Obrázky na stránke
PDF
ePub

aliqua cogitatione, dubitet autem et ignoret in qua materia, et cum quanta gravitate, mortaline, an veniali, potest et debet illud confiteri sicut habet in conscientia, et tamen illa confessio habet generalitatem abstrahentem a peccato mortali et veniali; ergo confessio sic etiam confusa et generalis potest esse partialis materia; et redit idem argumentum, quod si ordinarie potest esse partialis materia, in extrema necessitate possit esse totalis. Adde, si fingamus in eo casu non habere pœnitentem conscientiam certam alterius peccati in particulari, fore absolvendum propter dubium peccati mortalis, cum certitudine alicujus peccati. Tandem, qui non haberet conscientiam peccati mortalis, si in illo articulo diceret se peccasse venialiter, sine dubio absolvendus esset, quandoquidem in venialibus explicare numerum, vel species, non est de necessitate confessionis; sed qui dicit se peccasse, ad minimum dicit se peccasse venialiter; habere autem conscientiam peccati mortalis in illo articulo non obstat, quandoquidem illam explicare non potest; erit ergo materia illa sufficiens.

10. Objectio.-Respondetur.-Dices: hoc argumento probaretur illam confessionem peccati venialis in genere esse per se sufficientem in eo, qui non habet conscientiam peccati mortalis, etiam extra casum necessitatis. Respondetur, fortasse speculative tantum loquendo, posse hoc defendi, tum propter rationem dictam, tum etiam quia qui confitetur verba otiosa, censetur dare sufficientem materiam, et tamen non plus declarat conscientiam suam quam qui dicit se peccasse venialiter, nec magis variat judicium confessoris. Nihilominus tamen practice negandum hoc est, propter incertitudinem materiæ. Dico ergo, licet homo absolute non teneatur species peccatorum venialium confiteri, tamen supposito, quod vult confiteri, teneri ad exhibendam materiam om nino certam, si potest, et ideo debere aliquod peccatum veniale in particulari suo arbitrio confiteri; adjuncta vero necessitate seu impotentia aliud dicendi, sine dubio illa ma

teria erit sufficiens.

11. Diluuntur fundamenta primæ sententiæ.-Tertium.-Fundamenta prioris sententiæ jam fere absoluta sunt ex dictis. Ad primum enim negatur assumptum; est enim illa vera accusatio, et præbet confessori aliqualem notitiam sacramentalem, imperfectam quidem, quæ quasi nulla æstimaretur, si

major voluntarie omitteretur, quo sensu locutum est Concilium Tridentinum ibi citatum; tamen supposita necessitate est sufficiens. Ad secundum respondetur, in eo casu directe remitti offensionem divinam, ut talis est, et ideo singula peccata mortalia secundum proprias species adhuc relinqui obnoxia clavibus, quia secundum proprias rationes non fuerunt illis subjectæ ; quod quidem dicendum est in eo casu oblivionis speciei peccati mortalis. Neque etiam refert quod materia remota, quæ est veluti objectum illius confessionis, sit universalis, quia absolutio immediate versatur circa materiam proximam, quæ est particularis confessio, et effectus ejus etiam versatur circa hanc particularem personam, et ita tota hæc actio circa particularia versatur. Ad tertium denique respondetur optime posse exerceri judicium prudentiæ, quando hic et nunc, quantum possibile est, particulares circumstantiæ considerantur, etiamsi non in omnibus possit ad singularia perveniri, quod in præsenti optime fit, nam particularis persona absolvitur juxta confessionis et conscientiæ indicia ab ipsa data, quantum hic et nunc dari potuerunt, et ideo prudentia dictat hic et nunc esse absolvendam, quod etiam in aliis exemplis adductis facile intelligi potest, quanquam per se clarissimum sit.

De eo qui confessionem petit, et contritionis signa exhibet, et postea sensum amittit.

