Obrázky na stránke
PDF
ePub

quæ propter peccatum non amittitur. Contra hanc autem veritatem docere videtur Auctor Imperfecti in Matth., hom. 53, et Orig., tract. 2 in Matth., quos conatur exponere Sixtus Senens.; lib. 6 Biblioth., notat. 69 et 70, et 108. Sed revera uterque loquitur valde improprie, nec in illorum interpretatione multum immorari necesse est. Augustinus vero variis in locis animadversione indiget. Nam lib. 3 de Baptismo, c. 18, et lib. 5, c. 21, et lib. 6, c. 3, et lib. 7, c. 51, dicit potestatem remittendi peccata datam esse Ecclesiæ prout ex justis et sanctis constat. Sed interdum Augustinus non loquitur de potestate remittendi peccata sacramentaliter, sed de potestate impetrandi aliis remissionem peccatorum, vel si loquatur de priori potestate, intelligit datam esse soli Ecclesiæ in qua vera est sanctitas, non tamen sentit solum esse hanc potestatem in membris sanctis; constat enim alias ex Augustino, in Ecclesia non tantum esse sanctos, sed etiam peccatores, et sacramenta posse valide ab utrisque ministrari. De qua re in superiori tomo fuse dictum est.

An ex dispensatione vel ob necessitatem possit hoc sacramentum a non sacerdote fieri. 7. Ratio dubitandi quoad primum.-Ratio dubitandi quoad secundum.-Augetur difficultas ex c. Fures, de Furtis.-Sed difficultas superest, an sacerdos sit ita necessarius minister, ut neque ob dispensationem, neque ob necessitatem possit ab alio sacramentum fieri; ex utroque enim capite potest esse aliqua dubitandi ratio. Et primo, quia interdum minister, qui per se et ordinarie non sufficit ad aliquod sacramentum ministrandum, potest sufficere ex dispensatione Pontificis, ut in sacramento confirmationis constat; ergo, licet sacerdos sit ordinarius minister hujus sacramenti, ex dispensatione poterit sufficere diaconus, præsertim cum hoc sacramentum sit majoris necessitatis quam confirmatio. Ex alio vero capite potest esse dubitandi ratio, quia ob necessitatem videtur esse sufficiens ratio, ut laicus possit confessionem audire, quando pœnitens est in extremo articulo, et non est copia sacerdotis. In baptismo enim ita institutum est, quia est sacramentum necessitatis; cur ergo non etiam in hoc sacramento, quod etiam necessitatis est ? Et augetur primo difficultas ex c. Fures, extra de Furtis, ubi præcipitur, ut fur, qui in actuali furto interficitur, careat sepultura, et

subditur: Si autem presbytero vel diacono confessus fuerit, communione non privetur. Cui consentaneus est locus Cypriani supra tractatus, Epist. 13, alias lib. 3, epist. 17, ubi committit diacono, ut in absentia presbyteri reconciliet pœnitentem jam animam agentem. Et confirmatur secundo, quia in articulo mortis, qui non potest confiteri sacerdoti, tenetur confiteri laico, ut videtur docere Magister in 4, dist. 17, cap. 5, et ibi D. Thom., q. 3, art. 3, q. 2, ad 1; ergo est illa vera confessio, et ille vere minister.

8. Conclusio negativa.-Dicendum tamen est, sacerdotem esse ministrum simpliciter necessarium, ita ut in nulla necessitate neque ex ulla dispensatione alius sufficere possit. Est conclusio communis Theologorum, et de fide, quæ probanda est ex dictis in probatione principalis assertionis, et ex Concilio Trident., sess. 14, can. 10, ubi absolute definit solum sacerdotem posse esse ministrum hujus sacramenti. Unde multo aliter loquitur, quam de ministro confirmationis vel baptismi fuerat locutus. Ratio vero est, quia sine potestate clavium nullus potest esse minister, ut constat ex supra dictis ; quia sine potestate absolvendi nullus potest conficere hoc sacramentum, nec vere proferre formam; potestas autem clavium fundatur in charactere sacerdotali. Et confirmatur, quia nullus nisi sacerdos potest ex dispensatione vel ob necessitatem conficere verum Christi corpus; ergo similiter, etc. Tandem hoc pendet præcipue ex institutione Christi; traditio autem, et usus Ecclesiæ docet ita esse hoc a Christo institutum.

