Obrázky na stránke
PDF
ePub

stantialiter validum sit. Quiu potius illa culpa. non est sufficiens ad impediendum effectum sacramenti, cum non repugnet gratiæ, nec remissioni peccatorum mortalium; ergo multo minus impediet valorem sacramenti. Denique talis omissio est imperfectissimo modo voluntaria, et vix potest humano modo vitari, et ideo ea non obstante, verum est dicere hominem adhibere humanam et moralem diligentiam, et confiteri omnia peccata quæ post diligentem excussionem memoriæ occurrunt; ergo confert materiam quam Concilia requirunt; ergo quantum est ex hoc capite, facit confessionem validam et formatam.

4. Secundus gradus. Secundus gradus extreme contrarius est, quando nulla prorsus diligentia adhibetur, quia homo directe vult nullam adhibere. Atque ejusdem rationis esse censetur, quando aliqualem quidem diligentiam adhibet, adeo tainen levem, et cum tanta negligentia, ut moraliter quasi nihil reputetur, quia tunc ita homo se gerit, ac qui rem omnino negligit, vel parvi æstimat, etiamsi directam voluntatem habeat nihil omittendi scienter, sed confitendi omnia quæ in ipso actu confessionis occurrerint. Et in hoc casu aliqui existimarunt confessionem esse validam. Tribuiturque hæc sententia Paludano in 4, d. 17, q. 5, art. 3, casu 3, eo quod declarans nullitatem confessionis ex defectu integritatis, solum dicit esse, quando aliquod peccatum scienter per hypocrisim celatur. Certum tamen est, et receptum apud Theologos infra citandos, in eo casu confessionem esse nullam, quia tanta negligentia et ignorantia tam crassa, tamque voluntaria moraliter scientiæ æquiparatur. Quod non solum est verum, quando ignorantia est affectata, seu directe voluntaria, sed etiam quando est tam crassa et supina, ut sit manifesta, et gravissima pro negotii qualitate, qualis in præsenti est illa quam descripsimus. Et hoc a fortiori patebit ex dicendis in sectione sequenti. Adhuc enim superest difficultas, an circa hoc detur aliquod medium alicujus ignorantiæ, vel oblivionis culpabilis mortaliter propter gravem negligentiam, quæ nihilominus sufficiat ad integritatem formalem confessionis, ita ut non sit contra substantiam sacramenti. De qua dicemus commodius sectione sequente.

SECTIO IV.

Quæ integritas sufficiat ad valorem confessionis, et consequenter, an possit aliqua integritas sufficere ad valorem, quæ non sit sufficiens ad effectum.

1. Integritas formalis necessaria est ad calorem confessionis.—Quid ad integritatem formalem necessarium sit.-Hæc quæstio sub aliis verbis proponi solet, an possit dari confessio, quæ ob defectum integritatis sit informis, quamvis sit valida; cujus decisio ex eo pendet, ut sciamus quid necessarium sit ad integritatem formalem. Nam quod hæc necessaria sit ad valorem confessionis, pro certo statuendum est, quia supra ostendimus integritatem aliquam esse de essentia hujus sacramenti; sed hoc dici non potest de integritate materiali; ergo saltem formalis est de essentia, quia præter has nullam aliam agnoscunt Theologi, nec potest revera inter eas reperiri medium, quia Concilium Tridentinum satis descripsit integritatem debitam huic sacramento. Unde, quando illa observatur, est sufficiens integritas, et consequenter erit formalis, quamvis materialis non sit; si vero illa non adhibeatur, jam deest integritas necessaria ad valorem sacramenti juxta doctrinam Concilii. Est ergo integritas formalis de substantia sacramenti. Quid vero ad hanc integritatem necessarium sit, quamvis a Concilio videatur satis expositum, adhuc in controversia versatur.