12. Atque ex hac resolutione (adjuncta alia supra posita, quod confessio in absentia facta potest sufficere ad recipiendam absolutionem in præsentia, interveniente sufficiente testimonio) colligo, in casu in quo infirmus petit confessionem, et exhibet signa contritionis in absentia confessoris, si postea confessor adveniens nihil aliud a pœnitente intelligere possit, quia, verbi gratia, jam nihil sentit, si de signis exhibitis et petitione confessionis habeat sufficiens testimonium, posse imo et practice debere sacerdotem illum absolvere, concepta conditione quæ semper subintelligitur, quantum possum, vel, si materia est sufficiens. Prior pars est communis auctorum dictorum, et sumitur ex decretis supra citatis. Et patet ex dictis, quia nihil essentiale deest, quia neque absentia, neque universalitas sunt simpliciter contra essentiam.

13. Oportet signa contritionis exhibere in ordine ad claves.-Est tamen attente observandum, non satis esse adhibere signa con

tritionis (quod forte voluit Abulensis supra), sed necessarium esse illa adhibere in ordine ad claves, quia contritio, vel manifestatio ejus per se non est sufficiens materia sacramenti pœnitentiæ, sed quatenus informat confessionem aliquam, cum qua perficit accusationem sacramentalem, et hoc est exhibere signa in ordine ad claves. Unde, quantumvis infirmus se ostendat devotum et contritum, si nullam fecit mentionem confessionis, et in eo statu sensum amittat, non potest sacramentaliter absolvi; quia illa contritio non est relata ad claves, neque ibi intervenit aliqua confessio, etiam generalis, et in absentia. At vero cum exhibet illa signa petendo confessionem, seu vocando sacerdotem, jam est materia sufficiens.

14. Objectio.-Solutio.-Sed adhuc objici potest; nam in eo casu hujusmodi pœnitens nondum confitetur, sed solum ostendit voluntatem confitendi. Accedit quod Eusebius Papa, dicto decreto apud Burchardum, lib. 18, c. 11, loquens de hoc ipso casu, solum dicit ut sacerdos super ægortum oret, oleo sancto ungat, et Eucharistiam præbeat, de absolutione vero nec verbum. Respondeo ad priorem partem, illam esse qnamdam inchoationem confessionis, præsertim consideratis circumstantiis illius temporis; nam ille sic pœnitens intendit facere quantum potest tunc et debet in ordine ad suam salutem, et ideo dum absolvi petit in actu exercito, se confitetur peccatorem, et clavibus se subjicit; et ideo illa est vera confessio, et in eo casu est integra, quia major fieri non potest. Ad Eusebium potest quis respondere, vel locutum esse quando priori modo, et sine relatione ad claves signa contritionis exhibentur, vel non negare absolutionem esse dandam, sed ad summum tacere. Melius autem dicitur sub oratione sacerdotis absolutionem includi. Ita enim interdum loquuntur antiquiores Patres, ut patet ex Leone Papa, Epist. 91, alias 89, ubi vocat supplicationem sacerdotis. Hanc vero fuisse mentem Eubesii, patet, quia prius dicit tunc esse concedendum illi homini omne id quod concedi solet pœnitentibus; constat autem poenitentibus dari solere veram, sacramentalemque absolutionem; eamdem ergo sentit dandam esse in illo casu.

15. Sacerdos tenetur dare absolutionem in casu proposito.-Quod autem non solum dari possit, sed debeat etiam, ut in ultima parte asserebamus, patet, quia sacerdos absolvendo in dicto casu, nulli periculo conscien

XXII.

tiæ suæ se exponit, cum operetur ex senten tia valde probabili. Nec etiam est periculum injuriæ sacramenti, tum propter eamdem rationem, tum etiam quia per adjunctam conditionem omnino tollitur, sicut in aliis casibus dubiis fieri solet. Et alioqui non absolvendo exponit proximum periculo æternæ damnationis, qui fortasse absolutus salvabitur; ergo saltem ex charitate debet illum absolvere. Imo etiam ex obligatione sui muneris videtur teneri; quandocunque enim pœnitens (saltem juxta probabilem sententiam) sufficienter confitetur, et est bene dispositus ad recipiendam absolutionem, tenetur sacerdos illum absolvere ; in proposito autem juxta probabilissimam sententiam hic pœnitens sufficienter confitetur, et est satis dispositus; ergo.