9. Ratio differentiæ inter hoc sacramentum et confirmationem.-Ratio vero differentiæ inter hoc sacramentum et confirmationem reddi potest, quia in hoc sacramento minister regulariter deesse non potest, neque potest accidere, ut communi bono Ecclesiæ vel alicujus provinciæ ejus expediat talis dispensatio, quia sacerdotes in Ecclesia ordinarie inveniuntur, ita ut in una provincia, vel civitate nunquam desint, et in particularibus casibus raro deficiant ; et ideo non oportuit ut in eo posset dispensatione uti. Confirmationis autem ordinarius minister est solus Episcopus, qui interdum deesse potest, etiam in tota aliqua regione. Item quia sacramentum confirmationis solum presbytero committi potest, qui jam habet potestatem in verum Christi corpus, et adhuc in controversia est, an in charactere differat ab Episcopo. At

vero, si ministerium hujus sacramenti committendum fuisset alteri quam sacerdoti, committeretur homini non habenti potestatem in verum Christi corpus. Quæ quidem sunt congruentiæ. Vera autem ratio est Christi institutio. Et idem dicendum est de baptismo. Est enim baptismus majoris necessitatis, quam hoc sacramentum; nam hoc semper suppleri potest per contritionem, ille vero non, saltem in parvulis; et ideo aliter est commissum sacerdotibus ministerium illius sacramenti quam istius. Cujus signum manifestum est, quia si extra necessitatem laicus baptizet, licet male faciat, tamen sacramentum tenet, quod in hoc sacramento nullo modo dici potest.

10. Cap. Fures, de Furtis, explicatur.-Unde ad illud c. Fures, respondetur, sensum esse, si ostenderit signa contritionis et pœnitentiæ, non esse illi denegandam communionem; numerantur autem specialiter sacerdos et diaconus, quia a sacerdote potest et absolvi, et communicari; diaconus vero, quamvis non possit illum absolvere, potest tamen in illo articulo, et deficiente sacerdote, Eucharistiae sacramentum ministrare illi, dummodo alias se sufficienter dispositum ostendat. Et hoc significatum est per illa verba: Si diacono confessus fuerit.

11. Hinc vero colligit Glossa ibi, in extrema necessitate, deficiente sacerdote, confessionem esse inferiori etiam laico faciendam. Et Panormitanus addit ibi, et posse, et debere. Quem modum loquendi imitati sunt Theologi supra citati. Sed certum est talem confessionem non esse faciendam in ordine ad absolutionem, quia ille non potest esse judex. Unde est certum non esse necessarium necessitate sacramenti, seu salutis, cum ad sacramentum conficiendum, vel ad gratiam obtinendam nihil conferat. Ex quo etiam aperte sequitur, non esse necessariam necessitate præcepti, per se loquendo; quia hoc præceptum conjunctum est cum potestate clavium, estque idem cum præcepto recipiendi hoc sacramentum ; illa autem confessio neque in potestate clavium fundatur, neque ad sacramentum conficiendum ordinari potest, cum non sit accusatio coram legitimo judice; nullo ergo modo necessaria est. Advertere autem oportet, in Concilio Constantiensi, in Bulla Martini V, in qua condemnantur errores Joannis Wicleph et Joannis Huss, inter alias interrogationes quæ ibi proponuntur pro his qui sunt suspecti de illa hæresi, unam esse:

Utrum credant, quod Christianus ultra contritionem cordis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, et non laico, seu laicis quantumcunque bonis et devotis. Ubi cum additur, habita copia sacerdotis idonei, videtur indicari, in absentia ejus esse necessarium confiteri laico. Sed hoc argumentum a contrario sensu nullius est momenti, in materia præsertim doctrinali; ibi ergo solum proponitur interrogatio de eo quod ad fidem pertinet; aliud vero quod spectat ad Theologicam quæstionem, proponendum non fuit, nec propterea aliquid circa id definitur aut insinuatur.

