Obrázky na stránke
PDF
ePub

antiqui Patres (licet non ita expresse loquantur), dum aiunt, etiam internas cogitationes esse confitendas, ut Clemens I, epist. 1, circa finem, de Petro lequens, ait : Instruebat fideles actus vitæ sua custodire, et cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et sacerdotibus Domini manifestare. Cyprian., serm. de Lapsis, n. 21, circa finem, ait: Quanto el fide majores, et timore meliores sunt, qui quamvis nullo, aut sacrificii, vel libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc, vel cogitaverunt, apud sacerdotes Domini hoc ipsum dolenter et simpliciter confitentes, exomologesim conscientiæ faciunt, animi sui pondus aperiunt, salutarem medelam etiam modicis vulneribus exquirunt. Indicat etiam hoc Leo Papa, Ep. 78, alias 80, c. 2, dicens, reatus conscientiarum, etiamsi occulti sint, aperiendos esse sacerdoti confessione secreta. Nec dissimiliter Tertullian., lib. de Pœnit., c. 10, circa finem, inquit: Si quid human notitiæ subduxerimus, proinde et Deum celabimus? adeone existimatio hominis, et Dei scientia comparantur? an melius est damnatum latere, quam palam absolvi? Sunt etiam optima verba Gregorii Nysseni, Orat. ad eos qui durius alios judicant, quæ refert Casinius agens de sacramento pœnitentiæ: Audacter ostende sacerdoti, que sunt recondita animi arcana, tanquam occulla vulnera medico detege. Et eamdem sententiam habet Hieronymus in id Ecclesiast. 10: Si memorderit serpens in silentio. Denique S. Pacianus in Parænesi de Poenit., circa finem: Quid facies tu, qui decipis sacerdotes, etc., et infra : Prudentes ægri medicos non verentur, etiam in occultis corporis partibus, etiam perusturos, etc. Alios antiquos Doctores, Origenem, Ambrosium citavi supra, agens de institutione et necessitate coufessionis.

6. Ratio conclusionis. - Ratio hujus veritatis sumitnr a D. Thoma in 4, dist. 47, q. 3, art. 4, quem Paludanus et alii sequuntur, ex ipsa institutione quæ ad remissionem culpæ per se primo ordinatur, adjuncta conditione, seu natura peccatorum mortalium, quæ est, ut unum sine alio non remittatur; ex quibus principiis hæc ratio conficitur. Poenitens confitetur unum peccatum mortale sacerdoti, ut sacerdos illud remittat; sed sacerdos non potest illud remittere, nisi remittat cætera omnia, et, si intenderet remissionem seu absolutionem dividere, nihil faceret; ergo et pœnitens debet, quando unum confitetur, confiteri omnia, et, si intendit confessionem divi

dere, nihil facit. Probatur consequentia, quia. confessio debet esse adæquata absolutioni; ideo enim necessaria est, quia absolutio non debet dari de ignotis, ut Concilium Tridentinum dixit. Absolutio autem, quamvis per se respiciat peccata in confessione manifestata, tamen etiam cadit in ipsam personam, eamque intendit simpliciter absolvere, et justificare apud Deum, atque adeo ab omnibus peccatis mortalibus liberare; et ideo, sicut. peccata mortalia quoad remissionem connexa sunt, ita etiam quoad confessionem et absolutionem. In quo multum etiam differunt a venialibus, ut Concilium etiam Tridentinum dixit.