SECTIO II.

Utrum propter vitandum aliquod grave nocumentum proprium, vel alienum, liceat aliquod peccatum mortale in confessione omittere.

1. Prima assertio. —Primo certum est, non teneri hominem ad confitendum aliquod peccatum cum morali periculo alicujus gravis nocumenti proprii. Ita docent Theologi omnes, D. Thom. in 4, dist. 17, q. 3, art. 3, q. 4, ad 5; Palud. ibi, q. 5; Major etiam, q. 5; Alens., 3 part., q. 77, memb. 3, art. 1, ad 1; Altis. in Sum., tract. 6, c. 3, q. 3; Adrian. in 4, q. 1 et 4 de Confes.; Soto, d. 18, q. 2, art. 5, ad 3; Pet. Sot., lect. 10 de Confes.; Cano, dict. Relect., part. 5; Navarr. in Sum., c. 7, n. 3 et 4. Ratio est sæpe tacta, quia præcepta positiva non obligant cum tanto dispendio et periculo, et ideo qui non potest aliter confiteri illud peccatum, pro tunc censetur moraliter impotens ad confitendum illud, et ideo excusatur. Quin potius tale posset esse detrimentum, ut obligaretur homo ad non confitendum tale peccatum in illo eventu, ut si timeret grave scandalum in propria salute spirituali; idemque censeo si timeret probabile periculum mortis corporalis, quia jure naturali tenetur homo vitare hæc pericula, et præsertim quia, ut mox explicabimus, nulla est moralis necessitas talis confessionis in illo

casu.

2. Secunda assertio. Secundo est etiam certum, hoc idem asserendum esse, quando simile periculum timetur ex parte ipsius confessoris, vel alterius tertiæ persona. Ita docent iidem auctores, oriturque ex eadem lege

33

charitatis, quæ obligat ad diligendum proximum sicut nos ipsos. Unde est illud Bernardi, lib. de Præcepto, et dispens. : Quod propter charitatem introductum est, contra eamdem charitatem exerceri non debet; cum ergo in præsenti charitas obliget ad vitandum grave damnum proximi, hæc lex confessionis, quæ positiva est, non obligat cum tanto dispendio proximi. Unde, si ego timeam confessorem non servaturum sigillum, et ex mea confessione sumpturum occasionem ad infamandum proximum, nec teneor, nec licite possum tale peccatum confiteri, quia esset contra charitatem et justitiam. Similiter, si dicendo aliquam circumstantiam probabiliter timeo confessorem esse scandalizandum, et ad aliquod grave peccatum inducendum, ex charitate obligor ad tacendum. Advertunt tamen Navarrus et alii, oportere ut illud scandalum sit activum, seu ex fragilitate alterius; nam, si sit passivum, et ex malitia tantum, non ita tenemur illud vitare, quod est verum, servata lege charitatis, scilicet, ut si absque ullo incommodo proprio possit hoc passivum scandalum vitari, fiat, ut supra etiam insinuavi, et latius in sua materia dicendum est. Addo, præterea, oportere in his casibus timorem esse probabilem et (ut ita dicam) cadentem in prudentem virum; quia, cum omittenda sit executio legis gravissimæ, non sine magno fundamento et ratione fieri debet, et alias daretur occasio hominibus facile omittendi confessionem peccatorum, propter le

vem causam.

3. Dubium. Statim vero occurrit dubitandum, an in his casibus omittendum vel differendum omnino sit sacramentum confessionis, donec confessio possit integre fieri sine ullo incommodo, vel possit aut debeat statim suscipi confitendo alia peccata, et tacendo illud in quo est periculum. Nam D. Thomas, citato loco, dicit, hominem ita tunc se gerere debere, ac si non haberet copiam confessoris, et addit, melius fore tunc confiteri laico quam tali sacerdoti; sentit ergo tunc esse omnino omittendam confessionem. Atque ita sentit Viguerius in Sum., capite vigesimo sexto, § 4, ver. 17. Et potest confirmari, quia Concilium Tridentinum ait de necessitate hujus sacramenti esse dicere omnia peccata, que homo habet in conscientia, seu quæ memoriæ occurrunt; sed in eo casu non possunt dici omnia; ergo non potest applicari id quod est de necessitate sacramenti; ergo non potest sacramentum suscipi.