12. Certum ergo est, confessionem laico faciendam, nec sacramentalem, nec necessariam esse. Imo addit Scotus, d. 14, quæst. 4, neque consulendam esse talein confessionem, quia homo se infamat sine causa; et d. 17, art. 3, dicit regulariter non esse utilem, ac denique dubitat an licita sit. Idemque fere sentit Soto, d. 18, q. 4, art. 1. Contrarium vero sentit Alexand. Alens., 4 part., q. 78, memb. 1, art. 1, quem sequuntur Bonav. et Paludan., d. 17, et sumitur ex August., de Vera et falsa pœnit., c. 10. Sed neutrum censeo posse simpliciter affirmari, sed considerandas esse circumstantias rerum et personarum. Nam si persona indigeat consilio et auxilio, et alia sit prudens, a quo possit utilitas et secretum sine alio gravi detrimento sperari, optimum erit hoc medio uti; nam illa qualiscunque infamia majori spirituali utilitate compensatur, et in reliquo, homo potest cedere juri suo. Si autem illæ circumstantiæ non concurrant, melius erit soli Deo confiteri, ut recte Navarr., in c. 1 de Poenit., d. 6, n. 72.

[blocks in formation]

nonnulli alii, ut ibi vidimus; quia illa revera est potestas judiciaria ad ligandum et solvendum in hoc foro; omnis autem potestas judiciaria videtur esse jurisdictio, quia est potestas ad dicendum jus. Ego vero hanc appello potestatem ordinis cum communi modo loquendi antiquorum Theologorum, imo et Conciliorum, quia per ipsam consecrationem et ordinationem sacerdotis datur, et immutabilis ac indelebilis est; et præter illam datur propria potestas jurisdictionis, per quam unus alteri subditur in hoc foro, quod non fit per solam potestatem ordinis, ut ex dictis in citato loco constat.

2. Error hæreticorum.. Quæstio. - Prima sententia. Supposita ergo significatione nominum, hæretici sicut non agnoscunt hoc sacramentum esse verum judicium, ita etiam totum hoc genus jurisdictionis contemnunt. Verumtamen eos omittamus; nam eorum fundamentum satis impugnatum est, et jurisdictio in hoc foro satis est in superioribus demonstrata, et ex dicendis etiam constabit. Inter Catholicos autem quidam dixerunt, omnes sacerdotes ex vi suæ ordinationis et divini juris esse sufficientes ministros hujus sacramenti, ita ut, quamvis possit Ecclesia prohibere aliquibus sacerdotibus, ne học sacramentum ministrent, non tamen possit efficere quin eorum absolutio sit valida, quantum est ex parte illorum, si ex parte pœnitentis omnia necessaria concurrant. Quod ideo dicitur, quia in hoc sacramento, ex defectu dispositionis pœnitentis fieri potest, ut sit invalidum, ut supra dictum est; et ideo si pœnitens scienter confiteatur sacerdoti ab Ecclesia prohibito, graviter peccat, et indispositus accedit, et ex hac parte nullum fit sacramentum; si autem accederet bona fide et cum debita dispositione, sacramentum esset validum. Hanc sententiam tenuit Armacanus, libro 11 de Quæstionibus Armenorum, a principio, per nona principio, per nonnulla capita. In quam etiam inclinat Almain. in 4, d. 18, q. unica; neque improbabilem reputat Durandus, d. 19, q. 2.

