Obrázky na stránke
PDF
ePub

illius, quod est sufficiens argumentum distinctionis. Tandem declaratur ex illamet descriptione Augustini: Dolor est displicentia de his, que nobis nolentibus accidunt; supponit ergo dolor actum, quo objectum doloris sit nolitum; qui actus in præsenti materia non est nisi ille, quo peccator nollet peccasse, ut D. Thom. in citato loco 4 declaravit; ille autem actus est ipsa detestatio peccati; ergo dolor supponit illam, et ab illa distinguitur. Quocirca, cum dolor dicitur displicentia, vel hæc Vox sumitur in quadam generali significatione, qua dicitur de omni actu voluntatis circa malum, ut in principio notavi; vel effectui tribuitur nomen causa; cum vero contritio dicitur dolor, denominatur a proprietate consequente, sine qua neque nomen, neque rationem contritionis habere censetur, ut infra declarabo.

prior est satisfactio pro culpa, quam pro pœna. Imo hæc videtur esse quasi secundarium quid in virtute pœnitentiæ, ut latius infra dicemus, agentes de satisfactione, et de actu exteriori pœnitentiæ.

5. Unde ulterius immerito negat Scotus, secundum actum pertinere ad specialem virtutem; non enim consideravit objectum formale proprium virtutis pœnitentiæ; imo nec motivum charitatis considerasse videtur, sub quo potest etiam ille actus ab una virtute singulari elici, imo et a virtute spei, vel obedientiæ, ut ex superius dictis de virtute poenitentiæ manifestum est. Et ex eo quod Scotus dicit de tertio actu convinci potest; nam si quis potest acceptare pœnitentiam pro peccato ex charitate, et spe, multo magis potest odisse ipsum peccatum, vel nolle peccasse. Et eadem omnino ratione deberet etiam fateri illum tertium actum esse posse a virtute

Corollarium, et censura cujusdam opinionis pœnitentiæ, si sub proprio ejus motivo eli

Scoti.

4. Atque ex omnibus dictis in his sectionibus colligere licet, quid sentiendum sit de quadam enumeratione actuum pœnitentiæ, quam habet Scotus in 4, d. 14, q. 1 et 2. Ubi quatuor ponit actus pœnitentiæ, vel, ut ipse laquitur, quatuor acceptiones pœnitentiæ. Primus actus est, velle in se punire peccatum, applicando causas doloris; secundus est nolle peccasse; tertius acceptare punitionem ab alio inflictam; quartus (inquit) est patienter illam ferre. Ex quibus solum primum esse dicit cujusdam justitiæ vindicativa; secundum autem non pertinere ad aliquam singularem virtutem, sed ad omnes respective, seu in sua materia; tertium ait, esse charitatis vel spei; quartum patientiæ. Hæc vero distinctio imprimis nulla methodo aut ratione data est; hoc enim modo posset distinguere innumeros pœnitentiæ modos. Deinde immerito attribuit pœnitentiæ illum primum actum, ut primarium; prior enim est detestatio ipsius peccati commissi, includens propositum destruendi illud, nam hinc oritur illa voluntas vindicandi, et puniendi in se peccatum. Quod recte insinuavit D. Thom. hic, ad 4, dicens, dolorem peccati esse displicentiam, seu reprobationem facti præteriti cum intentione removendi sequelam ipsius, scilicet offensam Dei, et reatum praœ; in quibus verbis sentit hoc ultimum esse etiam ultimo intentum in actu pœnitentia, scilicet, auferre reatum pœnæ, quod fit per vindictam et punitionem, et applicando causas doloris. Et ratio est manifesta, nam

ciatur, ut fieri potest; potest enim quis acceptare poenam ex affectu justitiæ. Quod etiam confirmari potest ex primo actu, nam ejusdem rationis est velle se punire, et velle acceptare poenam ab alio inflictam, si sub eodem motivo fiat, nam reliqua differentia plane materialis est. Et idem fere est de quarto actu, si idem motivum operandi servetur; quanquam verum sit sub propria ratione posse etiam illum actum ad pœnitentiam pertinere. Itaque ex hac doctrina nullum novum actum virtutis pœnitentiæ habemus, præter eos, quos explicuimus, nisi voluntatem satisfaciendi pro peccatis commissis, vel voluntarie eligendo pœnam, vel impositam acceptando, vel illatam voluntarie sustinendo (hæc enim omnia, ut dixi, materialiter diversa sunt in ordine ad motivum pœnitentiæ); hunc ergo actum sub propria ratione elicitum fatemur esse hujus virtutis actum, secundarium tamen, et minus principalem, loquendo de satisfactione pro temporali pœna.

