Obrázky na stránke
PDF
ePub

DISPUTATIO XXV.

DE MINISTRO HUJUS SACRAMENTI EX ORDINARIA POTESTATE.

Ministri quantum ad potestatem ordinis æquales sunt. Ministri hujus sacramenti, quantum spectat ad potestatem ordinis, æquales sunt; nam, licet possit ab Episcopis ministrari, illa excellentior potestas Episcopi per accidens est ad hoc ministerium; unde modus etiam recipiendi hanc potestatem idem est in omnibus sacerdotibus, et ideo de hac potestate nihil superest in hac materia dicendum, sed reliqua pertinent ad materiam de Ordine. Potestas autem jurisdictionis quia regulariter ab homine manat, et non datur per aliquid intrinsecum, sed per extrinsecam concessionem, et augeri potest, et minui, et variis modis concedi, quos oportet declarare. Supponendi autem sunt illi duo modi insinuati in Conciliis supra citatis, habendi, scilicet, hanc jurisdictionem, vel ordinariam, vel delegatam, de quibus quomodo differant, jam satis dictum est; de utroque ergo in particulari est dicendum. Et in hac disputatione dicemus de ministro ordinario, et consequenter de proprio sacerdote singulorum fidelium; in sequenti vero de ministris delegatis.

SECTIO I.

Qui sint ministri ordinarii hujus sacramenti respectu omnium et singulorum fidelium.

Pri

1. Tres sunt ordines ministrorum. mus. Tres sunt ordines in Ecclesia horum ministrorum ad quos omnes alii reducuntur, qui numerari solent. In primo et supremo ordine est solus Summus Pontifex, qui habet jurisdictionem hanc ordinariam et eminentiorem omnibus aliis: primo in hoc, quod habet illam immediate a Christo Domino; nam, licet eligatur ab hominibus, tamen neque ipsi, nec universa Ecclesia dat illis jurisdictionem, sed ipsi designant personam, et Christus immediate munus confert, de quo alibi disputandum est, et videri potest Nicolaus Papa in cap. In nomine Domini, d. 23. Secundo, in hoc, quod habet hanc jurisdictionem independentem ab alio, quin potius omnis alia pendet ab ipso. Tertio, quod habet illam universalissimam quoad loca, personas et culpas, et quoad modum utendi illa, vel per se immediate, vel per

alios, seu concedendo eam aliis, prout voluerit vel oportuerit. Quæ omnia fundantur in verbo Christi, Joan. 21: Pasce oves meas; et videri possunt c. ult. et pen., 9, q. 3, et c. Cuncta per modum, de Majorit. et obed.; et D. Th., Opusc. 1, c. 32, et Opusc. 19, c. 4, et alia quæ tractari solent 2. 2, q. 1, art. 10. Et ad hunc ordinem reducuntur summus Pœnitentiarius Pontificis, Legatus a latere, et si qui alii excellentiori modo illam participant. 2. Secundus ordo. An Episcopi habeant jurisdictionem humano vel divino jure. - Prima sententia. — In secundo ordine sunt Episcopi, de quibus dubitari solet an habeant jurisdictionem hanc humano vel divino jure. Quæ quæstio præcipue tractari solet de jurisdictione Ecclesiastica pertinente ad forum. contentiosum, sed est eadem ratio utriusque, et ideo in materia de Censuris, Deo dante, tractabitur. Nunc breviter attingam opiniones et auctores, et quid a nobis tenendum sit, quantum necessarium est ad ea quæ postea dicemus de casuum reservatione. Quidam ergo simpliciter dicunt, Episcopos habere jurisdictionem jure divino, Major, in 4, d. 17, q. 7; insinuat Soto in 4, d. 18, q. 4, art. 2, expressius d. 21, art. 4, et disp. 24, q. 2, art. 2, et lib. 1 de Justitia, q. 1, art. 4; Petrus Soto, lect. 5 de Confess.; Victor., Relect. 2 de Potestate Eccles., q. 2; Castro, lib. 2 de Justa hæret. punit., c. 24, et lib. de Hæres., verb. Episcopatus.