communis omnibus sacerdotibus, ut non possit per Ecclesiam auferri, ut in articulo. mortis, et circa peccata venialia. Solet etiam. argumentum sumi ex confessionibus Pontificis vel Episcoporum. Sed de his casibus dicemus infra in propriis locis, parum enim ad præsentem faciunt. Principale autem fundamentum supra solutum est, cum de potestate remittendi peccata disputaremus, ubi late ostendimus ipsum falsum esse, et sententiam hanc jam hoc tempore esse erroneam. 4. Secunda sententia.· Secunda sententia reprobatur. Alii tandem distinctione usi sunt, ut refert Medin., Cod. de Confess., q. de Confessione non necessitate sed voluntate facta. Nam in confessione voluntaria, quæ non est ex præcepto, dixerunt, quemlibet sacerdotem, etiamsi jurisdictionem non habeat, posse esse ministrum; in ea vero confessione, quæ fit ex necessitate præcepti,aiebant, non quemlibet sacerdotem, sed illum tantum qui jurisdictionem habet, posse esse ministrum, ac si hæc necessitas orta sit ex cap. Omnis utriusque sexus, præcipiente confessionem annuam fieri proprio sacerdoti. Hæc vero sententia non est minus falsa quam præcedens, quia necessitas jurisdictionis in ministro hujus sacramenti non est ex præcepto Ecclesiæ, sed ex intrinseca ratione et institutione hujus sacramenti per modum judicii, ut mox explicabimus. Item, quia alias, quamvis in confessione ex præcepto esset necessaria jurisdictio, ut licite ministraretur sacramentum, non tamen esset per se necessaria ad valorem ejus, quia solum præceptum Ecclesiæ ad hoc non sufficit. Tandem confessio de peccatis mortalibus (de qua præcipue agimus) licet interdum fiat voluntarie quoad temporis circumstantiam, tamen per illam semper impletur præceptum divinum confessionis quoad substantiam ejus; præceptum autem divinum obligat ad confitendum omnia peccata Ecclesiasticis judicibus et pastoribus, a qua obligatione homo liber manet per illam confessionem voluntariam ; ergo idem minister in ea requiritur, quando est de mortalibus prius non confessis; nam si sit de venialibus, seu materia non necessaria, hæc ratio non ita urget. Prior tamen etiam de illa procedit, ut latius inferius di

3. Fundamentum præcipuum sumitur ex verbis institutionis, Accipite Spiritum Sanctum. Nam ex vi illorum constituti sunt ministri sufficientes hujus sacramenti, quos non potest Ecclesia mutare, neque eorum actum irritare, magis quam in aliis sacramentis. Præter hoc autem adduntur conjecturæ sumptæ ex aliquibus in quibus potestas 5. Dicendum ergo est, per se loquendo, ad conficiendum hoc sacramentum ita est non omnes Ecclesiæ sacerdotes esse suffi

cemus.

Quæstionis resolutio.

manam revocare.

cientes ministros ad conficiendum valide hoc hibitionem prævalere; nam potest legem husacramentum circa materiam necessariam ejus, idque non tantum per accidens ob indispositionem pœnitentis, sed per se ob defectum alicujus rei necessariæ ex parte ipsius ministri. Hæc assertio est communis Theologorum, D. Thomæ in 4, d. 17, q. 3, art. 3, q. 4, et d. 19, q. 1, art. 3, q. 1; Paludan., d. 17, q. 3, art. 1, et d. 19, q. 3, art. 3; ubi etiam Capreolus, Gabr., Scotus, et Major, q. 1 ; Bonav., art. 2, q. 2; Richard., art. 1, q. 3; Soto, d. 18, q. 4, art. 2, et d. 20, q. 1, art. 5; Ledesma, 2, part. 4, quæst. 32, art. 1; Cano, dict. Relect. de Pœnit., part. 5; Petrus Soto, lect. 5 de Confessione ; Medina, Cod. de Confessio., q. 39. Consentiunt etiam Cajetan., tom. 1 Opusc., tractat. 7; et Na varrus in Summa, c. 27, n. 259, et in cap. Placuit, de Poenit., dist. 6, in principio, num. 48 et 53; et Angelus, verb. Confessio, num. 4; et Sylvest., verb. Confessor, 1, q. 1 et 2; et D. Antoninus, 2 part., titul. 17, cap. 4, casu 3. Sumiturque ex Concilio Florentino in Decreto Eugenii; clarius ex Tridentino, sess. 14, cap. 7, dicente, nullius momenti esse absolutionem a sacerdote datam, qui neque ordinariam, neque delegatam jurisdictionem habet. In quibus verbis Concilium, unum supponit, scilicet, posse aliquos sacerdotes carere omni jurisdictione in hoc foro, et aliud docet, scilicet, absolutionem ab eis datam nullius momenti esse, et consequenter esse per se nullam ex impotentia absolventis; nam si ex hoc capite, ac per se posset esse valida circa pœnitentem recte dispositum, non posset talis absolutio per se dici nullius momenti. Atque hanc dicit Concilium esse Apostolicam traditionem, quæ confirmari potest ex Damaso Papa in Epist. 4 Decretali, et ex Concilio Hispalensi II, c. 7, dicentibus, presbyterum non posse reconciliare pœnitentem sine licentia Episcopi; et loquuntur clare de reconciliatione sacramentali. Et hoc ipsum confirmat capitulum Omnis utriusque sexus, dicens, alienum sacerdotem sine licentia proprii non posse solvere vel ligare. Idem sumitur ex c. Si Episcopus, de Pœnit. et remission., in sexto, ubi dicitur, nulla consuetudine posse præscribi, ut aliquis sibi confessorem eligat sine licentia sui Prælati ; nam si quilibet sacerdos ex vi juris divini esset sufficiens minister hujus sacramenti, et probibitio Ecclesiæ solum faceret illicitam hujusmodi electionem confessoris sine licentia Prælati, consuetudo posset contra illam pro