7. Confirmatio.-Et confirmatur primo ex comparatione ad omne aliud judicium; nam semper accusatio debet esse proportionata et adæquata sententiæ quæ postulatur; et e converso, sententia debet esse accommodata accusationi et probationi facta; sed in præsenti judicio pœnitens non tantum postulat liberari ab uno vel alio peccato mortali, sed simpliciter justificari; ergo tenetur aperire totam causam per se necessariam ad talem absolutionem, et nihil occultare eorum quæ illam possunt impedire. Quod egregie declaratur ex c. Cum pro causa, de Sententia excommunicat., ubi dicitur, eum qui pluribus titulis excommunicatus est, si absolutionem petat, uno tantum titulo excommunicationis explicato, licet absolvatur, non liberari ab altera excommunicatione, quam ob aliam causam contraxerat, quia absolutio non excedit petitionem; unde, si excommunicatio talis esset, ut non posset una excommunicatio sine alia tolli, ille in eo casu a nulla maneret absolutus; tamen, quia de facto excommunicationes non habent inter se connexionem quoad absolutionem, in eo casu una tollitur, et manet altera. Sic ergo in præsenti, qui unum peccatum mortale confitetur, quantum est ex se, petit ab uno absolvi, et non ab alio ; unde,quia hoc fieri non potest, petitio seu confessio invalida est. Et propter hoc dixit Concilium Tridentinum Dum omnia, quæ memoriæ occurrunt, peccata, Christi fideles confiteri student, proculdubio omnia divinæ misericordiæ ignoscenda exponunt; qui vero secus faciunt, et scienter aliqua retinent, nihil divinæ bonitati, per sacerdotem remittendum proponunt. Et confirmatur tandem, quia ob hanc causam necesse est contritionem seu dolorem esse de omnibus peccatis mortalibus, quia unum sine aliis remitti non potest.

8. Responsio. - Alia instantia Responderi vero potest, nunquam sacerdotem absol vere ab uno peccato mortali, quin omnia remittantur in re ipsa, non esse autem necessarium, ut remittantur præcise per ipsam absolutionem, sed per illam simul cum contritione vel attritione includente votum alterius confessionis eorum peccatorum, quæ in tali confessione omittuntur; nihil enim repugnat, institutionein factam esse hoc modo; neque ex solis verbis Christi potest ostendi non fuisse ita factam, ut supra argumentabar. Et instari amplius potest, quia interdum plura peccata non remittuntur per idem sacramentum, sed in ordine ad diversa, ut in eo qui ficte baptizatus est, et postea confitetur; nam per illam absolutionem non possunt tolli omnia peccata illius hominis; sed quæ præcesse runt baptismum, tolluntur per illum; quæ vero subsecuta sunt, tolluntur per absolutionem; ergo non est simpliciter necessarium ut sacerdos absolvens per se remittat omnia peccata. Quod etiam in peccatis reservatis infra videbimus, juxta probabilem sententiam. Et quoties sine culpa tacetur aliquid in confes sione, illud peccatum quod tacetur, remittitur in ordine ad aliam confessionem ejus, quam in proposito habere necesse est; ergo simili modo potest remitti quodlibet peccatum, etiamsi unum tantum confessori aperiretur.

9. Præcluditur.-Leges morales respiciunt quæ sunt per se, non quæ per accidens.-Hæc, et similia sunt, quæ Durandum et Medinam moverunt. Sed non advertunt, aliud esse loqui de eo quod per se postulat rei natura, et consequenter etiam institutio sacramenti; aliud vero, quod per accidens contingit ob aliquam moralem necessitatem. Per se enim est, ut peccata simul dimittantur, adeo ut de facto nunquam unum sine aliis dimittatur, ut su pra vidimus; et ideo institutio etiam sacramenti per se postulat, ut peccata quæ sunt materia necessaria talis sacramenti, et ad illius forum pertinent (ut sic dicam), simul et ex vi ejus sacramenti tollantur. Et propterea, baptismus ita est institutus, ut per se et vi sua tollat non solum originale peccatum, sed etiam omnia mortalia quæ ante susceptionem ejus cum originali sunt conjuncta; alia vero subsequentia ad illum non pertinent, et quod illa interdum sint conjuncta cum originali, est per accidens, et præter institutionem baptismi, propter impedimentum illi positum. Et idem omnino contingit, quoties aliquod peccatum

non confessum per absolutionem tollitur; id enim per accidens est; institutio autem sacramenti debuit respicere quod est per se, non vero quod per accidens. Sicut in universum leges morales respiciunt ea quæ frequentius accidunt, non casus accidentales, ut ad hoc propositum recte notavit Petr. Soto, fect. 9 de Confess. Quæ ratio non ita demonstrat hanc veritatem, ut dicamus implicare contradictionem, hanc institutionem alio modo factam esse; sed ut ostendamus hanc solam conformem esse naturis rerum, quod satis est in ratione Theologica, ut alii Theologi docuerunt, præsertim Paludanus, dist. 17, q. 1; Adrianus, q. 4 de Confess.; Soto, dist. 18, q. 2, art. 5; et Cano, Relect. de Pœnit., p. 5.