3. Contrariam sententiam tenet D. Thom., 2. 2, q. 39, art. 3, et in 4, d. 19, q. 1, art. 3, et d. 20, quæst. 1, art. 4, quæst. 3; ubi Soto, quæst. 1, art. 2, in fine 4 conclus., hoc sentire videtur, nisi aliud intelligat per auctoritatem Episcopi, de qua ibi loquitur, aliud per jurisdictionem, de qua agit in aliis locis. Latius tenet hoc Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 1, c. 2; Turrecrem. in Sum. de Eccles., lib. 2, c. 54; Jacobat., lib. 10 de Conciliis, art. 7; Medin., Cod. de Confess., q. 39; Corduba, lib. 4 de Potestate Papæ, q. 14; Covar. in reg. Peccatum, 2 p., § 9, n. 6 et seq., ubi plures alios refert auctores. Et ex Scholasticis antiquis in hanc partem inclinant Gabr., lect. 43 in Canon.; Palud. in 4, dist. 17, q. 2, et Durand. ibi, q. 2; Henric., Quodlib. 9, q. 22. Atque hanc sententiam absolute loquendo, veram censeo; quanquam si accurate distinguantur ea quæ in hac materia certa sunt, vix possit in re esse dissensio, sed in modo loquendi.

Quinque cerla proponuntur.

4. Primum. Episcopalis dignitas a jure divino est introducta. Quinque autem vel sex sunt in hac materia certa. Primum est, Episcopalem dignitatem ab ipso Christo fuisse institutam, atque adeo divino jure esse introductam, et non ab hominibus. Hoc in materia de Ordine ex professo probandum est; nunc sufficiat definitio Concil. Trident., sess. 23, can. 6 et 7. Et a posteriore declaratur, quia Episcopus est necessarius minister aliquorum sacramentorum; constat autem sicut sacramenta sunt a solo Christo instituta, ita etiam ministros eorum. Simile argumentum est, quia juxta probabilem sententiam ipsa consecratio Episcopi est verum sacramentum, vel pars sacramenti Ordinis; fuit ergo a Christo Domino instituta. Et ita in hoc sensu certum est hanc dignitatem Episcopalem esse de jure divino, quia licet per hominem tanquam per ministrum sacramentorum conferatur, tamen et ipsum sacramentum et minister ejus, et effectus illius est certus et determinatus, et immutabilis ex institutione divina, sicut character baptismi, seu confirmationis, et alii effectus sacramentorum.

plices, et non habentes jurisdictionem, ex quo supra intulimus sacerdotes non habere jurisdictionem ex vi ordinationis suæ, ita dantur aliqui simplices Episcopi, qui nullam habent jurisdictionem, quia nullam Ecclesiam habent sibi commissam, neque sunt ordinarii pastores alicujus dioecesis. Interdum etiam aliqui, qui habuerunt Episcopatum et jurisdictionem, illam renunciant consentiente Pontifice, et postea manent sine jurisdictione ulla, ita ut si vellent absolvere ex vi solius potestatis, quam per ordinationem vel consecrationem habent, nihil efficerent; signum ergo evidens est, illos non habere jurisdictionem ullam ex vi consecrationis suæ.

6. Tertium.-Jurisdictio Episcopalis saltem in communi a Christo fuit instituta.Tertio certum est, jurisdictionem Episcopalem, ut ordinariam, et ex officio, saltem in communi esse a Christo Domino institutam et præceptam, id est, instituit Christus Dominus, ut Petrus et successores ejus Ecclesiam per Episcopos gubernarent, eosque in partem sollicitudinis assumerent. Quod dupliciter potest intelligi: uno modo, ut Episcopi sint veluti vicarii et delegati Summi Pontificis; et hic modus non est sufficiens, aliter enim gu

copos, quam gubernat proprium et particularem Episcopatum Romanum per vicarium suum; quia vicarius non habet proprium titulum et quasi proprietatem talis Episcopatus; unde nec per se est proprius pastor ejus. Secus vero se habent Episcopi in propriis Episcopatibus; cujus signum a posteriori est, quia mortuo Pontifice, vicarius ejus in Episcopatu Romano statim perdit jus suum, quia pendebat omnino ab eo cujus erat vicarius; reliqui autem Episcopi manent sicut antea, quia jure proprio possident jus illud, et suo modo sunt domini illius. Hoc ergo secundo modo intelligo gubernationem Ecclesiæ per Episcopos esse de jure divino.