6. Quædam sententia Cani expenditur.— Quapropter mihi etiam non probatur quod scripsit Cano in sua relectione de Pœnit., part. 2, primarium actum hujus virtutis esse dolorem ipsum peccatorum, quatenus nobis poenalis est, nam principalius (inquit) a nobis exigit Deus in recompensationem peccati, ut nos ipsos torqueamus per dolorem et tristitiam, quam ut ipsum honoremus, quia nostram quærit utilitatem, quæ in pœnis voluntarie sumptis pro peccatis maxima est. Hæc, inquam, doctrina mihi non probatur, nam si loquimur de

48

dolore et tristitia cum omni rigore et proprietate sumpta, ut distinguitur a displicentia seu detestatione peccati, sic falsum est dolorem esse primarium actum pœnitentiæ, aut principalius intentum; jam enim sect. præced. ostendi, principaliorem actum esse ipsam detestationem peccati. Et sine dubio hoc est, quod præcipue intendit Deus in nobis, ut, scilicet, voluntatem nostram omnino a peccato avertamus, et in ipsum Deum cam convertamus; dolorem autem requirit, tum ut effectum consequentem ad illum affectum, tum ut illo juvemur ad magis detestandum ipsum peccatum, et perseverantius cavendum illud. Quod si (ut est frequens) doloris nomine ipsam detestationem intellexit Cano, immerito dixit Deum magis intendere per hunc actum afflictionem nostram, quam honorem suum; nam propter quod unumquodque tale, et illud magis; sed Deus intendit nostram pœnam et afflictionem propter honorem suum; ergo hunc magis intendit. Unde licet etiam nostram utilitatem intendat, hanc tamen utilitatem nostram ordinat ad eumdem suum honorem, quia omnia ordinat ad se, tanquam ad ultimum finem, cui nulla utilitas accrescere potest, sed tantum gloria et honor. Item nos ipsi, ut perfecte operemur, etiam dum nos affligimus et castigamus, totum referre debemus in divinum honorem tanquam in præcipuum scopum, quia ipse divinus honor majoris esse debet apud nos æstimationis, quam nostra utilitas. Præterea in satisfactione magis intenta esse debet satisfactio pro injuria, quam pro pœna debita, quia illud est primarium in negotio justificationis, reliquum vero est consequens; satisfactio autem pro injuria divina, quatenus a nobis exhiberi potest, principalius fit per detestationem peccati, quatenus ex amore Dei procedit, et ex intentione resarciendi divinum honorem, quantum in nobis est; ergo hoc est magis intentum etiam a Deo, quam afflictio nostra, quatenus est nobis pœnalis, et ut sic est satisfactoria pro pœna. Est ergo hic actus pœnitentiæ, sed secundarius, ut diximus.

SECTIO V.

Utrum actus pænitentiæ honestus sil.

1. Contrarii errores.-In hac et sequentibus sectionibus specialiter loquar de proprio actu detestationis peccati, qui ad rem præsentem est magis proprius, et quia facile erit ad reliquos accommodare, quæ de hoc dixe

rimus, servata proportione. Lutherani ergo hunc actum rejiciunt, vel ut otiosum et inutilem, quia est conatus quidam contra præteritum factum, de quo jam dolere inutile est, vel etiam, ut præsumptuosum, quia oritur ex voluntate satisfaciendi Deo, ac si nobis possibile hoc esset. Pelagiani autem, approbantes hunc actum, naturalibus viribus liberi arbitrii illum attribuunt, dicentes, hoc modo posse hominem suis viribus liberari a peccato.

