Obrázky na stránke
PDF
ePub

ratione accusationis voluntariæ; nam hinc habemus, eumdem futurum esse accusatorem et reum. Supponitur etiam hujusmodi hominem, qui se accusat, debere esse baptizatum, quia alias non est capax accusationis sacramentalis, neque veniæ virtute clavium obtinendæ. Et ita etiam hoc in definitione significatur, nec majore indiget declaratione. Igitur prædictas conditiones omnes ad tria capita revocare possumus, quasi ad tria prædicamenta, qualitatis, quantitatis, et ad aliquid; nam modus confessionis, et sigui, quo facienda est, ad qualitatem ejus spectat; integritas vero ad quantitatem reducitur, et extensionem, quam ex parte materiæ confessio habere potest. Quod autem fiat coram legitimo judice, respicit ordinem seu habitudinem ad aliquem. Primam igitur partem in hac disputatione expediemus, quia necessaria est ad explicandum signum sensibile, quo facienda est confessio; postea de integritate dicemus, ac tandem de judice, ubi simul explicabimus munus confessoris, et omnia quæ ad illum pertinent.

6. Cujus virtutis actus confessio sit.-Tractant autem D. Thomas et alii Theologi,in 4, dist. 17, et Soto, in 18, an hæc confessio sit actus virtutis pœnitentiæ. Hanc vero quæstionem satis explicatam reliquimus in superioribus, agentes de exterioribus actibus virtutis pœnitentiæ. Nam ex ibi dictis constat hunc actum ex suo genere, et secundum substantiam suam esse actum exteriorem hujus virtutis ; nam in eo invenitur proprium motivum, et objectiva honestas virtutis poenitentiæ. Ut autem talis actus sit materia hujus sacramenti, non videtur simpliciter necessarium, ut ex intentione sub dicta formalitate fiat, sed satis est ut fiat ex intentione conficiendi hoc sacramentum absque impedimento, vel obice illi repugnante. An vero necesse sit fieri ex aliquo motivo honesto, in præcedenti disputatione sufficienter tactum est.

SECTIO II.

Utrum auricularis seu secreta confessio sit de necessitate hujus sacramenti.

1. Error hæreticorum.-Opinio Scholasticorum.-Auricularis confessio dicitur, quæ secrete fit ; quia vero in jure secretum, et publicum, magnam habent latitudinem, in præsenti secreta confessio dicitur, quæ sine ullo teste fit a pœnitente coram solo sacerdote, et ad explicandum hunc modum secreti, au

ricularis appellata est. Hic vero non agimus de substantia confessionis, jam enim ostensum est illam esse necessariam ; sed agimus de modo hujusmodi secreti, an etiam ille necessarius sit. In qua re duo extrema cavenda sunt. Unum est hæreticorum hujus temporis, qui hunc confessionis modum irrident ut superstitiosum, et ab hominibus inventum, quia in sacra Scriptura (ut aiunt) non reperitur; imo in primitiva Ecclesia usitatus non fuit. Quod colligunt ex antiqua consuetudine agendi pœnitentias publicas pro peccatis, ex qua inferunt, confessionem nunquam fuisse factam secrete in ordine ad remissionem peccatorum, sed tantum publice in ordine ad correptionem et publicam ædificationem. Alterum extremum est quorumdam Scholasticorum, qui sentiunt esse necessarium, ut Scotus et Gabr., dist. 17, q. 1; et Angelus, verb. Confessio, n. 29 et 30, probabileque putat Rich., d. 17, art. 3, q. 8. Qui e converso fundantur in perpetua Ecclesiæ traditione, quæ Christi Domini institutionem declarat.

Prima assertio contra hæreticos.