5. Secundum. - Jurisdictio spiritualis non est conjuncta cum dignitate Episcopali. -bernat Papa universalem Ecclesiam per EpisSecundo est certum, nullam jurisdictionem spiritualem, præsertim ad forum pœnitentiæ pertinentem, esse necessario conjunctam cum dignitate seu potestate ordinis Episcopalis, quod Castro supra non satis advertisse videtur. Soto etiam, dicto lib. 10 de Justitia, multa congerit, quæ videntur niti in contrario fundamento; quo destructo, omnia illa ruunt. Declaratur autem, et probatur. Duobus enim modis hoc intelligi potest: primo, ut nulla sit in Episcopo jurisdictio, quæ necessario requirat Episcopalem consecrationem; secundo e contrario, ut Episcopalis consecratio nullam secum necessario afferat jurisdictionem ; et utrumque verum est. Primum patet ex usu Ecclesiæ, quia omnis actus jurisdictionis qui potest per Episcopum exerceri, committitur interdum presbytero, et

multi sunt Abbates aut Archidiaconi haben

tes interdum jurisdictionem Episcopalem. Et de jurisdictione præsertim in hoc foro pœnitentiæ est res certissima, quia absolutio a quocunque peccato exerceri potest per presbyterum, si jurisdictio conferatur, cujus sine dubio capax est. Secundum etiam facile patet, quia sicut dantur aliqui sacerdotes sim

7. Quæ videtur esse sententia Innoc. III in c. 2, extra de Translatione Episcoporum, uti dicit vinculum spiritualis dispensationis inter Episcopum et Ecclesiam suam esse de jure divino. Et idem sentiunt Pius Papa I, in Epist. 1, et Cornelius Papa in Epist. 2, qui dicunt, Deum posuisse Episcopos, ut essent veluti oculi Ecclesiæ suæ. Nec est alienus ab hac sententia Dionys., de Cœlesti Hierarch., c. 5 et 6. Magis eam significat Cyprian., epist. 95; et Bernard., lib. 3 de Considerat. ad Eugen. ;

et D. Thom. multa congerit, quæ illam confirmant, Opusc. 19, c. 4. Et colligitur satis ex verbis Pauli ad Ephes. 4, et 4 ad Cor. 12, ubi dicit posuisse Christum in Ecclesia pastores, per quos Hieron. et cæteri expositores, Episcopos intelligunt; est autem de ratione proprii et perfecti pastoris, ut habeat proprias oves; nam qui tantum gubernat alienas, potius mercenarius dicitur quam pastor, ut colligitur ex Joan. 10. Posuit ergo Christus in Ecclesia Episcopos, ut essent proprii animarum pastores, ad quos veluti jure suo et quasi ex proprio munere pertineret cura ovium. Quod etiam indicatur Act. 20 in illis verbis: Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei.

8. Argumentum a consuetudine et traditione Ecclesiæ. Præterea consuetudo et traditio Ecclesiæ hoc confirmat; statim enim ab initio Apostoli creabant proprios Episcopos Ecclesiarum, et Jacobum statim præfecerunt Ecclesiæ Hierosolymitanæ, ut esset ordinarius illius Episcopus; et idem fecerunt in Ecclesia Ephesina, Antiochena, et aliis, ut constat ex historiis, et nonnulla ex Actibus et ex Pauli Epistolis. Et ex modo quo hæc fecerunt, satis colligitur non fuisse hoc novum consilium, vel institutionem eorum, sed ita a Christo Domino accepisse. Unde sine dubio non posset tota Ecclesia hunc modum regiminis mutare, ut omnes etiam auctores fatentur. Et ratio breviter est, quia Christus Dominus instituit perfectam monarchiam in Ecclesia; ad perfectionem autem monarchiæ et bonum animarum necessarium fuit ut in tota Ecclesia, non tantum unus Monarcha, sed etiam ut sub illo essent alii veluti principes Ecclesiæ, ipsi supremo Principi subordinati; ergo hoc totum Christus instituit. Minor declaratur, tum quia monarchia, ut sit perfecta, debet habere aliquid admistum aristocratiæ, quia oportet, ut in Republica sint varii principes sub uno primo, qui sint veluti fundamenta et nervi ejus; tum etiam quia in Republica Christiana erat hoc maxime necessarium; nam est amplissima et universalissima, et ejus regimen est spirituale et internum, quod non fit exacte, nisi per proprios pastores et principes Ecclesiæ.