6. Ratio veritatis a priori.—Jurisdictio ordinaria. —Jurisdictio delegata. - Advertendum primo.-Ratio a priori hujus veritatis est, quam Concilia tetigerunt, quia de essentia hujus sacramenti et de necessitate ex parte ministri est, ut habeat jurisdictionem ; sed non omnis sacerdos habet jurisdictionem ; ergo non omnis sacerdos est sufficiens minister. Major patet, quia hoc sacramentum essentialiter est judicium ; ergo minister ejus necessario requirit omnia quæ sunt de ratione veri judicii; de ratione autem judicis est, ut habeat jurisdictionem. Quia nemo potest sententiam ferre, seu jus dicere in non subditum, ut Concilium Tridentinum dixit; nemo etiam potest ligare, aut pœnam imponere ad vindicandum delictum, nisi qui jurisdictionem habet; utrumque autem facit minister in hoc sacramento. Major vero supponitur tanquam clara in dictis Conciliis, et ex illa partitione jurisdictionis, quam insinuant, probationem ejus indicant. Partitio est, quia omnis jurisdictio, aut ordinaria est, aut delegata ; quæ in materia de judiciis per se satis nota est, et in sequenti libro de censuris a nobis fusius tractabitur. Nunc breviter exponitur, nam jurisdictionem ordinariam dicitur habere is qui ex vi proprii muneris et officii est superior alteri, et in præsenti materia dicuntur illam habere, qui ex officio sunt pastores animarum, qui propterea etiam possunt hanc jurisdictionem aliis committere. Unde illi dicuntur habere hanc jurisdictionem delegatam, qui solum habent illam ex commissione, ac propterea per se non possunt eam aliis subdelegare. Est ergo illa partitio adæquata, cum membra ejus immediatam oppositionem seu contradictionem includant. Atque hinc facile probatur major propositio, quia manifestum est non omnes sacerdotes ita esse animarum pastores, ut ex officio jurisdictionem ordinariam habeant. Notum est etiam, non omnes sacerdotes, qui pastores non sunt, habere jurisdictionem ab ipsis pastoribus commissam. Quæ omnia latius confirmari possunt ex dictis supra de potestate jurisdictionis. Est autem hic advertendum, propter opiniones ibi tractatas, quod licet Catholici Doctores inter se disputent, an sacerdotes habeant jurisdictionem a Christo vel ab Ecclesia, omnes tamen, excepto Armacano, in hoc conveniunt, quod non omnes sacerdotes possunt valide ministrare hoc sa

cramentum, et consequenter, quod deest aliquibus jurisdictio, vel aliquod ejus complementum, quidquid illud sit; quod ad præsenlem quæstionem satis est, alia vero controversia satis ibi disputata est.

