Obrázky na stránke
PDF
ePub

prætermissa humana voce; est enim hæc mutatio gravis, et de re, quæ per se spectat ad convenientem modum perficiendi tale sacramentum; et ideo non fit sine culpa, et gravi ex suo genere. Posset autem talis culpa fieri venialis ex levitate materiæ, ut si non in tota confessione, sed in uno vel alio peccato id fieret. Aliquando etiam nullum erit peccatum, si ex rationabili causa talis mutatio fiat. Erit autem rationabilis causa, non solum absoluta impotentia utendi propria voce, quod indubitatum est, sed etiam magna difficultas, aut nimia verecundia, ut prudenter Cano advertit; quia, cum hæc obligatio potissime videatur consuetudine introducta, non videtur cum majori rigore acceptata, neque etiam expediebat, aut erat aliqua sufficiens ratio, ob quam cum majori rigore introduceretur.

7. Confessio aliqua potest fieri scripto, vel nutibus. Sotus improbatur. Atque hinc infertur, posse aliquando confessionem fieri non tantum nutibus, sed etiam scripto. Patet, quia utrumque horum potest esse sufficiens signum humanæ accusationis. Et de nutibus quidem nullus dubitat. De scriptura vero dubitare videtur Sotus supra, eo quod scriptura de se sit signum publicum. Sed neque ipse illa ratione convincitur, neque ullam nobis ingerit difficultatem, tum quia non est contra rationem confessionis ut publice fiat; tum etiam quia licet ex se sit publicum, potest occultari; quod fere idem est in verbo. Addit vero Soto, scripturam non sufficere, nisi cum alii nutus adjunguntur; quia necesse est, ut quando scriptura legitur a sacerdote, pœnitens saltem nutibus significet ita esse. Dico tamen, si scriptura detur sacerdoti præsenti, moraliter necessarium non esse aliud speciale signum, sed sufficere, ut peccator, qui scripturam illam offert sacerdoti, eam offerat loco accusationis suæ, signa contritionis exhibendo, et petendo ab eo pœnitentiam et absolutionem, eamque expectando humiliter, dum sacerdos legit peccata, ac denique satisfactionem acceptando, quam sacerdos imponit; nam per hæc omnia satis significat illa esse peccata sua, de quibus se accusat. At vero si scriptura offeratur sacerdoti absenti, tunc sæpe fieri non poterit, ut pœnitens aliud signum exhibeat; et ideo in eo casu aliter sentiendum est, ut sectione sequente commodius explicabo.

SECTIO IV.

Utrum de necessitate confessionis sit, ut pœnitens sacerdoti præsenti immediate et per seipsum revelet peccata sua.

1. Conclusio.

[ocr errors]

Probatur.- Ratio conclusionis. Duo in hoc titulo continentur: unum de præsentia inter pœnitentem et confessorem; aliud est de immediata locutione pœnitentis per seipsum. Et quia hoc punctum posterius brevius est, et fere sine controversia, ideo quod ad illud spectat, dicendum est, non esse de essentia confessionis sacramentalis, ut poenitens per se immediate loquatur sacerdoti. Probatur, quia potest confessio fieri per interpretem, juxta sententiam omnium, usu Ecclesiæ confirmatam; tunc autem pœnitens immediate loquitur, non sacerdoti, sed interpreti, et per hunc cum confessore loquitur; idem interdum potest facere per nuncium, et per testes, ut jam dicam. Ratio sumenda est ex sectione præcedente; nam confessio ex vi suæ institutionis non habet essentialiter signum sensibile determinatum, sed quacunque ratione reus declaret judici conscientiam suam, id satis est; ergo, cum hoc faciat per interpretem, id satis erit, maxime si aliter non possit. Et hæc est congruentia institutionis; quia hoc frequenter est necessarium, et hoc est sacramentum necessitatis.