10. Accedit congruentia.—Accedit tandem alia congruentia sumpta ex hoc sacramento, quatenus medicina est ; nam sacerdos, ut medicus, debet adhibere remedium peccatis etiam in futurum, ut, quoad fieri possit, evitentur; sed ad hunc finem sæpe ac moraliter necessarium est, ut confessor totam conscientiam pœnitentis perspectam habeat, et ideo merito institutum est, ut poenitens totam aperire teneatur, quæ quidem non solum est obligatio præcepti, sed etiam necessitas sacramenti, ut declaratum est; quanquam in præsenti puncto nunquam hæ duæ necessitates separentur, ut ex dicendis constabit.

11. Satisfit priori parli objectionis hæreticorum.—Satisfit posteriori parti.—Respondetur Luthero. Ex his ergo satis responsum est ad rationem dubitandi initio positam. Ad priorem vero partem objectionis hæreticorum de peccatis occultis respondetur imprimis nullam fere infamiam ex confessione sequi; nam quoad alios omnino tollitur per sigillum; quoad ipsum vero confessorem, per ipsam pœnitentiam, et dolorem peccati, quam poenitens simul cum peccato ostendit, magna ex parte, vel omnino minuitur; et nocumentum in re nullum est, quia confessor non potest uti illa notitia, præsertim in gravamen pœnitentis, et quidquid difficultatis in hoc est, ut Tridentinum Concilium dixit, fructu gratiæ et divinæ consolationis compensatur. Ad alteram partem de peccatis publicis recte respondet D. Thom., in 4, dist. 17, q. 3, art. 2, q. 1, ad 1, illam notitiam, quæ extra sacramentum habetur, esse per accidens; in omni autem judicio esse necessariam notitiam per propriam accusationem et testificationem quam hic præbet pœnitens se accusans. Addo præterea, per confessionem non solum dari

confessori notitiam peccati secundum se, sed nam, si ob hanc causam talis persona maneprout fuit, vel est in conscientia pœnitentis, ret in aliqua occasione morali peccandi morid est, secundum modum et circumstantias taliter, quam occultaret ordinario confessori, quibus ab eo fuit commissum, et secundum ex eo capite posset esse peccatum mortale, præsentem dispositionem seu detestationem et defeclus integritatis, ut per se satis clarum quam circa illud habet. Tandem ad Luthe- est. rum respondetur, nihil in hoc esse contra fiduciam aut efficaciam meritorum Christi, quia totus fructus hujus sacramenti ex meritis ejus speratur; est enim hoc unum ex instrumentis per quæ Christi merita nobis applicantur.

Practicum dubium resolvitur.

12. Prima opinio.- Superest vero hic breve et practicum dubium, si quis habeat unum ordinarium confessorem, cui communia levia peccata confiteatur, quoties vero aliquid grave occurrit, alteri confiteatur, ut ordinario confessori id occultet, an hoc sit contra integritatem hujus sacramenti. Sylvester enim, veth. Confessio, primo, quæst. 6, dicit, quamvis hoc immediate et directe non sit contra integritatem, esse tamen peccatum mortale ob hypocrisim, et virtuale mendacium; decipit enim ordinarium confessorem, atque ita fit, ut dum hoc ipsum peccatum tacet, etiam in integritate deficiat. Quam opinionem admittit Victoria in Summa, num. 169 de Pœnit., cum hac limitatione, scilicet, si quis hoc faciat animo perseverandi in tali consuetudine; nam, si semel aut iterum hoc fiat ex quadam imbecillitate humana, credit non esse peccatum mortale.