2. Prima sententia.-Prima ergo sententia dicit, ad hanc integritatem formalem sufficere, quod sit per se intenta, quantum est ex directa voluntate pœnitentis, et quod aliqua. lis diligentia ad eam adhibeatur, quamvis non sit tota illa, quæ præcepta est, etiamsi ob defectum ejus mortaliter peccetur, dummodo defectus nec sit directe voluntarius, nec ex summa quadam negligentia quæ appellari solet crassa et supina; sed solum communi et ordinario modo culpabilis sit, etiam culpa mortali. Unde infert hæc sententia posse aliquam confessionem esse validam in ratione sacramenti, et non ad effectum, sed informis maneat propter defectum integritatis; nam si talis est defectus, ut ratione illius committatur peccatum mortale, non potest simul cum illo esse justificatio. Ita sentit Soto, d. 18, q. 3, art. 3, concl. 3; et Cano, Relect. de Pœnit., p. 5; et Victoria, n. 146. Citatur etiam Cajetanus, sed immerito. Fundamen

tum Soti solum est, quia illa confessio ex intentione dicentis est integra; habet enim voluntatem dicendi omnia quæ commisit, et alioquin adhibet nonnullam diligentiam; ergo id satis est, ut illa confessio sit formaliter integra. Alii vero maxime moventur ex eo quod alias sæpe obligarentur fideles ad confessiones iterandas, atque ita hoc onus confessionis redderetur gravissimum, quod vitandum est, quantum fieri possit.

3. Vera sententia.-Dicendum nihilominus censeo, eam tantum esse integritatem formalem, in qua homo nihil omittit peccando mortaliter, sive ex scientia, sive ex ignorantia et negligentia culpabili. Ex quo fit, ut omnis confessio, ex parte integritatis sufficiens ad valorem sacramenti, sufficiat etiam ex hoc capite ad effectum ejus, si aliunde sufficiens dolor non desit, ac proinde nulla detur confessio invalida et informis ob defectum integritatis. Quod imprimis tenent illi Doctores, qui generatim negant dari sacramentum pœnitentiæ validum et informe, quos supra retuli, agens de prima parte materiali hujus sacramenti. Deinde in particulari tenet Cajet. in Sum., verb. Confessio, condit. 10, licet in Opusculis obscurius loquatur; tenet etiam Petr. Soto, lect. 40 de Poenit.; Navarr., c. 9 Summ., n. 16; et Medina, Cod. de Confess., q. de Confessione diminuta iteranda. Sumiturque hæc sententia ex Concil. Trident., dict. c. 5, sess. 14, ubi ter repetit necessarium esse diligentem examinationem conscientiæ adhibere, et tunc peccata oblita virtute contineri in his quæ dicuntur, quando diligens examen præcessit; declarat autem in eo capite substantialem integritatem confessionis, neque in hoc distinguit unquam inter necessitatem sacramenti et præcepti. Unde conficitur ratio, quia, licet integritas materialis non sit de substantia, tamen obligatio integre confitendi pertinet ad substantiam ; et ideo, ut supra dixi, intrinsece oritur ex ipsa institutione sacramenti; ergo nulla est confessio integra formaliter, nisi per illam satisfiat saltem huic obligationi; sed qui omittit aliquid ex ignorantia culpabili peccando mortaliter, non implet hanc obligationem; ergo talis confessio censeri non potest formaliter integra ; ergo nec sufficiens ad sacramentum conficiendum.

[blocks in formation]

tendi; hanc enim etiam habet ille qui confitetur cum crassa et supina ignorantia; requiritur ergo voluntas efficax faciendi quod in se est, seu quod moraliter potest et debet, ut integre confiteatur; hanc tamen non habet ille, qui mortaliter peccat in ipsa confessione. Præterea, sicut omissio ex ignorantia crassa moraliter est ejusdem rationis cum omissione directe voluntaria, ita etiam omissio ex quacunque ignorantia quæ ad peccatum mortale sufficiat; sed illa prior omissio dicitur esse contra substantiam sacramenti propter moralem æquivalentiam; ergo idem est de posteriori dicendum; nam si quæ est differentia, solum est accidentalis secundum magis et minus intra latitudinem voluntarii indirecti, quæ non potest tantam diversitatem efficere in substantiali materia sacramenti. Eo vel maxime, quod illa differentia inter ignorantiam culpabilem mortaliter communem, et ignorantiam crassam vel supinam, gratis excogitata est ab his auctoribus; nam in jure omnis ignorantia quæ ad peccandum mortaliter sufficit, si non est affectata, vocatur crassa vel supina, ut in materia de Excommunicatione latius ostendetur. Nec potest moraliter explicari quomodo hi gradus ignorantiæ distinguantur, cum omnis negligentia quæ ad peccandum mortaliter sufficit, esse debeat satis gravis, et consequenter satis crassa et supina. Accedit præterea, quod in eo casu vix potest esse, aut intelligi sufficiens dolor ad sacramentum, cum homo in ipsamet confessione actu peccet mortaliter. Unde ad aliud motivum aliorum Doctorum respondetur, nos nullum onus addere confessioni, sed illud tantum quod ex præcepto intrinsece oritur, quodque Tridentinum Concilium declaravit.