2. Dicendum est primo, modum secretæ confessionis honestum et sanctum esse, et ad sacramentum conficiendum sufficientem. Assertio est de fide, definita in Concilio Tridentino, sess. 14, c. 5, ubi contrarium errorem expresse condemnat. Sumitur etiam ex c. Omnis utriusque sexus, de Pœnit. et remis., ubi soli sacerdoti dicitur confessio facienda. Consuetudo etiam Ecclesiæ universalis hoc satis probat, neque enim errare potuit in re tanti momenti. Præsertim cum non sil nova, ut hæretici fingunt, sed antiquissima a principio nascentis Ecclesiæ, ut Tridentinum commemorat. Et sumitur ex Concilio Cabilonens., cap. 33, et ex Leone Papa, epist. 78, alias 80, ubi graviter reprehendit cos qui cogunt peccatores ut publice confiteantur. Et ex Cypriano, lib. de Lapsis, et libro 3, ep. 14; Hieron., in illud Ecclesiast. 10: Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam, ubi hoc declarat de illo, qui non vult confiteri peccata pastori suo. Augustin., de Vera et fals. pœn., c. 10: Qui confiteri vult, ait, quærat sacerdotem scientem ligare et solvere. Idem fere Basil., in P. 32, et in Regulis brevior., reg. 288; et Chrysost., hom. 5 in illud Isaiæ: Vidi Dominum sedentem, etc.; et alios Patres supra citavi agens de institutione hujus sacramenti.

3. Prior conjectura.-Et addi præterea po

test duplex conjectura sumpta ex ipsa publica seu solemni poenitentia, quam olim fuisse in usu Ecclesiæ tam manifestum est, ut neque ab hæreticis negetur. Prima est, quia non est credibile fuisse liberum cuicunque fideli dicere crimina, quæ vellet, et quam vellet de illis publicam poenitentiam agere; hoc enim sæpe posset cedere in magnum fidelium scandalum, et alia multa parere incommoda; ergo ad providentiam pastorum Ecclesiæ pertinebat, ut hoc non fieret sine eorum judicio et prudenti consilio; præcedebat ergo secreta confessio, et ex judicio confessoris publica agebatur pœnitentia. Et quidem Origenes, homil. 2 in Psalm. 37, post medium, satis hoc indicat, cum dicit: Tantummodo circumspice diligentius cui debeas confiteri peccatum tuum. Et clarius in sequentibus: Ut si quid ille dixerit, et consilium dederit, facias, et sequaris; et, si intellexerit, et præviderit talem esse languorem tuum, qui in conventu totius Ecclesiæ exponi debeat, et curari, ex quo et cæteri ædificari possint, et tu sanari facile, exequaris. Ex quo loco, licet conjicere, non secretam confessionem ex publica, ut hæretici aiunt, sed potius publicam ex secreta originem duxisse. Idem significat idem Origenes, hom. 10 in Num., inquiens: Qui non sunt sancti, in peccatis suis moriuntur; qui vero sancti sunt, pro peccatis pænitudinem gerunt, requirunt sacerdotem, sanitatem deposcunt, etc. Idem colligere licet ex multis, quæ de facto Nectarii diximus supra agentes de necessitate confessionis.

4. Alia conjectura. - Secunda conjectura est: nam qui olim agebant pœnitentiam publicam, non prius dicebant publice peccata, et postea illis imponebatur pœnitentia, sed potius jam prius impositam pœnitentiam agebant publice; præcedebat ergo secreta confessio peccati, propter quod poenitentia imponebatur. Quod non obscure colligitur ex Concilio Agathensi, c. 15, et habetur in c. In capite, dist. 50. Et de hac re videri possunt alia apud Pamelium, in fine libri Cypriani de Lapsis, et in principio lib. Tertulliani de Pœnitentia, et super c. 8 et 9; et apud Ruardum, art. 5, et Hosium, in Confessione, c. 47 et 48.

5. Ratio propria.-Ratio autem hujus veritatis est, quia ex institutione Christi non potest colligi necessitas alterius modi confitendi, neque etiam ex natura rerum; imo supposita institutione, hic modus est magis