13. Vera sententia. Satisfit contraria sententiæ.- Dico tamen, quocunque modo fiat, neque esse directe contra integritatem, nec, per se loquendo, esse peccatum mortale. Quod sensit Navarrus, c. 21 in Summa, n. 42. Et prior pars evidens est, quia hujusmodi pœnitens quando confitetur, semper profert, quæ non est confessus; ea vero quæ semel confessus est, non tenetur iterum confiteri. Neque etiam tenetur huic potius, quam illi confiteri (supponimus enim omnes esse legitimos confessores). Et hinc facile probatur posterior pars, quia in tali actu nulla gravis deformitas invenitur contra charitatem Dei aut proximi. Neque etiam est aliquod præceptum grave contra quod fiat. Nam quod de mendacio dicebatur, non ita est ; nam ille nihil falsum dicit, licet fortasse permittat alium decipi, præterquam quod non omne mendacium in confessione est peccatum mortale, ut infra videbimus. Dixi autem, per se loquendo;

SECTIO II.

Utrum ad integritatem confessionis necessarium sit omnia peccata, vel malitias peccatorum specie distinctas, distincte confiteri.

1. Ratio dubitandi.— Confirmatio.-Vidimus integritatem esse necessariam ; nunc explicandum superest quid ad hanc integritatem requiratur, quod sigillatim faciemus discurrendo per species, numerum et circumstantias peccatorum. In præsenti ergo ratio dubitandi esse potest, quia præcepta moralia, qua omnes obligant, debent esse omnibus mora liter possibilia; discernere autem species pec. catorum adeo est difficile, ut vix docti homines id assequantur; ergo non debet ad hoc obligari totus populus Christianus ; ergo non requiritur hoc ad integritatem, ad quam omnes obligantur. Et confirmatur, quia sæpe non variatur morale judicium de peccato propter hujusmodi distinctionem ; ergo.

2. Prima opinio. -- Alia opinio. In hac re Cajetanus, tomo 1 Opuscul., tractatu de Confess., ait, non semper esse hoc necessarium, sed quando concurrunt hæc duo, scilicet, quod illa distinctio specifica peccatorum satis clara sit, et nota omnibus, et tanta, ut multum variet morale judicium. Quæ doctrina non displicet Cano in dict. Relect., part. 5, nec Navarro in c. Consideret, in principio, num. 18 et 19, de Poenit., dist. 5. Aliter vero distinguit Soto, dist. 18, q. 2, art. 4, de speciebus peccatorum, scilicet, physicis, seu in genere entis, et moralibus, seu in genere mali moralis; et de prioribus negat necessarium esse illas confiteri; de posterioribus vero simpliciter et absque distinctione affirmat. Quod sequitur etiam Petrus Soto, lectione nona de Confessione, et conatur sententiam Cajetani in hunc sensum interpretari. Nam exemplum, quo ille utitur de speciebus divinationis per ignem, vel per aquam, videtur esse hujusmodi, quia in illis actibus est physica diversitas, non moralis.

3. Ratio autem hujus sententiæ quoad hanc partem est, quia confessor non debet ferre judicium de speciebus entis seu naturæ, sed de moribus, et ideo ad illud judicium impertinens est naturales species distinguere, nisi

forte id necessarium sit ad morales explicandas. Quæ pars adeo est certa, ut nulla ratio dubitandi circa eam appareat. Unde, cum Concilia et Patres in hac materia de peccatis loquuntur, formaliter de eis loquuntur ut peccata sunt, atque adeo ut ad mores pertinent. Quod si Cajetanus hoc tantum voluit, non erat cur doctrinam illam adeo commendaret, nec cur distingueret inter species, quarum differentia nota vel occulta est; nam, si tantum est physica, et non moralis, etiamsi sit notissima, ad confessionem non refert.

Prima assertio.

4. Omissis ergo physicis speciebus, simpliciter dicendum est primo, ad integritatem confessionis necessarium esse species peccatorum distincte aperire. Hic est universalis Ecclesiæ sensus et consuetudo. Et quod antiquissima sit, colligere licet ex sexta synodo, seu ex can. 102 Trullano, et ex Concilio Vormatiensi supra citato. Idem significat Concilium Florentinum et Lateranense; clarius vero Tridentinum, session. 14, cap. 5, et can. 7, ubi ait, necessarium esse omnia peccata sigillatim confiteri; quod maxime de speciebus verum habet; dicit etiam necessarium esse confiteri circumstantias mutantes speciem; crgo a fortiori peccata specie diversa. Ratio autem redditur ab eodem Concilio, quia ad justitiam servandam in hoc judicio, et ad satisfactionem et curationem proportionatam adhibendam, necessarium est ut confessor distincte intelligat species criminum; ergo etiam est pœnitenti necessarium illas declarare; quia, sicut integritas confessionis est necessaria propter integritatem absolutionis, ita ille modus necessarius est in integritate confessionis, qui ad justitiam et rectitudinem hujus judicii, seu absolutionis requiritur.