2. Actum pœnitentiæ honestum esse.— Assertio prima. — Dicendum vero est primo, actum christianæ pœnitentia esse honestum et sanctum. Conclusio est definita in Tridentino, sess. 14, can. 5, et sumitur ex Scriptura, quatenus et consulit, et præcipit hunc actum, ut patet Ezech. 18 et 33, Matth. 3 et 4; et sub nomine compunctionis Psal. 4, et Mich. 4; et sub nomine tristitia ac pœnitentiæ, 2 ad Cor. 7. Quod autem Deus præcipit, honestum est; unde Tertull., lib. de Poenit., c. 4: Bonum est pænitere, an non? quid revolvis? Deus præcipit. Et August., lib. de duabus Animabus contra Manich., c. 14: Bonum (inquit) est pœnitere: quid necesse est Scripturas afferre? Ethic., cap. 7: Quem non pænitet (inquit), incvox est ipsa naturæ. Unde etiam Aristotel., 7. mendabilis est.

3. Hæreticorum evasio.-Refellitur.-Ratio a priori redditur.-Satisfit Luther.-Ad hæc, et similia Scripturæ testimonia (quod semel anties Scriptura de pœnitentia loquitur, non de notare necesse est) respondent hæretici, quodetestatione peccati commissi, sed de sola mutatione vitæ futuræ, quæ prius per propositum, postea per ipsam observationem mandatorum sufficienter fit, sermonem facere; quod confirmant ex verbo græco právo, quod resipiscentiam significat. Verumtamen ex interpretatione omnium Patrum, et ex collatione plurium testimoniorum constat, sermonem esse de propria pœnitentia a nobis explicata, camque illa voce significari, quæ propterea nunc doloris nomine, nunc gemitus, nunc compunctionis et conversionis exprimitur. Et Joel. 2, et Ezech. 18, distincte præcipitur pœnitentia, et nova vita. Et quamvis demus vocem græcam resipiscentiam significare, tamen hæc ipsa resipiscentia non fit sine animi et affectus mutatione, ut notavit Lactantius, lib. 6 de Vera sapientia, c. 24, et Tertullian., lib. 2 contra Marcion., c. 24, in fine. Mutatio enim animi requirit recessum ab uno termino, et accessum ad alium. Unde non satis est novum opus inchoare, quia per hoc mutatur

opus, non vero animus; nam post multa peccata, ut, verbi gratia, post sumptam ab inimico vindictam, potest quis mutare opus circa illum, ei benefaciendo, non mutando animum circa priorem vindictam. Propter quod dixit August., 1. de Pœnitentiæ medicina, in princ.: Nemo potest novam vitam inchoare, nisi eum superioris vila pæniteat. Et eodem tendunt verba Aristotelis superius citata. Non ergo sufficit propositum novæ vitæ ad veram animi mutationem, nisi prior vita, quæ placebat, displicere incipiat. Propter quod aiebat Ezechias, Isaiæ 38: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Et Sapiens, Ecclesiast. 21: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Ubi etiam insinuatur optima ratio hujus honestatis, nam, licet peccata præterita sint actu, manent tamen reatu, ut dixit August., lib. de Nuptiis, c. 26. Et ideo ad illorum veniam obtinendam medium optimum est illa cum dolore recognoscere, juxta illud Psal. 50: Quoniam iniquitatem meam ego cogrosco, etc. Ratio tandem a priori est, quia objectum illius actus est per se bonum, ut satis in superioribus declaratum est; et potest cum debitis circumstantiis fieri; nam omne objectum honestum ex se habet has circumstantias, et voluntas recta ratione utens, et adjuta divina gratia, potest illas observare. Falsum est ergo hunc actum esse otiosum, aut inutilem, quia non tendit ad hoc, ut quod factum est, non fuerit factum; sed ad hoc, ut voluntas, et avertatur ab illo malo, et destruat illud, quatenus aliquo modo permanet, qui finis est valde honestus, et ad illum obtinendum valde utilis est hujusmodi actus, nam ut dixit August., lib. de Vera et falsa pœnitentia, c. 20: Qui convertitur, necessario dolet habere, quod gaudet perdere. Unde merito Chrysost., hom. 5 ad Populum, tristitiam fere ad nihil aliud utilem esse dixit, nisi, ut de peccatis habeatur. Quapropter neque præsumptuo sus est talis actus, quia non propriis viribus, sed divina gratia concedi creditur, ut jam dicam. Et quia non fit animo satisfaciendi Deo ad æqualitatem, aut ex perfecta justitia, sed solum faciendi quod in nobis est, ut a Deo obtineamus misericordiam; hoc autem totum valde consentaneum rationi est.

Pænitentiam posse habere diversas honestates.