7. Corollarium.-Unde ex hac resolutione colligitur, valorem hujus sacramenti ex parte ministri pendere ex aliqua concessione vel prohibitione Ecclesiæ, quod est singulare huic sacramento inter cætera. Nam in aliis quantumvis Ecclesia removeat ministrum a sacro ministerio alicujus sacramenti, nihilominus sacramentum, ab illo datum, validum est, licet ille peccet ministrando, quia nulla conditio sublata fuit necessaria ad sacramentum, licet usus fuerit prohibitus; in hoc autem sacramento, si Ecclesia non concedat, vel auferat jurisdictionem, et hoc modo prohibeat ministerium, non solum peccat sacerdos qui tentat absolvere, sed etiam nihil facit, ut aperte docuit Concilium Tridentinum. Et ratio est, quia illa non est tantum prohibitio, sed etiam ablatio alicujus conditionis, seu potestatis necessariæ in ministro ad valorem talis actus, quam potestatem nos diximus esse jurisdictionem, quia hæc revera est moralis potestas necessaria, et quæ per homines dari vel auferri potest; et quidquid aliud fingitur, aut sine fundamento est, aut revera non est aliud, sed idem, alio nomine, præter communem usum Ecclesiæ et Conci liorum, nominatum, ut in citata disputatione satis declaratum et probatum est. Neque hinc sequitur Ecclesiam mutare aliquid substantiale in ministerio hujus sacramenti; quia requisita ad valorem hujus sacramenti ex institutione Christi semper eadem sunt, et illis concurrentibus, non potest Ecclesia impedire, quominus sacramentum validum sit, neque etiam quod sine illis fiat; potest tamen facere, ut hic homo habeat vel non habeat omnia necessaria ex institutione Christi ad conficiendum hoc sacramentum. Nam unum ex his requisitis est, quod jurisdictionem et subditum habeat, quod pendet ex concessione vel ablatione Ecclesiæ, de qua re dixi plura in superiori tomo,tractando de sacramentis in genere. 8. Advertendum ultimo. - Ultimo advertendum est, assertionem positam limitatam a nobis fuisse ad materiam necessariam hujus sacramenti, quæ est peccatum mortale nunquam confessum, et per se loquendo. Et hoc posterius additum est ad excludendum casum extrema necessitatis, in quo quilibet sacerdos potest esse minister modo infra expli

cando. Illud vero prius positum est propter peccata venialia vel mortalia jam semel rite confessa; nam ab utrisque potest absolvere quilibet sacerdos, præsertim ab Ecclesia toleratus, si de illis solis fiat confessio. In quo tamen advertendum est, duabus de causis posse intelligi, quemlibet sacerdotem esse sufficientem ministrum in confessione, quæ fit de solis venialibus peccatis. Prima est, quia ad absolvendum in tali causa non requiritur propria jurisdictio, sed sufficit voluntaria subjectio poenitentis. Secunda est, quia, licet requiratur jurisdictio, omnes sacerdotes illam habent. Priorem causam videtur approbare Cajetanus, tomo 1 Opusc., tract. 7, quod ipse nulla ratione probat; et aliunde repugnat definitioni Concilior. Lateranens. et Florent., et præcipue Tridentini, quod minister hujus sacramenti debet habere jurisdictionem ordinariam vel delegatam, alioqui nullius momenti erit absolutio ejus. Quæ definitio generalis est, sine ulla exceptione ; ergo verum habet in omni confessione, in quacunque necessitate et ex quacunque materia fiat. Ratio etiam supra facta generaliter hoc convincit; nam etiamsi confessio fiat de solis venialibus, sacramentum hoc perfici debet per modum veri judicii; ergo etiam in illo est necessaria simpliciter jurisdictio, quæ non est tantum conditio requisita ex parte materiæ, ut Cajetanus ait, sed etiam ex parte ipsius ministri, non minus in hac confessione quam in aliis, quia nulla assignatur differentiæ ratio, nec Concilia in hoc aliter loquuntur, nec minus peccata venialia remittuntur et judicantur potestate divina, seu manante ex Christi institutione, quam cætera. Imo talis jurisdictio non utcunque est conditio necessaria, sed etiam dici potest principium per se morale talis actionis; nam, licet absolutio, ut est actus efficaciter sanctificans hominem, sit per se a potestate ordinis, tamen ut est juridica prolatio sententiæ, est per se a potestate jurisdictionis; et, quia non potest rite exerceri, nisi utramque habeat, ideo necesse est ut ab utraque potestate procedat. Est ergo hoc in universum verum, et sine ulla exceptione, quod existimo certum ex prædicta Conciliorum doctrina et ratione. Exceptio ergo, et limitatio in regula, posita est propter aliam rationem, scilicet, quia circa venialia peccata omnibus data est jurisdictio, et idem est circa mortalia in extrema necessitate; unde autem sit talis jurisdictio, et quomodo constet, suo loco videbimus.

« PredošláPokračovať »