5. Satisfit cuidam objectioni. Satisfit alteri. Nec refert, quod interdum parva sit diversitas inter has species morales, et ideo parum etiam mutet judicium, tum quia non propterea admittenda est exceptio a generali lege; nam, ut supra tetigi, lex, cum generatim feratur, considerat ea quæ frequentius accidunt. Neque debuit hoc electioni et arbitrio ipsorum pœnitentium relinqui, sed stabili ac certa lege statui. Quod fieri aliter non potuit moraliter loquendo, nisi universalem statuendo legem. Tum etiam, quia hic semper intercedit diversitas judicii, quod novum et distinctum peccatum remittendum est et puniendum; nec enim semper necesse est

ut diversa satisfactio aut medicina sit applicanda; nam hoc etiam in peccatis multum diversis non semper necessarium est. Rursus non obstat difficultas quæ esse solet in discernendis speciebus moralibus; nam etiam sufficit quod regulariter notæ sint, saltem vulgari quodam modo, per diversitatem peccatorum et rerum seu materiarum, circa quas peccatur, vel etiam virtutum, quibus peccata opponuntur. Et deinde confessoris scientia et diligentia debet in hoc supplere ignorantiam pœnitentis. Ac denique, si facta morali diligentia, aliquid ignoratum fuerit, et ea ratione prætermissum, illud non obstabit valori confessionis et sacramenti.

Secunda assertio.

6. Circumstantias mutantes speciem esse de necessitate sacramenti. - Hinc secundo dicendum est, necessarium esse ad integritatem confessionis in unoquoque peccato explicare circumstantias mutantes speciem, ut si quis furatus est, an rem sacram, vel communem, et sic de aliis. Ita docet Concilium Tridentinum, neque inter Scholasticos fuit in hoc controversia. Et ratio est eadem quæ præcedentis assertionis. Nam, licet speculative disputetur, an hoc sit unum peccatum, vel multa, quæ forte est quæstio de nomine, tamen indubitatum est ibi esse plures malitias specie distinctas; peccatum autem præcipue aperiendum est in confessione propter malitiam; nam ratione illius puniendum est et curandum; ergo quotiescunque fuerint malitiæ specie diverse, declarandæ sunt; ergo et circumstantiæ e quibus illæ sumuntur. Unde, sicut paulo ante dicebam, distinctionem physicam actuum non referre ad confessionem, sed moralem, ita e converso hic dicendum est, physicam seu moralem identitatem actus per se non referre, si morales malitiæ per se plures sunt; et ideo, illa non obstante, hæ sunt explicandæ. Quocirca, licet de actu interiori voluntatis sit quæstio inter Theologos an habeat circumstantias vel an respectu illius circumstantiæ transeant in rationem objecti, tamen, quod ad præsens attinet, etiam in actu interiori illæ explicandæ sunt in omni opinione, ut attigit divus Antoninus, 2 par., tit. 5, c. 1,§ 6; et Navarrus in Summa, cap. 6, n. 4; et Ledesma, 2, par. 4, q. 8, art. 2. Ratio est, quia in omni opinione constat eumdem actum interiorem voluntatis posse habere plures malitias; ut, verbi gratia, desiderium occidendi clericum habet malitiam

injustitiæ et sacrilegii; illæ ergo declarandæ sunt. Et quidem, si illa principia unde su muntur tales malitiæ vocentur circumstantiæ, constat hoc expresse ex definitione Tridentini; si autem vocentur objecta, sequitur a fortiori; nam magis necessarium est declarare in confessione diversitatem sumptam ex objectis, quam ex circumstantiis.