4.Respondetur ad dubium.-In mortis articulo posse omitti peccatum.—Objectiv.-Solutio.-Nihilominus dicendum est, et posse, et aliquando debere confessionem fieri, tacendo tale peccatum. Ita docet aperte Soto, et sumitur ex Alens., Palud. et Navarr. Consideranda ergo est occasio, vel necessitas, aut utilitas suscipiendi sacramentum. Et prima necessitas est articuli mortis ; et tunc ratio est clara, tum quia præceptum divinum de confessione tunc maxime obligat; tum etiam quia necessitas propriæ charitatis tunc omnino urget, et utrique obligationi potest substantialiter satisfieri, faciendo confessionem formaliter integram, qualis illa erit, etiamsi aliquid taceatur, quia solum propter impotentiam moralem omittitur. Dlces: quomodo potest tunc aliquid omitti, cum illud remitti non possit nisi in ordine ad aliam confessionem, et jam non sit spes faciendi aliam confessionem. Respondetur, non esse necessariam hanc spem, sed votum, vel desiderium, ut constat quando aliquis in tali articulo omnino confiteri non potest.

5. Secunda necessitas est servandi præceptum annuæ confessionis, et tunc censeo non solum posse, sed debere fieri talem confessionem. Ratio est eadem, quia impletur substantialiter illud præceptum, et potest fieri sine injuria sacramenti, vel alio incommodo gravi ; ergo debet fieri. Item, quia alias posset aliquis ea occasione per multos annos nunquam confiteri, quod est grave incommodum morale. Tandem, quia, licet homo sit certus, quod propter oblivionem est omissurus multa peccata in confessione, nihilominus tenetur confiteri de aliis; ergo similiter in præsenti, quia quod propter oblivionem licet, etiam propter moralem impotentiam licitum est.

6. Suscepturus Eucharistiam potest aliquando celare peccatum.-Tertia necessitas est suscipiendi Eucharistiam aut faciendi sacrum, quando sine gravi scandalo aut alio incommodo prætermitti id non potest; nam tunc etiam est præceptum divinum præmittendi confessionem, quando est conscientia peccati mortalis, et potest impleri dicto modo, et ita procedunt rationes factæ. Hunc tamen, et præcedentem casum ita limitandum censeo, ut solum procedant, quando homo habet conscientiam alterius peccati mortalis, quod confiteri potest, præter illud quod confiteri non potest; nam, si illius tantum haberet, non obligaretur, quia non obligatur homo ad

confitenda venialia; neque etiam posset tunc mortale peccatum in genere confiteri, ut in casu oblivionis, quia non posset veram causam tacendi speciem peccati declarare. At vero in primo articulo necessitatis extremæ, satis probabile est, licet incertum, obligari tunc hominem ad suscipiendum sacramentum, ut potuerit, saltem ex charitate propria, propter periculum, quod imminet, æternæ damnationis.

7. Potest omitti peccatum ad vitandam infamiam.-Quarta occasio, vel necessitas erit vitandi aliquam infamiam propriam, vel aliud simile incommodum, quod quis timet nisi confiteatur eo modo quo potest; et tunc est etiam sufficiens ratio, ut homo possit licite sic confiteri; non tamen obligatur, saltem sub mortali, quia illud incommodum temporale est et proprium, et potest homo cedere juri suo. Secus vero erit, si scandalum aliorum ex dilatione vel omissione confessionis timeatur; tunc enim non solum licebit, sed etiam necessarium erit eo modo confiteri juxta qualitatem scandali, quod semper ex charitate vitandum est. Quinto contingere potest, ut nulla sit confessionis necessitas simpliciter, sit tamen magna utilitas, quam per se affert sacramentum, et augetur ex frequentia ejus; unde, si propter eam occasionem multo tempore differendum sit, consultius erit ita confiteri, licet non sit sub obligatione. Et hoc significavit Soto supra. Denique-quando nulla causa hujusmodi intervenit, sed post breve tempus speratur commoditas integre confitendi, tunc melius erit differre confessionem ; imo si cessaret omnis causa rationabilis, esset præceptum, quia tunc commode potest servari integritas confessionis etiam materialis, quod per se necessarium est, quando moraliter fieri potest; in eo autem casu ita fieri potest, quandoquidem nulla rationabilis causa cogit ad alium confessionis modum; ergo.