[ocr errors][merged small][merged small]

jus positivum, sed etiam naturale (quantum in hac materia esse potest) dictat, ut qui constituitur Episcopus, jurisdictionem hanc ordinariam habeat in eos quorum fit Episcopus, quia talis jurisdictio est de intrinseca ratione talis muneris. Est enim Episcopus ex vi sui officii pastor animarum et gubernator in spiritualibus, et magis in his quæ pertinent ad internum bonum animæ, quam ad externum; ergo tali muneri intrinseca est hæc jurisdictio.

10. Quintum.-Episcopi habent Episcopale munus per Summum Pontificem.-Quinto nihilominus certum esse existimo omnes Episcopos Ecclesiæ habentes Episcopale et pastorale munus, habere illud per Summum Pontificem, seu dependenter ab illo. Quod variis modis explicatur et probatur. Primo, quia omnes recipiunt hoc munus media auctoritate et consensu Pontificis, quod docet aperte Leo Papa, Ep. 87, alias 89, et habetur in c. Ita Dominus, 19 d. Et idem habet Innoc. I, in ep. 26 seu 91 inter ep. Aug., et habetur in c. Quoties, 24, q. 1, ubi multa sunt quæ in hanc sententiam colligi possunt ; et ex Calixto Papa, ep. 2, cap. 23, qui omnes dicunt ab auctoritate seu potestate Apostolicæ sedis manasse potestatem ad alios Episcopos. Et ex usu Ecclesiæ hoc satis constat; solet enim Summus Pontifex creare Episcopos, et dicit se illis conferre ministerium talis Ecclesiæ in temporalibus et in spiritualibus. Et quamvis non eodem modo in universa Ecclesia faciat, quia in quibusdam regionibus, præsertim Europæ, id solet facere immediate per se ipsum, in aliis vero non ita, tamen, ut ex historiis constat, vel per se, vel per Patriarchas, aut Legatos suos, semper aliquo modo hoc præstitit, quia revera pertinet ad officium universalis pastoris et ad perfectionem monarchiæ Ecclesiasticæ. Secundo pendent alii Episcopi a Summo Pontifice in determinatione seu divisione diœcesium; nam hæc divisio non est jure divino facta, ut per se patet; ergo per hominem; ergo maxime pertinet ad Summum Pontificem unicuique assignare proprium terminum; unde interdum potest coarctare, interdum augere vel dividere territorium, ut latius patet, 2. 2, q. 1, art. 10. Et de hac re potest videri Bernard., ep. 131. Tertio pendent in extensione vel limitatione jurisdictionis ad plures vel pauciores effectus, quod satis constat experientia in iis quæ pertinent vel ad forum externum, vel ad dispensationes in votis, impedimentis, etc., vel ad absolven

34

dum a censuris, vel ad conferendas indulgentias. In foro vero de quo agimus, id evidenter constat ex casuum reservatione, quæ non fit nisi per ablationem seu limitationem jurisdictionis, ut latius dicendum est disp. seq. Idem argumentum sumitur ex aliquarum personarum exemptione, quia potest Papa eximere a jurisdictione Episcoporum, sibique soli reservare. Denique pendent in hoc, quod jurisdictio seu officium Episcopale potest per Pontificem auferri ex justa causa potest etiam mutari, ut fit in translatione Episcoporum, ut constat ex tit. de Translat. Episc., in Decretal. Satis ergo ex his constat, pendere multis modis jurisdictionem Episcoporum a potestate Summi Pontificis.

Conclusio.

11. Objectio. Decisio.- Ex his ergo tandem concludo, jurisdictionem hanc non dari Episcopis immediate a Christo, sed per Summum Pontificem, et hoc sensu non habere il. lam divino, sed humano jure. Probatur primo, quia non habent illam ex vi consecrationis, sed ex vi sui muneris, ut ostensum est. Illud autem munus habent a Summo Pontifice, et juxta illius institutionem et modum. Dices: etiam Summus Pontifex habet jurisdictionem non ratione consecrationis, sed ratione muneris, quod munus etiam habet ab hominibus eligentibus ipsum. Respondetur, habere longe diverso modo; nam electores Pontificis non præbent munus, sed designant personam, cui Christus ipse immediate suas vices committit. Summus autem Pontifex vere confert inferioribus Episcopatus tanquam supremus dispensator, sicut confert alia Ecclesiastica beneficia. Et hinc est, ut Pontifex semel electus non possit per hominem sua potesta te privari, neque int gre, neque ex parte, quia non habet illam ab hominibus, sed a Christo; Episcopi autem possunt per Pontificem privari, aut transferri, et jurisdictio eorum potest limitari, prout Ecclesiæ fuerit expediens. Unde etiam est alia manifesta differentia; nam jurisdictio Pontificia ex divina institutione cerla et immutabilis est; jurisdictio autem Episcopalis ex vi solius juris divini non habet certum modum aut terminum, sed per Pontificem tacite vel expresse modum et determinationem recipit. Hoc ergo est signum manifestum, jurisdictionem hanc esse immediate ab homine; sicut de aliis ritibus Ecclesiasticis superiori tomo diximus. Quidquid enim in genere tantum a Christo Domi