sio.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. Objectio. Confirmatur.- Soti responsio. Rejicitur. - Enodatur objectio.- Sed objicitur, quia in eo actu nec poenitens confitetur interpreti, cum hic non sit judex, nec interpres confitetur sacerdoti, cum ille non sit reus; ergo nulla ibi fit confessio. Et confirmatur, quia sacerdos non accipit sufficientem modum certitudinis per illam narrationem ; nam fortasse interpres aliud profert quam audiat. Propter hoc Soto existimat necessarium esse ut, dum interpres ad sacerdotem loquitur, ipse peccator annuat et significet ita esse, ut hoc modo et ipse immediate confiteatur sacerdoti, et sacerdos certior fiat. Sed attente rem considerando, hoc nullius momenti vel utilitatis est, quia in casu, in quo loquimur, ipsemet pœnitens non intelligit sermonem interpretis ad sacerdotem; quomodo ergo potest dicta ejus confirmare, aut novam fidem aut certitudinem illi adjungere? Dico ergo ad argumentum, neutram partem dilemmatis. esse necessariam, sed peccatorem confiteri sacerdoti per interpretem, sicut per vocem

vel scripturam. Et ille modus sufficit ad quamdam moralem certitudinem et fidem humanam ; quia in hac materia satis est, ut habeatur per unius personæ fide digna testimonium aut revelationem, quando major exhiberi non potest, et quando nulla est rationabilis causa præsumendi mendacium, vel aliam malitiam in eo qui loquitur. Et ideo non dicimus hunc modum confitendi esse usurpandum sine absoluta necessitate, nam illud ex suo genere grave peccatum esset propter rationem factam; sed dicimus non esse contra essentiam sacramenti, si necessarius sit; an vero cadat sub obligatione, dicemus infra agentes de præcepto confessionis.

An sit necessarium ut sacerdos in præsentia pænitentis confessionem audiat.

3. Prima opinio Cani et Soti. In altero pnncto referam prius, quod ante declarationem Summi Pontificis supra relatam, disput. 19, sect. 3, prælo mandatum jam habebam; deinde quid juxta illam addendum occurrat, adnotabo. Nonnulli ergo auctores, præsertim Soto et Cano, significant necessarium esse ut sacerdos audiat confessionem in præsentia pœnitentis. Quæ opinio probari potest, quia ut proferat absolutionem, necessaria est præsentia; ergo ut audiat. Patet consequentia, quia vel est eadem, vel major ratio; quia ante absolutionem necesse est ut examinet causam et dispositionem pœnitentis, et de ejus dispositione sit moraliter certus, quod in absentia obtinere non potest.

4. Prior pars communis sententiæ. - Nihilominus communis sententia asserit imprimis, per se loquendo necessarium esse, ut sacerdos in præsentia pœnitentis ejus confessionem audiat, imo, et immediate ab ipso, si fieri potest, esseque grave peccatum hunc modum confitendi voluntarie mutare, propter fundamentum prioris sententiæ, quod hoc convincit, et propter consuetudinem totius Ecclesiæ, et propter varios canones, ex quibus hoc sumitur, ut c. Quem pœnitet, cum similibus, de Pœnit., d. 1, c. Omnis utriusque sexus, de Pœnitent. et remiss.

[ocr errors][merged small]

contentus aliorum relatione ad absolvendum illum: tunc enim non audit confessionem in præsentia, et nihilominus ait hæc opinio sufficere hanc confessionem, ut licite et valide detur absolutio. Ita tenent in terminis, Sylv., verb. Confessor, 3, q. 13; et Ang., verb. Confess., 4, n. 8; et Cordub., lib. 5 de Indulgent., q. 39, præter alios, quos supra retuli, disp. 19, sect. 3. Indicat etiam Scot., d. 17, q. unic., ad penult.; dicit enim, non esse licitum confiteri per scriptum sacerdoti absenti; non vero dicit omnino esse contra substantiam sacramenti. Et in terminis Cardinalis Toletus, in Instr. Sacer., lib. 3, c. 8, referens S. Antonin., in Summ. de Peccatis, et Sacerdotale Rom., asserensque esse expressam sententiam canonum. Unde probatur primo, ac præcipue ex antiquis decretis. Nam in Concilio Arausican. I, c. 12, 26, q. 6, c. Qui recedunt, dicitur: Subito obmutescens pænitentiam accipere potest, si voluntatis præterite testimonium aliorum verbis habet. Similia verba habentur in eadem causa et q., c. Is cui, et c. His qui, ex Concilio Carthaginensi IV, c. 76, et ex Leone I, epist. 89, alias 91. Qui distincte declarat, licet hujusinodi ægrotus nullum siguum exhibere possit in præsentia sacerdotis, si aliorum testimonium habeat, non esse illi pœnitentiam denegandam. Eadem sententia habetur in c. Egrotantes, de Consecr., d. 4, ex Concilio Carthaginensi III, c. 34. Eamdem referunt ex Decreto Eusebii primi, Ivo Carnot., in suo Decret., par. 15, cap. 35, et Burchard., lib. 18, c. 11. Similem habet August., lib. 1 de Adulterinis conjug., c. ult., et lib. 50 Homil., in 41.