[blocks in formation]

minime, sed statim in confessione aperiendum est. Et rationem differentiæ reddit, quia ex Concilio Florentino (inquit) tenemur confiteri semel in anno omnia peccata, quæ memoriæ occurrunt, quod præceptum ad litteram implevit, qui tantum ob oblivionem aliquid omisit; et ideo ex vi illius præcepti non tenetur amplius eo anno confiteri. Qui vero omisit aliquid, quod in memoria habebat, re vera non implevit illud præceptum, licet fortasse excusatus fuerit a transgressione pro pter aliam causam; et ideo, cessante causa, tenetur illud implere.

[ocr errors]

9. Contraria opinio probatur. — Hæc vero doctrina et differentia imprimis non recte fundatur in Concilio Tridentino vel Florentino, quia ibi non agit de præcepto confitendi semel in anno, sed de substantiali materia hujus sacramenti, quam dicit esse confessionem omnium quæ memoriæ occurrunt ; unde, si hoc non impletur, ut Soto supponit, nec sacramentum perfici videtur, ut supra objiciebam. Dicendum vero est, in nostro casu vere impleri, quia sensus est confitenda esse omnia quæ memoriae occurrunt practice, id est, tanquam possibilia moraliter, et consequenter tanquam hic et nunc ex debito declaranda in confessione; hoc autem totum etiam integre in dicto casu fit. Quapropter ex vi illorum verborum Concilii Florentini non magis tenetur aliquis peccatum sic omissum postea statim confiteri, quam peccatum oblitum; et re vera neutrum tenetur statim ex vi juris divini, quod jus solum in illo loco Concilii Florentini explicatur. In c. autem Omnis utriusque sexus, ubi habetur præceptum de annua confessione, non additur illa particula, Quæ memoriæ occurrunt, sed simpliciter dicitur, Omnia peccata; unde ex vi etiam illius præcepti nulla potest constitui differentia. Et quamvis illa particula adderetur, idem dicendum esset, quia ibi nulla specialis obligatio additur ex vi præcepti Ecclesiastici, præter temporis determinationem, ut infra suo loco videbimus. Quid autem de utroque, tam de oblito quam de alio dicendum sit, latius videbimus infra agentes de illo præcepto; nunc suppono in neutro manere illam obligationem ad statim, quia, ut dixi, illud præceptum Ecclesiasticum solum determinat præceptum divinum ad tale tempus, et præceptum divinum jam tunc impletum fui; poterit ergo illa materia, quæ ex causa honesta relicta est, in aliud legitimum tempus reservari.

10. Duæ aliæ supersunt hie graves quæs

tiones. Prima est de casuum reservatione, an propter illam liceat interdum mutilare materialiter confessionem, et hanc tractabo infra, disp. 29. Secunda quæstio gravis erat de complice, an scilicet quando peccatum dici non potest, nisi revelando personam quæ fuit socia criminis, liceat propter hoc damnum vitandum tacere tale peccatum. Tamen, quoniam de complice multa alia dicenda sunt, ut omnia simul conjungam, instituam postea de illo disputationem specialem. Superest ergo solum, ut de oblivione dicamus.

SECTIO III.

Quæ confessio sit formaliter integra, quando propter oblivionem vel ignorantiam aliquid in ea omittitur.