no ordinatum est, modus autem vel dispositio particularis Apostolis vel Pontifici est commissa, postea cum fit, absolute est de jure humano, quia res non fit nisi in particulari, et ideo ab illo fit a quo determinate et in particulari executioni mandatur. Exemplum optimum in hac materia est de præcepto annuæ confessionis; nam verisimile est Christum præcepisse Pastoribus Ecclesiæ, ut tempora usui confessionis accommodata et necessaria designarent; nihilominus tamen præceptum annuæ confessionis simpliciter est Ecclesiasticum, quia ita in particulari ab Ecclesia positum est, et ab ea semper ita pendet, ut possit mutari; ita vero est de jurisdictione Episcopali, ut declaratum est.

12. Objectio.-Objectioni satisfit.-Qualiter Episcopi succedant Apostolis.-Sed objiciunt, quia Apostoli habuerunt a Christo immediate jurisdictionem, ut supra diximus, et Epis. copi succedunt Apostolis, ut docent Clem. I, epist. 1; Anacletus, ep. 2 et 3, et Cyprian., epist. 69. Et eodem modo loquuntur Concilium Florentinum in litteris unionis, et Tridentinum, sess. 23, c. 4; ergo habent immediate jurisdictionem ab ipso Christo; hac enim ratione maxime probatur, Summum Pontificem habere jurisdictionem immediate a Christo, quia succedit Petro, qui immediate a Christo illam habuit. Respondetur, si argumentum est validum, probare Episcopos habere jurisdictionem a Christo in universum orbem, quia Apostoli illam habuerunt; sicut ergo hoc non sequitur, ita neque illud. Et ob eamdem rationem, scilicet, quia alii Apostoli a Petro, sicut non acceperunt Apostolatum, ut perpetuo duraturum in Ecclesia, neque ut in illa dignitate eis succederetur, ita nec jurisdictionem, quam ex speciali privilegio et ratione illius dignitatis acceperunt, quæ in eis non fuit quasi ordinaria, sed ex peculiari Christi commissione, ob necessitatem illius temporis, in quo fundabatur Ecclesia. In hoc ergo Petrus, ut Christi Vicarius, multum illos excessit; nam ejus dignitas pastoralis instituta fuit a Christo tanquam suprema et ordinaria, ac perpetuo in Ecclesia mansura, juxta illud: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et, Tibi dabo claves regni cælorum, scilicet, speciali modo; ideoque Petro singulariter dictum est: Pasce oves meas. Episcopi ergo dicuntur succedere Apostolis, scd quatenus fuerunt primi Episcopi, tam in potestate ordinis, seu consecrationis, quam in speciali et ordinaria

jurisdictione aliquarum Ecclesiarum, ut Jacobus fuit Episcopus Hierosolymis, et Joannes Ephesi. Ac denique, quia post Pontificem sunt ordinarii principes Ecclesiæ, sicut Apostoli fuerunt sub Petro; sicut ob similem proportionem dicuntur presbyteri succedere septuaginta Discipulis, ut notavit D. Thom., 2. 2, q. 188, art. 4, ad 5.