6. Soti responsio.-Responsio refellitur.— Ad hæc vero decreta respondet Soto, non esse in illis sermonem de absolutione sacramentali, sed de absolutione ab Ecclesiastica censura. Et possumus in ejus favorem afferre Gloss., in d. c. Is qui, verb. Pœnitentia, quæ sentit ibi esse sermonem de absolutione, cujus forma traditur in c. A nobis, de Sent. excom., ubi sermo est de absolutione ab excommunicatione. Item afferre possumus Cyprianum, ep. 13, ubi ait, in simili eventu diaconum posse reconciliare ægrotum pœnitentem, facta exomologesi. Illa ergo reconciliatio non erat absolutio sacramentalis, quia hæc in nullo eventu potest per diaconum dari. Sed, quamvis ille locus Cypriani necessario sit ita exponendus, vel potius de manuum impositione cæremoniali, quæ ad publicam et solemnem pœnitentiam (quæ tunc erat in usu)

spectabat, aliis vero decretis adductis nullo modo accommodari potest dicta expositio. Primo, quia loquuntur de pœnitentia sub hac voce, et eam appellant, actionem sacerdotis, vel satisfactionem, vel actionem pœnitentis. Nomine autem pœnitentiæ, vel aliis adductis non solet significari absolutio a censura, vel alia cæremonialis, sed verum sacramentum. Secundo, quia declarant illam poenitentiam esse adeo necessariam ad salutem, ut ex illa pendeat, ita ut contingere possit ob solam ejus carentiam hominem damnari, quod non est verum de absolutione a censura. Tertio, quia in Concilio Arausicano, cap. 3, expresse distinguitur pœnitentia a reconciliatoria manus impositione, et hæc posterior fortasse erat absolutio a censura, vel alia Ecclesiastica cœremonia, ut dixi. Quarto, quia Leo Papa expresse dicit, illam pœnitentiam dandam esse a sacerdote ex vi potestatis acceptæ per illa verba: Quorum remiseritis peccata, etc.

7. Quinto, præter absolutionem sacramentalem duplex accidentalis seu cæremonialis intelligi potest: una est censura; alia quæ olim dicebatur solemnis quædam reconciliatio eorum, qui publicam pœnitentiam agebant; de neutra autem harum sufficienter exponuntur dicta decreta; ergo loquuntur de sacramentali. Minor probatur, de absolutioue quidem a censura, tum quia dicunt talem absolutionem nihil prodesse post mortem, absolutio autem a censura etiam post mortem aliquid prodesse potest; tum etiam quia sentiunt talem absolutionem non posse dari a sacerdote absente, quod Soto etiam ipse contendit; absolutio autem a censura absenti dari potest. Tum denique, quia Concilium Arausicanum supponit pœnitentiam illam dari ante reconciliatoriam manus impositionem; constat autem absolutionem sacramentalem non posse dari ante absolutionem a censura. Rursus probatur altera pars, tum ex hoc eodem loco Concilii Arausicani illa duo distinguentis, tum ex Concilio Carthagin. IV, ubi prius dicitur, dandam esse pœnitentiam, et additur, si infirmus creditur moriturus, reconciliandum esse per manus impositionem. Prior ergo pœnitentia sacramentalis erat, hæc vero posterior cæremonialis, non tamen erat absolutio a censura, alioqui præcedere debuisset, sed spectabat ad alium antiquum ritum de publicis pœnitentibus. Præterca idem patet, quia, ut dicebam, illa reconciliatio publice pœnitentium per se non erat necessaria ad salutem, sed