5. Objectio. -Quorumdam solutio. - Vera responsio. Dices: ergo, si quis ex ignorantia etiam inculpabili existimaret se fecisse sufficientem diligentiam, cum tamen re vera illam non fecisset, et ideo omitteret aliquod. peccatum, talis confessio esset insufficiens, quia nor continet materiam quam Concilium exigit. Quidam concedunt illam confessionem esse nullam; sed immerito, quia, cum ponatur intercedere ignorantia invincibilis, jam illa oblivio est naturalis et inculpabilis. Unde dicendum est, quod licet ille non adhibeat fortasse totam diligentiam quam in re ipsa adhibere posset et deberet, adhibet tamen totam diligentiam quam homo sic dispositus (cum illa scilicet ignorantia) adhibere potest et de

bet, secundum rectam rationem; et ideo illa confessio formaliter integra est, quia in ea adhibetur moralis diligentia possibilis, et sufficiens ad excusandum peccatum contra præceptum de integritate.

6. Objectioni contrariæ sententiæ satisfit.— Tandem ad leniendum rigorem de iterandis. confessionibus, quem opposita sententia objiciebat, addere hic possumus (quod Navarrus supra notavit, et in c. Fratres, num. 82) sæpe contingere, ut peccatum aliquod ex ignorantia culpabili committatur, et tamen quod postea facili negotio ex ignorantia inculpabili in confessione omittatur; nam eadem ignorantia quæ nunc est occasio mortaliter peccandi, in futuro tempore est occasio oblivionis naturalis seu inculpabilis peccati sic commissi, quia peccatum ex ignorantia commissum difficile cognoscitur, et postquam transactum est, difficilius in memoriam revocatur. Hinc ergo sæpe contingit, ut quamvis confessio fuerit nulla ex ignorantia culpabili, et ideo, per se loquendo, repetenda, nihilominus de facto sæpe excusentur homines ab hac obligatione, quia in posteriori confessione invincibiliter obliviscuntur prioris defectus, et ideo validam confessionem faciunt sine illa repetitione, et priora illa peccata per accidens tolluntur. Ac similiter, in quolibet futuro tempore fit difficilior recordatio talis defectus, et ideo excusatio semper durat, vel potius augetur. Quod si contingeret postea per aliquam occasionem recordari illius defectus, esset quidem iteranda illa confessio, non tamen omnes posteriores quæ bona fide factæ sunt.

7. Dubium. Dissolvitur.-Sed quid si in ipsamet confessione sic negligenter inchoata homo advertat, et culpam suam ac negligentiam recognoscat? Communiter dici solet, debere hoc ipsum statim confiteri, et ita suppleri illum defectum. Sed hoc intelligendum est, dummodo ipsa etiam negligentia per interrogationes confessoris, vel alio modo sufficienter suppleatur; ideoque spectare oportet an urgeat aliqua necessitas mortis vel scandali vitandi, aut quid simile ad perficiendum sacramentum; et tunc si juxta opportunitatem præsentem fiat, quod potest, tam ex parte pœnitentis quam confessoris, ignorantia, quæ erat culpabilis, incipiet esse invincibilis; ideoque rite et recte perficietur sacramentum. Si tamen nulla urgeat necessitas, regulariter differenda est absolutio, ut pœnitens possit sufficiens examen conscien

tiæ facere, nisi confessor moraliter judicet se posse in præsenti diligentiam illi supplere.

DISPUTATIO XXIV.

DE MINISTRO CONFESSIONIS IN COMMUNI.