4. Honestas ex genere actus requirit debitum modum.- Dubium.- Solvitur.- Est autem considerandum ex superius dictis, et ex ge

XXII.

nerali doctrina de moralibus actibus, hujusmodi detestationem diversas posse habere honestates, seu species virtutis, juxta varia motiva honesta, ex quibus procedere potest. Nam si peccatum furti, verbi gratia, displiceat ob turpitudinem, quam habet contra justitiam humanam, motivum illud, ut supra dixi, pertinet ad justitiam, et consequenter actus ille habet rectitudinem et honestatem justitiæ; et simili modo pertinebit ad rectitudinem charitatis, si peccatum displiceat proxime et immediate, ut repugnat amicitiæ divinæ, et sic de aliis virtutibus ; unde, ut habeat specialem honestatem pœnitentiæ, oportet, ut sit ex motivo destruendi, seu removendi peccatum, ut est injuria Dei. Hæc autem honestas, quæ est ex objecto, et dicitur honestas ex genere actus, requirit debitum modum, et cæteras circumstantias morales; nam cum bonum sit ex integra causa, non est actus moraliter bonus, nisi cum bono objecto habeat bonas et proportionatas circumstantias. Quia vero circumstantiæ sunt accidentia, objectum vero per se convenit actui, ideo quando definimus aliquem actum esse bonum, quia scientia est de iis quæ sunt per se, intelligitur ex vi proprii et formalis objecti; subintelligitur autem conditio, Si debitæ circumstantiæ non desint; quas possibiles esse, imo et debitas tali actui, ut certum supponitur, tanquam necessario consequens ex vi talis objecti. Imo, loquendo de actu interiori virtutis, ut nunc loquimur, probabilius credimus, juxta vera principia moralia, non posse interiorem actum versari circa objectum honestum formaliter, et ut honestum est, quin simul habeat omnes circumstantias debitas tali actui, tum quia si motivum honestum movet ad operandum, simul etiam movet ad debite operandum; tum etiam quia ipsa honestas objecti, ut hic et nunc proposita, aliquo modo pendet ex circumstantiis; sed de hoc alias. Unde, quod ad præsens spectat, dubitari non potest de actu pœnitentiæ, si debito modo exerceatur, cum ostensum sit habere posse honestum motivum, et non tantum unum, sed multiplex. Dubitari vero posset imprimis, quis debitus modus servandus sit, aut quæ circumstantiæ adhibendæ, ut talis actus habeat honestatem. Sed hoc vel non habet peculiarem difficultatem, præter generalem doctrinam de actibus moralibus ; vel si quid proprium est huic actui, in discursu materiæ tradendum erit, ubi ostendemus quis modus servandus sit in agenda pœnitentia, et quo tempore sit agenda, et similia. Ex moti

vis autem ad pœnitendum, specialem habet convertat, ut admonuit Conc. Trident., sess. quæstionem motivum illud, quo sæpe excitamur ad agendam poenitentiam ob timorem pœnæ; de quo in particulari dicemus inferius, disput. 5, quæ erit de attritione.

SECTIO VI.

Utrum actus pænitentiæ supernaturalis sit.

1. Probatur ex Scriptura et Patribus. Omissis variis opinionibus, quas infra commodius attingemus, dicendum est primo, actum christianæ pœnitentiæ supernaturalem esse. In hac assertione conveniunt Theologi omnes, ut videre licet in Div. Thom. hic, art. 5, et 1. 2, q. 109, art. 6, q. 113, art. 3; et Bonav. in 2, d. 28, art. 2, q. 1; Gregor., d. 26, q. 1; Marsil., q. 17. Et ex recentioribus videri potest Vega, lib. 6 in Trident., c. 13, et Opusc. de Justific., q. 11; Bellarmin., lib. 4 de Pœnit., c. 3; et Soto in 4, dist. 44, q. 2; et Ruardus, art. 6 et 7 contra Luther.; et Jacobus Latomus, lib. 1 de Justific., c. 3. Estque illa pars de fide, nimirum hunc actum talem esse, ut sine divina et supernaturali gratia exerce ri non possit; hujusmodi autem actum supernaturalem vocamus. Et probatur primo ex Scriptura sacra et Patribus, nam in divina Scriptura sicut fides et charitas, ita etiam pœnitentia dicitur esse donum Dei, quo loquendi modo explicari solent supernaturalia et gratuita dona; ergo. Major patet 2 ad Timot. 2: Nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis; ex quo testimonio hanc veritatem confirmat Fulgent., lib. de Fide ad Petr., e. 31; et Aug., lib. 5 contra Julian., c. 3, dicens: Nisi ipse dederis, quis agit pœnitentiam? Et Leo Papa,epist. 91, dicens: Panitentiam ex Dei credimus inspiratione conceptam, dicente Apostolo, Nequando Deus det illis pænitentiam. Quod optime confirmatur ex illo Actor. 5: Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum. Utrumque ergo est donum Dei, quod nobis per merita Christi conceditur. Et hoc ipsum est, quod Ezech. 6 promittitur: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum ; quod testimonium sæpe Augustinus ad hoc propositum exponit, præsertim 1 lib. contra duas epist. Pelagianorum, c. 20. Idemque sumitur ex omnibus locis, in quibus a Deo petimus, ut nos