pertinebat ad externam Ecclesiæ satisfactionem. At vero pœnitentia illa, quæ in dicto casu ægrotantibus dari præcipitur, erat necessaria ad salutem, ut plane constat ex Augustino, dict. hom. 41, et ex Cœlestino Papa, in cap. Agnovimus, 26, q. 6, et ex Julio, apud Ivonem in suo Decr., par. 15, cap. 43. Sexto tandem est apud me efficax argumentum, quod dicti Patres et Pontifices non loquuntur specialiter de excommunicatis, neque de iis solis qui publicam pœnitentiam agebant, sed absolute et simpliciter de fidelibus et peccatoribus; ergo de pœnitentia loquuntur, qua omnes indigent, quæ est sacramentalis.

[ocr errors]

8. Cani evasio. Quapropter Cano fatetur, in illis decretis esse sermonem de hoc sacramento; ait tamen in eis supponi confessionem prius fuisse factam sacerdoti in præsentia ejus; fuit enim antiqua consuetudo, ut fideles confiterentur sacerdotibus in prin. cipio quadragesimæ, absolutio autem differretur usque ad feriam quintam Cœnæ Domini, ut sumitur ex Innocentio I, epist. 1, c. 7, et habetur in c. De pœnitentibus, de Consecratione, d. 3. De his ergo ait loqui prædicta decreta; nam, si postea inciderent in illum articulum necessitatis, absolvi poterant absque nova confessione facta in præsentia sacerdotis.

[ocr errors]

9. Rejicitur. Sed hæc evasio, præterquam quod omnino voluntaria est, et absque fundamento, quod in illis decretis habeat, sufficienter improbatur ultimo argumento paulo antea facto, quia testimonia generaliter loquuntur de omni peccatore pœnitentiam petente; imo Augustinus expresse loquitur de omnibus qui differunt pœnitentiam usque ad finem vitæ, de quibus etiam Leo Papa aperte loquitur. Concilium autem Carthaginense, de iis qui post peccatum non petierunt poenitentiam usque ad illum articulum; non ergo supponit eos jam fuisse confessos; Concilium item Arausicanum, et etiam Augustinus, in hoc æquiparant pœnitentiam cum baptismo; quod est signum loqui de utroque sacramento et cum æquali seu proportionata universalitate, ut sicut baptismus dandus est cuilibet petenti illum in articulo mortis, si exhibuit signa sufficientia, etiamsi quando datur, jam nihil sentiat, vel intelligat, ila etiam sacramentum pœnitentiæ, servata proportione. Præterea ex parte etiam sacerdotis loquuntur generaliter; nam quilibet potest et debet in eo articulo absolvere, quod semper fuit in Ecclesia observatum, ut Trid. Concil.

[ocr errors]

docuit, sess. 14, c. 7, et infia suo loco dicetur. At vero si esset sermo de poenitente jam confesso, ab illo solo sacerdote posset absolvi, cui confessus fuisset. Præterea loquuntur generaliter ex parte temporis; nam quotiescunque id contigerit, quod ibi supponitur, danda est absolutio. At vero quod Cano dicit, solum haberet locum in tempore quadragesimæ, quia ante illud tempus non solebant fideles confiteri, ut absolutionem expectarent usque ad hebdomadam sanctam. Denique, si præcessisset confessio sufficiens, non esset necessarium novum testimonium adstantium, quod requirunt prædicta decreta. Si vero præcedens confessio non fuit sufficiens, sed completur per hujusmodi testimonium, ita ut hæc sit veluti partialis confessio in absentia facta, eadem ratione ipsa sola sufficiet, quando alia non præcessit, nec potest exhiberi.