Secunda conditio confessionis, quam supra explicare promisimus, est, ut sit legitima accusatio; quæ respectiva est, et in hoc consistit, quod fiat coram legitimo judice, qui judex est minister hujus sacramenti; et ideo disputatio de ministro in hunc locum cadit, quo cognito, manebit explicata illa conditio. Dicemus autem de ministro prius in communi, postea in particulari, et deinde de modo, quo exercere debet munus suum, et consequenter de obligationibus seu præceptis quæ ad illum pertinent.

SECTIO I.

Utrum minister hujus sacramenti sit solus sacerdos.

[ocr errors]

1. Error Waldensium.- Hujus erroris primum fundamentum. Secundum fundamentum. - Multi hæretici dixerunt, etiam laicum posse esse ministrum hujus confessionis, præsertim si justus sit et bonus. Qui error solet. tribui Waldensibus, quia licet negaverint confessionem, dixerunt tamen omnes laicos esse sacerdotes, et habere potestatem conficiendi corpus Domini, præsertim si justi sint, ut videre est in Prateolo, verb. Waldenses, et verb. Pauperes de Lugduno. Hunc vero errorem proprie docuit Wicleph, ut refert Waldensis, tom. 2, c. 135 et 145, et eumdem excitavit Lutherus, ut patet apud Rofensem, art. 13, et alios. Fundamentum esse potuit, quia hi hæretici negant in hoc sacramento dari gratiamjet veram absolutionem a peccatis, sed tantum esse quoddam nudum ministerium, et externum signum adhibitum tantum ad excitandam fidem. Quod falsum fundamentum in materia de sacramentis in genere satis impugnatum est; et supra in hac materia, d. 10, in particulari ostendimus habere ministrum hujus sacramenti veram et supernaturalem potestatem judiciariam ad remittenda. peccata in hoc sacramento, et sententiam ab illo latam, clave non errante, ratam et firmam esse in cœlis, quod etiam supra confirmatum est, cum de essentia et forma hujus sacramenti ageremus, disput. 10 et 11. Alterum fundamentum hujus erroris esse potuit, quia

negant verum sacerdotium a Christo institutum, sed omnes Christianos faciunt æqualis dignitatis et potestatis, et solum requirunt ut ab ipsa communitate Ecclesiæ deputentur ad aliquod ministerium peragendum, ut rite et recte illud exequi possint. Sed hoc ex professo impugnandum est in materia de Ordine, et in materia de Eucharistia impugnatum est ex parte, ostendendo potestatem consecrandi non omnibus laicis esse communem. In materia etiam de fide et de legibus ostenditur esse in Ecclesia potestatem spiritualem, datam a Christo non omnibus Christianis, sed sacerdotibus et pastoribus, ut constat ex ad Ephes. 4, et 1 ad Cor. 12. Supra etiam impugnatus est ille error quantum ad hanc judiciariam potestatem in hoc foro, de quo agimus; et hic pauca breviter addenda sunt.

Assertio 1.

illis loquebatur toti Ecclesiæ, ut cum dixit: Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi; interdum loquebatur illis, et successoribus illorum tantum in potestate Episcopatus, ut forte cum dedit potestatem excommunicandi, vel quod certius est, cum dedit. potestatem ordinandi sacerdotes; unde ergo constat illa verba non posse aliquo ex dictis modis intelligi, non vero quod sint dicta Apostolis pro illis, et eorum successoribus in dignitate sacerdotali ? Respondetur, si conjectura utendum est, sufficiens ratio reddi potest; nam cum hæc potestas et sacramentum ad commune bonum Ecclesiæ ordinaretur, et esset unum ex præcipuis fundamentis ejus, sicut Ecclesia erat perpetuo duratura, ita et hæc potestas; et inde constat illa verba non esse dicta Apostolis personaliter, sed pro illis et eorum successoribus; qua ratione supra latius usi sumus. Deinde, quia hoc sacramentum est gravissimum judicium, non debuit cuilibet de populo committi, sed determinatis judicibus. Et quia est judicium sacrum, non nisi sacer minister, seu consecratus institui debuit. Deinde non oportuit reservari solis Episcopis, quia hoc sacramentum est magnæ necessitatis, et judicium frequenter ac communiter exercendum, et propterea recte intelliguntur illa verba non esse dicta Apostolis, ut simpliciter repræsentabant totam Ecclesiam, neque ut solum repræsentabant Episcopos, sed ut solum repræsentabant sacerdotes; sicut illa verba: Hoc facite in meam commemorationem, quibus data est potestas consecrandi, dicta sunt Apostolis pro illis et eorum successoribus in dignitate sacerdotali. Unde etiam sumitur optima congruentia, quia potestas hæc absolvendi, quæ est supra corpus Christi mysticum, concedi debuit iis qui habent potestatem supra corpus Christi verum, quia quibus competit conficere verum Christi corpus, debuit etiam dari potestas ad disponenda membra Christi, ut essent apta ad illius corpus verum suscipiendum, et propterea potestas hæc nulli eorum conceditur, qui in inferiori gradu constituitur.