1. Certum imprimis est, aliquam confessionem posse esse validam, quamvis in ea omittatur aliquid ob ignorantiam vel oblivionem. In quo conveniunt omnes Theologi, et ita indefinite loquendo de aliqua ignorantia est res certa de fide. Nam ideo Concilium Florentinum addidit illam particulam: Quorum memoriam habet, et explicatius Tridentinum: Quorum post diligentem excussionem conscientiam habent, et infra: Dum omnia, quæ memoriæ occurrunt, etc., et infra damnat dicentes, in confessione præcipi aliquid impossibile Constat enim, inquit, in Ecclesia nihil aliud a pœnitentibus exigi, quam ut postquam quisque diligentius se excusserit, et conscientiæ suæ sinus omnes, et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse memmerit, etc. Constat igitur aliquam confessionem posse esse integram formaliter, licet non sit integra, propter oblivionem. Unde etiam obiter intelligitur, seclusa omni oblivione, nunquam posse esse confessionem validam, si scienter in ea omittatur aliquod peccatum mortale nunquam confessum, et sine alia rationabili causa, ut ex eisdem Conciliis satis probatur, et ex dictis in principio disputatio nis præcedentis.

oblivio, scilicet, invincibilis, ac propterea inculpabilis, et vincibilis, ac propterea culpabilis. De priori ergo certum est illam sufficere ad integritatem formalem, ideoque esse sufficientem ad valorem confessionis, qnamvis materialiter aliquid illi desit. In quo etiam Doctores conveniunt, et hoc maxime convincunt auctoritas et ratio Concilii Tridentini, quia tunc omissio illa non est voluntaria; nam, ut constat ex 1. 2, q. 6, ignorantia antecedens, qualis est omnis invincibilis, causat involuntarium. Item, quia in eo casu intervenit impotentia, vel moralis, vel etiam physica. Unde, si talis confessio non sufficeret, non possent homines sacramentum hoc cum aliqua morali securitate recipere. Quæ omnia non solum procedunt de propria oblivione, quæ dicit carentiam memoriæ et spectat ad ignorantiam facti, sed etiam de quacunque ignorantia probabili juris, ratione cujus homo existimat se posse licite omittere tale peccatum in confessione, vel quia probabiliter putat non esse mortale, vel certe quia probabiliter credit hic et nunc se juste excusari a confessione illius, vel certe quia invincibiliter credit adhibuisse diligentiam necessariam, cum tamen re vera non adhibuerit; quia in omnibus his et similibus casibus confitetur omnia quæ invincibiliter existimat esse confitenda, et ita formaliter implet præceptum de integritate confessionis. Nam in his omnibus casibus eadem est ratio, vel impossibilitatis moralis, vel sufficientis excusationis; utraque autem sufficit ad integritatem formalem.

3. Diversi gradus ignorantiæ vincibilis. Primus.-De altera vero ignorantia vel oblivione culpabili difficultas superest, an cum illa possit esse formalis integritas. Est enim in hoc ignorantiæ genere magna latitudo et diversitas graduum, in quibus aliqua sunt certa, et aliqua dubia. Primus gradus est, quando negligentia commissa in examinanda conscientia, seu obligatione aliquid confitendi fuit minima, ita ut ad summum sufficiat ad veniale peccatum; et tunc certum est ea non obstante posse esse confessionem formaliter

Difficultas. Qualis debeat esse ignorantia seu integram et validam. In quo conveniunt om

oblivio.

2. Duplex oblivio.-Oblivio invincibilis sufficit ad valorem confessionis. — Difficultas ergo superest, quanta et qualis esse debeat hæc oblivio seu ignorantia, ut ea non obstante confessio valida sit, quamvis non sit materialiter integra. Duplex enim esse potest hæc

nes Doctores statim citandi. Ratio autem est, quia non obstante illa negligentia, substantialiter impletur præceptum de integritate confessionis, in quo præcipue consistit hæc integritas formalis; ergo, licet aliquo modo, et secundum quid, violetur illud præceptum, hoc non obstat quominus sacramentum sub

« PredošláPokračovať »