6, c. 5; et prius Hieronym. in id Jerem. 31: Converte me, Domine, et convertar, postquam enim convertisti me, egi poenitentiam. Et Cœlestinus P. in ep. ad Episcopos Galliæ, c. 11, ex similibus Ecclesiæ orationibus id confirmat.

2. Probatur assertio ex Conciliis.-Præcluditur evasio.-Secundo probatur ex Conciliis, et definitionibus Ecclesiæ, nam Concilium Arausic. II, can. 4, sic inquit: Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem fieri confitetur, resistit Spiritui S. dicenti, Præparatur voluntas a Domino, etc., et can. 7 et 25 habentur definitiones generales, de actibus ad salutem pertinentibus. Expressius vero hoc docet ac definit Concilium Trident., sess. 6, c. 6, et can. 3: Si quis (inquit) dixerit sine præveniente Spiritus S. inspiratione, atque ejus adjutorio hominem credere, sperare, diligere, aut pœnitere, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit. Ubi eodem modo docet gratiam esse necessariam ad actum pœnitentiæ, sicut ad actum fidei, spei ac dilectionis; ergo sentit eodem modo esse supernaturalem. Nec dici potest, pœnitentiam, quatenus fidei et amori conjunctam, esse supernaturalem, non quia in se supernaturalis sit, sed quia vel directio fidei, vel amoris imperium seu ordinatio supernaturalis est. Hoc (inquam) dici non potest, tum quia alias eodem modo dicere quis posset spem, vel amorem non esse in se actus supernaturales, sed solum quoad directionem fidei; vel e converso fidem secundum se non esse supernaturalem, sed ut informatam charitate. Tum etiam quia Concil. non tantum copulatim seu complexive definit, gratiam esse necessariam ad collectionem illorum actuum, sed divisim et copulative ad singulos illorum actuum esse necessariam gratiam ; et ideo non sine causa utitur dictione disjunctiva, aut. Non potest ergo secundum fidem negari, quin pœnitentia, simpliciter loquendo, actus sit supernaturalis. De qua veritate legi possunt multa apud Innocent. P., ep. 25 et 26; Leonem, ep. 84, alias 86; Augustin., lib. 2 contra duas ep. Pelag., c. 10, et lib. de Gratia et libero Arbit., e. 17; Ambros., lib. 10 in Lucam, circa illa verba : Conversus Dominus respexit Petrum; et Chrysost., hom. 41 ad Populum.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Solvitur. Tertio probatur ratione sumpta ab effectu, et ex principiis fidei. Nam aliquis actus pœnitentiæ est ultima dispositio ad gratiam; debet autem esse actus supernaturalis; ergo actus pœnitentiæ est supernaturalis. Dicetur fortasse, dispositionem ad gratiam debere esse supernaturalem ex dilectione charitatis, includit enim détestationem peccati propter Deum summe dilectum; atque ita non concludi actum pœnitentiæ esse supernaturalem, nisi quoad banc relationem. Sed contra primo, nam ostensum est singulos actus in illa dispositione inclusos, esse supernaturales, ex doctrina Concilii Tridentini. Et ratione etiam ostendi potest, quia ad ultimam dispositionem ad gratiam non solum non sufficit actus naturalis, verum etiam nullus naturalis actus per se necessarius est, tum quia tota ultima dispositio est ejusdem ordinis cum forma; tum quia si aliquis naturalis actus esset per se necessarius ad dispositionem talem, illum posset homo naturæ viribus inchoare et perficere, per se loquendo, et seclusis extrinsecis impedimentis, vel difficultatibus; atque ita per illum posset suæ salutis initium efficere, quod est contra sanam doctrinam. Secundo, quia eadem est fere ratio de actu pœnitentiæ et amoris, ut statim ostendemus.