2. Dico primo, solum sacerdotem esse ministrum hujus sacramenti. Est de fide definita in Concilio Florentino in litteris unionis, et Tridentino, sess. 14, c. 6, et can. 9 et 10, et in Constantiensi, sess. 8 et 15, ubi damnantur errores Joannis Huss et Wicleph; et in Concilio Cabilonensi II, c. 33, et habetur in c. Quidam dicunt, de Poenit., d. 1, ubi dicitur universam sanctam Ecclesiam docere sacerdotibus esse confitenda peccata. Definivit etiam Leo X, in damnatione articulorum Lutheri. Fundamentum est, quia in ministro hujus sacramenti necessaria est potestas clavium, quia nullus potest esse judex sine potestate; hæc autem potestas cum supernaturalis sit, ut supra ostensum est, non per se el necessario convenit omnibus, sed illis quibus a Christo data est, ut per se est manifestum; solum ergo illi possunt esse ministri confessionis, quibus Christus contulit hanc potestatem; contulit autem solis sacerdotibus, quod solum probandum superest. Probatur autem ex Joan. 20, ubi solis Apostolis pro se et suis successoribus dixit Christus: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; per quæ verba concessit prædictam potestatem, ut in supe-Sed, quod caput est, hanc veram interprerioribus etiam ostensum est.

3. Objectio. Decisio ex conjectura. - Dicet quis: unde constat illa verba dicta esse Apostolis in dicto sensu; sæpe enim loquebatur Christus Apostolis pro illorum personis, ut quando dedit potestatem ejiciendi dæ. mones et sanandi infirmos, elc,, interdum in

4. Decisio ex usu et consuetudine Ecclesiæ.

tationem et doctrinam confirmat infallibilis traditio Ecclesiæ, quæ constat imprimis perpelua consuetudine, cujus nullum initium cognoscitur, neque in aliquo Concilio, neque in aliquo Pontificis decreto, quod est signum esse traditionem Apostolorum, qui ita sensum verborum Christi intellexerunt et Eccle

5. Dubium deciditur. Sed contra: nam Jacobi 5 dicitur: Confitemini alterutrum peccata vestra. Respondetur primum, non esse certum ibi esse sermonem de sacramentali confessione. Unde Beda ibi distinguit inter peccata mortalia et venialia; et priora dicit esse confitenda sacerdotibus, hæc vero posse dici coram aliis; quod non est verum de sacramentali confessione, quia etiamsi fiat de solis venialibus, soli sacerdoti fieri potest; nam quæ adduximus generaliter probant de hoc sacramento et de potestate clavium. Imo quod aliqui dicunt, confessionem venialium posse fieri laico, non per modum sacramenti, sed cujusdam sacramentalis, et per absolutionem ejus remitti hæc peccata, sicut per alia sacramentalia, non habet fundamentum, sed solum potest esse illa confessio per modum cujusdam actus humilitatis, vel ad petendam orationem seu consilium, ut supra etiam dictum est. Secundo, intelligendo illum locum, ut probabilius est, de confessione sacramentali, sensus est homines non tantum Deo, sed etiam hominibus debere confiteri peccata sua,non tamen omnes debere confiteri peccata omnibus, sed illis qui ad hoc deputati sunt et potestatem habent, quod ipse supponebat esse in Ecclesia satis distinctum et ordinatum.

