus accusationis. In qua, sicut in aliis accusationibus, quinque possunt considerari, scilicet, materia accusationis, modus ejus, persona accusans, et quæ accusatur, et apud quam personam accusatur. Ad explicandam materiam dicitur in dicta descriptione, quod sit de propriis peccatis, quod intelligitur de actualibus, commissis post baptismum, ut superius explicatum est. Et dum indefinite dicitur, de peccatis, significatur debere esse de omnibus, quæ simpliciter et quasi per antonomasiam peccata sunt, id est, de omnibus mortalibus non confessis. Quæ conditio explicatur per aliam, scilicet, integra, ad quam reduci debent plures aliæ, ut aliquo modo ad confessionem pertineant, ut quod sit simplex, id est, non ita artificiose composita, ut ea ratione aliquid occultetur; quamvis possit particula illa ad debitam intentionem referri, ut statim dicam. Item dicitur pura, id est, non mista rebus ad confessionem non pertinentibus. Et huc maxime spectat, ut unusquisque propria peccata, et non aliena confiteatur; nam est accusator sui, et non alterius. Item dicitur fidelis, id est, sine mendacio, quia nec dici debet quod factum non est, nec negari quod commissum est; imo nec taceri, si tale sit, ut ad talem integritatem pertineat. Et ad hoc magis explicandum additur quod sit nuda, id est aperta, clara, et non palliata, unumquodque, sicut est, vel probabiliter esse existimatur, proferendo. Quod vero sit discreta, nihil speciale addit; nam illa vel est conditio generalis omnis actus studiosi, nimirum quod prudenter fiat; vel solum declarat, in confessione, superflua esse resecanda, et necessaria dicenda. Unde hæc conditio potest etiam ad alias conditiones applicari; nam omnes debent cum discretione servari; et tempus, et locus, et confessor ipse, et modus explicandi discrete eligendus est. Quod vero additur fortis, etiam

est commune omni virtuti, ut propter nullam difficultatem omittatur quidquid ad illius rectitudinem necessarium est; et in præsenti declarat, ob nullam verecundiam, vel similem humanam causam, aut difficultatem, integritatem hanc esse mutilandam. Possunt etiam ad hanc conditionem reduci illæ duæ conditiones, frequens, et accelerata, id est, quod sæpe fiat confessio, et post peccatum commissum non nimium differatur, quæ in tantum possunt ad integritatem pertinere, in quantum moraliter judicantur necessariæ, ut peccatum non excidat memoria, et ea de causa oblivioni tradatur, vel si hac ratione necessariæ non sunt, pertinent ad consilium. De qua re dicemus latius infra agentes de integritate et præcepto.

4. Qualitas confessionis. - Circa modum confessionis, qui dici potest qualitas ejus, notari potest, duplicem posse esse hunc modum, videlicet essentialem et accidentalem. Essentialis solum est, ut fiat ex animi dolore; nam hoc pertinet ad rationem accusationis, ut supra declaratum est, et est per se necessarium ad veniam, quam respicit hæc accusatio; et ita hæc conditio indicatur in definitione, tam in ejus genere, quam in ultima particula illius. Et hunc ipsum modum declarant plures aliæ ex dictis conditionibus, verbi gratia, quod sit humilis confessio, id est, ex recogitatione et dolore proprii peccati. Et huc etiam pertinet quod in exteriori modo decenter et humiliter fiat, tam in verbis, quam in ipso corporis habitu, ut bene exposuit Cajetanus, in Summ., verb, Confessio. Item quod sit libens, id est voluntaria ; nam hoc etiam pertinet ad voluntatis dispositionem. Item quod sit lacrymabilis ; nam hoc in tantum est necessarium, in quantum voluntatis contritionem vel attritionem indicat; reliqua enim, quæ ad appetitum sensitivum, vel ad corpus pertinent, utilia quidem sunt, et sæpe consequuntur, non tamen sunt necessaria. Denique ad hoc etiam pertinet, ut sit parere parata; indicat enim hæc particula propositum emendæ, et satisfactionis, de quo qualiter necessarium sit, supra diximus. Modus autem accidentalis erit ut secrete fiat confessio, quæ est alia conditio in illis numerata; de qua cum aliis, quæ illam concernunt, statim dicemus.

5. Omnes conditiones confessionis ad tres revocantur. revocantur. Reliqua tria, quæ diximus esse consideranda, non explicantur in prædictis conditionibus, subintelligenda autem sunt in

« PredošláPokračovať »