pensio voluntatis "sit ad honestatem; ergo quæcunque detestatio peccati, quantumvis perfecta ex parte motivi, erit actus naturalis ; hic autem est actus poenitentiæ, de quo agimus. Et potest hoc confirmari, nam licet fortasse de virtutibus theologicis et actibus earum certius sit esse per se supernaturales, tamen de virtutibus moralibus, id est valde incertum, et multi probabilius esse credunt, nullas esse per se infusas: virtus autem pœnitentiæ moralis est; ergo est virtus acquisita tantum ; ergo actus ejus, secundum se, naturalis est. Quod si ab his auctoribus inquiras quid sit illud supernaturale, quod in actu poenitentiæ requiritur, Scot. et Gabr. nihil aliud esse dicunt præter denominationem quamdam, quæ est acceptari a Deo, seu informari gratia. Cajetan. dicit esse quamdam habitudinem ad causam, nimirum, quod procedat ab speciali auxilio Dei; et idem fere dicit Durand., qui in eo magis errat, quod solum requirit auxilium extrinsecum seu occasionem bene operandi ex speciali Dei providentia præparatam. Et confirmari potest hæc sententia, nam peccatum esse offensam Dei, et detestabile secundum rectam rationem, et maxime propter illud motivum tantum, est objectum, quod naturali ratione cognoscitur; ergo etiam potest voluntas sua naturali virtute in illum actum efficaciter prodire; quia potest voluntas naturaliter conformari dicta

4. Quorumdam Theologorum opinio de supernaturalitate pœnitentiæ. Fundamentum eorum. Confirmatur.-Confirmatio alia. mini practico rationis naturalis. Tandem arConfirmatur tandem.-Ut autem veritatem gumentatur Cajetan., quia alias posset quis hanc et declaremus amplius et probemus, esse certus de sua justificatione et remissione sciendum est, nonnullos Theologos asse- peccati; nam est certus se detestari peccaruisse actum pœnitentiæ secundum se, et se- tum efficaciter et propter Deum; ergo si aliocundum totam entitatem suam, naturalem qui est certus, hunc actum esse supernaturaesse, ideoque fieri posse per naturales vires lem, et ex gratia, experimento cognosceret liberi arbitrii, licet prout exigitur a Deo ad homo in se justificationem suam. salutem, aliquid supernaturale necessarium sit, quod a divina gratia pendet. Ita sentit Durand. in 2, d. 28, q. 5 ; Scot., in 4, d. 14, quæst. 2, art. 1; Gabriel, quæstione prima; et Cajet., t. 1 Opusc., tract. 4, q. 1. Fundamentum eorum esse potuit, quia hoc satis est ad intelligendam Scripturam, et definitiones Concil.; ideo enim Trident. addit particulam illam, sicut oportet, ut significet gratiam esse necessariam, non propter pœnitentiam absolate, sed propter specialem modum, quem Deus requirit; alioqui vero nulla apparet ratio, propter quam voluntas non possit suis viribus detestari quod turpe est, et contra rationem; imo tanto facilius id poterit, quanto ratio malitiæ major fuerit, cum naturalis pro

5. Refellitur hoc opinio, et contraria sententia roboratur. Explicatur vis rationis.Ad excludendam hanc sententiam dico secundo hunc actum esse supernaturalem intrinsece, id est, in iis, quæ illi vere et realiter insunt, ac denique in ejus entitate. Quam partem probo ex illis verbis Concil. Trident., sess. 6, can. 3: Si quis dixerit, sine Spiritus S. inspiratione, et ejus adiutorio posse aliquem pœnitere, sicut oportet, anathema sit. In quo canone suppono, quatuor illa verba, quæ Concilium ponit, scilicet credere, sperare, diligere, et pænitere, non sumi complexive, seu collective, sed divisive, sen copulative, ut dixi, quia intentio Concilii non est definire illa Dei auxilia esse necessaria ad om

« PredošláPokračovať »