consentaneus rationi, et fini seu materiæ hujus sacramenti. Explico singula: nam in institutione solum legimus dixisse Christum Apostolis: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ex quibus verhis recte colligit Ecclesia, necessarium esse, ut sacerdos, qui judicaturus est de his peccatis, et ea remissurus, notitiam illorum accipiat; hanc autem sufficienter accipit per secretam confessionem ; ergo ex vi verborum institutionis nihil aliud colligi potest. Nam, licet illa notitia futura sit judicialis, et per accusationem, tamen, cum hoc judicium ad forum animæ spectet, et voluntarium esse debeat, in eo idem, qui est reus, est sufficiens accusator, et nullus alius testis requiritur, quia pœnitentis conscientiæ et testificationi standum est, quoniam ad bonum animæ illius totum ordinatur; ergo ex modo et institutione talis judicii, aut ex fine ejus non est necessaria notitia magis publica. Aliunde vero in hoc judicio dicenda. sunt non tantum peccata publica, sed etiam occulta, nec solum externa, sed etiam mere interna; esset autem valde difficile, et præter humanam conditionem, obligare hominem ad hæc omnia publice manifestanda; interdum etiam esse posset scandalosum, et in magnum detrimentum, vel aliorum, vel ipsius etiam peccatoris ; ergo non decuit institutionem aliter fieri. Adde etiam, non oportuisse aliter limitari hanc materiam, quia sacramentum hoc maximæ necessitatis est, et sæpe non potest aliter, quam apud solum sacerdotem fieri; quod satis est, ut ille suam potestatem exerceat; cur ergo dicto modo limitaretur?

Possitne præcepto statui, ut confessio publice fiat.

6. Ex quo infero primo, alium confitendi modum, non solum non esse necessarium ex divino aut humano præcepto; verum etiam non posse per humanam legem generatim præcipi. Hoc satis significavit Concilium Tridentinum supra. Et ratio est primo, quia res est difficillima, et alioquin non necessaria, nec per se valde utilis; lex autem humana non potest res adeo difficiles postulare, nisi fortasse ex communi aliqua et urgente necessitate. Deinde, quia lex humana non habet potestatem directivam in actus mere internos; ergo non potest obligare ad illa confitenda speciali modo a Christo non præscripto, et adeo difficili. Imo neque potest cogere

hominem, ut in externis omnino occultis sese infamet; materia autem hujus sacramenti, ut dixi, utrosque actus complectitur, et ideo talis lex potestatem humanam excedit.

7. Secundo infertur, non posse confessorem cogere pœnitentem ad manifestanda illi peccata alio modo magis publico quam per auricularem confessionem, ut coram aliquo teste, vel per scriptum, quod est instrumentum publicum, etc. Probatur a fortiori ex dictis, et eisdem rationibus, quia præceptum confessoris humanum est. Item, quia confessor ex jure divino tenetur ad sigillum confessionis, ut infra ostendam; illud autem aperte esset contra sigillum, sicut etiam contra illud ageret confessor, si pœnitentem cogeret, ut ei daret facultatem revelandi confessionem.

8. Objectioni occurritur. Sed objici potest antiqua consuetudo imponendi publicam pœnitentiam pcccatorum, quam ex secreta confessione manasse indicat Origenes supra, ut vidimus, et sumitur etiam ex Cypriano supra, et Tertulliano, lib. de Poenitentia, cum his, quæ Pamelius congerit in scholiis. Respondeo, duobus modis potuisse pœnitentiam illam esse publicam primo quoad actionem pœnitentiæ, non vero quoad causam, quo modo etiam nunc solent fieri pœnitentiæ publica, quamvis nunc regulariter loquendo occultentur personæ, quod olim non fiebat, propter majorem fervorem pœnitentium, qui voluntarie tales satisfactiones acceptabant; non enim existimo fuisse simpliciter necessarias, quatenus a sacramento manabant, ut expresse etiam dicitur nomine Augustini in lib. de Ecclesiast. dogmatibus, c. 53. Alio modo solebat esse publica non tantum actio, sed etiam causa seu confessio peccati, propter quod pœnitentia fiebat, et tunc multo certius existimo in hoc foro nunquam id factum esse ex præcepto Ecclesiæ, aut confessoris, nisi quando ad publicam satisfactionem, et tollendum scandalum de publico peccato id necessarium erat, quod est rarissimum; regulariter ergo id fiebat voluntarie ex consilio et juxta judicium prudens confessoris; non enim de omnibus id permittebatur, sed vel de alias publicis, vel de iis quæ nec scandalum, nec gravem infamiam generare possent. Aliquando vero illa pœnitentia publica non oriebatur ex sacramento confessionis, sed ex alia denunciatione, vel accusatione Ecclesiastica, et tunc esse poterat magis coacta et onerosa; illa vero non pertinebat

ullo modo ad forum pœnitentiæ, sed ad fo rum contentiosum.