7. Primum corollarium.- Sequitur primo, necessarium esse declarare in confessione circumstantiam, quæ transfert actum ex veniali peccato in mortale, etiamsi non variet speciem malitiæ, quæ ex objecto sumitur,ut est, verbi gratia, quantitas furti. Et ratio est, quia talia peccata, licet in ratione mali moralis in specie conveniant, tamen in propria ratione peccati, id est, offensionis divinæ, plus quam specie differunt, imo et analegice secundum D. Thom.; peccatum autem primario pertinet ad confessionem, quatenus offensio Dei est.

8. Secundum corollarium. - Sequitur secundo, si quis oblitus est in confessione alicujus circumstantiæ mutantis speciem, teneri postea illam confiteri, quia non explevit obligationem suam, sed tantum excusatus est, et ideo semper manet eadem obligatio. Item, quia specialis malitia, sumpta ex illa circumstantia, non fuit per se remissa per illam absolutionem, sed tantum per accidens, et ideo subjici debet clavibus, ut per se remittatur. Denique hæc est regula generalis, quoties aliquid per se est de necessitate vel integritate confessionis, si ex oblivione vel alia legitima causa omittitur, in alia confessione explicandum esse, si fieri possit. Dices: ergo tenetur aliquis iterum confiteri peccatum illud, cujus fuit talis circumstantia. Respondeo, si circumstantia possit declarari nulla facta mentione talis peccati, non erit obligatio repetendi confessionem illius; si vero aliter explicari non possit circumstantia, concedendum est consequens; nec est inconveniens quod ex accidente aliquis cogatur confiteri bis idem peccatum, ut recte notavit Navar., dict. cap. 6, n. 20, et in cap. Consideret, num. 15.

9. Interrogationi respondetur.-Sed statim occurrit interrogandum, an sit necessarium confiteri hujusmodi circumstantiam per modum circumstantiæ, vel satis sit confiteri, ut peccatum distinctum, ut dicendo, verbi gratia, commisi furtum, et sacrilegium, non explicando sacrilegium fuisse circumstantiam furti. Nam hoc sufficere affirmat Sylvester,

verb. Confessio, 1, q. 10. Oppositum autem putat Angelus, verb. Interrogationes, et placet Navarro. Eadem vero distinctione respondendum censeo. Nam, si duæ illæ malitiæ sufficienter explicari possint non explicando connexionem earum in uno actu, satis erit illas dicere per modum plurium peccatorum, quia multi existimant illa re vera esse plura peccata, et illa conjunctio non variat judicium, neque addit specialem gravitatem. At vero, si propria malitia circumstantiæ non possit declarari, nisi ut conjuncta et addita alteri peccato, tunc necessarium erit illam per modum circumstantiæ confiteri; et quia moraliter loquendo, ita frequentius accidit, ideo in usu ita servandum est.

SECTIO III.

Utrum sit de necessitate confessionis explicare in ea circumstantias, quæ non mutant speciem, præsertim notabiliter aggravantes.

-

1. Circumstantiarum divisio. Circumstantiæ moralium actuum in triplici genere sunt: quædam dici possunt impertinentes, quia neque augent, neque minuunt malitiam; aliæ vero sunt augentes notabiliter; aliæ minuentes eodem modo. De primis nihil est dicendum, quia, si sint ita impertinentes, ut sint omnino indifferentes, nihilque omnino conferant ad malitiam, nec sunt proprie, circumstantia morales, neque quicquam ad hoc judicium referunt. Si vero aliquid ad actum moralem conferant, tamen non extrahant illum ab ordinario modo peccandi in tali specie, in ipso peccato simpliciter dicto continentur ; nihil ergo de iis explicare necesse est.

2. Proponitur dubium. Respondetur. Solum posset in hoc dubitare aliquis, hinc sequi per se necessarium non esse actum exteriorem exponere, sed solam voluntatem, quia actus exterior etiam non auget neque minuit malitiam. Dicer.dum vero est, non esse similem rationem, quia actus exterior non est circumstantia, sed est ipsum peccatum, unum et idem cum actu interiori, quod totum explicari debet, prout ex utroque actu compositum est. Præsertim, quia illa voluntas, quæ ad executionem perducitur, nunquam potest satis explicari sine actu externo; neque etiam status pœnitentis satis innotesceret sacerdoti in ordine ad medicinam exhibendam. Addunt aliqui, totam malitiam peccati, quod in exteriori actu consummatur,

« PredošláPokračovať »