10. Quid de hac controversia sentiendum.Propter hæc decreta et propter usum Ecclesiæ, censui semper, hanc opinionem esse veram et piam, et conformem Christi institutioni, qui ex parte pœnitentis solum postulavit, ut suam conscientiam aperiat sacerdoti, quantum et qualiter potest, ut patet etiam de integritate, de qua infra dicetur. Et hoc etiam declarat prædictus usus Ecclesiæ, qui de absolutione nihil tale declaravit, et ideo non est de illa similis ratio. Præsertim quia forma habet præscripta verba, non autem confessio. Denique, est hoc consentaneum obligationi pœnitentis, a quo non exigitur, nisi ut satisfaciat quantum potest; ergo nec ut confiteatur nisi quantum potest. Et similiter sacerdos in hac parte solum tenetur de dispositione pœnitentis certus fieri quantum potest. Timeri autem potest, ne prædicta declaratio Pontificia huic opinioni in aliquo derogare videatur, quia damnat hanc propositionem : Licere per litteras, seu internuncium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem obtinere. Ubi utrumque membrum videtur damnare. Existimo tamen non fuisse mentem Sanctissimi de hac opinione tractare, sed solum de illa quæ dicit sacramentum pœnitentiæ posse perfici ac consummari inter absentes. Atque ita illam particulam, et, non esse divisive, sed complexive sumendam ; præcipue illud damnasse propter eos qui dicebant absolutionem posse dari in absentia. Moveor, tum ex circumstantiis litteræ ; nam si aliud voluisset, potius id explicasset per particulam, vel; item hoc clare indicat illud singulare signum de

XXII.

monstrativum, hanc propositionem; nam ex eo constat solam hypotheticam propositionem. per modum unius damnari. Tum præterea, quia illa erat controversia de qua tractabatur; tum denique quia sola illa opinio est aliena. ab usu Ecclesiæ; bæc autem est illi et decretis conformis. Nihilominus declarationem hanc ejusdem Pontificis censuræ subjicio, sicut cætera omnia quæ tam in hoc quam in cæteris operibus meis continentur.

DISPUTATIO XXII.

DE INTEGRITATE CONFESSIONIS PER SE NECESSARIA AD VALOREM EJUS.

Integritas confessionis ex parte materiæ remote seu peccatorum quæ in confessione dicuntur, sumenda est consistit autem in hoc, ut illa omnia quæ sunt in conscientia pœnitentis, in confessione aperiantur; et ad integritatem suo etiam modo pertinet, ut ea peccata quæ nullo modo sunt in conscientia pœnitentis, neque unquam fuerunt, in confessione non fingantur, seu falso dicantur. Rursus hæc integritas duplex distingui solet, materialis scilicet et formalis. Materialis vocatur illa quæ est de omnibus peccatis, prout in re ipsa fuere commissa; et hæc est per se necessaria, ut in discursu hujus disputationis explicabimus, tractando de omnibus peccatis, vel circumstantiis, quæ ad hanc integritatem necessaria sunt, et excludendo ea quæ necessaria non sunt. Quia vero potest aliquando intercedere sufficiens excusatio confitendi aliquod peccatum a pœnitente commissum, ideo potest aliquando hoc sacramentum perfici sine reali, seu materiali integritate confessionis; tunc vero necessaria saltem est confessio formaliter integra, id est, de omnibus peccatis, de quibus nulla intercedit excusatio; de qua dicemus disputatione sequente.

[blocks in formation]

baptismum, et per aliam confessionem non sunt rite clavibus subjecta; illa enim quæ per aliam confessionem remissa creduntur, licet sint in memoria pœnitentis, non tamen proprie sunt in conscientia, quia jam ut omnino extincta et remissa considerantur; alia vero peccata mortalia, quæ nondum sunt explicata in confessione, licet contingat apud Deum esse remissa per veram contritionem, in præsenti censentur adhuc esse in conscientia pœnitentis, quia nondum sunt per claves Ecclesiæ remissa. Secundo observandum est, aliud esse, quod talium peccatorum confessio sit necessaria ad salutem ; aliud vero quod ad valorem sacramenti necessarium sit omnia hæc peccata in eadem confessione aperire. Nam de priori necessitate in superioribus dictum est, et ad illam obligationem explendam satis videri posset unum peccatum confiteri uni sacerdoti et aliud alteri; vel unum in hac confessione, aliud in alia, donec omnia subjicerentur clavibus; nunc ergo inquirimus de alia obligatione vel necessitate subjiciendi omnia simul in eadem confessione.