Secretam confessionem non esse de necessitate

pænitentiæ. Assertio secunda.

9. Secundo dicendum est, hunc modum secretæ confessionis non esse de necessitate hujus sacramenti. Ita docent frequentius Scholastici, Alensis, 4 p., q. 18, memb. 4, art. ult., § ult.; D. Thom., Quodlib. 1, art. 10, et in 4, d. 17, q. 3, art. 4, q. 3, ad 2; et ibi Major, q. 1; Richard., art. 3, q. 8; Palud., q. 2, art. 1; Soto, d. 18, q. 2, art. 6; Adrian., in 4, q. 1 de Confes.; Ruardus, art. 5; Med., Cod. de Confes., q. De modo secrete confitendi; Petrus Soto, lect. 2 de Confession.; Vega, lib. 13 in Trident., c. 28; Castro, lib. Contra hæreses, verb. Confessio; et Cajetan., tom. 1 Opusculorum, opusc. ult., respons. 5, ubi in hunc modum declarat quod Joan. 20 dixerat, Christum non instituisse auricularem confessionem, scilicet quoad hunc modum. Quam interpretationem approbat Cano, Relect. de Poenit., p. 5. Et nunc censeo hanc doctrinam certam ex Concilio Tridentino, sess. 14, c. 5, ubi docet, Christum non prohibuisse confessionem publicam, si pœnitens voluntarie illam facere velit ; ergo neque in institutione posuit Christus Dominus modum secretæ confessionis tanquam necessarium, alias consequenter prohibuisset oppositum modum.

10. Ratio assertionis. Confirmatur. Casus in quibus confessio non fit secrete.Quando fit per interpretes. — In articulo mortis.Cum fit sacerdoti ignoranti.-Ratio vero est, quia, licet confessio fiat sine secreto, potest esse vera accusatio ex dolore cordis profecta, et per illam dari sacerdoti sufficiens notitia, ut possit de peccatis judicare; ergo, etiamsi alii intersint, salvatur institutio; sed ex nullo alio capite, aut loco colligi potest illa necessitas, aut contraria prohibitio; ergo. Et confirmatur, quia non est intrinsece malum publice dicere propria peccata, quia per se hoc non est injuriosum alteri; neque est contra charitatem propriam, quia, licet afferat aliquod damnum infamiæ, illud potest compensari majori fructu humilitatis, confusionis propriæ, et satisfactionis; potest ergo talis actio esse honesta, si prudenter fiat; ergo nulla est ratio, cur talis confessionis modus omnino sit exclusus ab hoc sacramento. Maxime, quia sunt nonnulli casus, in quibus moraliter necessarium est

nientior est, et aptior ad tollendas omnes difficultates et scandala. Et propterea etiam dicitur, non esse inventum humanum, quia aliquo modo ducit originem ab institutione divina. Neque etiam invenio Ecclesiasticum præceptum de hac re scriptum; nam quod dicitur in c. Omnis utriusque sexus, non est, ut ille modus præscribatur, sed ut alius non exigatur. Nihilominus tamen propter Ecclesiæ consuetudinem non careret culpa, qui sine ulla occasione, vel causa rationabili vellet alio modo sacramentaliter confiteri; at si id fiat ob necessitatem, nulla erit culpa. Ita Richard. supra, et Sylvest., Confessio, 1, q. 20, et alii.

ita confiteri, ut alius præter sacerdotem peccata audiat. Unus vulgaris est, quando confessio fit per interpretem; nam, quidquid sit an homo teneatur sic confiteri, quando aliter non potest, de quo infra, tamen certum est posse, et saltem confessionem sacramentalem esse, et tamen in illa non servatar omnino ille modus secretæ confessionis. Alius casus est, si in articulo seu periculo mortis pœnitens non possit, nisi alta voce confiteri, ita ut alii audiant ; nam sine dubio potest id facere. Item, quando confessor non habet sufficientem scientiam, potest pœnitens ei facultatem concedere, ut rem conferat cum alio doctiore, etiam nominata persona ipsius pœnitentis, si ipse voluerit et oportuerit; hoc autem æquivalet publicæ confessioni, quæ Utrum sit de necessitate confessionis, ut fiat propari ratione fieri posset coram illis duabus personis, quarum altera jurisdictionem, altera scientiam haberet.