13. Proportio inter jurisdictionem Papæ et Episcoporum.-Addendum vero est, jurisdictionem hanc Episcopalem, quamvis prædictis modis differat a Papali in origine proxima, in independentia, et universalitate absoluta, servare tamen in hoc quamdam proportionem cum illa. Nam in hoc foro quidquid potest Pontifex in universa Ecclesia, potest Episcopus in sua diœcesi, nisi in his quæ specialiter prohibita aut reservata sunt Pontifici, argumento à fortiori sumpto ex cap. Nuper, de Sent. excom., ubi hoc dicitur de absolutione a censura; majori autem ratione verum habet de absolutione a peccatis. Tum quia in censura id conceditur propter absolutionem a peccatis; tum maxime, quia cum Episcopali munere intrinsece conjuncta est jurisdictio in foro pœnitentiæ circa oves suas; hæc autem jurisdictio de se universalis est, nisi limitetur; et ideo non solum in Episcopo, sed etiam in quocunque alio, cui hæc juris dictio conceditur, hæc regula locum habet, ut in sequentibus latius patebit. Non est autem idem de Archiepiscopo in suo Archiepiscopatu, quia in diœcesibus suffraganeorum regulariter non habet jurisdic tionem, sed solum potest illam exercere dum actu visitat, ut notat Sylvest., verb. Confessor, 1, q. 1, qui male ad hoc citat c. Nostro, de Poenit. et remiss., quia ibi solum dicitur Archiepiscopum posse indulgentias concedere in toto suo Archiepiscopatu. Id ergo expresse decernitur in c. ult. de Censib., in 6.

14. Dubitari autem merito posset, an illa jurisdictio censenda sit ordinaria vel delegata; videtur enim esse solum ex speciali Pontificis concessione, quamvis jam sit ipso jure facta. Nihilominus probabilius dicitur illam esse jurisdictionem ordinariam, quia competit Archiepiscopo ratione proprii muneris, sicut visitare Episcopatus suffraganeorum, quia hoc jus est quid annexum illi actui seu visitationi. Et hoc sensit Sylvest. supra, dum ait, posse Archiepiscopum illam jurisdictionem alteri committere, quod est signum ordinariæ jurisdictionis. Extra illud

vero tempus non habet Archiepiscopus hanc jurisdictionem, quia nec jure divino neque humano illi conceditur; imo dum in prædicto textu tempus illud singulariter exprimitur, satis significatur extra illud non haberi. Tandem ad hunc ordinem reducuntur vicarii Episcoporum; item Abbates exempli, qui participant jurisdictionem Episcopalem, et alii similes, ut sunt in religionibus Prælati universales, ut Generales, vel Provinciales.

15. Tertius ordo.-In tertio ordine sunt parochi; nam illi etiam sunt judices ordinarii in hoc foro, ex sententia omnium Theologorum, d. 17, et ex usu et sensu Ecclesiæ, et ex c. Omnis, ubi nomine proprii sacerdotis præcipue intelligitur parochus, vel saltem formaliter comprehenditur, et de illo proprio sacerdote absolute et in universum supponitur, posse suam jurisdictionem committere, quod est munus ordinarii judicis. Et ad hunc ordinem reducitur imprimis vicarius perpetuus parochi; nam ille jam habetur, ut ordinarius pastor, qui potest vices suas delegare. Reduci etiam solent archipresbyteri,prout nunc sunt in usu; sunt enim quasi primarii parochi aliquarum Ecclesiarum; olim autem videntur fuisse vicarii Episcoporum in absentia eorum, juxta c. 3 de Off. archipresbyteri. Reducuntur etiam in religionibus immediati prælati, et in universum omnes, quibus ex jure vel ex privilegio speciali commissa est cura immediata aliquarum animarum. Est enim parochus speciali modo judex immediatus in hoc sacramento; nam licet Papa et Episcopus. possint per se et immediate ministrare hoc sacramentum, vel etiam immediate committere vices suas, ut infra dicam, tamen is, ad quem ex officio competit ordinarie exercere hoc munus, est parochus. Unde fit primo, ut quamdam proportionem servet in sua jurisdictione ad ea quæ diximus de Episcopo; habet enim illam quasi generalem in sua parochia, tamen limitatam ad terminos ejus, non tam locales quam personales, et subordinatam Episcopo, qui potest aliquos casus sibi reservare, ut postea dicemus.

16. Dubium.-Decisio.-Solet autem de his etiam quæri, an eorum jurisdictio sit immediata a Christo et ex divino jure; nam id etiam contendunt Major et Soto; id vero minus probabile est quam de Episcopis, ut reliqui auctores docent; et a fortiori constat ex omnibus dictis. Quin potius addo, hanc divisionem parochiarum cum institutione propriorum parochorum, etiam in communi,

« PredošláPokračovať »