2. Ratio dubitandi. Atque hinc oritur ratio dubitandi, quia hæc necessitas non oritur ex vi institutionis; ergo nulla est. Probatur consequentia, quia, si hæc necessitas tanta est ut pertineat ad veritatem sacramenti, oportet ut ex institutione oriatur; si vero tantum est necessitas præcepti, oportet ostendere illud esse divinum extra institutionem, quod sane fieri non poterit. Ecclesiasticum autem tantum non videtur esse posse, quia, ut infra videbimus, huic obligationi confessionis Ecclesia nihil addidit, præter temporis determinationem. Probatur autem primum antecedens, quia ex vi institutionis solum colligitur nullum peccatum mortale dimitti posse absque absolutione sacerdotis; ex hoc autem non colligitur necessitas hujus integritatis, quia illud posset alio modo impleri, ut declaratum est.

3. Quid sentiant nonnulli Catholici.-Quid hæretici. Unde nonnulli Catholici dixerunt, hanc necessitatem integritatis non posse sufficienti ratione colligi ex institutione, sed sola Ecclesiæ traditione et auctoritate haberi. Quod indicat Durandus, d. 17, q. 15, ubi solvit rationes Theologicas, quæ ad hoc ostendendum afferri solent. Et idem sentit Medina, Cod. de Confes., q. 8. Quidam autem hæretici negant hanc integritatem esse necessariam, saltem quoad peccata occulta, seu mere interna. Quod sentit Wicleff apud Waldensem,

tom. 2 de Sacram., c. 185, quia putavit confessionem esse institutam ab Ecclesia, quæ per se potestatem non habet circa peccata mere interna. Addunt etiam talem obligatio. nem esse de re non solum admodum difficili, sed etiam legi naturali repugnante, quia cogeretur homo seipsum infamare in re occultissima. Sed illud fundamentum hæreticum est, et ex illo non solum infertur confessionem talium peccatorum non esse necessariam propter integritatem, sed etiam absolute, etiam propter remissionem eorum necessariam non esse. In eodem errore fuit Petrus Oxomensis, qui addidit non esse necessarium confiteri peccata publica, quia ipsa per se satis patent. Qui error cum aliis damnatus fuit a Sixto IV in Bulla, quam refert Castro, verb. Confess. Denique Lutherus etiam integritatem confessionis reprehendit, quia qui omnia peccata diligenter confiteri student, nihil divinæ misericordiæ dimittendum relinquunt. Qui error in Concilio Tridentino damnatus est.

4. Vera sententia. Dicendum ergo est, de necessitate hujus sacramenti esse, ut pœnitens omnia peccata mortalia post baptismum commissa, eidem sacerdoti, in eadem confessione, seu in ordine ad eamdem absolutionem, quantum moraliter potest, confiteatur. Conclusio est de fide, quæ sumitur ex Concilio Cabilonensi, c. 32, et Lateranensi in c. Omnis utriusque sexus, et Florent. in Decreto Eugenii, quatenus docent, et præcipiunt omnia peccata eidem confiteri; nam quoad hanc partem non condunt novum jus, sed explicant divinum. Expressius tamen hoc de finit Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 5, et can. 7, dicens: Qui scienter aliquid retinet, nihil divinæ bonitati per sacerdotem remittendum proponit, his verbis declarans talem confessionem esse nullam, et consequenter contrarium esse de necessitate sacramenti.

5. Præterea de hac re habemus perpetuam Ecclesiæ traditionem et consuetudinem, quam nunc cernimus, et ejus principium ignoramus; de quo multa legi possunt apud Burchardum, lib. 19 Decreti. Et expresse de illa loquitur August., lib. de Vera et fals. pœnit.,, c. 9 et 15, dicens: Quædam enim celant, quæ alii manifestanda conservant, quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere; et ideo inquit ad pœnitentem : Ponat se in potestate judicis, in judicio sacerdotis, nihil sibi reservans sui. Idem insinuant alii

« PredošláPokračovať »