SECTIO III.

pria voce humana.

1. Confessio debet fieri signo sensibili.-Signum aptum ad confessionem est vox humana.

Sitne secreta confessio de necessitate præ- Difficultas.—Ratio dubitandi.—Constat impri

cepti.

11. Quid respectu sacerdotis.-Sed quærendum superest, licet hic modus confitendi non sit de necessitate sacramenti, an sit de necessitate præcepti ; nam Concilium Tridentinum dicit, modum secrete confitendi non esse a divino præcepto alienum, neque esse inventum hominum. In c. etiam Omnis utriusque sexus, præcipitur, ut soli sacerdoti, etc. Respondeo primum, ex parte sacerdotis esse hoc in præcepto divino, tum quantum ad secreti observationem juxta voluntatem pœnitentis, ut infra dicemus; tum etiam quoad hoc, ut non possit cogere pœnitentem, ut aliter confiteatur, ut jam diximus. Ex quo bene infert Navarrus in c. Sacerdos, de Pœnit., dist. 6, n. 109, graviter peccare sacerdotem, qui plures pœnitentes simul audit in confessione, eo quod pueri sint. Quod est verum, quando illi sunt doli capaces, ita ut sacramentaliter absolvi merito possint ; nam alias si non audiuntur ad conficiendum sacramentum, sed ad quamdam instructionem eorum, nulla in co facto committitur culpa.

12. Quid respectu pænitentis.-At vero ex parte poenitentis nullum in hac re invenio præceptum divinum ; quia ex institutione non colligitur, ut ostendi, et illa seclusa, non est unde colligatur. Quod autem Tridentinum ait, non esse alienum, etc., intelligit non esse contrarium, nec repugnare divino præcepto; imo esse illi consentaneum, quia supposita institutione, ille modus per se loquendo conve

mis confessionem hanc debere fieri aliquo signo sensibili, tum quia non possunt homines inter se suos conceptus manifestare, nisi per sensibilia signa; tum etiam quia confessio est veluti prima pars essentialis materiæ hujus sacramenti, quam oportet esse per se sensibilem, quia, ut supra dixi, ipsamet contritio, ut sit pars sacramenti, debet per confessionem fieri aliquo modo sensibili. Constat deinde signum aptissimum ad confessionem faciendam esse humanam vocem, tum quia est inter homines maxime usitatum et notum, tum etiam quia distinctius et certius significat quam cætera. Difficultas vero est, an sit etiam necessarium, vel necessitate sacramenti, vel saltem præcepti. Et ratio dubitandi esse potest, quia in Concilio Florentino, in Decreto Eugenii, dicitur, materiam hujus sacramenti esse oris confessionem. Et urgeo argumento a simili. Nam de forma sacramenti hujus dicimus necessarium esse, ut ore proferatur, quia illud Concilium dixit esse verba sacerdotis ; ergo idem dicendum est de coufessione, cum de illa pariter loquatur. Congruentia etiam adjungi potest, quia materia sacramenti debet esse certa, et expresse significare. Prima assertio, confessionem non debere necessario verbis fieri.

[ocr errors][merged small]

D. Thom., in 4, d. 17, q. 3, art. 4, q. 3, ad 2, et Quodlib. 1, art. 10, et consentiunt cæteri Theologi et Doctores infra citandi. Et videtur res certa, primo ex consuetudine Ecclesiæ; nam, cum pœnitens loqui non potest, si quovis alio modo significet sacerdoti conscientiam suam, censetur sufficere, ut absolvendus sit. Unde non solum pœnitens potest ita confiteri, sed etiam tenetur in articulo necessitatis, per se loquendo, quia illa est materia indubitata, et facile, ac sine inconvenienti exhiberi potest. Secundo argumentor ab institutione, quia ex verbis ejus solum habemus, necessarium esse ut pœnitens aperiat judici causam suam ; sed hinc inferri non potest necessarium esse, ut hæc notitia detur per proprium sermonem humanum, neque Ecclesia hoc ita interpretata est; ergo non est limitanda et quasi coarctanda sacramenti amplitudo. Tertio est optima congruentia institutionis, quia hoc sacramentum positum est, ut remedium maxime necessarium ad salutem peccatorum ; ergo non debuit limitari essentia ejus ad illud signum, quod sæpissime in articulo necessitatis deest; hujusmodi autem est vox humana, qua, non solum muti, sed etiam ægrotantes sæpe uti non possunt ; ergo.