siæ tradiderunt. Deinde constat ex veterum dispensatio mysteriorum Dei. Et citat locum Patrum testimoniis, qui dicunt hoc significas- Actor. 16, ubi homines baptizati solis Apose Christum, cum Lazarum dedit Apostolis stolis confitebantur peccata. Et simili modo solvendum, Joan. 11, et cum illos misit ad sol- in Epist. ad Amphilochium, can. 73, dicit, vendum pullum et asinam, Matt. 21, ut ex ministrum pœnitentiæ esse solum illum qui Athanasio, Augustino et aliis supra citavi, dis- habet potestatem ligandi et solvendi. Deniput. 1 de Clavibus. Intelligunt etiam hoc in- que Tertul., lib. de Pœnit., c. 9, meminit condicasse Christum Matt. 4 et Luc. 17, quando suetudinis antiquissimæ confitendi flexis genimisit leprosos, ut se sacerdotibus ostenderent. bus coram sacerdote. Unde lib. de PræscriUnde etiam intelligunt hoc fuisse figuratum ptionibus hæreticorum, c. 41, circa finem, in lege veteri, in qua judicium inter lepram graviter reprehendit hæreticos, 'quod omnia et non lepram sacerdotibus erat reservatum. confundant, et laicis sacerdotalia munia comDe quo videri potest Hieron., Matt. 18; Chrys., mittant. lib. 3, de Sacerdotio, præsertim col. 4, ubi interalia ait, sacerdotes Evangelicos habere potestatem, quam neque Angeli, neque Archangeli, neque terreni principes habent, quia ad hos omnes dictum non est : Quodcunque solveritis. Unde concludit, Christianos omnes persuasos esse debere, sacerdotum curationibus se submittere oportere. Unde Leo Papa, Ep. 89, alias 91, c. 2, de hoc tractans, inter alia ait, sic esse divinæ bonitatis præsidia ordinata, ut indulgentia Dei nisi sacerdotum supplicationibus nequeat obtineri. Et Fabianus Papa, Ep. 2 decretal., col. 4, ad finem, dicit, qui mortaliter peccat, in barathrum delabi, nisi ei sacerdotali dignitate subventum fuerit. Et Cyprian., lib. de Lapsis, circa finem: Confiteantur, inquit, singuli delictum suum, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes, Domino grata est. Et Epist. 54, alias lib. 4, ep. 2, in fine, dicit, pœnitentibus per sacerdotem posse pacem concedi. Et de eadem re est optima tota Ep. 55, quæ alias est 2, lib. 1. Ambrosius etiam, lib. 1 de Pœnit., jus ligandi et solvendi solis sacerdotibus dicit esse datum, et munus Spiritus Sancti esse officium sacerdotis; et lib. 2, c. 2, in fine: Concessit hoc Christus Apostolis,quod ab Apostolis ad sacerdotes transmissum est. Idem Ambrosius, ser. 10 in Psal. 118, aliquantulum a principio: Accepimus, inquit, Spiritum Sanctum, qui non solum nostra peccala dimittit, sed etiam nos facit sacerdotes ad aliorum dimittenda peccata. Et Augustinus, de Vera et falsa pœnit., c. 10, et habetur in cap. Quem pœnitet, de Pœnit., d. 1: Repræsentet vitam suam Deo per sacerdotem, præveniat judicium Dei per confessionem; et lib. 50 Homil., in 50, c. 11: Veniat ad antistites, per quos in Ecclesia claves ministrantur. Basilius etiam, in Reg. brevioribus, in 288, cum interrogatus esset, an liceat cuilibet confiteri peccata, respondet: Necessario iis peccata aperiri debent, quibus credita est

Assertio 2.

[ocr errors]

6. Qui contra hanc veritatem docere videantur. Explicantur in vero sensu. - Dico secundo: sacerdos, etiamsi malus sit et iniquus, potest esse sufficiens minister hujus sacramenti. Est de fide diffinita in specie in Concilio Tridentino, sess. 14, can. 10, de qua videri possunt supra dicta de sacramentis in genere, et specialiter Chrysost., hom. 85 in Joan., et August., tract. 5 in Joan. Et ratio est, quia hoc ministerium non fundatur in sanctitate, sed in potestate a Christo concessa,

« PredošláPokračovať »