3. Quando ergo Concilium Florentinum appellavit oris confessionem, usum est vulgari nomine, sumpto ab eo quod frequentius accidit. Sicut etiam vulgo appellatur operis satisfactio, non quia solo opere fiat, sed quia frequentius ita fit. Et ideo Concilium Tridentinum, ad tollendam omnem ambiguitatem, omisit particulam oris, et solum dixit confessionem esse materiam. Ac propterea non est similis ratio de forma; nam si inspiciamus institutionem, non est ita declarata in materia, sicut in forma, nec etiam ita infallibiliter observata ab Ecclesia. Neque est etiam similis ratio, tum quia, moraliter loquendo, nunquam, aut vix contingit necessitas absolvendi sine verbo; confitendi autem frequens est; tum etiam quia materia sacramenti non semper continet expressam significationem, sed hanc perficit et consummat forma; et ideo magis necessarium est verbum ex parte formæ, quam ex parte materiæ. Per quod responsum etiam est ad congruentiam in contrarium.

quidem certa videntur, quantum spectat ad necessitatem sacramenti. Difficultas vero superest, an saltem sit de necessitate præcepti, ut confessio fiat propria voce et sermone ipsius pœnitentis. Nam D. August., de Vera et falsa pœnit., cap. 10, et habetur in cap. Quem pœnit., de Pœnitentia, d. 1, significat esse de hoc divinum præceptum ; D. Thom. autem, Quodlib. 1, art. 10, saltem esse Ecclesiasticum. Et reliqui Theologi communiter docere videntur non esse licitum uti aliis signis, ut scripto, nutibus, etc., quandiu pœnitens per seipsum loqui potest; quamvis non declarent unde nascatur talis obligatio, ut patet ex Alense, 4 p., q. 18, memb. 4, § ult. ; Palud., d. 17, q. 2, n. 7; Richard., art. 2, q. 4, ad 4 ; Maj., q. 1; Adrian., q. 1 de Confess.; Med., Cod. de Confes., q. de Modo secrete confitendi; Soto, d. 18, q. 2, art. 6; Ledesm., 2, p. 4, q. 8, art. 3, dub. 5 et 6; Petr. Sot., lect. 2 de Confess.; Cano, dict. Relect., p. 5.

5. Difficultatis resolutio. Dicendum vero imprimis est, in hoc non esse positum aliquod speciale præceptum divinum ab ipsa institutione distinctum; quia neque ex Scriptura divina, neque ex traditione constat de hujusmodi præcepto. Deinde censeo ex sola institutione non satis colligi hujusmodi præceptum. Est quidem maxime consentaneum institutioni ut ita fiat, tum quia hoc modo facilius et clarius manifestantur, quod aliis signis, præsertim nutibus, difficilius fit; tum etiam quia ipsa confessio, proprio ore facta, magis est satisfactoria, ut Augustinus loco citato sentit. Nihilominus tamen ex institutione sola ac præcise sumpta non satis probatur, hunc modum confessionis cadere sub obligationem præcepti, quia per alia signa potest dari sufficiens notitia confessori, quod solum postulatur ex vi institutionis, ut patet ex supra dictis de modo, quo præceptum confessionis colligitur ex illis verbis: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.

6. Præterea non invenio de hac re scriptum Ecclesiasticum præceptum, aut decretum aliquod. Unde Scotus in 4, dist. 17, q. unic., ad finem solutionum argumentorum, sentit non esse illicitum confiteri per scriptum in præsentia sacerdotis, sed tantum in absentia. Et Soto idem fere sentit, saltem quando scripturæ conjunguntur alii nutus, ut statim dicemus. Addo tamen, propter Ecclesiæ consuetudinem, non esse absolute licitum uti 4. Satisfit rationi dubitandi. — Atque hac scriptura, vel aliis signis ad confessionem,

An ex præcepto teneatur pænitens propria voce

confiteri.

« PredošláPokračovať »